Marcus Tullius Cicero
Pro Cn. Plancio
© Cicero
E-Text: The
Latin Library.
[I]
[1] Cum propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices, in mea salute
custodienda fidem tam multos et bonos viros eius honori viderem esse fautores,
capiebam animo non mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti
fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. Cum autem audirem meos
partim inimicos, partim invidos huic accusationi esse fautores, eandemque rem
adversariam esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix,
dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset
infestior quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia praesidio
custodiaque texisset.
[2] nunc autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et
recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum quemque vestrum. video enim
hoc in numero neminem cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me
summum meritum, cui non sim obstrictus memoria benefici sempiterna. itaque non
extimesco ne Cn. Plancio custodia meae salutis apud eos obsit qui me ipsi maxime
salvum videre voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem admirandum
esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et salutis meae, reum
sibi hunc potissimum delegisse quam metuendum ne vobis id ille magna ratione
fecisse videatur.
[3] quamquam mihi non sumo tantum neque adrogo, iudices, ut Cn. Plancium
suis erga me meritis impunitatem consecutum putem. Nisi eius integerrimam vitam,
modestissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam
ostendero, nihil de poena recusabo; sin omnia praestitero quae sunt a bonis
viris exspectanda, petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea
custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante tribuatis. equidem ad
reliquos labores, quos in hac causa maiores suscipio quam in ceteris, etiam hanc
molestiam adsumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cuius ego
salutem non secus ac meam tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores
plura paene quam de re reoque dixerunt.
[II]
[4] quamquam, iudices, si quid est in me ipso ita reprehensum ut id ab hoc
seiunctum sit, non me id magno opere conturbat; non enim timeo ne, quia perraro
grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse dicant, id
mihi criminosum esse possit. quae vero ita sunt agitata ab illis ut aut merita
Cn. Planci erga me minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si
essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud vos esse
debere, haec mihi sunt tractanda, iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et
tum denique cum respondero criminibus, ne non tam innocentia reus sua quam
recordatione meorum temporum defensus esse videatur.
[5] sed mihi in causa facili atque explicata perdifficilis, iudices, et
lubrica defensionis ratio proponitur. nam, si tantum modo mihi necesse esset
contra Laterensem dicere, tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque
amicitia molestum. vetus est enim lex illa iustae veraeque amicitiae quae mihi
cum illo iam diu est, ut idem amici semper velint, neque est ullum amicitiae
certius vinculum quam consensus et societas consiliorum et voluntatum. mihi
autem non id est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud
magis quod in ea causa contra dicendum est in qua quaedam hominum ipsorum
videtur facienda esse contentio.
[6] quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se virtute, qua
laude Plancius, qua dignitate superarit. ita, si cedo illius ornamentis, quae
multa et magna sunt, non solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam
largitionis recipienda suspicio est; sin hunc illi antepono, contumeliosa
habenda est oratio, et dicendum est id quod ille me flagitat, Laterensem a
Plancio dignitate esse superatum. ita aut amicissimi hominis existimatio
offendenda est, si illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me
meriti salus deserenda.
[III] sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear
in causa, si te aut a Plancio aut ab ullo dignitate potuisse superari dixero.
itaque discedam ab ea contentione ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam
me causa ipsa deducit.
[7] quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem putas esse populum?
fortasse non numquam est; utinam vero semper esset! sed est perraro et, si
quando est, in eis magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi
putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur, non
eis ornamentis quae esse in te videmus. nam quod ad populum pertinet, semper
dignitatis iniquus iudex est qui aut invidet aut favet. quamquam nihil potes in
te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit
commune cum Plancio.
[8] sed hoc totum agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui
et potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a populo praeteritus
est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus est qui praeteritus non est.
nam, si ita esset, quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut
reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod multo etiam minus
esset ferendum. tum enim magistratum non gerebat is qui ceperat, si patres
auctores non erant facti; nunc postulatur a vobis ut eius exitio qui creatus sit
iudicium populi Romani reprendatis. itaque iam quoniam qua nolui ianua sum
ingressus in causam, sperare videor tantum afuturam esse orationem meam a minima
suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum in discrimen
adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego ulla contumelia coner attingere.
[IV]
[9] tu continentiam, tu industriam, tu animum in rem publicam, tu virtutem,
tu innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos
esse et abiectos et repudiatos putas? vide tandem, Laterensis, quantum ego a te
dissentiam. si me dius fidius decem soli essent in civitate viri boni,
sapientes, iusti, graves, qui te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de
te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse
videatur. non enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque
gratia, cedit precibus, facit eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam si
iudicat, non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed impetu non
numquam et quadam etiam temeritate. non est enim consilium in volgo, non ratio,
non discrimen, non diligentia, semperque sapientes ea quae populus fecisset
ferenda, non semper laudanda dixerunt. qua re, cum te aedilem fieri oportuisse
dicis, populi culpam, non competitoris accusas.
[10] Vt fueris dignior quam Plancius--de quo ipso tecum ita contendam paulo
post ut conservem dignitatem tuam--sed ut fueris dignior, non competitor a quo
es victus, sed populus a quo es praeteritus, in culpa est. in quo illud primum
debes putare, comitiis, praesertim aediliciis, studium esse populi, non
iudicium; eblandita illa, non enucleata esse suffragia; eos qui suffragium
ferant, quid cuique ipsi debeant considerare saepius quam quid cuique a re
publica debeatur. sin autem mavis esse iudicium, non tibi id rescindendum est
sed ferendum.
[V]
[12] venio iam ad ipsius populi partis ut illius contra te oratione potius
quam mea disputem. qui si tecum congrediatur et si una loqui voce possit, haec
dicat: 'ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum essetis aeque boni
viri, meum beneficium ad eum potius detuli qui a me contenderat quam ad eum qui
mihi non nimis submisse supplicarat.' respondebis, credo, te splendore et
vetustate familiae fretum non valde ambiendum putasse. at vero te ille ad sua
instituta suorumque maiorum exempla revocabit; semper se dicet rogari voluisse,
semper sibi supplicari; se M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem
incolumem a calamitate iudici retinere potuisset, homini nobilissimo,
innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni, praetulisse; praeposuisse se Q.
Catulo, summa in familia nato, sapientissimo et sanctissimo viro, non dico C.
Serranum, stultissimum hominem--fuit enim tamen nobilis--non C. Fimbriam, novum
hominem--fuit enim et animi satis magni et consili--sed Cn. Mallium, non solum
ignobilem verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida.
'desiderarunt te,' inquit, 'oculi mei, cum tu esses Cyrenis;
[13] me enim quam socios tua frui virtute malebam, et quo plus intererat, eo
plus aberat a me, cum te non videbam. deinde sitientem me virtutis tuae
deseruisti ac reliquisti. coeperas enim petere tribunatum pl. temporibus eis
quae istam eloquentiam et virtutem requirebant; quam petitionem cum reliquisses,
si hoc indicasti, tanta in tempestate te gubernare non posse, de virtute tua
dubitavi, si nolle, de voluntate; sin, quod magis intellego, temporibus te aliis
reservasti, ego quoque,' inquiet populus Romanus, 'ad ea te tempora revocavi ad
quae tu te ipse servaras. pete igitur eum magistratum in quo mihi magnae
utilitati esse possis; aediles quicumque erunt, idem mihi sunt ludi parati;
tribuni pl. permagni interest qui sint. qua re aut redde mihi quod ostenderas,
aut si, quod mea minus interest, id te magis forte delectat, reddam tibi istam
aedilitatem etiam neglegenter petenti, sed amplissimos honores ut pro dignitate
tua consequare, condiscas censeo mihi paulo diligentius supplicare.'
[VI]
[14] haec populi oratio est, mea vero, Laterensis, haec: qua re victus sis
non debere iudicem quaerere, modo ne largitione sis victus. nam si,
quotienscumque praeteritus erit is qui non debuerit praeteriri, totiens
oportebit eum qui factus erit condemnari, nihil iam est quod populo supplicetur,
nihil quod diribitio, nihil quod renuntiatio suffragiorum exspectetur. simul ut
qui sint professi videro, dicam: 'hic familia consulari est, ille praetoria;
[15] reliquos video esse ex equestri loco; sunt omnes sine macula, sunt
omnes aeque boni viri atque integri, sed servari necesse est gradus; cedat
consulari generi praetorium, ne contendat cum praetorio nomine equester locus.'
sublata sunt studia, exstinctae suffragationes, nullae contentiones, nulla
libertas populi in mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum;
nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet, nulla erit posthac
varietas comitiorum. sin hoc persaepe accidit ut et factos aliquos et non factos
esse miremur, si campus atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et
immensum, sic effervescunt quodam quasi aestu ut ad alios accedant, ab aliis
autem recedant, tamen nos <in> impetu studiorum et motu temeritatis modum
aliquem et consilium et rationem requiremus?
[16] qua re noli me ad contentionem vestrum vocare, Laterensis. etenim si
populo grata est tabella, quae frontis aperit hominum, mentis tegit datque eam
libertatem ut quod velint faciant, promittant autem quod rogentur, cur tu id in
iudicio ut fiat exprimis quod non fit in campo? 'hic quam ille dignior' perquam
grave est dictu. quo modo igitur est aequius? sic credo, quod agitur, quod satis
est iudici: 'hic factus est.' 'cur iste potius quam ego?' vel nescio vel non
dico vel denique quod mihi gravissimum esset, si dicerem, sed impune tamen
deberem dicere: 'non recte.' nam quid adsequerere, si illa extrema defensione
uterer, populum quod voluisset fecisse, non quod debuisset?
[VII]
[17] quid? si populi quoque factum defendo, Laterensis, et doceo Cn.
Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo venisse cursu qui semper patuerit
hominibus ortis hoc nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae
contentionem vestrum, quae tractari sine contumelia non potest, et te ad causam
aliquando crimenque deducere? si, quod equitis Romani filius est, inferior esse
debuit, omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. nihil dico amplius; hoc
tamen miror cur huic potissimum irascare qui longissime a te afuit. equidem, si
quando, ut fit, iactor in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via,
cum ego ad Fabianum fornicem impellor, sed eum qui in me ipsum incurrit atque
incidit. tu neque Q. Pedio, forti viro, suscenses neque huic A. Plotio,
ornatissimo homini familiari meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis
qui in te ipsum incubuerunt te depulsum putas.
[18] sed tamen haec tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque
contentio, qua abs te vincitur; cur enim non confitear quod necesse est? sed non
hic magis quam ego a meis competitoribus et alias et in consulatus petitione
vincebar. sed vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint. sic enim
conferamus. est tuum nomen utraque familia consulare. num dubitas igitur quin
omnes qui favent nobilitati, qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus,
qui nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? equidem non dubito. sed si
parum multi sunt qui nobilitatem ament, num ista est nostra culpa? etenim ad
caput et ad fontem generis utriusque veniamus.
[VIII]
[19] tu es e municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt plurimae familiae
consulares, in quibus est etiam Iuventia --tot ex reliquis municipiis omnibus
non sunt--hic est e praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non
tam suburbana. quantum interesse vis ad rationem petendi? primum utrum magis
favere putas Atinatis an Tusculanos suis? alteri--scire enim hoc propter
vicinitatem facile possum--cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn.
Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem viderunt, quod primus ille non modo in
eam familiam sed etiam in praefecturam illam sellam curulem attulisset, mirandum
in modum laetati sunt; alteros--credo, quia refertum est municipium
consularibus, nam malivolos non esse certo scio--numquam intellexi vehementius
suorum honore laetari. habemus hoc nos, habent nostra municipia.
[20] quid ego de me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope
dicam montesque faverunt. num quando vides Tusculanum aliquem de M. Catone illo
in omni virtute principe, num de Ti. Coruncanio municipe suo, num de tot Fulviis
gloriari? verbum nemo facit. at in quemcumque Arpinatem incideris, etiam si
nolis, erit tamen tibi fortasse etiam de nobis aliquid, sed certe de C. Mario
audiendum. primum igitur hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in
hominibus iam saturatis honoribus esse potuerunt.
[21] deinde tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed tamen
pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius praefectura plena virorum
fortissimorum, sic ut nulla tota Italia frequentior dici possit; quam quidem
nunc multitudinem videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem vobis. hi tot
equites Romani, tot tribuni aerarii--nam plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta
comitiis adfuit-- quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? non
<modo> enim tribum Teretinam, de qua dicam alio loco, sed dignitatem, sed
oculorum coniectum, sed solidam et robustam et adsiduam frequentiam praebuerunt.
nam municipia coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur.
[IX]
[22] omnia quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim finitimi
Atinatibus. laudanda est vel etiam amanda vicinitas retinens veterem illum
offici morem, non infuscata malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa, non
fallax, non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam urbano. nemo
Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus, nemo Casinas, nemo Aquinas. tractus
ille celeberrimus Venafranus, Allifanus, tota denique ea nostra ita aspera et
montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se huius honore ornari,
se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque nunc ex municipiis adsunt equites
Romani publice cum legatione <et> testimonio, nec minore nunc sunt
sollicitudine quam tum erant studio. etenim est gravius spoliari fortunis quam
non augeri dignitate.
[23] ergo ut alia in te erant inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui
reliquerant, sic te Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis
genere vincebat; nisi forte te Labicana aut Gabina aut Bovillana vicinitas
adiuvabat, quibus e municipiis vix iam qui carnem Latinis petant reperiuntur.
adiungamus, si vis, id quod tu huic obesse etiam putas, patrem publicanum; qui
ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit? Flos enim equitum Romanorum,
ornamentum civitatis, firmamentum rei publicae publicanorum ordine continetur.
[24] quis est igitur qui neget ordinis eius studium fuisse in honore Planci
singulare? neque iniuria, vel quod erat pater is qui est princeps iam diu
publicanorum, vel quod is ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime
rogabat, vel quia pro filio supplicabat, vel quod huius ipsius in illum ordinem
summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel quod illi in hoc ornando
ordinem se ornare et consulere liberis suis arbitrabantur.
[X] aliquid praeterea--timide dicam, sed tamen dicendum est--non enim
opibus, non invidiosa gratia, non potentia vix ferenda, sed commemoratione
benefici, sed misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos. appellavi
populum tributim, submisi me et supplicavi; ultro me hercule se mihi etiam
offerentis, ultro pollicentis rogavi. valuit causa rogandi, non gratia.
[25] nec si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure
possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse
dico. nam ut omittam illud quod ego pro eo laborabam qui valebat ipse per sese,
rogatio ipsa semper est gratiosissima quae est officio necessitudinis coniuncta
maxime. neque enim ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset
meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi
parenti et custodi salutis meae. non potentia mea sed causa rogationis fuit
gratiosa. nemo mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius
in me misericordia grata fuerit.
[26] etenim si ante reditum meum Cn. Plancio se volgo viri boni, cum hic
tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum absentis honori fuisset, ei
meas praesentis preces non putas profuisse? an Minturnenses coloni, quod C.
Marium e civili ferro atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt,
quod fessum inedia fluctibusque recrearunt, quod viaticum congesserunt, quod
navigium dederunt, quod eum linquentem terram eam quam servarat votis, ominibus
lacrimisque prosecuti sunt, aeterna in laude versantur; Plancio, quod me vel vi
pulsum vel ratione cedentem receperit, iuverit, custodierit, his et senatui
populoque Romano, ut haberent quem reducerent, conservarit, honori hanc fidem,
misericordiam, virtutem fuisse miraris?
[XI]
[27] vitia me hercule Cn. Planci res eae de quibus dixi tegere potuerunt, ne
tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta adiumenta huic honori fuisse mirere.
hic est enim qui adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic ab illo
gravissimo et sanctissimo atque omni laude et honore dignissimo viro dilectus
est ut et contuberni necessitudo et adulescentis modestissimi pudor postulabat,
quod, si adesset, non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et
socer, T. Torquatus, omni illi et virtute et laude par, qui est quidem cum illo
maximis vinclis et propinquitatis et adfinitatis coniunctus, sed ita magnis
amoris ut illae necessitudinis causae leves esse videantur. fuit in Creta postea
contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui cum fuerit
probatissimus hodieque sit, omnibus esse se probatum sperare debet. in ea
provincia legatus fuit C. Sacerdos, qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus,
qui homo, qui civis! qualem hunc putent, adsiduitate testimonioque declarant.
[28] in Macedonia tribunus militum fuit, in eadem provincia postea quaestor.
primum Macedonia sic eum diligit ut indicant hi principes civitatum suarum; qui
cum missi sint ob aliam causam, tamen huius repentino periculo commoti huic
adsident, pro hoc laborant, huic si praesto fuerint, gratius se civitatibus suis
facturos putant quam si legationem suam et mandata confecerint. L. vero Apuleius
hunc tanti facit ut morem illum maiorum qui praescribit in parentum loco
quaestoribus suis praetores esse oportere officiis benivolentiaque superarit.
tribunus pl. fuit non fortasse tam vehemens quam isti quos tu iure laudas, sed
certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset
tribunus.
[XII]
[29] omitto illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum sunt prolata,
laudantur, ut vivat cum suis, primum cum parente--nam meo iudicio pietas
fundamentum est omnium virtutum--quem veretur ut deum--neque enim multo secus
est parens liberis--amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut aequalem. quid dicam
cum patruo, cum adfinibus, cum propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo
viro? cuius quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum videtis
luctus societatem? quid de me dicam qui mihi in huius periculo reus esse videor?
quid de his tot viris talibus quos videtis veste mutata? atque haec sunt
indicia, iudices, solida et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi
specie, sed domesticis inusta notis veritatis. facilis est illa occursatio et
blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur; procul apparet, non excutitur,
non in manus sumitur.
[30] omnibus igitur rebus ornatum hominem tam externis quam domesticis, non
nullis rebus inferiorem quam te, genere dico et nomine, superiorem aliis,
municipum, vicinorum, societatum studio, meorum temporum memoria, parem virtute,
integritate, modestia aedilem factum esse miraris? hunc tu vitae splendorem
maculis aspergis istis? iacis adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne
suspicione quidem possit agnoscere. 'bimaritum' appellas, ut verba etiam fingas,
non solum crimina. ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis libidinis
causa, quod non crimen est, sed impunitum in maledicto mendacium; raptam esse
mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventute vetere quodam in scaenicos iure
maximeque oppidano.
[31] O adulescentiam traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit
obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! emissus aliquis e carcere. et
quidem emissus per imprudentiam, emissus, ut cognostis, necessarii hominis
optimique adulescentis rogatu; idem postea praetoris mandatu requisitus. atque
haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius vitam de cuius vos pudore,
religione, integritate dubitetis.
[XIII] 'pater vero,' inquit, 'etiam obesse filio debet.' O vocem
duram atque indignam tua probitate, Laterensis! pater ut in iudicio capitis,
pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud talis viros obesse filio
debeat? qui si esset turpissimus, si sordidissimus, tamen ipso nomine patrio
valeret apud clementis iudices et misericordis; valeret, inquam, communi sensu
omnium et dulcissima commendatione naturae.
[32] sed cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea primum vetustate
equestris nominis ut pater, ut avus, ut maiores eius omnes equites Romani
fuerint, summum in praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et
gratiae, deinde ut ipse in legionibus P. Crassi imperatoris inter ornatissimos
homines, equites Romanos, summo splendore fuerit, ut postea princeps inter suos
plurimarum rerum sanctissimus et iustissimus iudex, maximarum societatum auctor,
plurimarum magister: si non modo in eo nihil umquam reprehensum sed laudata sunt
omnia, tamen is oberit honestissimo filio pater qui vel minus honestum et
alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit?
[33] 'asperius,' inquit, 'locutus est aliquid aliquando.' immo fortasse
liberius. 'at id ipsum,' inquit, 'non est ferendum.' ergo ei ferendi sunt qui
hoc queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse? Vbinam ille mos,
ubi illa aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa civilibus
extollere iam caput et aliquando recreata se erigere debebat? equitum ego
Romanorum in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum
omnibus ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et ferociter et
libere dicta commemorem?
[XIV] consuli P. Nasicae praeco Granius medio in foro, cum ille
edicto iustitio domum decedens rogasset Granium quid tristis esset; an quod
reiectae auctiones essent: 'immo vero,' inquit, 'quod legationes.' idem tribuno
pl. potentissimo homini, M. Druso, et multa in re publica molienti, cum ille eum
salutasset <et>, ut fit, dixisset: 'quid agis, Grani?' respondit: 'immo
vero tu, Druse, quid agis?' ille L. Crassi, ille M. Antoni voluntatem
asperioribus facetiis saepe perstrinxit impune: nunc usque eo est oppressa
nostra adrogantia civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti
Romano in plorando non sit concessa libertas.
[34] quae enim umquam Plancio vox fuit contumeliae potius quam doloris? quid
est autem umquam questus nisi cum a sociis et a se iniuriam propulsaret? Cum
senatus impediretur quo minus, id quod hostibus semper erat tributum, responsum
equitibus Romanis redderetur, omnibus illa iniuria dolori fuit publicanis, sed
eum ipsum dolorem hic tulit paulo apertius. communis ille sensus in aliis
fortasse latuit; hic, quod cum ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et
voltu promptum habuit et lingua.
[35] quamquam, iudices,--agnosco enim ex me--permulta in Plancium quae ab eo
numquam dicta sunt conferuntur. ego quia dico aliquid aliquando non studio
adductus, sed aut contentione dicendi aut lacessitus, et quia, ut fit in multis,
exit aliquando aliquid si non perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod
quisque dixit, me id dixisse dicunt. ego autem, si quid est quod mihi scitum
esse videatur et homine ingenuo dignum atque docto, non aspernor, stomachor cum
aliorum non me digna in me conferuntur. nam quod primus scivit legem de
publicanis tum cum vir amplissimus consul id illi ordini per populum dedit quod
per senatum, si licuisset, dedisset, si in eo crimen est quia suffragium tulit,
quis non tulit publicanus? si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an
eius qui illam legem ferebat? si sortis, nullum crimen est in casu; si consulis,
<statuis> etiam hunc a summo viro principem esse ordinis iudicatum.
[XV]
[36] sed aliquando veniamus ad causam. in qua tu nomine legis Liciniae, quae
est de sodaliciis, omnis ambitus leges complexus es; neque enim quicquam aliud
in hac lege nisi editicios iudices es secutus. quod genus iudicum si est aequum
ulla in re nisi in hac tribuaria, non intellego quam ob rem senatus hoc uno in
genere tribus edi voluerit ab accusatore neque eandem editionem transtulerit in
ceteras causas, de ipso denique ambitu reiectionem fieri voluerit iudicum
alternorum, cumque nullum genus acerbitatis praetermitteret, hoc tamen unum
praetereundum putarit.
[37] quid? huiusce rei tandem obscura causa est, an et agitata tum cum ista
in senatu res agebatur, et disputata hesterno die copiosissime a Q. Hortensio,
cui tum est senatus adsensus? hoc igitur sensimus: 'cuiuscumque tribus largitor
esset, et per hanc consensionem quae magis honeste quam vere sodalitas
nominaretur quam quisque tribum turpi largitione corrumperet, eum maxime eis
hominibus qui eius tribus essent esse notum.' ita putavit senatus, cum reo
tribus ederentur eae quas is largitione devinctas haberet, eosdem fore testis et
iudices. acerbum omnino genus iudici sed tamen, si vel sua vel ea quae maxime
esset cuique coniuncta tribus ederetur, vix recusandum.
[XVI]
[38] tu autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. fuit
certe id aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. cuius tu
tribus venditorem et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam
tribum profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere
debuisti. at Voltiniam; libet enim tibi nescio quid etiam de illa tribu
criminari. hanc igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum lemonia, quid
cum Oufentina, quid cum Clustumina? nam Maeciam, non quae iudicaret, sed quae
reiceretur, esse voluisti.
[39] dubitatis igitur, iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad
sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin
eas tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non
ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non largitione corruptas? quid
enim potes dicere cur ista editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione
illa quam in decernendo secuti sumus?
[40] tu deligas ex omni populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique
eos quos inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes; tu me ignaro,
nec opinante, inscio convoces et tuos et tuorum amicorum necessarios, iniquos
vel meos vel etiam defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes
asperos atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut ante consessum meorum
iudicum videam quam potuerim qui essent futuri suspicari, apud eosque me ne
quinque quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia constitutum
est, cogas causam de fortunis omnibus dicere? non enim,
[41] si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita
errasti ut eos ederes imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad
carnifices veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est.
[XVII] an vero nuper clarissimi cives nomen editicii iudicis non
tulerunt, cum ex cxxv iudicibus principibus equestris ordinis quinque et lxx
reus reiceret, l referret, omniaque potius permiscuerunt quam ei legi
condicionique parerent; nos neque ex delectis iudicibus sed ex omni populo,
neque editos ad reiciendum sed ab accusatore constitutos iudices ita feremus ut
neminem reiciamus?
[42] neque ego nunc legis iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia
legis doceo discrepare; et illud acerbum iudicium si, quem ad modum senatus
censuit populusque iussit, ita fecisses ut huic et suam et ab hoc observatas
tribus ederes, non modo non quererer, sed hunc eis iudicibus editis qui idem
testes esse possent absolutum putarem, neque nunc multo secus existimo. Cum enim
has tribus edidisti, ignotis te iudicibus uti malle quam notis indicavisti;
fugisti sententiam legis, aequitatem omnem reiecisti, in tenebris quam in luce
causam versari maluisti.
[43] 'Voltinia tribus ab hoc corrupta, Teretinam habuerat venalem. quid
diceret apud Voltiniensis aut apud tribulis suos iudices?' immo vero tu quid
diceres? quem iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam
excitares? etenim si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse Plancius propter
necessitudinem ac vicinitatem, suam vero certe edidisset. vel si quaesitor huic
edendus fuisset, quem tandem potius quam hunc C. Alfium quem habet, cui
notissimus esse debet, vicinum, tribulem, gravissimum hominem iustissimumque
edidisset? cuius quidem aequitas et ea voluntas erga Cn. Planci salutem quam
ille sine ulla cupiditatis suspicione prae se fert facile declarat non fuisse
fugiendos tribulis huic iudices cui quaesitorem tribulem exoptandum fuisse
videatis.
[XVIII]
[44] neque ego nunc consilium reprehendo tuum quod <non> eas tribus
quibus erat hic maxime notus edideris, sed a te doceo consilium non servatum
senatus. etenim quis te tum audiret illorum, aut quid diceres? sequestremne
Plancium? respuerent aures, nemo agnosceret, repudiarent. an gratiosum? illi
libenter audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare, Laterensis,
legibus istis quas senatus de ambitu sanciri voluerit id esse actum ut
suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur. semper fuerunt viri boni qui
apud tribulis suos gratiosi esse vellent;
[45] neque vero tam durus in plebem noster ordo fuit ut eam coli nostra
modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne
observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum
possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent. haec enim plena sunt
offici, plena observantiae, plena etiam antiquitatis. isto in genere et fuimus
ipsi, cum ambitionis nostrae tempora postulabant, et clarissimos viros esse
vidimus, et hodie esse volumus quam plurimos gratiosos. decuriatio tribulium,
discriptio populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum
omnium vim ac dolorem excitarent. haec doce, haec profer, huc incumbe,
Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse,
divisisse; tum mirabor te eis armis uti quae tibi lex dabat noluisse. tribulibus
enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne voltus
quidem ferre possemus.
[46] hanc tu rationem cum fugeris cumque eos iudices habere nolueris quorum
in huius delicto cum scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit,
quid apud hos dices qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc oneris imposueris,
cur se potissimum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos qui
scirent iudicare?
[XIX] ego Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico et
habuisse in petitione multos cupidos sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas,
officiosam amicitiam nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint,
accusandos putas, noli mirari te id quod tua dignitas postularit repudiandis
gratiosorum amicitiis non esse adsecutum. nam ut ego doceo gratiosum esse in sua
tribu Plancium,
[47] quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos
patris auctoritate et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, per
patrem, per maiores suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu doce
sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis decuriavisse. quod si
non potes, noli tollere ex ordine nostro liberalitatem, noli maleficium putare
esse gratiam, noli observantiam sancire poena. itaque haesitantem te in hoc
sodaliciorum tribuario crimine ad communem ambitus causam contulisti, in qua
desinamus aliquando, si videtur, volgari et pervagata declamatione contendere.
[48] sic enim tecum ago. quam tibi commodum est, unam tribum delige; tu
doce, id quod debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego, si id
facere non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem
tulerit docebo. estne haec vera contentio? placetne sic agi? num possum magis
pedem conferre, ut aiunt, aut propius accedere? quid taces, quid dissimulas,
quid tergiversaris? etiam atque etiam insto atque urgeo, insector, posco atque
adeo flagito crimen. quamcumque tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius,
tu ostendito, si poteris, vitium; ego qua ratione tulerit docebo. neque erit
haec alia ratio Plancio ac tibi, Laterensis. nam ut quas tribus tu tulisti, si
iam ex te requiram, possis quorum studio tuleris explicare, sic ego hoc
contendo, me tibi ipsi adversario cuiuscumque tribus rationem poposceris
redditurum.
[XX]
[49] sed cur sic ago? quasi non comitiis iam superioribus sit Plancius
designatus aedilis; quae comitia primum habere coepit consul cum omnibus in
rebus summa auctoritate, tum harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere
coepit subito praeter opinionem omnium, ut, ne si cogitasset quidem largiri
quispiam, daretur spatium comparandi. vocatae tribus, latum suffragium,
diribitae <tabellae>. longe plurimum valuit Plancius; nulla largitionis
nec fuit nec esse potuit suspicio. ain tandem? una centuria praerogativa tantum
habet auctoritatis ut nemo umquam prior eam tulerit quin renuntiatus sit aut eis
ipsis comitiis consul aut certe in illum annum; aedilem tu Plancium factum esse
miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus voluntatem suam
declararit, cuius in honore non unius tribus pars sed comitia tota comitiis
fuerint praerogativa? quo quidem tempore,
[50] Laterensis, si id facere voluisses, aut si gravitatis esse putasses
tuae quod multi nobiles saepe fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam
putassent, postea prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano fracto
animo atque humili supplicarent, non dubito quin omnis ad te conversura
<se> fuerit multitudo. numquam enim fere nobilitas, integra praesertim
atque innocens, a populo Romano supplex repudiata est. sed si tibi gravitas tua
et magnitudo animi pluris fuit, sicuti esse debuit, quam aedilitas, noli, cum
habeas id quod malueris, desiderare id quod minoris putaris. equidem primum ut
honore dignus essem maxime semper laboravi, secundo ut existimarer; tertium mihi
fuit illud quod plerisque primum est, ipse honos, qui eis denique debet esse
iucundus quorum dignitati populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni
dedit.
[XXI]
[51] quaeris etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid ornatissimo atque
optimo viro, patri tuo, respondeas mortuo. noli ista meditari atque illud cave
potius ne tua ista querela dolorque nimius ab illis sapientissimis viris
reprendatur. vidit enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum hominem, vivo
fratre suo, potentissimo et clarissimo civi, C. Claudio, aedilem non esse factum
et eundem sine repulsa factum esse consulem; vidit hominem sibi maxime
coniunctum, egregium virum, L. Volcatium, vidit M. Pisonem ista in aedilitate
offensiuncula accepta summos a populo Romano esse honores adeptos. avus vero
tuus et P. Nasicae tibi aediliciam praedicaret repulsam, quo cive neminem ego
statuo in hac re publica fortiorem, et C. Mari, qui duabus aedilitatis acceptis
repulsis septiens consul est factus, et L. Caesaris, Cn. Octavi, M. Tulli, quos
omnis scimus aedilitate praeteritos consules esse factos.
[52] sed quid ego aedilicias repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae
sunt ut eis qui praeteriti essent benigne a populo factum videretur. tribunus
militum L. Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quaestor C. Caelius,
clarissimus ac fortissimus adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C.
Fimbria, C. Cassius, Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis consules
factos scimus esse. quae tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui
gratia dicent, neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te
suscepta videatur, sed ut te ad istum cursum tenendum quem a prima aetate
suscepisti cohortentur. nihil est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum.
<detractum> dico; si me hercule vere quod accidit interpretari velis, est
aliquid etiam de virtute significatum tua.
[XXII] noli enim existimare non magnum quendam motum fuisse illius
petitionis tuae, de qua ne aliquid iurares destitisti. denuntiasti homo
adulescens quid de summa re publica sentires, fortius tu quidem quam non nulli
defuncti honoribus, sed apertius quam vel ambitionis vel aetatis tuae ratio
postulabat.
[53] quam ob rem in dissentiente populo noli putare nullos fuisse quorum
animos tuus ille fortis animus offenderet; qui te incautum fortasse nunc tuo
loco demovere potuerunt, providentem autem et praecaventem numquam certe
movebunt. an te illa argumenta duxerunt? 'dubitatis,' inquit, 'quin coitio facta
sit, cum tribus plerasque cum Plotio tulerit Plancius?' an una fieri potuerunt,
si una tribus non tulissent? 'at non nullas punctis paene totidem.' quippe, cum
iam facti prope superioribus comitiis declaratique venissent. quamquam ne id
quidem suspicionem coitionis habuerit. neque enim umquam maiores nostri
sortitionem constituissent aediliciam, nisi viderent accidere posse ut
competitores pares suffragiis essent.
[54] et ais prioribus comitiis Aniensem a Plotio Pedio, Teretinam <a>
Plancio tibi esse concessam; nunc ab utroque eas avolsas, ne in angustum
venirent. quam convenit nondum cognita populi voluntate hos quos iam tum
coniunctos fuisse dicis iacturam suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse;
eosdem, cum iam essent experti quid valerent, restrictos et tenacis fuisse?
etenim verebantur, credo, angustias. quasi res in contentionem aut in discrimen
aliquod posset venire. sed tamen tu A. Plotium, virum ornatissimum, in idem
crimen vocando indicas eum te adripuisse a quo non sis interrogatus. nam quod
questus es pluris te testis habere de Voltinia quam quot in ea tribu puncta
tuleris, indicas aut eos testis te producere qui, quia nummos acceperint, te
praeterierint, aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse.
[XXIII]
[55] illud vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse
dixisti caluit re recenti, nunc in causa refrixit. neque enim qui illi nummi
fuerint nec quae tribus nec qui divisor ostendis. atque is quidem eductus ad
consules qui tum in crimen vocabatur se inique a tuis iactatum graviter
querebatur. qui si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs
te reus non est factus? cur non eius damnatione aliquid ad hoc iudicium
praeiudici comparasti? sed neque tu haec exhibes neque eis confidis; alia te
ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitavit. magnae sunt in te
opes, late patet gratia; multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis
tuae. multi huic invident, multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens
equestris iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici reorum
omnium, qui ita semper testimonium de ambitu dicunt quasi aut moveant animos
iudicum suis testimoniis, aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob
eam causam dignitatem quam volunt consequantur.
[56] quibuscum me, iudices, pugnantem more meo pristino non videbitis; non
quo mihi fas sit quicquam defugere quod salus Planci postulet, sed quia neque
necesse est me id persequi voce quod vos mente videatis, et quod ita de me
meriti sunt illi ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem vos
vestrae prudentiae adsumere, meae modestiae remittere debeatis. illud unum vos
magno opere oro atque obsecro, iudices, cum huius quem defendo, tum communis
periculi causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni
fortunas innocentium subiciendas putetis.
[57] multi amici accusatoris, non nulli etiam nostri iniqui, multi communes
obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt. nihil est autem tam volucre
quam maledictum, nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, latius
dissipatur. neque ego, si fontem maledicti reperietis, ut neglegatis aut
dissimuletis umquam postulabo. sed si quid sine capite manabit, aut si quid erit
eius modi ut non exstet auctor, qui audierit <autem> aut ita neglegens
vobis esse videbitur ut unde audierit oblitus sit, aut ita levem habebit
auctorem ut memoria dignum non putarit, huius illa vox volgaris 'audivi' ne quid
innocenti reo noceat oramus.
[XXIV]
[58] sed venio iam ad L. Cassium, familiarem meum, cuius ex oratione ne
illum quidem Iuventium tecum expostulavi, quem ille omni et humanitate et
virtute ornatus adulescens primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit. in
quo, Cassi, si ita tibi respondeam, nescisse id populum Romanum, neque fuisse
qui id nobis narraret, praesertim mortuo Congo, non, ut opinor, admirere, cum
ego ipse non abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum audisse
confitear. et quoniam tua fuit perelegans et persubtilis oratio, digna equitis
Romani vel studio vel pudore, quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos
et ingenio et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea quae dixisti, quae
pleraque de ipso me fuerunt; in quibus ipsi aculei, si quos habuisti in me
reprehendendo, tamen mihi non ingrati acciderunt.
[59] Quaesisti utrum mihi putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse
ad adipiscendos honores viam an futuram esse filio meo, quia esset familia
consulari. ego vero quamquam illi omnia malo quam mihi, tamen honorum aditus
numquam illi faciliores optavi quam mihi fuerunt. quin etiam, ne forte ille sibi
me potius peperisse iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum putet,
haec illi soleo praecipere--quamquam ad praecepta aetas non est gravis--quae rex
ille a Iove ortus suis praecepit filiis: vigilandum est semper; multae insidiae
sunt bonis. id quod multi invideant-- Nostis cetera. nonne, quae scripsit gravis
et ingeniosus poeta, scripsit non ut illos regios pueros qui iam nusquam erant,
sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad laudem excitaret?
[60] quaeris quid potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn. Scipionis
fuisset filius. magis aedilis fieri non potuisset, sed hoc praestaret, quod ei
minus invideretur. etenim honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares,
gloriae dispares.
[XXV] quis nostrum se dicit M'. Curio, quis C. Fabricio, quis C.
Duellio parem, quis <A.> Atilio Calatino, quis Cn. et P. Scipionibus, quis
Africano, Marcello, maximo? tamen eosdem sumus honorum gradus quos illi
adsecuti. etenim in virtute multi sunt adscensus, ut is maxime gloria excellat
qui virtute plurimum praestet; honorum populi finis est consulatus; quem
magistratum iam octingenti fere consecuti sunt. Horum, si diligenter quaeres,
vix decimam partem reperies gloria dignam. sed nemo umquam sic egit ut tu: 'cur
iste fit consul? quid potuit amplius, si L. Brutus esset, qui civitatem dominatu
regio liberavit?' honore nihil amplius, laude multum. sic igitur Plancius nihilo
minus quaestor est factus et tribunus pl. et aedilis quam si esset summo loco
natus, sed haec pari loco orti sunt innumerabiles alii consecuti.
[61] profers triumphos T. Didi et C. Mari et quaeris quid simile in Plancio.
quasi vero isti quos commemoras propterea magistratus ceperint quod
triumpharant, et non, quia commissi sunt eis magistratus in quibus re bene gesta
triumpharent, <propterea triumpharint>. rogas quae castra viderit; qui et
miles in Creta hoc imperatore et tribunus in Macedonia militum fuerit, et
quaestor tantum ex re militari detraxerit temporis quantum in me custodiendum
transferre maluerit. quaeris num disertus sit.
[62] immo, id quod secundum est, ne sibi quidem videtur. num iuris
consultus. quasi quisquam sit qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat.
omnes enim istius modi artes in eis reprehenduntur qui, cum professi sunt, satis
facere non possunt, non in eis qui se afuisse ab istis studiis confitentur.
virtus, probitas, integritas in candidato, non linguae volubilitas, non ars, non
scientia requiri solet. Vt nos in mancipiis parandis quamvis frugi hominem si
pro fabro aut pro tectore emimus, ferre moleste solemus, si eas artis quas in
emendo secuti sumus forte nesciunt, sin autem emimus quem vilicum imponeremus,
quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem, laborem, vigilantiam
esse curamus, sic populus Romanus deligit magistratus quasi rei publicae
vilicos; in quibus si qua praeterea est ars, facile patitur, sin minus, virtute
eorum et innocentia contentus est. quotus enim quisque disertus, quotus quisque
iuris peritus est, ut eos numeres qui volunt esse? quod si praeterea nemo est
honore dignus, quidnam tot optimis et ornatissimis civibus est futurum?
[XXVI]
[63] iubes Plancium de vitiis Laterensis dicere. nihil potest nisi eum nimis
in se iracundum putavisse. idem effers Laterensem laudibus. facile patior id te
agere multis verbis quod ad iudicium non pertineat, et id te accusantem tam diu
dicere quod ego defensor sine periculo possim confiteri. atqui non modo
confiteor summa in Laterense ornamenta esse sed te etiam reprehendo quod ea non
enumeres, alia quaedam inania et levia conquiras. 'Praeneste fecisse ludos.'
quid? alii quaestores nonne fecerunt? 'Cyrenis liberalem in publicanos, iustum
in socios fuisse.' quis negat? sed ita multa Romae geruntur ut vix ea quae fiunt
in provinciis audiantur.
[64] non vereor ne mihi aliquid, iudices, videar adrogare, si de quaestura
mea dixero. quamvis enim illa floruerit, tamen eum me postea fuisse in maximis
imperiis arbitror ut non ita multum mihi gloriae sit ex quaesturae laude
repetendum. sed tamen non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia
quaesturam aut clariorem aut gratiorem fuisse. vere me hercule hoc dicam: sic
tum existimabam, nihil homines aliud Romae nisi de quaestura mea loqui. frumenti
in summa caritate maximum numerum miseram; negotiatoribus comis, mercatoribus
iustus, mancipibus liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni
officio diligentissimus; excogitati quidam erant a Siculis honores in me
inauditi.
[65] itaque hac spe decedebam ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum
putarem. at ego cum casu diebus eis itineris faciendi causa decedens e provincia
Puteolos forte venissem, cum plurimi et lautissimi in eis locis solent esse,
concidi paene, iudices, cum ex me quidam quaesisset quo die Roma exissem et num
quidnam esset novi. cui cum respondissem me e provincia decedere: 'etiam me
hercule,' inquit, 'ut opinor, ex Africa.'
[XXVII] huic ego iam stomachans fastidiose: 'immo ex Sicilia,'
inquam. tum quidam, quasi qui omnia sciret: 'quid? tu nescis,' inquit, 'hunc
quaestorem Syracusis fuisse?' quid multa? destiti stomachari et me unum ex eis
feci qui ad aquas venissent.
[66] sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam si mihi tum
essent omnes gratulati. nam postea quam sensi populi Romani auris hebetiores,
oculos autem esse acris atque acutos, destiti quid de me audituri essent homines
cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent, habitavi in oculis,
pressi forum; neminem a congressu meo neque ianitor meus neque somnus
absterruit. ecquid ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium
quidem umquam otiosum? nam quas tu commemoras, Cassi, legere te solere
orationes, cum otiosus sis, has ego scripsi ludis et feriis, ne omnino umquam
essem otiosus. etenim M. Catonis illud quod in principio scripsit Originum
suarum semper magnificum et praeclarum putavi, 'clarorum virorum atque magnorum
non minus oti quam negoti rationem exstare oportere.' itaque si quam habeo
laudem, quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro; meaque
privata consilia publici quoque casus comprobaverunt, ut etiam summa res publica
mihi domi fuerit gerenda et urbs in urbe servanda.
[67] eadem igitur, Cassi, via munita Laterensi est, idem virtuti cursus ad
gloriam, hoc facilior fortasse quod ego huc a me ortus et per me nixus ascendi,
istius egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum. sed ut redeam ad
Plancium, numquam ex urbe is afuit nisi sorte, lege, necessitate; non valuit
rebus isdem quibus fortasse non nulli, at valuit adsiduitate, valuit observandis
amicis, valuit liberalitate; fuit in oculis, petivit, ea est usus ratione vitae
qua minima invidia novi homines plurimi sunt eosdem honores consecuti.
[XXVIII]
[68] nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam bonis omnibus,
quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego me debere bonis omnibus fateor. sed
etiam ei quibus ego debeo boni viri et cives comitiis aediliciis aliquid se meo
nomine Plancio debere dicebant. verum fac me multis debere et in eis Plancio;
utrum igitur me conturbare oportet, an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hoc
nomen quod urget nunc cum petitur dissolvere? quamquam dissimilis est pecuniae
debitio et gratiae. nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod
reddidit; qui autem debet, is retinet alienum; gratiam autem et qui refert
habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert. neque ego nunc Plancio desinam
debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae
non accidisset. quaeris a me,
[69] Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus, quid pro meis
liberis, quibus nihil mihi potest esse iucundius, amplius quam quod pro Plancio
facio facere possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem
defendendam maxime stimulari me atque excitari. nam neque illis huius salute a
quo meam sciunt esse defensam quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos
aspicio quin, cum per hunc me eis conservatum esse meminerim, huius meritum in
me recorder. Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum rei publicae,
Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in civitatem sit restitutus;
reprehendis meas pro Plancio preces, quod neque Opimius suo nomine liberatus sit
neque Metelli Calidius.
[XXIX] de Calidio tibi tantum respondeo quod ipse vidi, Q. Metellum
Pium consulem praetoriis comitiis petente Q. Calidio populo Romano supplicasse,
cum quidem non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse illum suum
et familiae nobilissimae dicere.
[70] quo loco quaero ex te num id in iudicio Calidi putes quod ego in Planci
facio, aut Metellum Pium, si Romae esse potuisset, aut patrem eius, si vixisset,
non fuisse facturum. nam Opimi quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset
evelli! volnus illud rei publicae, dedecus huius imperi, turpitudo populi
Romani, non iudicium putandum est. quam enim illi iudices, si iudices et non
parricidae patriae nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere
securim quam cum illum e civitate eiecerunt qui praetor finitimo, consul
domestico bello rem publicam liberarat? at enim nimis ego magnum beneficium
Planci facio et,
[71] ut ais, id verbis exaggero. quasi vero me tuo arbitratu et non meo
gratum esse oporteat. 'quod istius tantum meritum?' inquit; 'an quia te non
iugulavit?' immo vero quia iugulari passus non est. quo quidem tu loco, Cassi,
etiam purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias fuisse
dixisti. posuit hoc idem Laterensis. quam ob rem paulo post de isto plura dicam;
de te tantum requiro, utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuisse--quod
fuit ullorum umquam barbarorum tam immane ac tam crudele in hostem?--an fuisse
in eis aliquem aut famae metum aut poenae quorum vidisti toto illo anno ferrum
in foro, flammam in delubris, vim in tota urbe versari. Nisi forte existimas eos
idcirco vitae meae pepercisse quod de reditu meo nihil timerent. et quemquam
putas fuisse tam excordem qui vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si
viverem, non putaret? quam ob rem non debes is homo et is civis praedicare vitam
meam, quae fidelitate amicorum conservata sit, inimicorum modestia non esse
appetitam.
[XXX]
[72] respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer quam abs te
sum provocatus, sed profecto nec considerate minus nec minus amice. nam primum
fuit illud asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri et temporis causa
fingere. scilicet homo sapiens excogitavi quam ob rem viderer maximis benefici
vinculis obstrictus, cum liber essem et solutus. quid enim? mihi ad defendendum
Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant familiaritatis,
vicinitatis, patris amicitiae? quae si non essent, vererer, credo, ne turpiter
facerem, si hoc splendore et hac dignitate hominem defenderem. fingenda mihi
fuit videlicet causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me omnia
debere dicerem. at id etiam gregarii milites faciunt inviti ut coronam dent
civicam et se ab aliquo servatos esse fateantur, non quo turpe sit protectum in
acie ex hostium manibus eripi--nam id accidere nisi forti viro et pugnanti
comminus non potest--, sed onus benefici reformidant, quod permagnum est alieno
debere idem quod parenti.
[73] ego, cum ceteri vera beneficia etiam minora dissimulent, ne obligati
esse videantur, eo me beneficio obstrictum esse ementior cui ne referri quidem
gratia posse videatur? an hoc tu, Laterensis, ignoras? qui cum mihi esses
amicissimus, cum vel periculum vitae tuae mecum sociare voluisses, cum me in
illo tristi et acerbo luctu atque discessu non lacrimis solum tuis sed animo,
corpore, copiis prosecutus esses, cum meos liberos et uxorem me absente tuis
opibus auxilioque defendisses, sic mecum semper egisti, te mihi remittere atque
concedere ut omne studium meum in Cn. Planci honore consumerem, quod eius in me
meritum tibi etiam ipsi gratum esse dicebas.
[74] nihil autem me novi, nihil temporis causa dicere, nonne etiam est illa
testis oratio quae est a me prima habita in senatu? in qua cum perpaucis
nominatim egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo possent, scelus autem
esset quemquam praeteriri, statuissemque eos solum nominare qui causae nostrae
duces et quasi signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. recitetur oratio,
quae propter rei magnitudinem dicta de scripto est; in qua ego homo astutus ei
me dedebam cui nihil magno opere deberem, et huius offici tanti servitutem
astringebam testimonio sempiterno. nolo cetera quae a me mandata sunt litteris
recitare; praetermitto, ne aut proferre videar ad tempus aut eo genere uti
litterarum quod meis studiis aptius quam consuetudini iudiciorum esse videatur.
[XXXI]
[75] atque etiam clamitas, Laterensis: 'quo usque ista dicis? nihil in
Cispio profecisti; obsoletae iam sunt preces tuae.' de Cispio mihi igitur
obicies, quem ego de me bene meritum, quia te teste cognoram, te eodem auctore
defendi? et ei dices 'quo usque?' quem negas, quod pro Cispio contenderim,
impetrare potuisse? nam istius verbi 'quo usque' haec poterat esse invidia:
'datus est tibi ille, condonatus est ille; non facis finem; ferre non possumus.'
ei quidem qui pro uno laborarit <et> id ipsum non obtinuerit dici 'quo
usque?' inridentis magis est quam reprehendentis; nisi forte ego unus ita me
gessi in iudiciis, ita et cum his et inter hos vixi, is in causis patronus, is
in re publica civis et sum et semper fui, solus ut a te constituar qui nihil a
iudicibus debeam umquam impetrare.
[76] et mihi lacrimulam Cispiani iudici obiectas. sic enim dixisti: 'vidi
ego tuam lacrimulam.' vide quam me verbi tui paeniteat. non modo lacrimulam sed
multas lacrimas et fletum cum singultu videre potuisti. an ego, qui meorum
lacrimis me absente commotus simultates, quas mecum habebat, deposuisset meaeque
salutis non modo non oppugnator, ut inimici mei putarant, sed etiam defensor
fuisset, huius in periculo non significarem dolorem meum?
[77] tu autem, Laterensis, qui tum lacrimas meas gratas esse dicebas, nunc
easdem vis invidiosas videri.
[XXXII] negas tribunatum Planci quicquam attulisse adiumenti
dignitati meae, atque hoc loco, quod verissime facere potes, L. Racili,
fortissimi et constantissimi viri, divina in me merita commemoras. cui quidem
ego, sicut Cn. Plancio, numquam dissimulavi me plurimum debere semperque prae me
feram; nullas enim sibi ille neque contentiones neque inimicitias neque vitae
dimicationes nec pro re publica nec pro me defugiendas putavit. atque utinam
quam ego sum in illum gratus, tam licuisset per hominum vim et iniuriam populo
Romano ei gratiam referre! sed si non eadem contendit in tribunatu Plancius,
existimare debes non huic voluntatem defuisse sed me, cum tantum iam Plancio
deberem, Racili beneficiis fuisse contentum.
[78] an vero putas idcirco minus libenter iudices mea causa esse facturos
quod me esse gratum crimineris? an, cum patres conscripti illo senatus consulto
quod in monumento Mari factum est, quo mea salus omnibus est gentibus
commendata, uni Cn. Plancio gratias egerint-- unus enim fuit de magistratibus
defensor salutis meae--cui senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me
referendam gratiam non putem? atque haec cum vides, quo me tandem in te animo
putas esse, Laterensis? ullum esse tantum periculum, tantum laborem, tantam
contentionem quam ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defugerim?
quo quidem etiam magis sum non dicam miser--nam hoc quidem abhorret a virtute
verbum--sed certe exercitus, non quia multis debeo--leve enim est onus benefici
gratia--, sed quia <nomina> saepe concurrunt, propter aliquorum bene de me
meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnis verear ne vix
possim gratus videri.
[79] sed ego haec meis ponderibus examinabo, non solum quid cuique debeam
sed etiam quid cuiusque intersit, et quid a me cuiusque tempus poscat.
[XXXIII] agitur studium tuum vel etiam, si vis, existimatio, laus
aedilitatis; at Cn. Planci salus, patria, fortunae. salvum tu me esse cupisti;
hic fecit etiam ut esse possem. distineor tamen et divellor dolore et in causa
dispari offendi te a me doleo; sed me dius fidius multo citius meam salutem pro
te abiecero quam Cn. Planci salutem tradidero contentioni tuae.
[80] etenim, iudices, cum omnibus virtutibus me adfectum esse cupio, tum
nihil est quod malim quam me et esse gratum et videri. haec enim est una virtus
non solum maxima sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. quid est pietas
nisi voluntas grata in parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de
patria bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui sancti, qui
religionum colentes, nisi qui meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus
et memori mente persolvunt? quae potest esse vitae iucunditas sublatis
amicitiis? quae porro amicitia potest esse inter ingratos?
[81] quis est nostrum liberaliter educatus cui non educatores, cui non
magistri sui atque doctores, cui non locus ipse ille mutus ubi alitus aut doctus
est cum grata recordatione in mente versetur? cuius opes tantae esse possunt aut
umquam fuerunt quae sine multorum amicorum officiis stare possint? quae certe
sublata memoria et gratia nulla exstare possunt. equidem nihil tam proprium
hominis existimo quam non modo beneficio sed etiam benivolentiae significatione
adligari, nihil porro tam inhumanum, tam immane, tam ferum quam committere ut
beneficio non dicam indignus sed victus esse videare. quae cum ita sint,
[82] iam succumbam, Laterensis, isti tuo crimini meque in eo ipso in quo
nihil potest esse nimium, quoniam ita tu vis, nimium gratum esse concedam
petamque a vobis, iudices, ut eum beneficio complectamini quem qui reprehendit
in eo reprehendit quod gratum praeter modum dicat esse. neque enim illud ad
neglegendam meam gratiam debet valere quod dixit idem, vos nec nocentis nec
litigiosos esse, quo minus me apud vos valere oporteret. quasi vero in amicitia
mea non haec praesidia, si quae forte sunt in me, parata semper amicis esse
maluerim quam necessaria. etenim ego de me tantum audeo dicere, amicitiam meam
voluptati pluribus quam praesidio fuisse, meque vehementer vitae meae
paeniteret, si in mea familiaritate locus esset nemini nisi litigioso aut
nocenti.
[XXXIV]
[83] sed haec nescio quo modo frequenter in me congessisti saneque in eo
creber fuisti, te idcirco in ludos causam conicere noluisse ne ego mea
consuetudine aliquid de tensis misericordiae causa dicerem, quod in aliis
aedilibus ante fecissem. non nihil egisti hoc loco; nam mihi eripuisti
ornamentum orationis meae. deridebor, si mentionem tensarum fecero, cum tu id
praedixeris; sine tensis autem quid potero dicere? hic etiam addidisti me
idcirco mea lege exsilio ambitum sanxisse ut miserabiliores epilogos possem
dicere. non vobis videtur cum aliquo declamatore, non cum laboris et fori
discipulo disputare?
[84] 'Rhodi enim,' inquit, 'ego non fui'--me volt fuisse--'sed fui,'
inquit-- putabam in Vaccaeis dicturum--'bis in Bithynia.' si locus habet
reprehensionis ansam aliquam, nescio cur severiorem Nicaeam putes quam Rhodum;
si spectanda causa est, et tu in Bithynia summa cum dignitate fuisti et ego
Rhodi non minore. nam quod in eo me reprehendisti quod nimium multos defenderem,
utinam et tu, qui potes, et ceteri, qui defugiunt, vellent me labore hoc levare!
sed fit vestra diligentia, qui causis ponderandis omnis fere repudiatis, ut ad
nos pleraeque confluant, qui miseris et laborantibus negare nihil possumus.
[85] admonuisti etiam, quod in Creta fuisses, dictum aliquod in petitionem
tuam dici potuisse; me id perdidisse. Vter igitur nostrum est cupidior dicti?
egone qui quod dici potuit non dixerim, an tu qui etiam ipse in te dixeris? te
aiebas de tuis rebus gestis nullas litteras misisse, quod mihi meae quas ad
aliquem misissem obfuissent. quas ego mihi obfuisse non intellego, rei publicae
video prodesse potuisse.
[XXXV]
[86] sed sunt haec leviora, illa vero gravia atque magna, quod meum
discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluisti.
dixisti enim non auxilium mihi sed me auxilio defuisse. ego vero fateor me, quod
viderim mihi auxilium non deesse, idcirco illi auxilio pepercisse. qui enim
status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit?
tribunicius me terror an consularis furor movit? decertare mihi ferro magnum
fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram?
consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa
principia et hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum
perdidit, alter vendidit, empti provinciis a senatu, a re publica, a bonis
omnibus defecerant; qui exercitu, qui armis, qui opibus plurimum poterant cum
quid sentirent nesciretur, furialis illa vox nefariis stupris, religiosis
altaribus effeminata secum et illos et consules facere acerbissime personabat;
egentes in locupletis, perditi in bonos, servi in dominos armabantur.
[87] at erat mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me uno post
hominum memoriam publico consilio susceptum est. sed recordare qui tum fuerint
consulum nomine hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siverint
edictoque suo non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus ademerint. at
erat mecum cunctus equester ordo; quem quidem in contionibus saltator ille
Catilinae consul proscriptionis denuntiatione terrebat. at tota Italia
convenerat; cui quidem belli intestini et vastitatis metus inferebatur.
[XXXVI] hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me,
Laterensis, potuisse confiteor, sed erat non iure, non legibus, non disceptando
decertandum--nam profecto, praesertim tam bona in causa, numquam, quo ceteri
saepe abundarunt, id mihi ipsi auxilium meum defuisset--armis fuit, armis,
inquam, fuit dimicandum; quibus a servis atque a servorum ducibus caedem fieri
senatus et bonorum rei publicae exitiosum fuisset.
[88] vinci autem improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum
vincendi viderem, quem profecto non videbam. Vbi enim mihi praesto fuissent aut
tam fortes consules quam L. Opimius, quam C. Marius, quam L. Flaccus, quibus
ducibus improbos civis res publica vicit armatis, aut, si minus fortes, at tamen
tam iusti quam P. Mucius, qui arma quae privatus P. Scipio ceperat, ea Ti.
Graccho interempto iure optimo sumpta esse defendit? esset igitur pugnandum cum
consulibus. nihil dico amplius nisi illud: victoriae nostrae gravis adversarios
paratos, interitus nullos esse ultores videbam.
[89] hisce ego auxiliis salutis meae si idcirco defui quia nolui dimicare,
fatebor id quod vis, non mihi auxilium, sed me auxilio defuisse; sin autem, quo
maiora studia in me bonorum fuerunt, hoc eis magis consulendum et parcendum
putavi, tu id in me reprehendis quod Q. Metello laudi datum est hodieque est et
semper erit maximae gloriae? quem, ut potes ex multis audire qui tum adfuerunt,
constat invitissimis viris bonis cessisse, nec fuisse dubium quin contentione et
armis superior posset esse. ergo ille cum suum, non cum senatus factum
defenderet, cum perseverantiam sententiae suae, non salutem rei publicae
retinuisset, tamen ob illam <constantiam>, quod illud voluntarium volnus
accepit, iustissimos omnium Metellorum et clarissimos triumphos gloria et laude
superavit, quod et illos ipsos improbissimos civis interfici noluit et ne quis
bonus interiret in eadem caede providit; ego tantis periculis propositis cum, si
victus essem, interitus rei publicae, si vicissem, infinita dimicatio pararetur,
committerem ut idem perditor rei publicae nominarer qui servator fuissem?
[XXXVII]
[90] mortem me timuisse dicis. ego vero ne immortalitatem quidem contra rem
publicam accipiendam putarem, nedum emori cum pernicie rei publicae vellem. nam
qui pro re publica vitam ediderunt--licet me desipere dicatis--numquam me
hercule eos mortem potius quam immortalitatem adsecutos putavi. ego vero si tum
illorum impiorum ferro ac manu concidissem, in perpetuum res publica civile
praesidium salutis suae perdidisset. quin etiam si me vis aliqua morbi aut
natura ipsa consumpsisset, tamen auxilia posteritatis essent imminuta, quod
peremptum esset mea morte id exemplum qualis futurus in me restituendo fuisset
senatus populusque Romanus. an, si umquam vitae cupiditas in me fuisset, ego
mense Decembri mei consulatus omnium parricidarum tela commossem? quae, si xx
quiessem dies, in aliorum vigiliam consulum recidissent. quam ob rem, si vitae
cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo mortis cupiditas mea
turpior fuisset cum pernicie civitatis.
[91] nam quod te esse in re publica liberum es gloriatus, id ego et fateor
et laetor et tibi etiam in hoc gratulor; quod me autem negasti, in eo neque te
neque quemquam diutius patiar errare.
[XXXVIII] nam si quis idcirco aliquid de libertate mea deminutum
putat quod non ab omnibus isdem a quibus antea solitus sum dissentire
dissentiam, primum, si bene de me meritis gratum me praebeo, nonne desino
incurrere in crimen hominis nimium memoris nimiumque grati? sin autem aliquando
sine ullo rei publicae detrimento respicio etiam salutem cum meam tum meorum,
certe non modo non sum reprehendendus sed etiam, si ruere vellem, boni viri me
ut id ne facerem rogarent.
[92] res vero ipsa publica, si loqui posset, ageret mecum ut, quoniam sibi
servissem semper, numquam mihi, fructus autem ex sese non, ut oportuisset,
laetos et uberes, sed magna acerbitate permixtos tulissem, ut iam mihi servirem,
consulerem meis; se non modo satis habere a me sed etiam vereri ne parum mihi
pro eo quantum a me haberet reddidisset.
[93] quid? si horum ego nihil cogito et idem sum in re publica qui fui
semper, tamenne libertatem requires meam? quam tu ponis in eo, si semper cum eis
quibuscum aliquando contendimus depugnemus. quod est longe secus. stare enim
omnes debemus tamquam in orbe aliquo rei publicae, qui quoniam versatur, eam
deligere partem ad quam nos illius utilitas salusque converterit.
[XXXIX] ego autem Cn. Pompeium non dico auctorem, ducem, defensorem
salutis meae--nam haec privatim fortasse officiorum memoriam et gratiam
quaerunt--sed dico hoc quod ad salutem rei publicae pertinet: ego eum non tuear
quem omnes in re publica principem esse concedunt? ego C. Caesaris laudibus
desim, quas primum populi Romani, nunc etiam senatus, cui me semper addixi,
plurimis atque amplissimis iudiciis videam esse celebratas? tum hercule me
confitear non iudicium aliquod habuisse de utilitate rei publicae, sed hominibus
amicum aut inimicum fuisse.
[94] an, cum videam navem secundis ventis cursum tenentem suum, si non eum
petat portum quem ego aliquando probavi, sed alium non minus tutum atque
tranquillum, cum tempestate pugnem periculose potius quam illi, salute
praesertim proposita, obtemperem et paream? ego vero haec didici, haec vidi,
haec scripta legi; haec de sapientissimis et clarissimis viris et in hac re
publica et in aliis civitatibus monumenta nobis <et> litterae prodiderunt,
non semper easdem sententias ab isdem, sed quascumque rei publicae status,
inclinatio temporum, ratio concordiae postularet, esse defensas. quod ego et
facio, Laterensis, et semper faciam libertatemque quam tu in me requiris, quam
ego neque dimisi umquam neque dimittam, non in pertinacia, sed in quadam
moderatione positam putabo.
[XL]
[95] nunc venio ad illud extremum in quo dixisti, dum Planci in me meritum
verbis extollerem, me arcem facere e cloaca lapidemque e sepulcro venerari pro
deo; neque enim mihi insidiarum periculum ullum neque mortis fuisse. cuius ego
temporis rationem explicabo brevi neque invitus. nihil enim est ex meis
temporibus quod minus pervagatum, quodque minus aut mea commemoratione
celebratum sit aut hominibus auditum atque notum. ego enim, Laterensis, ex illo
incendio legum, iuris, senatus, bonorum omnium cedens, cum mea domus ardore suo
deflagrationem urbi atque Italiae toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam
petivi animo, quae et ipsa erat mihi sicut domus una coniuncta et obtinebatur a
C. Vergilio, quocum me uno vel maxime cum vetustas tum amicitia, cum mei fratris
conlegia tum rei publicae causa sociarat.
[96] vide nunc caliginem temporum illorum. Cum ipsa paene insula mihi sese
obviam ferre vellet, praetor ille, eiusdem tribuni pl. contionibus propter
eandem rei publicae causam saepe vexatus, nihil amplius dico nisi me in Siciliam
venire noluit. quid dicam? C. Vergilio, tali civi et viro, benivolentiam in me,
memoriam communium temporum, pietatem, humanitatem, fidem defuisse? nihil,
iudices, est eorum sed, quam tempestatem nos vobiscum non tulissemus, metuit ut
eam ipse posset opibus suis sustinere. tum consilio repente mutato Brundisium
terra petere contendi; nam maritimos cursus praecludebat hiemis magnitudo.
[XLI]
[97] Cum omnia illa municipia quae sunt a Vibone <ad> Brundisium in
fide mea, iudices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus magno cum suo
metu praestiterunt. Brundisium veni vel potius ad moenia accessi; urbem unam
mihi amicissimam declinavi, quae se potius exscindi quam e suo complexu ut
eriperer facile pateretur. in hortos me M. Laeni Flacci contuli. cui cum omnis
metus, publicatio bonorum, exsilium, mors proponeretur, haec perpeti, si
acciderent, maluit quam custodiam mei capitis dimittere. cuius ego et parentis
eius, prudentissimi atque optimi senis, et fratris et utriusque filiorum manibus
in navi tuta ac fideli conlocatus, eorumque preces et vota de meo reditu
exaudiens Dyrrachium, quod erat in fide mea, petere contendi.
[98] quo cum venissem, cognovi, id quod audieram, refertam esse Graeciam
sceleratissimorum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum ignisque
pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat; qui ante quam de meo
adventu audire potuissent, cum a me abessent aliquot dierum viam, in Macedoniam
ad Planciumque perrexi. hic vero simul atque mare me transisse cognovit--audi,
audi atque attende, Laterensis, ut scias quid ego Plancio debeam, confiteareque
aliquando me quod faciam et grate et pie facere; huic autem, quae pro salute mea
fecerit, si minus profutura sint, obesse certe non oportere! nam simul ac me
Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me lictoribus dimissis, insignibus
abiectis, veste mutata profectus est.
[99] O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis illius et loci, cum hic in
me incidit, cum complexus est conspersitque lacrimis nec loqui prae maerore
potuit! O rem cum auditu crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis dies
noctesque eas quibus iste a me non recedens Thessalonicam me in quaestoriumque
perduxit! hic ego nunc de praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et
civem optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse quae ceteros; Cn.
Plancium fuisse unum, non qui minus timeret sed, si acciderent ea quae
timerentur, mecum ea subire et perpeti vellet.
[100] qui, cum ad me L. Tubero, meus necessarius, qui fratri meo legatus
fuisset, decedens ex Asia venisset easque insidias quas mihi paratas ab
exsulibus coniuratis audierat ad me animo amicissimo detulisset, in Asiam me ire
propter eius provinciae mecum et cum meo fratre necessitudinem comparantem non
est passus; vi me, vi, inquam, Plancius et complexu suo retinuit multosque
mensis a capite meo non discessit, abiecta quaestoria persona comitisque sumpta.
[XLII]
[101] O excubias tuas, Cn. Planci, miseras, o flebilis vigilias, o noctes
acerbas, o custodiam etiam mei capitis infelicem! si quidem ego tibi vivus non
prosum, qui fortasse mortuus profuissem. memini enim, memini neque umquam
obliviscar noctis illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana quaedam
miser atque inania falsa spe inductus pollicebar, me, si essem in patriam
restitutus, praesentem tibi gratias relaturum; sin aut vitam mihi fors ademisset
aut vis aliqua maior reditum peremisset, hos, hos--quos enim ego tum alios animo
intuebar?--omnia tibi illorum laborum praemia pro me persoluturos. quid me
aspectas, quid mea promissa repetis, quid meam fidem imploras? nihil tibi ego
tum de meis opibus pollicebar, sed de horum erga me benivolentia promittebam;
hos pro me lugere, hos gemere, hos decertare pro meo capite vel vitae periculo
velle videbam; de horum desiderio, luctu, querelis cotidie aliquid tecum simul
audiebam; nunc timeo ne tibi nihil praeter lacrimas queam reddere, quas tu in
meis acerbitatibus plurimas effudisti.
[102] quid enim possum aliud nisi maerere, nisi flere, nisi te cum mea
salute complecti? salutem tibi idem dare possunt qui mihi reddiderunt. te
tamen--exsurge, quaeso!--retinebo et complectar, nec me solum deprecatorem
fortunarum tuarum sed comitem sociumque profitebor; atque, ut spero, nemo erit
tam crudeli animo tamque inhumano nec tam immemor non dicam meorum in bonos
meritorum, sed bonorum in me, qui a me mei servatorem capitis divellat ac
distrahat. non ego meis ornatum beneficiis a vobis deprecor, iudices, sed
custodem salutis meae, non opibus contendo, non auctoritate, non gratia, sed
precibus, sed lacrimis, sed misericordia, mecumque vos simul hic miserrimus et
optimus obtestatur parens, et pro uno filio duo patres deprecamur.
[103] nolite, iudices, per vos, per fortunas, per liberos vestros inimicis
meis, eis praesertim quos ego pro vestra salute suscepi, dare laetitiam
gloriantibus vos iam oblitos mei salutis eius a quo mea salus conservata est
hostis exstitisse; nolite animum meum debilitare cum luctu tum etiam metu
commutatae vestrae voluntatis erga me; sinite me, quod vobis fretus huic saepe
promisi, id a vobis ei persolvere.
[104] teque, C. Flave, oro et obtestor, qui meorum consiliorum in consulatu
socius, periculorum particeps, rerum quas gessi adiutor fuisti, meque non modo
salvum semper sed etiam ornatum florentemque esse voluisti, ut mihi per hos
conserves eum per quem me tibi et his conservatum vides. plura ne dicam tuae me
etiam lacrimae impediunt vestraeque, iudices, non solum meae, quibus ego magno
in metu meo subito inducor in spem, vos eosdem in hoc conservando futuros qui
fueritis in me, quoniam istis vestris lacrimis de illis recordor quas pro me
saepe et multum profudistis.
© Aerius, 2004