Publius Vergilius Maro
Aeneis


© Vergilius

E-Text: The Latin Library.


Liber I

Liber II

Liber III

Liber IV

Liber V

Liber VI

Liber VII

Liber VIII

Liber IX

Liber X

Liber XI

Liber XII


 

 

Liber I

1] Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris

2] Italiam fato profugus Laviniaque venit

3] litora, multum ille et terris iactatus et alto

4] vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram,

5] multa quoque et bello passus, dum conderet urbem

6] inferretque deos Latio; genus unde Latinum

7] Albanique patres atque altae moenia Romae.

8] Musa, mihi causas memora, quo numine laeso

9] quidve dolens regina deum tot volvere casus

10] insignem pietate virum, tot adire labores

11] impulerit. tantaene animis caelestibus irae?

 

12] Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni)

13] Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe

14] ostia, dives opum studiisque asperrima belli,

15] quam Iuno fertur terris magis omnibus unam

16] posthabita coluisse Samo. hic illius arma,

17] hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,

18] si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.

19] progeniem sed enim Troiano a sanguine duci

20] audierat Tyrias olim quae verteret arces;

21] hinc populum late regem belloque superbum

22] venturum excidio Libyae; sic volvere Parcas.

23] id metuens veterisque memor Saturnia belli,

24] prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis -

25] necdum etiam causae irarum saevique dolores

26] exciderant animo; manet alta mente repostum

27] iudicium Paridis spretaeque iniuria formae

28] et genus invisum et rapti Ganymedis honores:

29] his accensa super iactatos aequore toto

30] Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,

31] arcebat longe Latio, multosque per annos

32] errabant acti fatis maria omnia circum.

33] tantae molis erat Romanam condere gentem.

 

34] Vix e conspectu Siculae telluris in altum

35] vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant,

36] cum Iuno aeternum servans sub pectore vulnus

37] haec secum: «mene incepto desistere victam

38] nec posse Italia Teucrorum avertere regem!

39] quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem

40] Argivum atque ipsos potuit summergere ponto

41] unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?

42] ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem

43] disiecitque rates evertitque aequora ventis,

44] illum exspirantem transfixo pectore flammas

45] turbine corripuit scopuloque infixit acuto;

46] ast ego, quae divum incedo regina Iovisque

47] et soror et coniunx, una cum gente tot annos

48] bella gero. et quisquam numen Iunonis adorat

49] praeterea aut supplex aris imponet honorem?»

50] Talia flammato secum dea corde volutans

51] nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,

52] Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro

53] luctantis ventos tempestatesque sonoras

54] imperio premit ac vinclis et carcere frenat.

55] illi indignantes magno cum murmure montis

56] circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce

57] sceptra tenens mollitque animos et temperat iras.

58] ni faciat, maria ac terras caelumque profundum

59] quippe ferant rapidi secum verrantque per auras;

60] sed pater omnipotens speluncis abdidit atris

61] hoc metuens molemque et montis insuper altos

62] imposuit, regemque dedit qui foedere certo

63] et premere et laxas sciret dare iussus habenas.

64] ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:

65] «Aeole (namque tibi divum pater atque hominum rex

66] et mulcere dedit fluctus et tollere vento),

67] gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor

68] Ilium in Italiam portans victosque penatis:

69] incute vim ventis submersasque obrue puppis,

70] aut age diversos et dissice corpora ponto.

71] sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,

72] quarum quae forma pulcherrima Deiopea,

73] conubio iungam stabili propriamque dicabo,

74] omnis ut tecum meritis pro talibus annos

75] exigat et pulchra faciat te prole parentem.»

 

76] Aeolus haec contra: «tuus, o regina, quid optes

77] explorare labor; mihi iussa capessere fas est.

78] tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque

79] concilias, tu das epulis accumbere divum

80] nimborumque facis tempestatumque potentem.»

 

81] Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem

82] impulit in latus; ac venti velut agmine facto,

83] qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.

84] incubuere mari totumque a sedibus imis

85] una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis

86] Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.

87] insequitur clamorque virum stridorque rudentum;

88] eripiunt subito nubes caelumque diemque

89] Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra;

90] intonuere poli et crebris micat ignibus aether

91] praesentemque viris intentant omnia mortem.

92] extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;

93] ingemit et duplicis tendens ad sidera palmas

94] talia voce refert: «o terque quaterque beati,

95] quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis

96] contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis

97] Tydide! mene Iliacis occumbere campis

98] non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra,

99] saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens

100] Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis

101] scuta virum galeasque et fortia corpora volvit!»

 

102] Talia iactanti stridens Aquilone procella

103] velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.

104] franguntur remi, tum prora avertit et undis

105] dat latus, insequitur cumulo praeruptus aquae mons.

106] hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens

107] terram inter fluctus aperit, furit aestus harenis.

108] tris Notus abreptas in saxa latentia torquet

109] (saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras,

110] dorsum immane mari summo), tris Eurus ab alto

111] in brevia et Syrtis urget, miserabile visu,

112] inliditque vadis atque aggere cingit harenae.

113] unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,

114] ipsius ante oculos ingens a vertice pontus

115] in puppim ferit: excutitur pronusque magister

116] volvitur in caput, ast illam ter fluctus ibidem

117] torquet agens circum et rapidus vorat aequore vertex.

118] apparent rari nantes in gurgite vasto,

119] arma virum tabulaeque et Troia gaza per undas.

120] iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae,

121] et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,

122] vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes

123] accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.

 

124] Interea magno misceri murmure pontum

125] emissamque hiemem sensit Neptunus et imis

126] stagna refusa vadis, graviter commotus, et alto

127] prospiciens summa placidum caput extulit unda.

128] disiectam Aeneae toto videt aequore classem,

129] fluctibus oppressos Troas caelique ruina;

130] nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

131] Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:

 

132] «Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

133] iam caelum terramque meo sine numine, venti,

134] miscere et tantas audetis tollere moles?

135] quos ego - sed motos praestat componere fluctus.

136] post mihi non simili poena commissa luetis.

137] maturate fugam regique haec dicite vestro:

138] non illi imperium pelagi saevumque tridentem,

139] sed mihi sorte datum. tenet ille immania saxa,

140] vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula

141] Aeolus et clauso ventorum carcere regnet.»

 

142] Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat

143] collectasque fugat nubes solemque reducit.

144] Cymothoe simul et Triton adnixus acuto

145] detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti

146] et vastas aperit Syrtis et temperat aequor

147] atque rotis summas levibus perlabitur undas.

148] ac veluti magno in populo cum saepe coorta est

149] seditio saevitque animis ignobile vulgus

150] iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat;

151] tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem

152] conspexere, silent arrectisque auribus astant;

153] ille regit dictis animos et pectora mulcet:

154] sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam

155] prospiciens genitor caeloque invectus aperto

156] flectit equos curruque volans dat lora secundo.

 

157] Defessi Aeneadae quae proxima litora cursu

158] contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.

159] est in secessu longo locus: insula portum

160] efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto

161] frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.

162] hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur

163] in caelum scopuli, quorum sub vertice late

164] aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis

165] desuper, horrentique atrum nemus imminet umbra.

166] fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum;

167] intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,

168] Nympharum domus. hic fessas non vincula navis

169] ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.

170] huc septem Aeneas collectis navibus omni

171] ex numero subit, ac magno telluris amore

172] egressi optata potiuntur Troes harena

173] et sale tabentis artus in litore ponunt.

174] ac primum silici scintillam excudit Achates

175] succepitque ignem foliis atque arida circum

176] nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammam.

177] tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma

178] expediunt fessi rerum, frugesque receptas

179] et torrere parant flammis et frangere saxo.

180] Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem

181] prospectum late pelago petit, Anthea si quem

182] iactatum vento videat Phrygiasque biremis

183] aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici.

184] navem in conspectu nullam, tris litore cervos

185] prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur

186] a tergo et longum per vallis pascitur agmen.

187] constitit hic arcumque manu celerisque sagittas

188] corripuit fidus quae tela gerebat Achates,

189] ductoresque ipsos primum capita alta ferentis

190] cornibus arboreis sternit, tum vulgus et omnem

191] miscet agens telis nemora inter frondea turbam;

192] nec prius absistit quam septem ingentia victor

193] corpora fundat humi et numerum cum navibus aequet;

194] hinc portum petit et socios partitur in omnis.

195] vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes

196] litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros

197] dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

 

198] «O socii (neque enim ignari sumus ante malorum),

199] o passi graviora, dabit deus his quoque finem.

200] vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis

201] accestis scopulos, vos et Cyclopia saxa

202] experti: revocate animos maestumque timorem

203] mittite; forsan et haec olim meminisse iuvabit.

204] per varios casus, per tot discrimina rerum

205] tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas

206] ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.

207] durate, et vosmet rebus servate secundis.»

 

208] Talia voce refert curisque ingentibus aeger

209] spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.

210] illi se praedae accingunt dapibusque futuris:

211] tergora diripiunt costis et viscera nudant;

212] pars in frusta secant veribusque trementia figunt,

213] litore aena locant alii flammasque ministrant.

214] tum victu revocant viris, fusique per herbam

215] implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.

216] postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,

217] amissos longo socios sermone requirunt,

218] spemque metumque inter dubii, seu vivere credant

219] sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.

220] praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,

221] nunc Amyci casum gemit et crudelia secum

222] fata Lyci fortemque Gyan fortemque Cloanthum.

 

223] Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo

224] despiciens mare velivolum terrasque iacentis

225] litoraque et latos populos, sic vertice caeli

226] constitit et Libyae defixit lumina regnis.

227] atque illum talis iactantem pectore curas

228] tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis

229] adloquitur Venus: «o qui res hominumque deumque

230] aeternis regis imperiis et fulmine terres,

231] quid meus Aeneas in te committere tantum,

232] quid Troes potuere, quibus tot funera passis

233] cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?

234] certe hinc Romanos olim volventibus annis,

235] hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,

236] qui mare, qui terras omnis dicione tenerent,

237] pollicitus - quae te, genitor, sententia vertit?

238] hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas

239] solabar fatis contraria fata rependens;

240] nunc eadem fortuna viros tot casibus actos

241] insequitur. quem das finem, rex magne, laborum?

242] Antenor potuit mediis elapsus Achivis

243] Illyricos penetrare sinus atque intima tutus

244] regna Liburnorum et fontem superare Timavi,

245] unde per ora novem vasto cum murmure montis

246] it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.

247] hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit

248] Teucrorum et genti nomen dedit armaque fixit

249] Troia, nunc placida compostus pace quiescit:

250] nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,

251] navibus (infandum!) amissis unius ob iram

252] prodimur atque Italis longe disiungimur oris.

253] hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?»

 

254] Olli subridens hominum sator atque deorum

255] vultu, quo caelum tempestatesque serenat,

256] oscula libavit natae, dehinc talia fatur:

257] «parce metu, Cytherea, manent immota tuorum

258] fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini

259] moenia, sublimemque feres ad sidera caeli

260] magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.

261] hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,

262] longius et volvens fatorum arcana movebo)

263] bellum ingens geret Italia populosque ferocis

264] contundet moresque viris et moenia ponet,

265] tertia dum Latio regnantem viderit aestas

266] ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.

267] at puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo

268] additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno),

269] triginta magnos volvendis mensibus orbis

270] imperio explebit, regnumque ab sede Lavini

271] transferet, et Longam multa vi muniet Albam.

272] hic iam ter centum totos regnabitur annos

273] gente sub Hectorea, donec regina sacerdos

274] Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.

275] inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus

276] Romulus excipiet gentem et Mavortia condet

277] moenia Romanosque suo de nomine dicet.

278] his ego nec metas rerum nec tempora pono:

279] imperium sine fine dedi. quin aspera Iuno,

280] quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,

281] consilia in melius referet, mecumque fovebit

282] Romanos, rerum dominos gentemque togatam.

283] sic placitum. veniet lustris labentibus aetas

284] cum domus Assaraci Pthiam clarasque Mycenas

285] servitio premet ac victis dominabitur Argis.

286] nascetur pulchra Troianus origine Caesar,

287] imperium Oceano, famam qui terminet astris,

288] Iulius, a magno demissum nomen Iulo.

289] hunc tu olim caelo spoliis Orientis onustum

290] accipies secura; vocabitur hic quoque votis.

291] aspera tum positis mitescent saecula bellis:

292] cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus

293] iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis

294] claudentur Belli portae; Furor impius intus

295] saeva sedens super arma et centum vinctus aenis

296] post tergum nodis fremet horridus ore cruento.»

 

297] Haec ait et Maia genitum demittit ab alto,

298] ut terrae utque novae pateant Karthaginis arces

299] hospitio Teucris, ne fati nescia Dido

300] finibus arceret. volat ille per aera magnum

301] remigio alarum ac Libyae citus astitit oris.

302] et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni

303] corda volente deo; in primis regina quietum

304] accipit in Teucros animum mentemque benignam.

305] At pius Aeneas per noctem plurima volvens,

306] ut primum lux alma data est, exire locosque

307] explorare novos, quas vento accesserit oras,

308] qui teneant (nam inculta videt), hominesne feraene,

309] quaerere constituit sociisque exacta referre.

310] classem in convexo nemorum sub rupe cavata

311] arboribus clausam circum atque horrentibus umbris

312] occulit; ipse uno graditur comitatus Achate

313] bina manu lato crispans hastilia ferro.

314] cui mater media sese tulit obvia silva

315] virginis os habitumque gerens et virginis arma

316] Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat

317] Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum.

318] namque umeris de more habilem suspenderat arcum

319] venatrix dederatque comam diffundere ventis,

320] nuda genu nodoque sinus collecta fluentis.

321] ac prior «heus,» inquit, «iuvenes, monstrate, mearum

322] vidistis si quam hic errantem forte sororum

323] succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,

324] aut spumantis apri cursum clamore prementem.»

325] Sic Venus et Veneris contra sic filius orsus:

326] «nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,

327] o quam te memorem, virgo? namque haud tibi vultus

328] mortalis, nec vox hominem sonat; o, dea certe

329] (an Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una?),

330] sis felix nostrumque leves, quaecumque, laborem

331] et quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris

332] iactemur doceas: ignari hominumque locorumque

333] erramus vento huc vastis et fluctibus acti.

334] multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.»

335] Tum Venus: «haud equidem tali me dignor honore;

336] virginibus Tyriis mos est gestare pharetram

337] purpureoque alte suras vincire coturno.

338] Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;

339] sed fines Libyci, genus intractabile bello.

340] imperium Dido Tyria regit urbe profecta,

341] germanum fugiens. longa est iniuria, longae

342] ambages; sed summa sequar fastigia rerum.

343] huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus auri

344] Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,

345] cui pater intactam dederat primisque iugarat

346] ominibus. sed regna Tyri germanus habebat

347] Pygmalion, scelere ante alios immanior omnis.

348] quos inter medius venit furor. ille Sychaeum

349] impius ante aras atque auri caecus amore

350] clam ferro incautum superat, securus amorum

351] germanae; factumque diu celavit et aegram

352] multa malus simulans vana spe lusit amantem.

353] ipsa sed in somnis inhumati venit imago

354] coniugis ora modis attollens pallida miris;

355] crudelis aras traiectaque pectora ferro

356] nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.

357] tum celerare fugam patriaque excedere suadet

358] auxiliumque viae veteres tellure recludit

359] thesauros, ignotum argenti pondus et auri.

360] his commota fugam Dido sociosque parabat.

361] conveniunt quibus aut odium crudele tyranni

362] aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,

363] corripiunt onerantque auro. portantur avari

364] Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.

365] devenere locos ubi nunc ingentia cernes

366] moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,

367] mercatique solum, facti de nomine Byrsam,

368] taurino quantum possent circumdare tergo.

369] sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris?

370] quove tenetis iter?» quaerenti talibus ille

371] suspirans imoque trahens a pectore vocem:

 

372] «O dea, si prima repetens ab origine pergam

373] et vacet annalis nostrorum audire laborum,

374] ante diem clauso componet Vesper Olympo.

375] nos Troia antiqua, si vestras forte per auris

376] Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos

377] forte sua Libycis tempestas appulit oris.

378] sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste penatis

379] classe veho mecum, fama super aethera notus;

380] Italiam quaero patriam, et genus ab Iove summo.

381] bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,

382] matre dea monstrante viam data fata secutus;

383] vix septem convulsae undis Euroque supersunt.

384] ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,

385] Europa atque Asia pulsus.» nec plura querentem

386] passa Venus medio sic interfata dolore est:

 

387] «Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras

388] vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem;

389] perge modo atque hinc te reginae ad limina perfer.

390] namque tibi reduces socios classemque relatam

391] nuntio et in tutum versis Aquilonibus actam,

392] ni frustra augurium vani docuere parentes.

393] aspice bis senos laetantis agmine cycnos,

394] aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto

395] turbabat caelo; nunc terras ordine longo

396] aut capere aut captas iam despectare videntur:

397] ut reduces illi ludunt stridentibus alis

398] et coetu cinxere polum cantusque dedere,

399] haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum

400] aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.

401] perge modo et, qua te ducit via, derige gressum.»

 

402] Dixit et avertens rosea cervice refulsit,

403] ambrosiaeque comae divinum vertice odorem

404] spiravere; pedes vestis defluxit ad imos,

405] et vera incessu patuit dea. ille ubi matrem

406] agnovit tali fugientem est voce secutus:

407] «quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis

408] ludis imaginibus? cur dextrae iungere dextram

409] non datur ac veras audire et reddere voces?»

410] talibus incusat gressumque ad moenia tendit.

411] at Venus obscuro gradientis aere saepsit,

412] et multo nebulae circum dea fudit amictu,

413] cernere ne quis eos neu quis contingere posset

414] molirive moram aut veniendi poscere causas.

415] ipsa Paphum sublimis abit sedesque revisit

416] laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo

417] ture calent arae sertisque recentibus halant.

 

418] Corripuere viam interea, qua semita monstrat,

419] iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi

420] imminet adversasque aspectat desuper arces.

421] miratur molem Aeneas, magalia quondam,

422] miratur portas strepitumque et strata viarum.

423] instant ardentes Tyrii: pars ducere muros

424] molirique arcem et manibus subvolvere saxa,

425] pars optare locum tecto et concludere sulco;

426] iura magistratusque legunt sanctumque senatum.

427] hic portus alii effodiunt; hic alta theatris

428] fundamenta locant alii, immanisque columnas

429] rupibus excidunt, scaenis decora apta futuris:

430] qualis apes aestate nova per florea rura

431] exercet sub sole labor, cum gentis adultos

432] educunt fetus, aut cum liquentia mella

433] stipant et dulci distendunt nectare cellas,

434] aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto

435] ignavum fucos pecus a praesepibus arcent;

436] fervet opus redolentque thymo fraglantia mella.

437] «o fortunati, quorum iam moenia surgunt!»

438] Aeneas ait et fastigia suspicit urbis.

439] infert se saeptus nebula (mirabile dictu)

440] per medios, miscetque viris neque cernitur ulli.

 

441] Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbrae,

442] quo primum iactati undis et turbine Poeni

443] effodere loco signum, quod regia Iuno

444] monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello

445] egregiam et facilem victu per saecula gentem.

446] hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido

447] condebat, donis opulentum et numine divae,

448] aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque

449] aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.

450] hoc primum in luco nova res oblata timorem

451] leniit, hic primum Aeneas sperare salutem

452] ausus et adflictis melius confidere rebus.

453] namque sub ingenti lustrat dum singula templo

454] reginam opperiens, dum quae fortuna sit urbi

455] artificumque manus inter se operumque laborem

456] miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas

457] bellaque iam fama totum vulgata per orbem,

458] Atridas Priamumque et saevum ambobus Achillem.

459] constitit et lacrimans «quis iam locus,» inquit, «Achate,

460] quae regio in terris nostri non plena laboris?

461] en Priamus. sunt hic etiam sua praemia laudi,

462] sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.

463] solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.»

464] sic ait atque animum pictura pascit inani

465] multa gemens, largoque umectat flumine vultum.

466] namque videbat uti bellantes Pergama circum

467] hac fugerent Grai, premeret Troiana iuventus;

468] hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.

469] nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis

470] agnoscit lacrimans, primo quae prodita somno

471] Tydides multa vastabat caede cruentus,

472] ardentisque avertit equos in castra prius quam

473] pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.

474] parte alia fugiens amissis Troilus armis,

475] infelix puer atque impar congressus Achilli,

476] fertur equis curruque haeret resupinus inani,

477] lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur

478] per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.

479] interea ad templum non aequae Palladis ibant

480] crinibus Iliades passis peplumque ferebant

481] suppliciter, tristes et tunsae pectora palmis;

482] diva solo fixos oculos aversa tenebat.

483] ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros

484] exanimumque auro corpus vendebat Achilles.

485] tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,

486] ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici

487] tendentemque manus Priamum conspexit inermis.

488] se quoque principibus permixtum agnovit Achivis,

489] Eoasque acies et nigri Memnonis arma.

490] ducit Amazonidum lunatis agmina peltis

491] Penthesilea furens mediisque in milibus ardet,

492] aurea subnectens exsertae cingula mammae

493] bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

 

494] Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,

495] dum stupet obtutuque haeret defixus in uno,

496] regina ad templum, forma pulcherrima Dido,

497] incessit magna iuvenum stipante caterva.

498] qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi

499] exercet Diana choros, quam mille secutae

500] hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram

501] fert umero gradiensque deas supereminet omnis

502] (Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus):

503] talis erat Dido, talem se laeta ferebat

504] per medios instans operi regnisque futuris.

505] tum foribus divae, media testudine templi,

506] saepta armis solioque alte subnixa resedit.

507] iura dabat legesque viris, operumque laborem

508] partibus aequabat iustis aut sorte trahebat:

509] cum subito Aeneas concursu accedere magno

510] Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum

511] Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo

512] dispulerat penitusque alias avexerat oras.

513] obstipuit simul ipse, simul percussus Achates

514] laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras

515] ardebant, sed res animos incognita turbat.

516] dissimulant et nube cava speculantur amicti

517] quae fortuna viris, classem quo litore linquant,

518] quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant

519] orantes veniam et templum clamore petebant.

520] Postquam introgressi et coram data copia fandi,

521] maximus Ilioneus placido sic pectore coepit:

522] «o regina, novam cui condere Iuppiter urbem

523] iustitiaque dedit gentis frenare superbas,

524] Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,

525] oramus: prohibe infandos a navibus ignis,

526] parce pio generi et propius res aspice nostras.

527] non nos aut ferro Libycos populare penatis

528] venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;

529] non ea vis animo nec tanta superbia victis.

530] est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,

531] terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;

532] Oenotri coluere viri; nunc fama minores

533] Italiam dixisse ducis de nomine gentem.

534] hic cursus fuit,

535] cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion

536] in vada caeca tulit penitusque procacibus Austris

537] perque undas superante salo perque invia saxa

538] dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.

539] quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara morem

540] permittit patria? hospitio prohibemur harenae;

541] bella cient primaque vetant consistere terra.

542] si genus humanum et mortalia temnitis arma,

543] at sperate deos memores fandi atque nefandi.

544] rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter

545] nec pietate fuit, nec bello maior et armis.

546] quem si fata virum servant, si vescitur aura

547] aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris,

548] non metus, officio nec te certasse priorem

549] paeniteat. sunt et Siculis regionibus urbes

550] armaque Troianoque a sanguine clarus Acestes.

551] quassatam ventis liceat subducere classem

552] et silvis aptare trabes et stringere remos,

553] si datur Italiam sociis et rege recepto

554] tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;

555] sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum,

556] pontus habet Libyae nec spes iam restat Iuli,

557] at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,

558] unde huc advecti, regemque petamus Acesten.»

559] talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant

560] Dardanidae.

 

561] Tum breviter Dido vultum demissa profatur:

562] «solvite corde metum, Teucri, secludite curas.

563] res dura et regni novitas me talia cogunt

564] moliri et late finis custode tueri.

565] quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,

566] virtutesque virosque aut tanti incendia belli?

567] non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni,

568] nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.

569] seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva

570] sive Erycis finis regemque optatis Acesten,

571] auxilio tutos dimittam opibusque iuvabo.

572] vultis et his mecum pariter considere regnis?

573] urbem quam statuo, vestra est; subducite navis;

574] Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.

575] atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem

576] adforet Aeneas! equidem per litora certos

577] dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,

578] si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.»

 

579] His animum arrecti dictis et fortis Achates

580] et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem

581] ardebant. prior Aenean compellat Achates:

582] «nate dea, quae nunc animo sententia surgit?

583] omnia tuta vides, classem sociosque receptos.

584] unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi

585] submersum; dictis respondent cetera matris.»

586] vix ea fatus erat cum circumfusa repente

587] scindit se nubes et in aethera purgat apertum.

588] restitit Aeneas claraque in luce refulsit

589] os umerosque deo similis; namque ipsa decoram

590] caesariem nato genetrix lumenque iuventae

591] purpureum et laetos oculis adflarat honores:

592] quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo

593] argentum Pariusve lapis circumdatur auro.

594] tum sic reginam adloquitur cunctisque repente

595] improvisus ait: «coram, quem quaeritis, adsum,

596] Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.

597] o sola infandos Troiae miserata labores,

598] quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque

599] omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,

600] urbe, domo socias, grates persolvere dignas

601] non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est

602] gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.

603] di tibi, si qua pios respectant numina, si quid

604] usquam iustitiae est et mens sibi conscia recti,

605] praemia digna ferant. quae te tam laeta tulerunt

606] saecula? qui tanti talem genuere parentes?

607] in freta dum fluvii current, dum montibus umbrae

608] lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,

609] semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,

610] quae me cumque vocant terrae.» sic fatus amicum

611] Ilionea petit dextra laevaque Serestum,

612] post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.

 

613] Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,

614] casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:

615] «quis te, nate dea, per tanta pericula casus

616] insequitur? quae vis immanibus applicat oris?

617] tune ille Aeneas quem Dardanio Anchisae

618] alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?

619] atque equidem Teucrum memini Sidona venire

620] finibus expulsum patriis, nova regna petentem

621] auxilio Beli; genitor tum Belus opimam

622] vastabat Cyprum et victor dicione tenebat.

623] tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis

624] Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.

625] ipse hostis Teucros insigni laude ferebat

626] seque ortum antiqua Teucrorum a stirpe volebat.

627] quare agite, o tectis, iuvenes, succedite nostris.

628] me quoque per multos similis fortuna labores

629] iactatam hac demum voluit consistere terra;

630] non ignara mali miseris succurrere disco.»

631] sic memorat; simul Aenean in regia ducit

632] tecta, simul divum templis indicit honorem.

633] nec minus interea sociis ad litora mittit

634] viginti tauros, magnorum horrentia centum

635] terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,

636] munera laetitiamque dii.

637] at domus interior regali splendida luxu

638] instruitur, mediisque parant convivia tectis:

639] arte laboratae vestes ostroque superbo,

640] ingens argentum mensis, caelataque in auro

641] fortia facta patrum, series longissima rerum

642] per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

 

643] Aeneas (neque enim patrius consistere mentem

644] passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,

645] Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat;

646] omnis in Ascanio cari stat cura parentis.

647] munera praeterea Iliacis erepta ruinis

648] ferre iubet, pallam signis auroque rigentem

649] et circumtextum croceo velamen acantho,

650] ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,

651] Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,

652] extulerat, matris Ledae mirabile donum;

653] praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,

654] maxima natarum Priami, colloque monile

655] bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.

656] haec celerans iter ad navis tendebat Achates.

657] At Cytherea novas artis, nova pectore versat

 

658] consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido

659] pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem

660] incendat reginam atque ossibus implicet ignem.

661] quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;

662] urit atrox Iuno et sub noctem cura recursat.

663] ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:

664] «nate, meae vires, mea magna potentia, solus

665] nate patris summi qui tela Typhoea temnis,

666] ad te confugio et supplex tua numina posco.

667] frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum

668] litora iactetur odiis Iunonis acerbae,

669] nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.

670] hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur

671] vocibus, et vereor quo se Iunonia vertant

672] hospitia: haud tanto cessabit cardine rerum.

673] quocirca capere ante dolis et cingere flamma

674] reginam meditor, ne quo se numine mutet,

675] sed magno Aeneae mecum teneatur amore.

676] qua facere id possis nostram nunc accipe mentem:

677] regius accitu cari genitoris ad urbem

678] Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,

679] dona ferens pelago et flammis restantia Troiae;

680] hunc ego sopitum somno super alta Cythera

681] aut super Idalium sacrata sede recondam,

682] ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.

683] tu faciem illius noctem non amplius unam

684] falle dolo et notos pueri puer indue vultus,

685] ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido

686] regalis inter mensas laticemque Lyaeum,

687] cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,

688] occultum inspires ignem fallasque veneno.»

689] paret Amor dictis carae genetricis, et alas

690] exuit et gressu gaudens incedit Iuli.

691] at Venus Ascanio placidam per membra quietem

692] inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos

693] Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum

694] floribus et dulci aspirans complectitur umbra.

695] Iamque ibat dicto parens et dona Cupido

696] regia portabat Tyriis duce laetus Achate.

697] cum venit, aulaeis iam se regina superbis

698] aurea composuit sponda mediamque locavit,

699] iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus

700] conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.

701] dant manibus famuli lymphas Cereremque canistris

702] expediunt tonsisque ferunt mantelia villis.

703] quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam

704] cura penum struere et flammis adolere penatis;

705] centum aliae totidemque pares aetate ministri,

706] qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.

707] nec non et Tyrii per limina laeta frequentes

708] convenere; toris iussi discumbere pictis.

 

709] Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum,

710] flagrantisque dei vultus simulataque verba,

711] pallamque et pictum croceo velamen acantho.

712] praecipue infelix, pesti devota futurae,

713] expleri mentem nequit ardescitque tuendo

714] Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.

715] ille ubi complexu Aeneae colloque pependit

716] et magnum falsi implevit genitoris amorem,

717] reginam petit. haec oculis, haec pectore toto

718] haeret et interdum gremio fovet inscia Dido

719] insidat quantus miserae deus. at memor ille

720] matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum

721] incipit et vivo temptat praevertere amore

722] iam pridem resides animos desuetaque corda.

 

723] Postquam prima quies epulis mensaeque remotae,

724] crateras magnos statuunt et vina coronant.

725] fit strepitus tectis vocemque per ampla volutant

726] atria; dependent lychni laquearibus aureis

727] incensi et noctem flammis funalia vincunt.

728] hic regina gravem gemmis auroque poposcit

729] implevitque mero pateram, quam Belus et omnes

730] a Belo soliti; tum facta silentia tectis:

 

731] «Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur,

732] hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis

733] esse velis, nostrosque huius meminisse minores.

734] adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno;

735] et vos o coetum, Tyrii, celebrate faventes.»

736] dixit et in mensam laticum libavit honorem

737] primaque, libato, summo tenus attigit ore;

738] tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit

739] spumantem pateram et pleno se proluit auro;

740] post alii proceres. cithara crinitus Iopas

741] personat aurata, docuit quem maximus Atlas.

742] hic canit errantem lunam solisque labores,

743] unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes,

744] Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,

745] quid tantum Oceano properent se tingere soles

746] hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet;

747] ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.

748] nec non et vario noctem sermone trahebat

749] infelix Dido longumque bibebat amorem,

750] multa super Priamo rogitans, super Hectore multa;

751] nunc quibus Aurorae venisset filius armis,

752] nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.

753] «immo age et a prima dic, hospes, origine nobis

754] insidias» inquit «Danaum casusque tuorum

755] erroresque tuos; nam te iam septima portat

756] omnibus errantem terris et fluctibus aestas.»

 

 

Liber II

Conticuere omnes intentique ora tenebant

inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:

 

Infandum, regina, iubes renouare dolorem,

Troianas ut opes et lamentabile regnum

eruerint Danai, quaeque ipse miserrima uidi  [5

et quorum pars magna fui. quis talia fando

Myrmidonum Dolopumue aut duri miles Vlixi

temperet a lacrimis? et iam nox umida caelo

praecipitat suadentque cadentia sidera somnos.

sed si tantus amor casus cognoscere nostros  [10

et breuiter Troiae supremum audire laborem,

quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,

incipiam. fracti bello fatisque repulsi

ductores Danaum tot iam labentibus annis

instar montis equum diuina Palladis arte  [15

aedificant, sectaque intexunt abiete costas;

uotum pro reditu simulant; ea fama uagatur.

huc delecta uirum sortiti corpora furtim

includunt caeco lateri penitusque cauernas

ingentis uterumque armato milite complent.  [20

est in conspectu Tenedos, notissima fama

insula, diues opum Priami dum regna manebant,

nunc tantum sinus et statio male fida carinis:

huc se prouecti deserto in litore condunt;

nos abiisse rati et uento petiisse Mycenas.  [25

ergo omnis longo soluit se Teucria luctu;

panduntur portae, iuuat ire et Dorica castra

desertosque uidere locos litusque relictum:

hic Dolopum manus, hic saeuus tendebat Achilles;

classibus hic locus, hic acie certare solebant.  [30

pars stupet innuptae donum exitiale Mineruae

et molem mirantur equi; primusque Thymoetes

duci intra muros hortatur et arce locari,

siue dolo seu iam Troiae sic fata ferebant.

at Capys, et quorum melior sententia menti,  [35

aut pelago Danaum insidias suspectaque dona

praecipitare iubent subiectisque urere flammis,

aut terebrare cauas uteri et temptare latebras.

scinditur incertum studia in contraria uulgus.

 

Primus ibi ante omnis magna comitante caterua  [40

Laocoon ardens summa decurrit ab arce,

et procul 'o miseri, quae tanta insania, ciues?

creditis auectos hostis? aut ulla putatis

dona carere dolis Danaum? sic notus Vlixes?

aut hoc inclusi ligno occultantur Achiui,  [45

aut haec in nostros fabricata est machina muros,

inspectura domos uenturaque desuper urbi,

aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.

quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.'

sic fatus ualidis ingentem uiribus hastam  [50

in latus inque feri curuam compagibus aluum

contorsit. stetit illa tremens, uteroque recusso

insonuere cauae gemitumque dedere cauernae.

et, si fata deum, si mens non laeua fuisset,

impulerat ferro Argolicas foedare latebras,  [55

Troiaque nunc staret, Priamique arx alta maneres.

 

Ecce, manus iuuenem interea post terga reuinctum

pastores magno ad regem clamore trahebant

Dardanidae, qui se ignotum uenientibus ultro,

hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achiuis,  [60

obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus,

seu uersare dolos seu certae occumbere morti.

undique uisendi studio Troiana iuuentus

circumfusa ruit certantque inludere capto.

accipe nunc Danaum insidias et crimine ab uno  [65

disce omnis.

namque ut conspectu in medio turbatus, inermis

constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit,

'heu, quae nunc tellus,' inquit, 'quae me aequora possunt

accipere? aut quid iam misero mihi denique restat,  [70

cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi

Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?'

quo gemitu conuersi animi compressus et omnis

impetus. hortamur fari quo sanguine cretus,

quidue ferat; memoret quae sit fiducia capto.  [75

 

'Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor  [77

uera,' inquit; 'neque me Argolica de gente negabo.

hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem

finxit, uanum etiam mendacemque improba finget.  [80

fando aliquod si forte tuas peruenit ad auris

Belidae nomen Palamedis et incluta fama

gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi

insontem infando indicio, quia bella uetabat,

demisere neci, nunc cassum lumine lugent:  [85

illi me comitem et consanguinitate propinquum

pauper in arma pater primis huc misit ab annis.

dum stabat regno incolumis regumque uigebat

conciliis, et nos aliquod nomenque decusque

gessimus. inuidia postquam pellacis Vlixi  [90

(haud ignota loquor) superis concessit ab oris,

adflictus uitam in tenebris luctuque trahebam

et casum insontis mecum indignabar amici.

nec tacui demens et me, fors si qua tulisset,

si patrios umquam remeassem uictor ad Argos,  [95

promisi ultorem et uerbis odia aspera moui.

hinc mihi prima mali labes, hinc semper Vlixes

criminibus terrere nouis, hinc spargere uoces

in uulgum ambiguas et quaerere conscius arma.

nec requieuit enim, donec Calchante ministro—  [100

sed quid ego haec autem nequiquam ingrata reuoluo,

quidue moror? si omnis uno ordine habetis Achiuos,

idque audire sat est, iamdudum sumite poenas:

hoc Ithacus uelit et magno mercentur Atridae.'

 

Tum uero ardemus scitari et quaerere causas,  [105

ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.

prosequitur pauitans et ficto pectore fatur:

 

'Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta

moliri et longo fessi discedere bello;

fecissentque utinam! saepe illos aspera ponti  [110

interclusit hiems et terruit Auster euntis.

praecipue cum iam hic trabibus contextus acernis

staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.

suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi

mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:  [115

"sanguine placastis uentos et uirgine caesa,

cum primum Iliacas, Danai, uenistis ad oras;

sanguine quaerendi reditus animaque litandum

Argolica." uulgi quae uox ut uenit ad auris,

obstipuere animi gelidusque per ima cucurrit   [120

ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.

hic Ithacus uatem magno Calchanta tumultu

protrahit in medios; quae sint ea numina diuum

flagitat. et mihi iam multi crudele canebant

artificis scelus, et taciti uentura uidebant.  [125

bis quinos silet ille dies tectusque recusat

prodere uoce sua quemquam aut opponere morti.

uix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,

composito rumpit uocem et me destinat arae.

adsensere omnes et, quae sibi quisque timebat,  [130

unius in miseri exitium conuersa tulere.

iamque dies infanda aderat; mihi sacra parari

et salsae fruges et circum tempora uittae.

eripui, fateor, leto me et uincula rupi,

limosoque lacu per noctem obscurus in ulua  [135

delitui dum uela darent, si forte dedissent.

nec mihi iam patriam antiquam spes ulla uidendi

nec dulcis natos exoptatumque parentem,

quos illi fors et poenas ob nostra reposcent

effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.  [140

quod te per superos et conscia numina ueri,

per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam

intemerata fides, oro, miserere laborum

tantorum, miserere animi non digna ferentis.'

 

His lacrimis uitam damus et miserescimus ultro.  [145

ipse uiro primus manicas atque arta leuari

uincla iubet Priamus dictisque ita fatur amicis:

'quisquis es, amissos hinc iam obliuiscere Graios

(noster eris) mihique haec edissere uera roganti:

quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor?  [150

quidue petunt? quae religio? aut quae machina belli?'

dixerat. ille dolis instructus et arte Pelasga

sustulit exutas uinclis ad sidera palmas:

'uos, aeterni ignes, et non uiolabile uestrum

testor numen,' ait, 'uos arae ensesque nefandi,  [155

quos fugi, uittaeque deum, quas hostia gessi:

fas mihi Graiorum sacrata resoluere iura,

fas odisse uiros atque omnia ferre sub auras,

si qua tegunt, teneor patriae nec legibus ullis.

tu modo promissis maneas seruataque serues  [160

Troia fidem, si uera feram, si magna rependam.

omnis spes Danaum et coepti fiducia belli

Palladis auxiliis semper stetit. impius ex quo

Tydides sed enim scelerumque inuentor Vlixes,

fatale adgressi sacrato auellere templo  [165

Palladium caesis summae custodibus arcis,

corripuere sacram effigiem manibusque cruentis

uirgineas ausi diuae contingere uittas,

ex illo fluere ac retro sublapsa referri

spes Danaum, fractae uires, auersa deae mens.  [170

nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.

uix positum castris simulacrum: arsere coruscae

luminibus flammae arrectis, salsusque per artus

sudor iit, terque ipsa solo (mirabile dictu)

emicuit parmamque ferens hastamque trementem.  [175

extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,

nec posse Argolicis exscindi Pergama telis

omina ni repetant Argis numenque reducant

quod pelago et curuis secum auexere carinis.

et nunc quod patrias uento petiere Mycenas,  [180

arma deosque parant comites pelagoque remenso

improuisi aderunt; ita digerit omina Calchas.

hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso

effigiem statuere, nefas quae triste piaret.

hanc tamen immensam Calchas attollere molem  [185

roboribus textis caeloque educere iussit,

ne recipi portis aut duci in moenia posset,

neu populum antiqua sub religione tueri.

nam si uestra manus uiolasset dona Mineruae,

tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum  [190

conuertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;

sin manibus uestris uestram ascendisset in urbem,

ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello

uenturam, et nostros ea fata manere nepotes.'

 

Talibus insidiis periurique arte Sinonis  [195

credita res, captique dolis lacrimisque coactis

quos neque Tydides nec Larisaeus Achilles,

non anni domuere decem, non mille carinae.

 

Hic aliud maius miseris multoque tremendum

obicitur magis atque improuida pectora turbat.  [200

Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,

sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.

ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta

(horresco referens) immensis orbibus angues

incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt;  [205

pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque

sanguineae superant undas, pars cetera pontum

pone legit sinuatque immensa uolumine terga.

fit sonitus spumante salo; iamque arua tenebant

ardentisque oculos suffecti sanguine et igni  [210

sibila lambebant linguis uibrantibus ora.

diffugimus uisu exsangues. illi agmine certo

Laocoonta petunt; et primum parua duorum

corpora natorum serpens amplexus uterque

implicat et miseros morsu depascitur artus;  [215

post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem

corripiunt spirisque ligant ingentibus; et iam

bis medium amplexi, bis collo squamea circum

terga dati superant capite et ceruicibus altis.

ille simul manibus tendit diuellere nodos  [220

perfusus sanie uittas atroque ueneno,

clamores simul horrendos ad sidera tollit:

qualis mugitus, fugit cum saucius aram

taurus et incertam excussit ceruice securim.

at gemini lapsu delubra ad summa dracones  [225

effugiunt saeuaeque petunt Tritonidis arcem,

sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.

tum uero tremefacta nouus per pectora cunctis

insinuat pauor, et scelus expendisse merentem

Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur  [230

laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam.

ducendum ad sedes simulacrum orandaque diuae

numina conclamant.

diuidimus muros et moenia pandimus urbis.

accingunt omnes operi pedibusque rotarum  [235

subiciunt lapsus, et stuppea uincula collo

intendunt; scandit fatalis machina muros

feta armis. pueri circum innuptaeque puellae

sacra canunt funemque manu contingere gaudent;

illa subit mediaeque minans inlabitur urbi.  [240

o patria, o diuum domus Ilium et incluta bello

moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae

substitit atque utero sonitum quater arma dedere;

instamus tamen immemores caecique furore

et monstrum infelix sacrata sistimus arce.  [245

tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris

ora dei iussu non umquam credita Teucris.

nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset

ille dies, festa uelamus fronde per urbem.

 

Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox  [250

inuoluens umbra magna terramque polumque

Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri

conticuere; sopor fessos complectitur artus.

et iam Argiua phalanx instructis nauibus ibat

a Tenedo tacitae per amica silentia lunae  [255

litora nota petens, flammas cum regia puppis

extulerat, fatisque deum defensus iniquis

inclusos utero Danaos et pinea furtim

laxat claustra Sinon. illos patefactus ad auras

reddit equus laetique cauo se robore promunt  [260

Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Vlixes,

demissum lapsi per funem, Acamasque Thoasque

Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon

et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos.

inuadunt urbem somno uinoque sepultam;  [265

caeduntur uigiles, portisque patentibus omnis

accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.

 

Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris

incipit et dono diuum gratissima serpit.

in somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector  [270

uisus adesse mihi largosque effundere fletus,

raptatus bigis ut quondam, aterque cruento

puluere perque pedes traiectus lora tumentis.

ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo

Hectore qui redit exuuias indutus Achilli  [275

uel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis!

squalentem barbam et concretos sanguine crinis

uulneraque illa gerens, quae circum plurima muros

accepit patrios. ultro flens ipse uidebar

compellare uirum et maestas expromere uoces:  [280

'o lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,

quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab oris

exspectate uenis? ut te post multa tuorum

funera, post uarios hominumque urbisque labores

defessi aspicimus! quae causa indigna serenos  [285

foedauit uultus? aut cur haec uulnera cerno?'

ille nihil, nec me quaerentem uana moratur,

sed grauiter gemitus imo de pectore ducens,

'heu fuge, nate dea, teque his' ait 'eripe flammis.

hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia.  [290

sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra

defendi possent, etiam hac defensa fuissent.

sacra suosque tibi commendat Troia penatis;

hos cape fatorum comites, his moenia quaere

magna pererrato statues quae denique ponto.'  [295

sic ait et manibus uittas Vestamque potentem

aeternumque adytis effert penetralibus ignem.

 

Diuerso interea miscentur moenia luctu,

et magis atque magis, quamquam secreta parentis

Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,  [300

clarescunt sonitus armorumque ingruit horror.

excutior somno et summi fastigia tecti

ascensu supero atque arrectis auribus asto:

in segetem ueluti cum flamma furentibus Austris

incidit, aut rapidus montano flumine torrens  [305

sternit agros, sternit sata laeta boumque labores

praecipitisque trahit siluas; stupet inscius alto

accipiens sonitum saxi de uertice pastor.

tum uero manifesta fides, Danaumque patescunt

insidiae. iam Deiphobi dedit ampla ruinam  [310

Volcano superante domus, iam proximus ardet

Vcalegon; Sigea igni freta lata relucent.

exoritur clamorque uirum clangorque tubarum.

arma amens capio; nec sat rationis in armis,

sed glomerare manum bello et concurrere in arcem  [315

cum sociis ardent animi; furor iraque mentem

praecipitat, pulchrumque mori succurrit in armis.

 

Ecce autem telis Panthus elapsus Achiuum,

Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,

sacra manu uictosque deos paruumque nepotem  [320

ipse trahit cursuque amens ad limina tendit.

'quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?'

uix ea fatus eram gemitu cum talia reddit:

'uenit summa dies et ineluctabile tempus

Dardaniae. fuimus Troes, fuit Ilium et ingens  [325

gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos

transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.

arduus armatos mediis in moenibus astans

fundit equus uictorque Sinon incendia miscet

insultans. portis alii bipatentibus adsunt,  [330

milia quot magnis umquam uenere Mycenis;

obsedere alii telis angusta uiarum

oppositis; stat ferri acies mucrone corusco

stricta, parata neci; uix primi proelia temptant

portarum uigiles et caeco Marte resistunt.'  [335

talibus Othryadae dictis et numine diuum

in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,

quo fremitus uocat et sublatus ad aethera clamor.

addunt se socios Rhipeus et maximus armis

Epytus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque  [340

et lateri adglomerant nostro, iuuenisque Coroebus

Mygdonides—illis ad Troiam forte diebus

uenerat insano Cassandrae incensus amore

et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,

infelix qui non sponsae praecepta furentis  [345

audierit!

quos ubi confertos ardere in proelia uidi,

incipio super his: 'iuuenes, fortissima frustra

pectora, si uobis audentem extrema cupido

certa sequi, quae sit rebus fortuna uidetis:   [350

excessere omnes adytis arisque relictis

di quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi

incensae. moriamur et in media arma ruamus.

una salus uictis nullam sperare salutem.'

sic animis iuuenum furor additus. inde, lupi ceu  [355

raptores atra in nebula, quos improba uentris

exegit caecos rabies catulique relicti

faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis

uadimus haud dubiam in mortem mediaeque tenemus

urbis iter; nox atra caua circumuolat umbra.  [360

quis cladem illius noctis, quis funera fando

explicet aut possit lacrimis aequare labores?

urbs antiqua ruit multos dominata per annos;

plurima perque uias sternuntur inertia passim

corpora perque domos et religiosa deorum  [365

limina. nec soli poenas dant sanguine Teucri;

quondam etiam uictis redit in praecordia uirtus

uictoresque cadunt Danai. crudelis ubique

luctus, ubique pauor et plurima mortis imago.

 

Primus se Danaum magna comitante caterua  [370

Androgeos offert nobis, socia agmina credens

inscius, atque ultro uerbis compellat amicis:

'festinate, uiri! nam quae tam sera moratur

segnities? alii rapiunt incensa feruntque

Pergama: uos celsis nunc primum a nauibus itis?'  [375

dixit, et extemplo (neque enim responsa dabantur

fida satis) sensit medios delapsus in hostis.

obstipuit retroque pedem cum uoce repressit.

improuisum aspris ueluti qui sentibus anguem

pressit humi nitens trepidusque repente refugit  [380

attollentem iras et caerula colla tumentem,

haud secus Androgeos uisu tremefactus abibat.

inruimus densis et circumfundimur armis,

ignarosque loci passim et formidine captos

sternimus; aspirat primo Fortuna labori.  [385

atque hic successu exsultans animisque Coroebus

'o socii, qua prima' inquit 'Fortuna salutis

monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur:

mutemus clipeos Danaumque insignia nobis

aptemus. dolus an uirtus, quis in hoste requirat?  [390

arma dabunt ipsi.' sic fatus deinde comantem

Androgei galeam clipeique insigne decorum

induitur laterique Argiuum accommodat ensem.

hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuuentus

laeta facit: spoliis se quisque recentibus armat.  [395

uadimus immixti Danais haud numine nostro

multaque per caecam congressi proelia noctem

conserimus, multos Danaum demittimus Orco.

diffugiunt alii ad nauis et litora cursu

fida petunt; pars ingentem formidine turpi  [400

scandunt rursus equum et nota conduntur in aluo.

 

Heu nihil inuitis fas quemquam fidere diuis!

ecce trahebatur passis Priameia uirgo

crinibus a templo Cassandra adytisque Mineruae

ad caelum tendens ardentia lumina frustra,  [405

lumina, nam teneras arcebant uincula palmas.

non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus

et sese medium iniecit periturus in agmen;

consequimur cuncti et densis incurrimus armis.

hic primum ex alto delubri culmine telis  [410

nostrorum obruimur oriturque miserrima caedes

armorum facie et Graiarum errore iubarum.

tum Danai gemitu atque ereptae uirginis ira

undique collecti inuadunt, acerrimus Aiax

et gemini Atridae Dolopumque exercitus omnis:  [415

aduersi rupto ceu quondam turbine uenti

confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois

Eurus equis; stridunt siluae saeuitque tridenti

spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.

illi etiam, si quos obscura nocte per umbram  [420

fudimus insidiis totaque agitauimus urbe,

apparent; primi clipeos mentitaque tela

agnoscunt atque ora sono discordia signant.

ilicet obruimur numero, primusque Coroebus

Penelei dextra diuae armipotentis ad aram  [425

procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus

qui fuit in Teucris et seruantissimus aequi

(dis aliter uisum); pereunt Hypanisque Dymasque

confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu,

labentem pietas nec Apollinis infula texit.  [430

Iliaci cineres et flamma extrema meorum,

testor, in occasu uestro nec tela nec ullas

uitauisse uices, Danaum et, si fata fuissent

ut caderem, meruisse manu. diuellimur inde,

Iphitus et Pelias mecum (quorum Iphitus aeuo  [435

iam grauior, Pelias et uulnere tardus Vlixi),

protinus ad sedes Priami clamore uocati.

hic uero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam

bella forent, nulli tota morerentur in urbe,

sic Martem indomitum Danaosque ad tecta ruentis  [440

cernimus obsessumque acta testudine limen.

haerent parietibus scalae postisque sub ipsos

nituntur gradibus clipeosque ad tela sinistris

protecti obiciunt, prensant fastigia dextris.

Dardanidae contra turris ac tota domorum  [445

culmina conuellunt; his se, quando ultima cernunt,

extrema iam in morte parant defendere telis,

auratasque trabes, ueterum decora alta parentum,

deuoluunt; alii strictis mucronibus imas

obsedere fores, has seruant agmine denso.  [450

instaurati animi regis succurrere tectis

auxilioque leuare uiros uimque addere uictis.

 

Limen erat caecaeque fores et peruius usus

tectorum inter se Priami, postesque relicti

a tergo, infelix qua se, dum regna manebant,  [455

saepius Andromache ferre incomitata solebat

ad soceros et auo puerum Astyanacta trahebat.

euado ad summi fastigia culminis, unde

tela manu miseri iactabant inrita Teucri.

turrim in praecipiti stantem summisque sub astra  [460

eductam tectis, unde omnis Troia uideri

et Danaum solitae naues et Achaica castra,

adgressi ferro circum, qua summa labantis

iuncturas tabulata dabant, conuellimus altis

sedibus impulimusque; ea lapsa repente ruinam  [465

cum sonitu trahit et Danaum super agmina late

incidit. ast alii subeunt, nec saxa nec ullum

telorum interea cessat genus.

 

Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus

exsultat telis et luce coruscus aena:  [470

qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus,

frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,

nunc, positis nouus exuuiis nitidusque iuuenta,

lubrica conuoluit sublato pectore terga

arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.  [475

una ingens Periphas et equorum agitator Achillis,

armiger Automedon, una omnis Scyria pubes

succedunt tecto et flammas ad culmina iactant.

ipse inter primos correpta dura bipenni

limina perrumpit postisque a cardine uellit  [480

aeratos; iamque excisa trabe firma cauauit

robora et ingentem lato dedit ore fenestram.

apparet domus intus et atria longa patescunt;

apparent Priami et ueterum penetralia regum,

armatosque uident stantis in limine primo.  [485

at domus interior gemitu miseroque tumultu

miscetur, penitusque cauae plangoribus aedes

femineis ululant; ferit aurea sidera clamor.

tum pauidae tectis matres ingentibus errant

amplexaeque tenent postis atque oscula figunt.  [490

instat ui patria Pyrrhus; nec claustra nec ipsi

custodes sufferre ualent; labat ariete crebro

ianua, et emoti procumbunt cardine postes.

fit uia ui; rumpunt aditus primosque trucidant

immissi Danai et late loca milite complent.  [495

non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis

exiit oppositasque euicit gurgite moles,

fertur in arua furens cumulo camposque per omnis

cum stabulis armenta trahit. uidi ipse furentem

caede Neoptolemum geminosque in limine Atridas,  [500

uidi Hecubam centumque nurus Priamumque per aras

sanguine foedantem quos ipse sacrauerat ignis.

quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum,

barbarico postes auro spoliisque superbi

procubuere; tenent Danai qua deficit ignis.  [505

 

Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras.

urbis uti captae casum conuulsaque uidit

limina tectorum et medium in penetralibus hostem,

arma diu senior desueta trementibus aeuo

circumdat nequiquam umeris et inutile ferrum  [510

cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.

aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe

ingens ara fuit iuxtaque ueterrima laurus

incumbens arae atque umbra complexa penatis.

hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum,  [515

praecipites atra ceu tempestate columbae,

condensae et diuum amplexae simulacra sedebant.

ipsum autem sumptis Priamum iuuenalibus armis

ut uidit, 'quae mens tam dira, miserrime coniunx,

impulit his cingi telis? aut quo ruis?' inquit.  [520

'non tali auxilio nec defensoribus istis

tempus eget; non, si ipse meus nunc adforet Hector.

huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis,

aut moriere simul.' sic ore effata recepit

ad sese et sacra longaeuum in sede locauit.  [525

 

Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,

unus natorum Priami, per tela, per hostis

porticibus longis fugit et uacua atria lustrat

saucius. illum ardens infesto uulnere Pyrrhus

insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta.  [530

ut tandem ante oculos euasit et ora parentum,

concidit ac multo uitam cum sanguine fudit.

hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,

non tamen abstinuit nec uoci iraeque pepercit:

'at tibi pro scelere,' exclamat, 'pro talibus ausis  [535

di, si qua est caelo pietas quae talia curet,

persoluant grates dignas et praemia reddant

debita, qui nati coram me cernere letum

fecisti et patrios foedasti funere uultus.

at non ille, satum quo te mentiris, Achilles  [540

talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque

supplicis erubuit corpusque exsangue sepulcro

reddidit Hectoreum meque in mea regna remisit.'

sic fatus senior telumque imbelle sine ictu

coniecit, rauco quod protinus aere repulsum,  [545

et summo clipei nequiquam umbone pependit.

cui Pyrrhus: 'referes ergo haec et nuntius ibis

Pelidae genitori. illi mea tristia facta

degeneremque Neoptolemum narrare memento.

nunc morere.' hoc dicens altaria ad ipsa trementem  [550

traxit et in multo lapsantem sanguine nati,

implicuitque comam laeua, dextraque coruscum

extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem.

haec finis Priami fatorum, hic exitus illum

sorte tulit Troiam incensam et prolapsa uidentem  [555

Pergama, tot quondam populis terrisque superbum

regnatorem Asiae. iacet ingens litore truncus,

auulsumque umeris caput et sine nomine corpus.

 

At me tum primum saeuus circumstetit horror.

obstipui; subiit cari genitoris imago,  [560

ut regem aequaeuum crudeli uulnere uidi

uitam exhalantem, subiit deserta Creusa

et direpta domus et parui casus Iuli.

respicio et quae sit me circum copia lustro.

deseruere omnes defessi, et corpora saltu  [565

ad terram misere aut ignibus aegra dedere.

 

[Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae

seruantem et tacitam secreta in sede latentem

Tyndarida aspicio; dant claram incendia lucem

erranti passimque oculos per cuncta ferenti.  [570

illa sibi infestos euersa ob Pergama Teucros

et Danaum poenam et deserti coniugis iras

praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,

abdiderat sese atque aris inuisa sedebat.

exarsere ignes animo; subit ira cadentem  [575

ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.

'scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas

aspiciet, partoque ibit regina triumpho?

coniugiumque domumque patris natosque uidebit

Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?  [580

occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?

Dardanium totiens sudarit sanguine litus?

non ita. namque etsi nullum memorabile nomen

feminea in poena est, habet haec uictoria laudem;

exstinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis  [585

laudabor poenas, animumque explesse iuuabit

ultricis ~famam et cineres satiasse meorum.'

talia iactabam et furiata mente ferebar,]

cum mihi se, non ante oculis tam clara, uidendam

obtulit et pura per noctem in luce refulsit  [590

alma parens, confessa deam qualisque uideri

caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum

continuit roseoque haec insuper addidit ore:

'nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?

quid furis? aut quonam nostri tibi cura recessit?  [595

non prius aspicies ubi fessum aetate parentem

liqueris Anchisen, superet coniunxne Creusa

Ascaniusque puer? quos omnis undique Graiae

circum errant acies et, ni mea cura resistat,

iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis.  [600

non tibi Tyndaridis facies inuisa Lacaenae

culpatusue Paris, diuum inclementia, diuum

has euertit opes sternitque a culmine Troiam.

aspice (namque omnem, quae nunc obducta tuenti

mortalis hebetat uisus tibi et umida circum  [605

caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis

iussa time neu praeceptis parere recusa):

hic, ubi disiectas moles auulsaque saxis

saxa uides, mixtoque undantem puluere fumum,

Neptunus muros magnoque emota tridenti  [610

fundamenta quatit totamque a sedibus urbem

eruit. hic Iuno Scaeas saeuissima portas

prima tenet sociumque furens a nauibus agmen

ferro accincta uocat.

iam summas arces Tritonia, respice, Pallas  [615

insedit nimbo effulgens et Gorgone saeua.

ipse pater Danais animos uirisque secundas

sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.

eripe, nate, fugam finemque impone labori;

nusquam abero et tutum patrio te limine sistam.'  [620

dixerat et spissis noctis se condidit umbris.

apparent dirae facies inimicaque Troiae

numina magna deum.

 

Tum uero omne mihi uisum considere in ignis

Ilium et ex imo uerti Neptunia Troia:  [625

ac ueluti summis antiquam in montibus ornum

cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant

eruere agricolae certatim, illa usque minatur

et tremefacta comam concusso uertice nutat,

uulneribus donec paulatim euicta supremum  [630

congemuit traxitque iugis auulsa ruinam.

descendo ac ducente deo flammam inter et hostis

expedior: dant tela locum flammaeque recedunt.

 

Atque ubi iam patriae peruentum ad limina sedis

antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos  [635

optabam primum montis primumque petebam,

abnegat excisa uitam producere Troia

exsiliumque pati. 'uos o, quibus integer aeui

sanguis,' ait, 'solidaeque suo stant robore uires,

uos agitate fugam.  [640

me si caelicolae uoluissent ducere uitam,

has mihi seruassent sedes. satis una superque

uidimus excidia et captae superauimus urbi.

sic o sic positum adfati discedite corpus.

ipse manu mortem inueniam; miserebitur hostis  [645

exuuiasque petet. facilis iactura sepulcri.

iam pridem inuisus diuis et inutilis annos

demoror, ex quo me diuum pater atque hominum rex

fulminis adflauit uentis et contigit igni.'

 

Talia perstabat memorans fixusque manebat.  [650

nos contra effusi lacrimis coniunxque Creusa

Ascaniusque omnisque domus, ne uertere secum

cuncta pater fatoque urgenti incumbere uellet.

abnegat inceptoque et sedibus haeret in isdem.

rursus in arma feror mortemque miserrimus opto.  [655

nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?

'mene efferre pedem, genitor, te posse relicto

sperasti tantumque nefas patrio excidit ore?

si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui,

et sedet hoc animo perituraeque addere Troiae  [660

teque tuosque iuuat, patet isti ianua leto,

iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,

natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.

hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis

eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque  [665

Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam

alterum in alterius mactatos sanguine cernam?

arma, uiri, ferte arma; uocat lux ultima uictos.

reddite me Danais; sinite instaurata reuisam

proelia. numquam omnes hodie moriemur inulti.'  [670

 

Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram

insertabam aptans meque extra tecta ferebam.

ecce autem complexa pedes in limine coniunx

haerebat, paruumque patri tendebat Iulum:

'si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;  [675

sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,

hanc primum tutare domum. cui paruus Iulus,

cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?'

 

Talia uociferans gemitu tectum omne replebat,

cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.  [680

namque manus inter maestorumque ora parentum

ecce leuis summo de uertice uisus Iuli

fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis

lambere flamma comas et circum tempora pasci.

nos pauidi trepidare metu crinemque flagrantem  [685

excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.

at pater Anchises oculos ad sidera laetus

extulit et caelo palmas cum uoce tetendit:

'Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,

aspice nos, hoc tantum, et si pietate meremur,  [690

da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.'

 

Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore

intonuit laeuum, et de caelo lapsa per umbras

stella facem ducens multa cum luce cucurrit.

illam summa super labentem culmina tecti  [695

cernimus Idaea claram se condere silua

signantemque uias; tum longo limite sulcus

dat lucem et late circum loca sulphure fumant.

hic uero uictus genitor se tollit ad auras

adfaturque deos et sanctum sidus adorat.  [700

'iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum,

di patrii; seruate domum, seruate nepotem.

uestrum hoc augurium, uestroque in numine Troia est.

cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.'

dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis  [705

auditur, propiusque aestus incendia uoluunt.

'ergo age, care pater, ceruici imponere nostrae;

ipse subibo umeris nec me labor iste grauabit;

quo res cumque cadent, unum et commune periclum,

una salus ambobus erit. mihi paruus Iulus  [710

sit comes, et longe seruet uestigia coniunx.

uos, famuli, quae dicam animis aduertite uestris.

est urbe egressis tumulus templumque uetustum

desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus

religione patrum multos seruata per annos;  [715

hanc ex diuerso sedem ueniemus in unam.

tu, genitor, cape sacra manu patriosque penatis;

me bello e tanto digressum et caede recenti

attrectare nefas, donec me flumine uiuo

abluero.'  [720

haec fatus latos umeros subiectaque colla

ueste super fuluique insternor pelle leonis,

succedoque oneri; dextrae se paruus Iulus

implicuit sequiturque patrem non passibus aequis;

pone subit coniunx. ferimur per opaca locorum,  [725

et me, quem dudum non ulla iniecta mouebant

tela neque aduerso glomerati examine Grai,

nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis

suspensum et pariter comitique onerique timentem.

iamque propinquabam portis omnemque uidebar  [730

euasisse uiam, subito cum creber ad auris

uisus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram

prospiciens 'nate,' exclamat, 'fuge, nate; propinquant.

ardentis clipeos atque aera micantia cerno.'

hic mihi nescio quod trepido male numen amicum  [735

confusam eripuit mentem. namque auia cursu

dum sequor et nota excedo regione uiarum,

heu misero coniunx fatone erepta Creusa

substitit, errauitne uia seu lapsa resedit,

incertum; nec post oculis est reddita nostris.  [740

nec prius amissam respexi animumue reflexi

quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam

uenimus: hic demum collectis omnibus una

defuit, et comites natumque uirumque fefellit.

quem non incusaui amens hominumque deorumque,  [745

aut quid in euersa uidi crudelius urbe?

Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque penatis

commendo sociis et curua ualle recondo;

ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.

stat casus renouare omnis omnemque reuerti  [750

per Troiam et rursus caput obiectare periclis.

principio muros obscuraque limina portae,

qua gressum extuleram, repeto et uestigia retro

obseruata sequor per noctem et lumine lustro:

horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.  [755

inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,

me refero: inruerant Danai et tectum omne tenebant.

ilicet ignis edax summa ad fastigia uento

uoluitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras.

procedo et Priami sedes arcemque reuiso:  [760

et iam porticibus uacuis Iunonis asylo

custodes lecti Phoenix et dirus Vlixes

praedam adseruabant. huc undique Troia gaza

incensis erepta adytis, mensaeque deorum

crateresque auro solidi, captiuaque uestis  [765

congeritur. pueri et pauidae longo ordine matres

stant circum.

ausus quin etiam uoces iactare per umbram

impleui clamore uias, maestusque Creusam

nequiquam ingeminans iterumque iterumque uocaui.  [770

quaerenti et tectis urbis sine fine ruenti

infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae

uisa mihi ante oculos et nota maior imago.

obstipui, steteruntque comae et uox faucibus haesit.

tum sic adfari et curas his demere dictis:  [775

'quid tantum insano iuuat indulgere dolori,

o dulcis coniunx? non haec sine numine diuum

eueniunt; nec te comitem hinc portare Creusam

fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.

longa tibi exsilia et uastum maris aequor arandum,  [780

et terram Hesperiam uenies, ubi Lydius arua

inter opima uirum leni fluit agmine Thybris.

illic res laetae regnumque et regia coniunx

parta tibi; lacrimas dilectae pelle Creusae.

non ego Myrmidonum sedes Dolopumue superbas  [785

aspiciam aut Grais seruitum matribus ibo,

Dardanis et diuae Veneris nurus;

sed me magna deum genetrix his detinet oris.

iamque uale et nati serua communis amorem.'

haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa uolentem  [790

dicere deseruit, tenuisque recessit in auras.

ter conatus ibi collo dare bracchia circum;

ter frustra comprensa manus effugit imago,

par leuibus uentis uolucrique simillima somno.

sic demum socios consumpta nocte reuiso.  [795

 

Atque hic ingentem comitum adfluxisse nouorum

inuenio admirans numerum, matresque uirosque,

collectam exsilio pubem, miserabile uulgus.

undique conuenere animis opibusque parati

in quascumque uelim pelago deducere terras.  [800

iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae

ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant

limina portarum, nec spes opis ulla dabatur.

cessi et sublato montis genitore petiui.

 

 

Liber III

Postquam res Asiae Priamique euertere gentem

immeritam uisum superis, ceciditque superbum

Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia,

diuersa exsilia et desertas quaerere terras

auguriis agimur diuum, classemque sub ipsa  [5

Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae,

incerti quo fata ferant, ubi sistere detur,

contrahimusque uiros. uix prima inceperat aestas

et pater Anchises dare fatis uela iubebat,

litora cum patriae lacrimans portusque relinquo  [10

et campos ubi Troia fuit. feror exsul in altum

cum sociis natoque penatibus et magnis dis.

 

Terra procul uastis colitur Mauortia campis

(Thraces arant) acri quondam regnata Lycurgo,

hospitium antiquum Troiae sociique penates  [15

dum fortuna fuit. feror huc et litore curuo

moenia prima loco fatis ingressus iniquis

Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.

sacra Dionaeae matri diuisque ferebam

auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem  [20

caelicolum regi mactabam in litore taurum.

forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo

uirgulta et densis hastilibus horrida myrtus.

accessi uiridemque ab humo conuellere siluam

conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras,   [25

horrendum et dictu uideo mirabile monstrum.

nam quae prima solo ruptis radicibus arbos

uellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae

et terram tabo maculant. mihi frigidus horror

membra quatit gelidusque coit formidine sanguis.  [30

rursus et alterius lentum conuellere uimen

insequor et causas penitus temptare latentis;

ater et alterius sequitur de cortice sanguis.

multa mouens animo Nymphas uenerabar agrestis

Gradiuumque patrem, Geticis qui praesidet aruis,  [35

rite secundarent uisus omenque leuarent.

tertia sed postquam maiore hastilia nisu

adgredior genibusque aduersae obluctor harenae,

(eloquar an sileam?) gemitus lacrimabilis imo

auditur tumulo et uox reddita fertur ad auris:  [40

'quid miserum, Aenea, laceras? iam parce sepulto,

parce pias scelerare manus. non me tibi Troia

externum tulit aut cruor hic de stipite manat.

heu fuge crudelis terras, fuge litus auarum:

nam Polydorus ego. hic confixum ferrea texit  [45

telorum seges et iaculis increuit acutis.'

tum uero ancipiti mentem formidine pressus

obstipui steteruntque comae et uox faucibus haesit.

 

Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno

infelix Priamus furtim mandarat alendum  [50

Threicio regi, cum iam diffideret armis

Dardaniae cingique urbem obsidione uideret.

ille, ut opes fractae Teucrum et Fortuna recessit,

res Agamemnonias uictriciaque arma secutus

fas omne abrumpit: Polydorum obtruncat, et auro  [55

ui potitur. quid non mortalia pectora cogis,

auri sacra fames! postquam pauor ossa reliquit,

delectos populi ad proceres primumque parentem

monstra deum refero, et quae sit sententia posco.

omnibus idem animus, scelerata excedere terra,  [60

linqui pollutum hospitium et dare classibus Austros.

ergo instauramus Polydoro funus, et ingens

aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae

caeruleis maestae uittis atraque cupresso,

et circum Iliades crinem de more solutae;  [65

inferimus tepido spumantia cymbia lacte

sanguinis et sacri pateras, animamque sepulcro

condimus et magna supremum uoce ciemus.

 

Inde ubi prima fides pelago, placataque uenti

dant maria et lenis crepitans uocat Auster in altum,  [70

deducunt socii nauis et litora complent;

prouehimur portu terraeque urbesque recedunt.

sacra mari colitur medio gratissima tellus

Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,

quam pius arquitenens oras et litora circum  [75

errantem Mycono e celsa Gyaroque reuinxit,

immotamque coli dedit et contemnere uentos.

huc feror, haec fessos tuto placidissima portu

accipit; egressi ueneramur Apollinis urbem.

rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos,  [80

uittis et sacra redimitus tempora lauro

occurrit; ueterem Anchisen agnouit amicum.

iungimus hospitio dextras et tecta subimus.

 

Templa dei saxo uenerabar structa uetusto:

'da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis  [85

et genus et mansuram urbem; serua altera Troiae

Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.

quem sequimur? quoue ire iubes? ubi ponere sedes?

da, pater, augurium atque animis inlabere nostris.'

uix ea fatus eram: tremere omnia uisa repente,  [90

liminaque laurusque dei, totusque moueri

mons circum et mugire adytis cortina reclusis.

summissi petimus terram et uox fertur ad auris:

'Dardanidae duri, quae uos a stirpe parentum

prima tulit tellus, eadem uos ubere laeto  [95

accipiet reduces. antiquam exquirite matrem.

hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris

et nati natorum et qui nascentur ab illis.'

haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu

laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt,  [100

quo Phoebus uocet errantis iubeatque reuerti.

tum genitor ueterum uoluens monimenta uirorum

'audite, o proceres,' ait 'et spes discite uestras.

Creta Iouis magni medio iacet insula ponto,

mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae.  [105

centum urbes habitant magnas, uberrima regna,

maximus unde pater, si rite audita recordor,

Teucrus Rhoeteas primum est aduectus in oras,

optauitque locum regno. nondum Ilium et arces

Pergameae steterant; habitabant uallibus imis.  [110

hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera

Idaeumque nemus, hinc fida silentia sacris,

et iuncti currum dominae subiere leones.

ergo agite et diuum ducunt qua iussa sequamur:

placemus uentos et Cnosia regna petamus.  [115

nec longo distant cursu: modo Iuppiter adsit,

tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.'

sic fatus meritos aris mactauit honores,

taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo,

nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.  [120

 

Fama uolat pulsum regnis cessisse paternis

Idomenea ducem, desertaque litora Cretae,

hoste uacare domum sedesque astare relictas.

linquimus Ortygiae portus pelagoque uolamus

bacchatamque iugis Naxon uiridemque Donusam,  [125

Olearon niueamque Paron sparsasque per aequor

Cycladas, et crebris legimus freta concita terris.

nauticus exoritur uario certamine clamor:

hortantur socii Cretam proauosque petamus.

prosequitur surgens a puppi uentus euntis,  [130

et tandem antiquis Curetum adlabimur oris.

ergo auidus muros optatae molior urbis

Pergameamque uoco, et laetam cognomine gentem

hortor amare focos arcemque attollere tectis.

 

Iamque fere sicco subductae litore puppes,  [135

conubiis aruisque nouis operata iuuentus,

iura domosque dabam, subito cum tabida membris

corrupto caeli tractu miserandaque uenit

arboribusque satisque lues et letifer annus.

linquebant dulcis animas aut aegra trahebant  [140

corpora; tum sterilis exurere Sirius agros,

arebant herbae et uictum seges aegra negabat.

rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso

hortatur pater ire mari ueniamque precari,

quam fessis finem rebus ferat, unde laborum  [145

temptare auxilium iubeat, quo uertere cursus.

 

Nox erat et terris animalia somnus habebat:

effigies sacrae diuum Phrygiique penates,

quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis

extuleram, uisi ante oculos astare iacentis  [150

in somnis multo manifesti lumine, qua se

plena per insertas fundebat luna fenestras;

tum sic adfari et curas his demere dictis:

'quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,

hic canit et tua nos en ultro ad limina mittit.  [155

nos te Dardania incensa tuaque arma secuti,

nos tumidum sub te permensi classibus aequor,

idem uenturos tollemus in astra nepotes

imperiumque urbi dabimus. tu moenia magnis

magna para longumque fugae ne linque laborem.  [160

mutandae sedes. non haec tibi litora suasit

Delius aut Cretae iussit considere Apollo.

est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,

terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;

Oenotri coluere uiri; nunc fama minores  [165

Italiam dixisse ducis de nomine gentem.

hae nobis propriae sedes, hinc Dardanus ortus

Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum.

surge age et haec laetus longaeuo dicta parenti

haud dubitanda refer: Corythum terrasque requirat  [170

Ausonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arua.'

talibus attonitus uisis et uoce deorum

(nec sopor illud erat, sed coram agnoscere uultus

uelatasque comas praesentiaque ora uidebar;

tum gelidus toto manabat corpore sudor)  [175

corripio e stratis corpus tendoque supinas

ad caelum cum uoce manus et munera libo

intemerata focis. perfecto laetus honore

Anchisen facio certum remque ordine pando.

agnouit prolem ambiguam geminosque parentis,  [180

seque nouo ueterum deceptum errore locorum.

tum memorat: 'nate, Iliacis exercite fatis,

sola mihi talis casus Cassandra canebat.

nunc repeto haec generi portendere debita nostro

et saepe Hesperiam, saepe Itala regna uocare.  [185

sed quis ad Hesperiae uenturos litora Teucros

crederet? aut quem tum uates Cassandra moueret?

cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur.'

sic ait, et cuncti dicto paremus ouantes.

hanc quoque deserimus sedem paucisque relictis  [190

uela damus uastumque caua trabe currimus aequor.

 

Postquam altum tenuere rates nec iam amplius ullae

apparent terrae, caelum undique et undique pontus,

tum mihi caeruleus supra caput astitit imber

noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.  [195

continuo uenti uoluunt mare magnaque surgunt

aequora, dispersi iactamur gurgite uasto;

inuoluere diem nimbi et nox umida caelum

abstulit, ingeminant abruptis nubibus ignes,

excutimur cursu et caecis erramus in undis.  [200

ipse diem noctemque negat discernere caelo

nec meminisse uiae media Palinurus in unda.

tris adeo incertos caeca caligine soles

erramus pelago, totidem sine sidere noctes.

quarto terra die primum se attollere tandem  [205

uisa, aperire procul montis ac uoluere fumum.

uela cadunt, remis insurgimus; haud mora, nautae

adnixi torquent spumas et caerula uerrunt.

seruatum ex undis Strophadum me litora primum

excipiunt. Strophades Graio stant nomine dictae  [210

insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno

Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam

clausa domus mensasque metu liquere priores.

tristius haud illis monstrum, nec saeuior ulla

pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis.  [215

uirginei uolucrum uultus, foedissima uentris

proluuies uncaeque manus et pallida semper

ora fame.

huc ubi delati portus intrauimus, ecce

laeta boum passim campis armenta uidemus  [220

caprigenumque pecus nullo custode per herbas.

inruimus ferro et diuos ipsumque uocamus

in partem praedamque Iouem; tum litore curuo

exstruimusque toros dapibusque epulamur opimis.

at subitae horrifico lapsu de montibus adsunt  [225

Harpyiae et magnis quatiunt clangoribus alas,

diripiuntque dapes contactuque omnia foedant

immundo; tum uox taetrum dira inter odorem.

rursum in secessu longo sub rupe cauata

[arboribus clausam circum atque horrentibus umbris]  [230

instruimus mensas arisque reponimus ignem;

rursum ex diuerso caeli caecisque latebris

turba sonans praedam pedibus circumuolat uncis,

polluit ore dapes. sociis tunc arma capessant

edico, et dira bellum cum gente gerendum.  [235

haud secus ac iussi faciunt tectosque per herbam

disponunt ensis et scuta latentia condunt.

ergo ubi delapsae sonitum per curua dedere

litora, dat signum specula Misenus ab alta

aere cauo. inuadunt socii et noua proelia temptant,  [240

obscenas pelagi ferro foedare uolucris.

sed neque uim plumis ullam nec uulnera tergo

accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae

semesam praedam et uestigia foeda relinquunt.

una in praecelsa consedit rupe Celaeno,  [245

infelix uates, rumpitque hanc pectore uocem;

'bellum etiam pro caede boum stratisque iuuencis,

Laomedontiadae, bellumne inferre paratis

et patrio Harpyias insontis pellere regno?

accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,  [250

quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo

praedixit, uobis Furiarum ego maxima pando.

Italiam cursu petitis uentisque uocatis:

ibitis Italiam portusque intrare licebit.

sed non ante datam cingetis moenibus urbem  [255

quam uos dira fames nostraeque iniuria caedis

ambesas subigat malis absumere mensas.'

dixit, et in siluam pennis ablata refugit.

at sociis subita gelidus formidine sanguis

deriguit: cecidere animi, nec iam amplius armis,  [260

sed uotis precibusque iubent exposcere pacem,

siue deae seu sint dirae obscenaeque uolucres.

et pater Anchises passis de litore palmis

numina magna uocat meritosque indicit honores:

'di, prohibete minas; di, talem auertite casum  [265

et placidi seruate pios.' tum litore funem

deripere excussosque iubet laxare rudentis.

tendunt uela Noti: fugimus spumantibus undis

qua cursum uentusque gubernatorque uocabat.

iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos  [270

Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.

effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna,

et terram altricem saeui exsecramur Vlixi.

mox et Leucatae nimbosa cacumina montis

et formidatus nautis aperitur Apollo.  [275

hunc petimus fessi et paruae succedimus urbi;

ancora de prora iacitur, stant litore puppes.

 

Ergo insperata tandem tellure potiti

lustramurque Ioui uotisque incendimus aras,

Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.  [280

exercent patrias oleo labente palaestras

nudati socii: iuuat euasisse tot urbes

Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis.

interea magnum sol circumuoluitur annum

et glacialis hiems Aquilonibus asperat undas.  [285

aere cauo clipeum, magni gestamen Abantis,

postibus aduersis figo et rem carmine signo:

aeneas haec de danais victoribvs arma;

linquere tum portus iubeo et considere transtris.

certatim socii feriunt mare et aequora uerrunt:  [290

protinus aerias Phaeacum abscondimus arces

litoraque Epiri legimus portuque subimus

Chaonio et celsam Buthroti accedimus urbem.

 

Hic incredibilis rerum fama occupat auris,

Priamiden Helenum Graias regnare per urbis  [295

coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum,

et patrio Andromachen iterum cessisse marito.

obstipui, miroque incensum pectus amore

compellare uirum et casus cognoscere tantos.

progredior portu classis et litora linquens,  [300

sollemnis cum forte dapes et tristia dona

ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam

libabat cineri Andromache manisque uocabat

Hectoreum ad tumulum, uiridi quem caespite inanem

et geminas, causam lacrimis, sacrauerat aras.  [305

ut me conspexit uenientem et Troia circum

arma amens uidit, magnis exterrita monstris

deriguit uisu in medio, calor ossa reliquit,

labitur, et longo uix tandem tempore fatur:

'uerane te facies, uerus mihi nuntius adfers,  [310

nate dea? uiuisne? aut, si lux alma recessit,

Hector ubi est?' dixit, lacrimasque effudit et omnem

impleuit clamore locum. uix pauca furenti

subicio et raris turbatus uocibus hisco:

'uiuo equidem uitamque extrema per omnia duco;  [315

ne dubita, nam uera uides.

heu! quis te casus deiectam coniuge tanto

excipit, aut quae digna satis fortuna reuisit,

Hectoris Andromache? Pyrrhin conubia seruas?'

deiecit uultum et demissa uoce locuta est:  [320

'o felix una ante alias Priameia uirgo,

hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis

iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos

nec uictoris heri tetigit captiua cubile!

nos patria incensa diuersa per aequora uectae  [325

stirpis Achilleae fastus iuuenemque superbum

seruitio enixae tulimus; qui deinde secutus

Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos

me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.

ast illum ereptae magno flammatus amore  [330

coniugis et scelerum furiis agitatus Orestes

excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.

morte Neoptolemi regnorum reddita cessit

pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos

Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit,  [335

Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.

sed tibi qui cursum uenti, quae fata dedere?

aut quisnam ignarum nostris deus appulit oris?

quid puer Ascanius? superatne et uescitur aura?

quem tibi iam Troia—  [  [  [     340

ecqua tamen puero est amissae cura parentis?

ecquid in antiquam uirtutem animosque uirilis

et pater Aeneas et auunculus excitat Hector?'

talia fundebat lacrimans longosque ciebat

incassum fletus, cum sese a moenibus heros  [345

Priamides multis Helenus comitantibus adfert,

agnoscitque suos laetusque ad limina ducit,

et multum lacrimas uerba inter singula fundit.

procedo et paruam Troiam simulataque magnis

Pergama et arentem Xanthi cognomine riuum  [350

agnosco, Scaeaeque amplector limina portae;

nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur.

illos porticibus rex accipiebat in amplis:

aulai medio libabant pocula Bacchi

impositis auro dapibus, paterasque tenebant.  [355

 

Iamque dies alterque dies processit, et aurae

uela uocant tumidoque inflatur carbasus Austro:

his uatem adgredior dictis ac talia quaeso:

'Troiugena, interpres diuum, qui numina Phoebi,

qui tripodas Clarii et laurus, qui sidera sentis  [360

et uolucrum linguas et praepetis omina pennae,

fare age (namque omnis cursum mihi prospera dixit

religio, et cuncti suaserunt numine diui

Italiam petere et terras temptare repostas;

sola nouum dictuque nefas Harpyia Celaeno  [365

prodigium canit et tristis denuntiat iras

obscenamque famem), quae prima pericula uito?

quidue sequens tantos possim superare labores?'

hic Helenus caesis primum de more iuuencis

exorat pacem diuum uittasque resoluit  [370

sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe,

ipse manu multo suspensum numine ducit,

atque haec deinde canit diuino ex ore sacerdos:

 

'Nate dea (nam te maioribus ire per altum

auspiciis manifesta fides; sic fata deum rex  [375

sortitur uoluitque uices, is uertitur ordo),

pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres

aequora et Ausonio possis considere portu,

expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae

scire Helenum farique uetat Saturnia Iuno.   [380

principio Italiam, quam tu iam rere propinquam

uicinosque, ignare, paras inuadere portus,

longa procul longis uia diuidit inuia terris.

ante et Trinacria lentandus remus in unda

et salis Ausonii lustrandum nauibus aequor  [385

infernique lacus Aeaeaeque insula Circae,

quam tuta possis urbem componere terra.

signa tibi dicam, tu condita mente teneto:

cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam

litoreis ingens inuenta sub ilicibus sus  [390

triginta capitum fetus enixa iacebit,

alba solo recubans, albi circum ubera nati,

is locus urbis erit, requies ea certa laborum.

nec tu mensarum morsus horresce futuros:

fata uiam inuenient aderitque uocatus Apollo.  [395

has autem terras Italique hanc litoris oram,

proxima quae nostri perfunditur aequoris aestu,

effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais.

hic et Narycii posuerunt moenia Locri,

et Sallentinos obsedit milite campos  [400

Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei

parua Philoctetae subnixa Petelia muro.

quin ubi transmissae steterint trans aequora classes

et positis aris iam uota in litore solues,

purpureo uelare comas adopertus amictu,  [405

ne qua inter sanctos ignis in honore deorum

hostilis facies occurrat et omina turbet.

hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto;

hac casti maneant in religione nepotes.

ast ubi digressum Siculae te admouerit orae  [410

uentus, et angusti rarescent claustra Pelori,

laeua tibi tellus et longo laeua petantur

aequora circuitu; dextrum fuge litus et undas.

haec loca ui quondam et uasta conuulsa ruina

(tantum aeui longinqua ualet mutare uetustas)   [415

dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus

una foret: uenit medio ui pontus et undis

Hesperium Siculo latus abscidit, aruaque et urbes

litore diductas angusto interluit aestu.

dextrum Scylla latus, laeuum implacata Charybdis  [420

obsidet, atque imo barathri ter gurgite uastos

sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras

erigit alternos, et sidera uerberat unda.

at Scyllam caecis cohibet spelunca latebris

ora exsertantem et nauis in saxa trahentem.  [425

prima hominis facies et pulchro pectore uirgo

pube tenus, postrema immani corpore pistrix

delphinum caudas utero commissa luporum.

praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni

cessantem, longos et circumflectere cursus,  [430

quam semel informem uasto uidisse sub antro

Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.

praeterea, si qua est Heleno prudentia uati,

si qua fides, animum si ueris implet Apollo,

unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum  [435

praedicam et repetens iterumque iterumque monebo,

Iunonis magnae primum prece numen adora,

Iunoni cane uota libens dominamque potentem

supplicibus supera donis: sic denique uictor

Trinacria finis Italos mittere relicta.  [440

huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem

diuinosque lacus et Auerna sonantia siluis,

insanam uatem aspicies, quae rupe sub ima

fata canit foliisque notas et nomina mandat.

quaecumque in foliis descripsit carmina uirgo  [445

digerit in numerum atque antro seclusa relinquit:

illa manent immota locis neque ab ordine cedunt.

uerum eadem, uerso tenuis cum cardine uentus

impulit et teneras turbauit ianua frondes,

numquam deinde cauo uolitantia prendere saxo  [450

nec reuocare situs aut iungere carmina curat:

inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae.

hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,

quamuis increpitent socii et ui cursus in altum

uela uocet, possisque sinus implere secundos,  [455

quin adeas uatem precibusque oracula poscas

ipsa canat uocemque uolens atque ora resoluat.

illa tibi Italiae populos uenturaque bella

et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem

expediet, cursusque dabit uenerata secundos.  [460

haec sunt quae nostra liceat te uoce moneri.

uade age et ingentem factis fer ad aethera Troiam.'

 

Quae postquam uates sic ore effatus amico est,

dona dehinc auro grauia ac secto elephanto

imperat ad nauis ferri, stipatque carinis  [465

ingens argentum Dodonaeosque lebetas,

loricam consertam hamis auroque trilicem,

et conum insignis galeae cristasque comantis,

arma Neoptolemi. sunt et sua dona parenti.

addit equos, additque duces,  [470

remigium supplet, socios simul instruit armis.

 

Interea classem uelis aptare iubebat

Anchises, fieret uento mora ne qua ferenti.

quem Phoebi interpres multo compellat honore:

'coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo,  [475

cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,

ecce tibi Ausoniae tellus: hanc arripe uelis.

et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est:

Ausoniae pars illa procul quam pandit Apollo.

uade,' ait 'o felix nati pietate. quid ultra  [480

prouehor et fando surgentis demoror Austros?'

nec minus Andromache digressu maesta supremo

fert picturatas auri subtemine uestis

et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore)

textilibusque onerat donis, ac talia fatur:  [485

'accipe et haec, manuum tibi quae monimenta mearum

sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,

coniugis Hectoreae. cape dona extrema tuorum,

o mihi sola mei super Astyanactis imago.

sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;  [490

et nunc aequali tecum pubesceret aeuo.'

hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:

'uiuite felices, quibus est fortuna peracta

iam sua: nos alia ex aliis in fata uocamur.

uobis parta quies: nullum maris aequor arandum,  [495

arua neque Ausoniae semper cedentia retro

quaerenda. effigiem Xanthi Troiamque uidetis

quam uestrae fecere manus, melioribus, opto,

auspiciis, et quae fuerit minus obuia Grais.

si quando Thybrim uicinaque Thybridis arua  [500

intraro gentique meae data moenia cernam,

cognatas urbes olim populosque propinquos,

Epiro Hesperiam (quibus idem Dardanus auctor

atque idem casus), unam faciemus utramque

Troiam animis: maneat nostros ea cura nepotes.'  [505

 

Prouehimur pelago uicina Ceraunia iuxta,

unde iter Italiam cursusque breuissimus undis.

sol ruit interea et montes umbrantur opaci;

sternimur optatae gremio telluris ad undam

sortiti remos passimque in litore sicco  [510

corpora curamus, fessos sopor inrigat artus.

necdum orbem medium Nox Horis acta subibat:

haud segnis strato surgit Palinurus et omnis

explorat uentos atque auribus aera captat;

sidera cuncta notat tacito labentia caelo,  [515

Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones,

armatumque auro circumspicit Oriona.

postquam cuncta uidet caelo constare sereno,

dat clarum e puppi signum; nos castra mouemus

temptamusque uiam et uelorum pandimus alas.  [520

 

Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis

cum procul obscuros collis humilemque uidemus

Italiam. Italiam primus conclamat Achates,

Italiam laeto socii clamore salutant.

tum pater Anchises magnum cratera corona  [525

induit impleuitque mero, diuosque uocauit

stans celsa in puppi:

'di maris et terrae tempestatumque potentes,

ferte uiam uento facilem et spirate secundi.'

crebrescunt optatae aurae portusque patescit  [530

iam propior, templumque apparet in arce Mineruae;

uela legunt socii et proras ad litora torquent.

portus ab euroo fluctu curuatus in arcum,

obiectae salsa spumant aspergine cautes,

ipse latet: gemino demittunt bracchia muro  [535

turriti scopuli refugitque ab litore templum.

quattuor hic, primum omen, equos in gramine uidi

tondentis campum late, candore niuali.

et pater Anchises 'bellum, o terra hospita, portas:

bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.   [540

sed tamen idem olim curru succedere sueti

quadripedes et frena iugo concordia ferre:

spes et pacis' ait. tum numina sancta precamur

Palladis armisonae, quae prima accepit ouantis,

et capita ante aras Phrygio uelamur amictu,  [545

praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite

Iunoni Argiuae iussos adolemus honores.

 

Haud mora, continuo perfectis ordine uotis

cornua uelatarum obuertimus antemnarum,

Graiugenumque domos suspectaque linquimus arua.  [550

hinc sinus Herculei (si uera est fama) Tarenti

cernitur, attollit se diua Lacinia contra,

Caulonisque arces et nauifragum Scylaceum.

tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,

et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa  [555

audimus longe fractasque ad litora uoces,

exsultantque uada atque aestu miscentur harenae.

et pater Anchises 'nimirum hic illa Charybdis:

hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.

eripite, o socii, pariterque insurgite remis.'  [560

haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem

contorsit laeuas proram Palinurus ad undas;

laeuam cuncta cohors remis uentisque petiuit.

tollimur in caelum curuato gurgite, et idem

subducta ad Manis imos desedimus unda.  [565

ter scopuli clamorem inter caua saxa dedere,

ter spumam elisam et rorantia uidimus astra.

interea fessos uentus cum sole reliquit,

ignarique uiae Cyclopum adlabimur oris.

 

Portus ab accessu uentorum immotus et ingens  [570

ipse: sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis,

interdumque atram prorumpit ad aethera nubem

turbine fumantem piceo et candente fauilla,

attollitque globos flammarum et sidera lambit;

interdum scopulos auulsaque uiscera montis  [575

erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras

cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.

fama est Enceladi semustum fulmine corpus

urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam

impositam ruptis flammam exspirare caminis,  [580

et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem

murmure Trinacriam et caelum subtexere fumo.

noctem illam tecti siluis immania monstra

perferimus, nec quae sonitum det causa uidemus.

nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra  [585

siderea polus, obscuro sed nubila caelo,

et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

 

Postera iamque dies primo surgebat Eoo

umentemque Aurora polo dimouerat umbram,

cum subito e siluis macie confecta suprema  [590

ignoti noua forma uiri miserandaque cultu

procedit supplexque manus ad litora tendit.

respicimus. dira inluuies immissaque barba,

consertum tegimen spinis: at cetera Graius,

et quondam patriis ad Troiam missus in armis.  [595

isque ubi Dardanios habitus et Troia uidit

arma procul, paulum aspectu conterritus haesit

continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps

cum fletu precibusque tulit: 'per sidera testor,

per superos atque hoc caeli spirabile lumen,  [600

tollite me, Teucri. quascumque abducite terras:

hoc sat erit. scio me Danais e classibus unum

et bello Iliacos fateor petiisse penatis.

pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri,

spargite me in fluctus uastoque immergite ponto;  [605

si pereo, hominum manibus periisse iuuabit.'

dixerat et genua amplexus genibusque uolutans

haerebat. qui sit fari, quo sanguine cretus,

hortamur, quae deinde agitet fortuna fateri.

ipse pater dextram Anchises haud multa moratus  [610

dat iuueni atque animum praesenti pignore firmat.

ille haec deposita tandem formidine fatur:

'sum patria ex Ithaca, comes infelicis Vlixi,

nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto

paupere (mansissetque utinam fortuna!) profectus.  [615

hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt,

immemores socii uasto Cyclopis in antro

deseruere. domus sanie dapibusque cruentis,

intus opaca, ingens. ipse arduus, altaque pulsat

sidera (di talem terris auertite pestem!)  [620

nec uisu facilis nec dictu adfabilis ulli;

uisceribus miserorum et sanguine uescitur atro.

uidi egomet duo de numero cum corpora nostro

prensa manu magna medio resupinus in antro

frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent  [625

limina; uidi atro cum membra fluentia tabo

manderet et tepidi tremerent sub dentibus artus—

haud impune quidem, nec talia passus Vlixes

oblitusue sui est Ithacus discrimine tanto.

nam simul expletus dapibus uinoque sepultus  [630

ceruicem inflexam posuit, iacuitque per antrum

immensus saniem eructans et frusta cruento

per somnum commixta mero, nos magna precati

numina sortitique uices una undique circum

fundimur, et telo lumen terebramus acuto  [635

ingens quod torua solum sub fronte latebat,

Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,

et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.

sed fugite, o miseri, fugite atque ab litore funem

rumpite.  [  [  [  [640

nam qualis quantusque cauo Polyphemus in antro

lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,

centum alii curua haec habitant ad litora uulgo

infandi Cyclopes et altis montibus errant.

tertia iam lunae se cornua lumine complent  [645

cum uitam in siluis inter deserta ferarum

lustra domosque traho uastosque ab rupe Cyclopas

prospicio sonitumque pedum uocemque tremesco.

uictum infelicem, bacas lapidosaque corna,

dant rami, et uulsis pascunt radicibus herbae.  [650

omnia conlustrans hanc primum ad litora classem

conspexi uenientem. huic me, quaecumque fuisset,

addixi: satis est gentem effugisse nefandam.

uos animam hanc potius quocumque absumite leto.'

 

Vix ea fatus erat summo cum monte uidemus  [655

ipsum inter pecudes uasta se mole mouentem

pastorem Polyphemum et litora nota petentem,

monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.

trunca manum pinus regit et uestigia firmat;

lanigerae comitantur oues; ea sola uoluptas  [660

solamenque mali.

postquam altos tetigit fluctus et ad aequora uenit,

luminis effossi fluidum lauit inde cruorem

dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor

iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.   [665

nos procul inde fugam trepidi celerare recepto

supplice sic merito tacitique incidere funem,

uertimus et proni certantibus aequora remis.

sensit, et ad sonitum uocis uestigia torsit.

uerum ubi nulla datur dextra adfectare potestas  [670

nec potis Ionios fluctus aequare sequendo,

clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes

intremuere undae, penitusque exterrita tellus

Italiae curuisque immugiit Aetna cauernis.

at genus e siluis Cyclopum et montibus altis  [675

excitum ruit ad portus et litora complent.

cernimus astantis nequiquam lumine toruo

Aetnaeos fratres caelo capita alta ferentis,

concilium horrendum: quales cum uertice celso

aeriae quercus aut coniferae cyparissi  [680

constiterunt, silua alta Iouis lucusue Dianae.

praecipitis metus acer agit quocumque rudentis

excutere et uentis intendere uela secundis.

contra iussa monent Heleni, Scyllamque Charybdinque

inter, utrimque uiam leti discrimine paruo,  [685

ni teneam cursus: certum est dare lintea retro.

ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori

missus adest: uiuo praeteruehor ostia saxo

Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem.

talia monstrabat relegens errata retrorsus  [690

litora Achaemenides, comes infelicis Vlixi.

 

Sicanio praetenta sinu iacet insula contra

Plemyrium undosum; nomen dixere priores

Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem

occultas egisse uias subter mare, qui nunc  [695

ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.

iussi numina magna loci ueneramur, et inde

exsupero praepingue solum stagnantis Helori.

hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni

radimus, et fatis numquam concessa moueri  [700

apparet Camerina procul campique Geloi,

immanisque Gela fluuii cognomine dicta.

arduus inde Acragas ostentat maxima longe

moenia, magnanimum quondam generator equorum;

teque datis linquo uentis, palmosa Selinus,  [705

et uada dura lego saxis Lilybeia caecis.

hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora

accipit. hic pelagi tot tempestatibus actus

heu, genitorem, omnis curae casusque leuamen,

amitto Anchisen. hic me, pater optime, fessum  [710

deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis!

nec uates Helenus, cum multa horrenda moneret,

hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.

hic labor extremus, longarum haec meta uiarum,

hinc me digressum uestris deus appulit oris.  [715

 

Sic pater Aeneas intentis omnibus unus

fata renarrabat diuum cursusque docebat.

conticuit tandem factoque hic fine quieuit.

 

 

Liber IV

At regina graui iamdudum saucia cura

uulnus alit uenis et caeco carpitur igni.

multa uiri uirtus animo multusque recursat

gentis honos; haerent infixi pectore uultus

uerbaque nec placidam membris dat cura quietem.  [5

postera Phoebea lustrabat lampade terras

umentemque Aurora polo dimouerat umbram,

cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:

'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!

quis nouus hic nostris successit sedibus hospes,  [10

quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!

credo equidem, nec uana fides, genus esse deorum.

degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille

iactatus fatis! quae bella exhausta canebat!

si mihi non animo fixum immotumque sederet  [15

ne cui me uinclo uellem sociare iugali,

postquam primus amor deceptam morte fefellit;

si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,

huic uni forsan potui succumbere culpae.

Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei  [20

coniugis et sparsos fraterna caede penatis

solus hic inflexit sensus animumque labantem

impulit. agnosco ueteris uestigia flammae.

sed mihi uel tellus optem prius ima dehiscat

uel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,   [25

pallentis umbras Erebo noctemque profundam,

ante, pudor, quam te uiolo aut tua iura resoluo.

ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores

abstulit; ille habeat secum seruetque sepulcro.'

sic effata sinum lacrimis impleuit obortis.  [30

 

Anna refert: 'o luce magis dilecta sorori,

solane perpetua maerens carpere iuuenta

nec dulcis natos Veneris nec praemia noris?

id cinerem aut manis credis curare sepultos?

esto: aegram nulli quondam flexere mariti,  [35

non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas

ductoresque alii, quos Africa terra triumphis

diues alit: placitone etiam pugnabis amori?

nec uenit in mentem quorum consederis aruis?

hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,  [40

et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;

hinc deserta siti regio lateque furentes

Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam

germanique minas?

dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda  [45

hunc cursum Iliacas uento tenuisse carinas.

quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna

coniugio tali! Teucrum comitantibus armis

Punica se quantis attollet gloria rebus!

tu modo posce deos ueniam, sacrisque litatis  [50

indulge hospitio causasque innecte morandi,

dum pelago desaeuit hiems et aquosus Orion,

quassataeque rates, dum non tractabile caelum.'

 

His dictis impenso animum flammauit amore

spemque dedit dubiae menti soluitque pudorem.  [55

principio delubra adeunt pacemque per aras

exquirunt; mactant lectas de more bidentis

legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,

Iunoni ante omnis, cui uincla iugalia curae.

ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido  [60

candentis uaccae media inter cornua fundit,

aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,

instauratque diem donis, pecudumque reclusis

pectoribus inhians spirantia consulit exta.

heu, uatum ignarae mentes! quid uota furentem,  [65

quid delubra iuuant? est mollis flamma medullas

interea et tacitum uiuit sub pectore uulnus.

uritur infelix Dido totaque uagatur

urbe furens, qualis coniecta cerua sagitta,

quam procul incautam nemora inter Cresia fixit  [70

pastor agens telis liquitque uolatile ferrum

nescius: illa fuga siluas saltusque peragrat

Dictaeos; haeret lateri letalis harundo.

nunc media Aenean secum per moenia ducit

Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam,  [75

incipit effari mediaque in uoce resistit;

nunc eadem labente die conuiuia quaerit,

Iliacosque iterum demens audire labores

exposcit pendetque iterum narrantis ab ore.

post ubi digressi, lumenque obscura uicissim  [80

luna premit suadentque cadentia sidera somnos,

sola domo maeret uacua stratisque relictis

incubat. illum absens absentem auditque uidetque,

aut gremio Ascanium genitoris imagine capta

detinet, infandum si fallere possit amorem.  [85

non coeptae adsurgunt turres, non arma iuuentus

exercet portusue aut propugnacula bello

tuta parant: pendent opera interrupta minaeque

murorum ingentes aequataque machina caelo.

 

Quam simul ac tali persensit peste teneri  [90

cara Iouis coniunx nec famam obstare furori,

talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:

'egregiam uero laudem et spolia ampla refertis

tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen),

una dolo diuum si femina uicta duorum est.  [95

nec me adeo fallit ueritam te moenia nostra

suspectas habuisse domos Karthaginis altae.

sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?

quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos

exercemus? habes tota quod mente petisti:  [100

ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.

communem hunc ergo populum paribusque regamus

auspiciis; liceat Phrygio seruire marito

dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.'

 

Olli (sensit enim simulata mente locutam,  [105

quo regnum Italiae Libycas auerteret oras)

sic contra est ingressa Venus: 'quis talia demens

abnuat aut tecum malit contendere bello?

si modo quod memoras factum fortuna sequatur.

sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam  [110

esse uelit Tyriis urbem Troiaque profectis,

misceriue probet populos aut foedera iungi.

tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.

perge, sequar.' tum sic excepit regia Iuno:

'mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat  [115

confieri possit, paucis (aduerte) docebo.

uenatum Aeneas unaque miserrima Dido

in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus

extulerit Titan radiisque retexerit orbem.

his ego nigrantem commixta grandine nimbum,  [120

dum trepidant alae saltusque indagine cingunt,

desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo.

diffugient comites et nocte tegentur opaca:

speluncam Dido dux et Troianus eandem

deuenient. adero et, tua si mihi certa uoluntas,  [125

conubio iungam stabili propriamque dicabo.

hic hymenaeus erit.' non aduersata petenti

adnuit atque dolis risit Cytherea repertis.

 

Oceanum interea surgens Aurora reliquit.

it portis iubare exorto delecta iuuentus,  [130

retia rara, plagae, lato uenabula ferro,

Massylique ruunt equites et odora canum uis.

reginam thalamo cunctantem ad limina primi

Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro

stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.  [135

tandem progreditur magna stipante caterua

Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo;

cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,

aurea purpuream subnectit fibula uestem.

nec non et Phrygii comites et laetus Iulus  [140

incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis

infert se socium Aeneas atque agmina iungit.

qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta

deserit ac Delum maternam inuisit Apollo

instauratque choros, mixtique altaria circum  [145

Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;

ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentem

fronde premit crinem fingens atque implicat auro,

tela sonant umeris: haud illo segnior ibat

Aeneas, tantum egregio decus enitet ore.   [150

postquam altos uentum in montis atque inuia lustra,

ecce ferae saxi deiectae uertice caprae

decurrere iugis; alia de parte patentis

transmittunt cursu campos atque agmina cerui

puluerulenta fuga glomerant montisque relinquunt.  [155

at puer Ascanius mediis in uallibus acri

gaudet equo iamque hos cursu, iam praeterit illos,

spumantemque dari pecora inter inertia uotis

optat aprum, aut fuluum descendere monte leonem.

 

Interea magno misceri murmure caelum  [160

incipit, insequitur commixta grandine nimbus,

et Tyrii comites passim et Troiana iuuentus

Dardaniusque nepos Veneris diuersa per agros

tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.

speluncam Dido dux et Troianus eandem  [165

deueniunt. prima et Tellus et pronuba Iuno

dant signum; fulsere ignes et conscius aether

conubiis summoque ulularunt uertice Nymphae.

ille dies primus leti primusque malorum

causa fuit; neque enim specie famaue mouetur  [170

nec iam furtiuum Dido meditatur amorem:

coniugium uocat, hoc praetexit nomine culpam.

 

Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes,

Fama, malum qua non aliud uelocius ullum:

mobilitate uiget uirisque adquirit eundo,  [175

parua metu primo, mox sese attollit in auras

ingrediturque solo et caput inter nubila condit.

illam Terra parens ira inritata deorum

extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem

progenuit pedibus celerem et pernicibus alis,  [180

monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae,

tot uigiles oculi subter (mirabile dictu),

tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.

nocte uolat caeli medio terraeque per umbram

stridens, nec dulci declinat lumina somno;  [185

luce sedet custos aut summi culmine tecti

turribus aut altis, et magnas territat urbes,

tam ficti prauique tenax quam nuntia ueri.

haec tum multiplici populos sermone replebat

gaudens, et pariter facta atque infecta canebat:  [190

uenisse Aenean Troiano sanguine cretum,

cui se pulchra uiro dignetur iungere Dido;

nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fouere

regnorum immemores turpique cupidine captos.

haec passim dea foeda uirum diffundit in ora.  [195

protinus ad regem cursus detorquet Iarban

incenditque animum dictis atque aggerat iras.

 

Hic Hammone satus rapta Garamantide nympha

templa Ioui centum latis immania regnis,

centum aras posuit uigilemque sacrauerat ignem,  [200

excubias diuum aeternas, pecudumque cruore

pingue solum et uariis florentia limina sertis.

isque amens animi et rumore accensus amaro

dicitur ante aras media inter numina diuum

multa Iouem manibus supplex orasse supinis:  [205

'Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis

gens epulata toris Lenaeum libat honorem,

aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques

nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes

terrificant animos et inania murmura miscent?  [210

femina, quae nostris errans in finibus urbem

exiguam pretio posuit, cui litus arandum

cuique loci leges dedimus, conubia nostra

reppulit ac dominum Aenean in regna recepit.

et nunc ille Paris cum semiuiro comitatu,   [215

Maeonia mentum mitra crinemque madentem

subnexus, rapto potitur: nos munera templis

quippe tuis ferimus famamque fouemus inanem.'

 

Talibus orantem dictis arasque tenentem

audiit Omnipotens, oculosque ad moenia torsit  [220

regia et oblitos famae melioris amantis.

tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:

'uade age, nate, uoca Zephyros et labere pennis

Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc

exspectat fatisque datas non respicit urbes,  [225

adloquere et celeris defer mea dicta per auras.

non illum nobis genetrix pulcherrima talem

promisit Graiumque ideo bis uindicat armis;

sed fore qui grauidam imperiis belloque frementem

Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri  [230

proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.

si nulla accendit tantarum gloria rerum

nec super ipse sua molitur laude laborem,

Ascanione pater Romanas inuidet arces?

quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur  [235

nec prolem Ausoniam et Lauinia respicit arua?

nauiget! haec summa est, hic nostri nuntius esto.'

 

Dixerat. ille patris magni parere parabat

imperio; et primum pedibus talaria nectit

aurea, quae sublimem alis siue aequora supra  [240

seu terram rapido pariter cum flamine portant.

tum uirgam capit: hac animas ille euocat Orco

pallentis, alias sub Tartara tristia mittit,

dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.

illa fretus agit uentos et turbida tranat  [245

nubila. iamque uolans apicem et latera ardua cernit

Atlantis duri caelum qui uertice fulcit,

Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris

piniferum caput et uento pulsatur et imbri,

nix umeros infusa tegit, tum flumina mento  [250

praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.

hic primum paribus nitens Cyllenius alis

constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas

misit aui similis, quae circum litora, circum

piscosos scopulos humilis uolat aequora iuxta.  [255

haud aliter terras inter caelumque uolabat

litus harenosum ad Libyae, uentosque secabat

materno ueniens ab auo Cyllenia proles.

ut primum alatis tetigit magalia plantis,

Aenean fundantem arces ac tecta nouantem  [260

conspicit. atque illi stellatus iaspide fulua

ensis erat Tyrioque ardebat murice laena

demissa ex umeris, diues quae munera Dido

fecerat, et tenui telas discreuerat auro.

continuo inuadit: 'tu nunc Karthaginis altae  [265

fundamenta locas pulchramque uxorius urbem

exstruis? heu, regni rerumque oblite tuarum!

ipse deum tibi me claro demittit Olympo

regnator, caelum et terras qui numine torquet,

ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:  [270

quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris?

si te nulla mouet tantarum gloria rerum

[nec super ipse tua moliris laude laborem,]

Ascanium surgentem et spes heredis Iuli

respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus  [275

debetur.' tali Cyllenius ore locutus

mortalis uisus medio sermone reliquit

et procul in tenuem ex oculis euanuit auram.

 

At uero Aeneas aspectu obmutuit amens,

arrectaeque horrore comae et uox faucibus haesit.  [280

ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,

attonitus tanto monitu imperioque deorum.

heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem

audeat adfatu? quae prima exordia sumat?

atque animum nunc huc celerem nunc diuidit illuc  [285

in partisque rapit uarias perque omnia uersat.

haec alternanti potior sententia uisa est:

Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum,

classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,

arma parent et quae rebus sit causa nouandis  [290

dissimulent; sese interea, quando optima Dido

nesciat et tantos rumpi non speret amores,

temptaturum aditus et quae mollissima fandi

tempora, quis rebus dexter modus. ocius omnes

imperio laeti parent et iussa facessunt.  [295

 

At regina dolos (quis fallere possit amantem?)

praesensit, motusque excepit prima futuros

omnia tuta timens. eadem impia Fama furenti

detulit armari classem cursumque parari.

saeuit inops animi totamque incensa per urbem  [300

bacchatur, qualis commotis excita sacris

Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho

orgia nocturnusque uocat clamore Cithaeron.

tandem his Aenean compellat uocibus ultro:

'dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum  [305

posse nefas tacitusque mea decedere terra?

nec te noster amor nec te data dextera quondam

nec moritura tenet crudeli funere Dido?

quin etiam hiberno moliri sidere classem

et mediis properas Aquilonibus ire per altum,  [310

crudelis? quid, si non arua aliena domosque

ignotas peteres, et Troia antiqua maneret,

Troia per undosum peteretur classibus aequor?

mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te

(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui),  [315

per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,

si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam

dulce meum, miserere domus labentis et istam,

oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.

te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni  [320

odere, infensi Tyrii; te propter eundem

exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam,

fama prior. cui me moribundam deseris hospes

(hoc solum nomen quoniam de coniuge restat)?

quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater  [325

destruat aut captam ducat Gaetulus Iarbas?

saltem si qua mihi de te suscepta fuisset

ante fugam suboles, si quis mihi paruulus aula

luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,

non equidem omnino capta ac deserta uiderer.'  [330

 

Dixerat. ille Iouis monitis immota tenebat

lumina et obnixus curam sub corde premebat.

tandem pauca refert: 'ego te, quae plurima fando

enumerare uales, numquam, regina, negabo

promeritam, nec me meminisse pigebit Elissae  [335

dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.

pro re pauca loquar. neque ego hanc abscondere furto

speraui (ne finge) fugam, nec coniugis umquam

praetendi taedas aut haec in foedera ueni.

me si fata meis paterentur ducere uitam  [340

auspiciis et sponte mea componere curas,

urbem Troianam primum dulcisque meorum

reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,

et recidiua manu posuissem Pergama uictis.

sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,  [345

Italiam Lyciae iussere capessere sortes;

hic amor, haec patria est. si te Karthaginis arces

Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis,

quae tandem Ausonia Teucros considere terra

inuidia est? et nos fas extera quaerere regna.  [350

me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris

nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,

admonet in somnis et turbida terret imago;

me puer Ascanius capitisque iniuria cari,

quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus aruis.  [355

nunc etiam interpres diuum Ioue missus ab ipso

(testor utrumque caput) celeris mandata per auras

detulit: ipse deum manifesto in lumine uidi

intrantem muros uocemque his auribus hausi.

desine meque tuis incendere teque querelis;  [360

Italiam non sponte sequor.'

 

Talia dicentem iamdudum auersa tuetur

huc illuc uoluens oculos totumque pererrat

luminibus tacitis et sic accensa profatur:

'nec tibi diua parens generis nec Dardanus auctor,  [365

perfide, sed duris genuit te cautibus horrens

Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.

nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reseruo?

num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?

num lacrimas uictus dedit aut miseratus amantem est?  [370

quae quibus anteferam? iam iam nec maxima Iuno

nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.

nusquam tuta fides. eiectum litore, egentem

excepi et regni demens in parte locaui.

amissam classem, socios a morte reduxi  [375

(heu furiis incensa feror!): nunc augur Apollo,

nunc Lyciae sortes, nunc et Ioue missus ab ipso

interpres diuum fert horrida iussa per auras.

scilicet is superis labor est, ea cura quietos

sollicitat. neque te teneo neque dicta refello:  [380

i, sequere Italiam uentis, pete regna per undas.

spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,

supplicia hausurum scopulis et nomine Dido

saepe uocaturum. sequar atris ignibus absens

et, cum frigida mors anima seduxerit artus,  [385

omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas.

audiam et haec Manis ueniet mihi fama sub imos.'

his medium dictis sermonem abrumpit et auras

aegra fugit seque ex oculis auertit et aufert,

linquens multa metu cunctantem et multa parantem  [390

dicere. suscipiunt famulae conlapsaque membra

marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.

 

At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem

solando cupit et dictis auertere curas,

multa gemens magnoque animum labefactus amore  [395

iussa tamen diuum exsequitur classemque reuisit.

tum uero Teucri incumbunt et litore celsas

deducunt toto nauis. natat uncta carina,

frondentisque ferunt remos et robora siluis

infabricata fugae studio.  [400

migrantis cernas totaque ex urbe ruentis:

ac uelut ingentem formicae farris aceruum

cum populant hiemis memores tectoque reponunt,

it nigrum campis agmen praedamque per herbas

conuectant calle angusto; pars grandia trudunt  [405

obnixae frumenta umeris, pars agmina cogunt

castigantque moras, opere omnis semita feruet.

quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus,

quosue dabas gemitus, cum litora feruere late

prospiceres arce ex summa, totumque uideres  [410

misceri ante oculos tantis clamoribus aequor!

improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis!

ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando

cogitur et supplex animos summittere amori,

ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.  [415

 

'Anna, uides toto properari litore circum:

undique conuenere; uocat iam carbasus auras,

puppibus et laeti nautae imposuere coronas.

hunc ego si potui tantum sperare dolorem,

et perferre, soror, potero. miserae hoc tamen unum  [420

exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille

te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;

sola uiri mollis aditus et tempora noras.

i, soror, atque hostem supplex adfare superbum:

non ego cum Danais Troianam exscindere gentem  [425

Aulide iuraui classemue ad Pergama misi,

nec patris Anchisae cinerem manisue reuelli:

cur mea dicta negat duras demittere in auris?

quo ruit? extremum hoc miserae det munus amanti:

exspectet facilemque fugam uentosque ferentis.  [430

non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,

nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat:

tempus inane peto, requiem spatiumque furori,

dum mea me uictam doceat fortuna dolere.

extremam hanc oro ueniam (miserere sororis),  [435

quam mihi cum dederit cumulatam morte remittam.'

 

Talibus orabat, talisque miserrima fletus

fertque refertque soror. sed nullis ille mouetur

fletibus aut uoces ullas tractabilis audit;

fata obstant placidasque uiri deus obstruit auris.  [440

ac uelut annoso ualidam cum robore quercum

Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc

eruere inter se certant; it stridor, et altae

consternunt terram concusso stipite frondes;

ipsa haeret scopulis et quantum uertice ad auras  [445

aetherias, tantum radice in Tartara tendit:

haud secus adsiduis hinc atque hinc uocibus heros

tunditur, et magno persentit pectore curas;

mens immota manet, lacrimae uoluuntur inanes.

 

Tum uero infelix fatis exterrita Dido  [450

mortem orat; taedet caeli conuexa tueri.

quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,

uidit, turicremis cum dona imponeret aris,

(horrendum dictu) latices nigrescere sacros

fusaque in obscenum se uertere uina cruorem;  [455

hoc uisum nulli, non ipsi effata sorori.

praeterea fuit in tectis de marmore templum

coniugis antiqui, miro quod honore colebat,

uelleribus niueis et festa fronde reuinctum:

hinc exaudiri uoces et uerba uocantis  [460

uisa uiri, nox cum terras obscura teneret,

solaque culminibus ferali carmine bubo

saepe queri et longas in fletum ducere uoces;

multaque praeterea uatum praedicta priorum

terribili monitu horrificant. agit ipse furentem  [465

in somnis ferus Aeneas, semperque relinqui

sola sibi, semper longam incomitata uidetur

ire uiam et Tyrios deserta quaerere terra,

Eumenidum ueluti demens uidet agmina Pentheus

et solem geminum et duplices se ostendere Thebas,  [470

aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes,

armatam facibus matrem et serpentibus atris

cum fugit ultricesque sedent in limine Dirae.

 

Ergo ubi concepit furias euicta dolore

decreuitque mori, tempus secum ipsa modumque  [475

exigit, et maestam dictis adgressa sororem

consilium uultu tegit ac spem fronte serenat:

'inueni, germana, uiam (gratare sorori)

quae mihi reddat eum uel eo me soluat amantem.

Oceani finem iuxta solemque cadentem  [480

ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas

axem umero torquet stellis ardentibus aptum:

hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,

Hesperidum templi custos, epulasque draconi

quae dabat et sacros seruabat in arbore ramos,  [485

spargens umida mella soporiferumque papauer.

haec se carminibus promittit soluere mentes

quas uelit, ast aliis duras immittere curas,

sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro,

nocturnosque mouet Manis: mugire uidebis  [490

sub pedibus terram et descendere montibus ornos.

testor, cara, deos et te, germana, tuumque

dulce caput, magicas inuitam accingier artis.

tu secreta pyram tecto interiore sub auras

erige, et arma uiri thalamo quae fixa reliquit  [495

impius exuuiasque omnis lectumque iugalem,

quo perii, super imponas: abolere nefandi

cuncta uiri monimenta iuuat monstratque sacerdos.'

haec effata silet, pallor simul occupat ora.

non tamen Anna nouis praetexere funera sacris  [500

germanam credit, nec tantos mente furores

concipit aut grauiora timet quam morte Sychaei.

ergo iussa parat.

 

At regina, pyra penetrali in sede sub auras

erecta ingenti taedis atque ilice secta,  [505

intenditque locum sertis et fronde coronat

funerea; super exuuias ensemque relictum

effigiemque toro locat haud ignara futuri.

stant arae circum et crinis effusa sacerdos

ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque  [510

tergeminamque Hecaten, tria uirginis ora Dianae.

sparserat et latices simulatos fontis Auerni,

falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis

pubentes herbae nigri cum lacte ueneni;

quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus  [515

et matri praereptus amor.

ipsa mola manibusque piis altaria iuxta

unum exuta pedem uinclis, in ueste recincta,

testatur moritura deos et conscia fati

sidera; tum, si quod non aequo foedere amantis  [520

curae numen habet iustumque memorque, precatur.

 

Nox erat et placidum carpebant fessa soporem

corpora per terras, siluaeque et saeua quierant

aequora, cum medio uoluuntur sidera lapsu,

cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque uolucres,  [525

quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis

rura tenent, somno positae sub nocte silenti.

at non infelix animi Phoenissa, neque umquam  [529

soluitur in somnos oculisue aut pectore noctem

accipit: ingeminant curae rursusque resurgens

saeuit amor magnoque irarum fluctuat aestu.

sic adeo insistit secumque ita corde uolutat:

'en, quid ago? rursusne procos inrisa priores

experiar, Nomadumque petam conubia supplex,  [535

quos ego sim totiens iam dedignata maritos?

Iliacas igitur classis atque ultima Teucrum

iussa sequar? quiane auxilio iuuat ante leuatos

et bene apud memores ueteris stat gratia facti?

quis me autem, fac uelle, sinet ratibusue superbis  [540

inuisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum

Laomedonteae sentis periuria gentis?

quid tum? sola fuga nautas comitabor ouantis?

an Tyriis omnique manu stipata meorum

inferar et, quos Sidonia uix urbe reuelli,  [545

rursus agam pelago et uentis dare uela iubebo?

quin morere ut merita es, ferroque auerte dolorem.

tu lacrimis euicta meis, tu prima furentem

his, germana, malis oneras atque obicis hosti.

non licuit thalami expertem sine crimine uitam  [550

degere more ferae, talis nec tangere curas;

non seruata fides cineri promissa Sychaeo.'

 

Tantos illa suo rumpebat pectore questus:

Aeneas celsa in puppi iam certus eundi

carpebat somnos rebus iam rite paratis.  [555

huic se forma dei uultu redeuntis eodem

obtulit in somnis rursusque ita uisa monere est,

omnia Mercurio similis, uocemque coloremque

et crinis flauos et membra decora iuuenta:

'nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,  [560

nec quae te circum stent deinde pericula cernis,

demens, nec Zephyros audis spirare secundos?

illa dolos dirumque nefas in pectore uersat

certa mori, uariosque irarum concitat aestus.

non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?  [565

iam mare turbari trabibus saeuasque uidebis

conlucere faces, iam feruere litora flammis,

si te his attigerit terris Aurora morantem.

heia age, rumpe moras. uarium et mutabile semper

femina.' sic fatus nocti se immiscuit atrae.  [570

 

Tum uero Aeneas subitis exterritus umbris

corripit e somno corpus sociosque fatigat

praecipitis: 'uigilate, uiri, et considite transtris;

soluite uela citi. deus aethere missus ab alto

festinare fugam tortosque incidere funis  [575

ecce iterum instimulat. sequimur te, sancte deorum,

quisquis es, imperioque iterum paremus ouantes.

adsis o placidusque iuues et sidera caelo

dextra feras.' dixit uaginaque eripit ensem

fulmineum strictoque ferit retinacula ferro.  [580

idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;

litora deseruere, latet sub classibus aequor,

adnixi torquent spumas et caerula uerrunt.

 

Et iam prima nouo spargebat lumine terras

Tithoni croceum linquens Aurora cubile.  [585

regina e speculis ut primam albescere lucem

uidit et aequatis classem procedere uelis,

litoraque et uacuos sensit sine remige portus,

terque quaterque manu pectus percussa decorum

flauentisque abscissa comas 'pro Iuppiter! ibit  [590

hic,' ait 'et nostris inluserit aduena regnis?

non arma expedient totaque ex urbe sequentur,

diripientque rates alii naualibus? ite,

ferte citi flammas, date tela, impellite remos!

quid loquor? aut ubi sum? quae mentem insania mutat?   [595

infelix Dido, nunc te facta impia tangunt?

tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque,

quem secum patrios aiunt portare penatis,

quem subiisse umeris confectum aetate parentem!

non potui abreptum diuellere corpus et undis  [600

spargere? non socios, non ipsum absumere ferro

Ascanium patriisque epulandum ponere mensis?

uerum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset:

quem metui moritura? faces in castra tulissem

implessemque foros flammis natumque patremque  [605

cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.

Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,

tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,

nocturnisque Hecate triuiis ululata per urbes

et Dirae ultrices et di morientis Elissae,  [610

accipite haec, meritumque malis aduertite numen

et nostras audite preces. si tangere portus

infandum caput ac terris adnare necesse est,

et sic fata Iouis poscunt, hic terminus haeret,

at bello audacis populi uexatus et armis,  [615

finibus extorris, complexu auulsus Iuli

auxilium imploret uideatque indigna suorum

funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae

tradiderit, regno aut optata luce fruatur,

sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena.  [620

haec precor, hanc uocem extremam cum sanguine fundo.

tum uos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum

exercete odiis, cinerique haec mittite nostro

munera. nullus amor populis nec foedera sunto.

exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor  [625

qui face Dardanios ferroque sequare colonos,

nunc, olim, quocumque dabunt se tempore uires.

litora litoribus contraria, fluctibus undas

imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque.'

 

Haec ait, et partis animum uersabat in omnis,  [630

inuisam quaerens quam primum abrumpere lucem.

tum breuiter Barcen nutricem adfata Sychaei,

namque suam patria antiqua cinis ater habebat:

'Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem:

dic corpus properet fluuiali spargere lympha,  [635

et pecudes secum et monstrata piacula ducat.

sic ueniat, tuque ipsa pia tege tempora uitta.

sacra Ioui Stygio, quae rite incepta paraui,

perficere est animus finemque imponere curis

Dardaniique rogum capitis permittere flammae.'  [640

sic ait. illa gradum studio celebrabat anili.

at trepida et coeptis immanibus effera Dido

sanguineam uoluens aciem, maculisque trementis

interfusa genas et pallida morte futura,

interiora domus inrumpit limina et altos  [645

conscendit furibunda rogos ensemque recludit

Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.

hic, postquam Iliacas uestis notumque cubile

conspexit, paulum lacrimis et mente morata

incubuitque toro dixitque nouissima uerba:  [650

'dulces exuuiae, dum fata deusque sinebat,

accipite hanc animam meque his exsoluite curis.

uixi et quem dederat cursum Fortuna peregi,

et nunc magna mei sub terras ibit imago.

urbem praeclaram statui, mea moenia uidi,  [655

ulta uirum poenas inimico a fratre recepi,

felix, heu nimium felix, si litora tantum

numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.'

dixit, et os impressa toro 'moriemur inultae,

sed moriamur' ait. 'sic, sic iuuat ire sub umbras.  [660

hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto

Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.'

dixerat, atque illam media inter talia ferro

conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore

spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta  [665

atria: concussam bacchatur Fama per urbem.

lamentis gemituque et femineo ululatu

tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether,

non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis

Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes  [670

culmina perque hominum uoluantur perque deorum.

audiit exanimis trepidoque exterrita cursu

unguibus ora soror foedans et pectora pugnis

per medios ruit, ac morientem nomine clamat:

'hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?  [675

hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?

quid primum deserta querar? comitemne sororem

spreuisti moriens? eadem me ad fata uocasses,

idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset.

his etiam struxi manibus patriosque uocaui  [680

uoce deos, sic te ut posita, crudelis, abessem?

exstinxti te meque, soror, populumque patresque

Sidonios urbemque tuam. date, uulnera lymphis

abluam et, extremus si quis super halitus errat,

ore legam.' sic fata gradus euaserat altos,  [685

semianimemque sinu germanam amplexa fouebat

cum gemitu atque atros siccabat ueste cruores.

illa grauis oculos conata attollere rursus

deficit; infixum stridit sub pectore uulnus.

ter sese attollens cubitoque adnixa leuauit,  [690

ter reuoluta toro est oculisque errantibus alto

quaesiuit caelo lucem ingemuitque reperta.

 

Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem

difficilisque obitus Irim demisit Olympo

quae luctantem animam nexosque resolueret artus.  [695

nam quia nec fato merita nec morte peribat,

sed misera ante diem subitoque accensa furore,

nondum illi flauum Proserpina uertice crinem

abstulerat Stygioque caput damnauerat Orco.

ergo Iris croceis per caelum roscida pennis  [700

mille trahens uarios aduerso sole colores

deuolat et supra caput astitit. 'hunc ego Diti

sacrum iussa fero teque isto corpore soluo':

sic ait et dextra crinem secat, omnis et una

dilapsus calor atque in uentos uita recessit.

 

 

Liber V

Interea medium Aeneas iam classe tenebat

certus iter fluctusque atros Aquilone secabat

moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae

conlucent flammis. quae tantum accenderit ignem

causa latet; duri magno sed amore dolores  [5

polluto, notumque furens quid femina possit,

triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.

ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla

occurrit tellus, maria undique et undique caelum,

olli caeruleus supra caput astitit imber  [10

noctem hiememque ferens et inhorruit unda tenebris.

ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:

'heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?

quidue, pater Neptune, paras?' sic deinde locutus

colligere arma iubet ualidisque incumbere remis,  [15

obliquatque sinus in uentum ac talia fatur:

'magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor

spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.

mutati transuersa fremunt et uespere ab atro

consurgunt uenti, atque in nubem cogitur aer.  [20

nec nos obniti contra nec tendere tantum

sufficimus. superat quoniam Fortuna, sequamur,

quoque uocat uertamus iter. nec litora longe

fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,

si modo rite memor seruata remetior astra.'  [25

tum pius Aeneas: 'equidem sic poscere uentos

iamdudum et frustra cerno te tendere contra.

flecte uiam uelis. an sit mihi gratior ulla,

quoue magis fessas optem dimittere nauis,

quam quae Dardanium tellus mihi seruat Acesten  [30

et patris Anchisae gremio complectitur ossa?'

haec ubi dicta, petunt portus et uela secundi

intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,

et tandem laeti notae aduertuntur harenae.

 

At procul ex celso miratus uertice montis  [35

aduentum sociasque rates occurrit Acestes,

horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,

Troia Criniso conceptum flumine mater

quem genuit. ueterum non immemor ille parentum

gratatur reduces et gaza laetus agresti  [40

excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

 

Postera cum primo stellas Oriente fugarat

clara dies, socios in coetum litore ab omni

aduocat Aeneas tumulique ex aggere fatur:

'Dardanidae magni, genus alto a sanguine diuum,  [45

annuus exactis completur mensibus orbis,

ex quo reliquias diuinique ossa parentis

condidimus terra maestasque sacrauimus aras;

iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,

semper honoratum (sic di uoluistis) habebo.  [50

hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,

Argolicoue mari deprensus et urbe Mycenae,

annua uota tamen sollemnisque ordine pompas

exsequerer strueremque suis altaria donis.

nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis  [55

haud equidem sine mente, reor, sine numine diuum

adsumus et portus delati intramus amicos.

ergo agite et laetum cuncti celebremus honorem:

poscamus uentos, atque haec me sacra quotannis

urbe uelit posita templis sibi ferre dicatis.  [60

bina boum uobis Troia generatus Acestes

dat numero capita in nauis; adhibete penatis

et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.

praeterea, si nona diem mortalibus almum

Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,  [65

prima citae Teucris ponam certamina classis;

quique pedum cursu ualet, et qui uiribus audax

aut iaculo incedit melior leuibusque sagittis,

seu crudo fidit pugnam committere caestu,

cuncti adsint meritaeque exspectent praemia palmae.  [70

ore fauete omnes et cingite tempora ramis.'

 

Sic fatus uelat materna tempora myrto.

hoc Helymus facit, hoc aeui maturus Acestes,

hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.

ille e concilio multis cum milibus ibat  [75

ad tumulum magna medius comitante caterua.

hic duo rite mero libans carchesia Baccho

fundit humi, duo lacte nouo, duo sanguine sacro,

purpureosque iacit flores ac talia fatur:

'salue, sancte parens, iterum; saluete, recepti  [80

nequiquam cineres animaeque umbraeque paternae.

non licuit finis Italos fataliaque arua

nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.'

dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis

septem ingens gyros, septena uolumina traxit  [85

amplexus placide tumulum lapsusque per aras,

caeruleae cui terga notae maculosus et auro

squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus

mille iacit uarios aduerso sole colores.

obstipuit uisu Aeneas. ille agmine longo  [90

tandem inter pateras et leuia pocula serpens

libauitque dapes rursusque innoxius imo

successit tumulo et depasta altaria liquit.

hoc magis inceptos genitori instaurat honores,

incertus geniumne loci famulumne parentis  [95

esse putet; caedit binas de more bidentis

totque sues, totidem nigrantis terga iuuencos,

uinaque fundebat pateris animamque uocabat

Anchisae magni manisque Acheronte remissos.

nec non et socii, quae cuique est copia, laeti  [100

dona ferunt, onerant aras mactantque iuuencos;

ordine aena locant alii fusique per herbam

subiciunt ueribus prunas et uiscera torrent.

 

Exspectata dies aderat nonamque serena

Auroram Phaethontis equi iam luce uehebant,  [105

famaque finitimos et clari nomen Acestae

excierat; laeto complerant litora coetu

uisuri Aeneadas, pars et certare parati.

munera principio ante oculos circoque locantur

in medio, sacri tripodes uiridesque coronae  [110

et palmae pretium uictoribus, armaque et ostro

perfusae uestes, argenti aurique talenta;

et tuba commissos medio canit aggere ludos.

 

Prima pares ineunt grauibus certamina remis

quattuor ex omni delectae classe carinae.  [115

uelocem Mnestheus agit acri remige Pristim,

mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi,

ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,

urbis opus, triplici pubes quam Dardana uersu

impellunt, terno consurgunt ordine remi;  [120

Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,

Centauro inuehitur magna, Scyllaque Cloanthus

caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.

 

Est procul in pelago saxum spumantia contra

litora, quod tumidis summersum tunditur olim  [125

fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cauri;

tranquillo silet immotaque attollitur unda

campus et apricis statio gratissima mergis.

hic uiridem Aeneas frondenti ex ilice metam

constituit signum nautis pater, unde reuerti  [130

scirent et longos ubi circumflectere cursus.

tum loca sorte legunt ipsique in puppibus auro

ductores longe effulgent ostroque decori;

cetera populea uelatur fronde iuuentus

nudatosque umeros oleo perfusa nitescit.  [135

considunt transtris, intentaque bracchia remis;

intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit

corda pauor pulsans laudumque arrecta cupido.

inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,

haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor  [140

nauticus, adductis spumant freta uersa lacertis.

infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit

conuulsum remis rostrisque tridentibus aequor.

non tam praecipites biiugo certamine campum

corripuere ruuntque effusi carcere currus,  [145

nec sic immissis aurigae undantia lora

concussere iugis pronique in uerbera pendent.

tum plausu fremituque uirum studiisque fauentum

consonat omne nemus, uocemque inclusa uolutant

litora, pulsati colles clamore resultant.  [150

 

Effugit ante alios primisque elabitur undis

turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus

consequitur, melior remis, sed pondere pinus

tarda tenet. post hos aequo discrimine Pristis

Centaurusque locum tendunt superare priorem;  [155

et nunc Pristis habet, nunc uictam praeterit ingens

Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur

frontibus et longa sulcant uada salsa carina.

iamque propinquabant scopulo metamque tenebant,

cum princeps medioque Gyas in gurgite uictor  [160

rectorem nauis compellat uoce Menoeten:

'quo tantum mihi dexter abis? huc derige cursum;

litus ama et laeua stringat sine palmula cautes;

altum alii teneant.' dixit; sed caeca Menoetes

saxa timens proram pelagi detorquet ad undas.  [165

'quo diuersus abis?' iterum 'pete saxa, Menoete!'

cum clamore Gyas reuocabat, et ecce Cloanthum

respicit instantem tergo et propiora tenentem.

ille inter nauemque Gyae scopulosque sonantis

radit iter laeuum interior subitoque priorem  [170

praeterit et metis tenet aequora tuta relictis.

tum uero exarsit iuueni dolor ossibus ingens

nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten

oblitus decorisque sui sociumque salutis

in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;  [175

ipse gubernaclo rector subit, ipse magister

hortaturque uiros clauumque ad litora torquet.

at grauis ut fundo uix tandem redditus imo est

iam senior madidaque fluens in ueste Menoetes

summa petit scopuli siccaque in rupe resedit.  [180

illum et labentem Teucri et risere natantem

et salsos rident reuomentem pectore fluctus.

 

Hic laeta extremis spes est accensa duobus,

Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem.

Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat,  [185

nec tota tamen ille prior praeeunte carina;

parte prior, partim rostro premit aemula Pristis.

at media socios incedens naue per ipsos

hortatur Mnestheus: 'nunc, nunc insurgite remis,

Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema  [190

delegi comites; nunc illas promite uiris,

nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi

Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis.

non iam prima peto Mnestheus neque uincere certo

(quamquam o!—sed superent quibus hoc, Neptune, dedisti);  [195

extremos pudeat rediisse: hoc uincite, ciues,

et prohibete nefas.' olli certamine summo

procumbunt: uastis tremit ictibus aerea puppis

subtrahiturque solum, tum creber anhelitus artus

aridaque ora quatit, sudor fluit undique riuis.  [200

attulit ipse uiris optatum casus honorem:

namque furens animi dum proram ad saxa suburget

interior spatioque subit Sergestus iniquo,

infelix saxis in procurrentibus haesit.

concussae cautes et acuto in murice remi  [205

obnixi crepuere inlisaque prora pependit.

consurgunt nautae et magno clamore morantur

ferratasque trudes et acuta cuspide contos

expediunt fractosque legunt in gurgite remos.

at laetus Mnestheus successuque acrior ipso  [210

agmine remorum celeri uentisque uocatis

prona petit maria et pelago decurrit aperto.

qualis spelunca subito commota columba,

cui domus et dulces latebroso in pumice nidi,

fertur in arua uolans plausumque exterrita pennis  [215

dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto

radit iter liquidum celeris neque commouet alas:

sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis

aequora, sic illam fert impetus ipse uolantem.

et primum in scopulo luctantem deserit alto   [220

Sergestum breuibusque uadis frustraque uocantem

auxilia et fractis discentem currere remis.

inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram

consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.

solus iamque ipso superest in fine Cloanthus,  [225

quem petit et summis adnixus uiribus urget.

 

Tum uero ingeminat clamor cunctique sequentem

instigant studiis, resonatque fragoribus aether.

hi proprium decus et partum indignantur honorem

ni teneant, uitamque uolunt pro laude pacisci;  [230

hos successus alit: possunt, quia posse uidentur.

et fors aequatis cepissent praemia rostris,

ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus

fudissetque preces diuosque in uota uocasset:

'di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,  [235

uobis laetus ego hoc candentem in litore taurum

constituam ante aras uoti reus, extaque salsos

proiciam in fluctus et uina liquentia fundam.'

dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis

Nereidum Phorcique chorus Panopeaque uirgo,  [240

et pater ipse manu magna Portunus euntem

impulit: illa Noto citius uolucrique sagitta

ad terram fugit et portu se condidit alto.

tum satus Anchisa cunctis ex more uocatis

uictorem magna praeconis uoce Cloanthum  [245

declarat uiridique aduelat tempora lauro,

muneraque in nauis ternos optare iuuencos

uinaque et argenti magnum dat ferre talentum.

ipsis praecipuos ductoribus addit honores:

uictori chlamydem auratam, quam plurima circum   [250

purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,

intextusque puer frondosa regius Ida

uelocis iaculo ceruos cursuque fatigat

acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida

sublimem pedibus rapuit Iouis armiger uncis;  [255

longaeui palmas nequiquam ad sidera tendunt

custodes, saeuitque canum latratus in auras.

at qui deinde locum tenuit uirtute secundum,

leuibus huic hamis consertam auroque trilicem

loricam, quam Demoleo detraxerat ipse  [260

uictor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto,

donat habere, uiro decus et tutamen in armis.

uix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant

multiplicem conixi umeris; indutus at olim

Demoleos cursu palantis Troas agebat.  [265

tertia dona facit geminos ex aere lebetas

cymbiaque argento perfecta atque aspera signis.

iamque adeo donati omnes opibusque superbi

puniceis ibant euincti tempora taenis,

cum saeuo e scopulo multa uix arte reuulsus  [270

amissis remis atque ordine debilis uno

inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.

qualis saepe uiae deprensus in aggere serpens,

aerea quem obliquum rota transiit aut grauis ictu

seminecem liquit saxo lacerumque uiator;  [275

nequiquam longos fugiens dat corpore tortus

parte ferox ardensque oculis et sibila colla

arduus attollens; pars uulnere clauda retentat

nexantem nodis seque in sua membra plicantem:

tali remigio nauis se tarda mouebat;  [280

uela facit tamen et uelis subit ostia plenis.

Sergestum Aeneas promisso munere donat

seruatam ob nauem laetus sociosque reductos.

olli serua datur operum haud ignara Mineruae,

Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati.  [285

 

Hoc pius Aeneas misso certamine tendit

gramineum in campum, quem collibus undique curuis

cingebant siluae, mediaque in ualle theatri

circus erat; quo se multis cum milibus heros

consessu medium tulit exstructoque resedit.  [290

hic, qui forte uelint rapido contendere cursu,

inuitat pretiis animos, et praemia ponit.

undique conueniunt Teucri mixtique Sicani,

Nisus et Euryalus primi,

Euryalus forma insignis uiridique iuuenta,  [295

Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus

regius egregia Priami de stirpe Diores;

hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan,

alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis;

tum duo Trinacrii iuuenes, Helymus Panopesque  [300

adsueti siluis, comites senioris Acestae;

multi praeterea, quos fama obscura recondit.

Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus:

'accipite haec animis laetasque aduertite mentes.

nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit.  [305

Cnosia bina dabo leuato lucida ferro

spicula caelatamque argento ferre bipennem;

omnibus hic erit unus honos. tres praemia primi

accipient flauaque caput nectentur oliua.

primus equum phaleris insignem uictor habeto;  [310

alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis

Threiciis, lato quam circum amplectitur auro

balteus et tereti subnectit fibula gemma;

tertius Argolica hac galea contentus abito.'

 

Haec ubi dicta, locum capiunt signoque repente  [315

corripiunt spatia audito limenque relinquunt,

effusi nimbo similes. simul ultima signant,

primus abit longeque ante omnia corpora Nisus

emicat et uentis et fulminis ocior alis;

proximus huic, longo sed proximus interuallo,  [320

insequitur Salius; spatio post deinde relicto

tertius Euryalus;

Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso

ecce uolat calcemque terit iam calce Diores

incumbens umero, spatia et si plura supersint  [325

transeat elapsus prior ambiguumque relinquat.

iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam

finem aduentabant, leui cum sanguine Nisus

labitur infelix, caesis ut forte iuuencis

fusus humum uiridisque super madefecerat herbas.  [330

hic iuuenis iam uictor ouans uestigia presso

haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso

concidit immundoque fimo sacroque cruore.

non tamen Euryali, non ille oblitus amorum:

nam sese opposuit Salio per lubrica surgens;  [335

ille autem spissa iacuit reuolutus harena,

emicat Euryalus et munere uictor amici

prima tenet, plausuque uolat fremituque secundo.

post Helymus subit et nunc tertia palma Diores.

hic totum caueae consessum ingentis et ora  [340

prima patrum magnis Salius clamoribus implet,

ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.

tutatur fauor Euryalum lacrimaeque decorae,

gratior et pulchro ueniens in corpore uirtus.

adiuuat et magna proclamat uoce Diores,  [345

qui subiit palmae frustraque ad praemia uenit

ultima, si primi Salio reddentur honores.

tum pater Aeneas 'uestra' inquit 'munera uobis

certa manent, pueri et palmam mouet ordine nemo;

me liceat casus miserari insontis amici.'  [350

sic fatus tergum Gaetuli immane leonis

dat Salio uillis onerosum atque unguibus aureis.

hic Nisus 'si tanta' inquit 'sunt praemia uictis,

et te lapsorum miseret, quae munera Niso

digna dabis, primam merui qui laude coronam  [355

ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?'

et simul his dictis faciem ostentabat et udo

turpia membra fimo. risit pater optimus olli

et clipeum efferri iussit, Didymaonis artes,

Neptuni sacro Danais de poste refixum.  [360

hoc iuuenem egregium praestanti munere donat.

 

Post, ubi confecti cursus et dona peregit,

'nunc, si cui uirtus animusque in pectore praesens,

adsit et euinctis attollat bracchia palmis':

sic ait, et geminum pugnae proponit honorem,  [365

uictori uelatum auro uittisque iuuencum,

ensem atque insignem galeam solacia uicto.

nec mora; continuo uastis cum uiribus effert

ora Dares magnoque uirum se murmure tollit,

solus qui Paridem solitus contendere contra,  [370

idemque ad tumulum quo maximus occubat Hector

uictorem Buten immani corpore, qui se

Bebrycia ueniens Amyci de gente ferebat,

perculit et fulua moribundum extendit harena.

talis prima Dares caput altum in proelia tollit,   [375

ostenditque umeros latos alternaque iactat

bracchia protendens et uerberat ictibus auras.

quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto

audet adire uirum manibusque inducere caestus.

ergo alacris cunctosque putans excedere palma  [380

Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratus

tum laeua taurum cornu tenet atque ita fatur:

'nate dea, si nemo audet se credere pugnae,

quae finis standi? quo me decet usque teneri?

ducere dona iube.' cuncti simul ore fremebant  [385

Dardanidae reddique uiro promissa iubebant.

 

Hic grauis Entellum dictis castigat Acestes,

proximus ut uiridante toro consederat herbae:

'Entelle, heroum quondam fortissime frustra,

tantane tam patiens nullo certamine tolli  [390

dona sines? ubi nunc nobis deus ille, magister

nequiquam memoratus, Eryx? ubi fama per omnem

Trinacriam et spolia illa tuis pendentia tectis?'

ille sub haec: 'non laudis amor nec gloria cessit

pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta  [395

sanguis hebet, frigentque effetae in corpore uires.

si mihi quae quondam fuerat quaque improbus iste

exsultat fidens, si nunc foret illa iuuentas,

haud equidem pretio inductus pulchroque iuuenco

uenissem, nec dona moror.' sic deinde locutus  [400

in medium geminos immani pondere caestus

proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus

ferre manum duroque intendere bracchia tergo.

obstipuere animi: tantorum ingentia septem

terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.  [405

ante omnis stupet ipse Dares longeque recusat,

magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa

huc illuc uinclorum immensa uolumina uersat.

tum senior talis referebat pectore uoces:

'quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma  [410

uidisset tristemque hoc ipso in litore pugnam?

haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat

(sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro),

his magnum Alciden contra stetit, his ego suetus,

dum melior uiris sanguis dabat, aemula necdum  [415

temporibus geminis canebat sparsa senectus.

sed si nostra Dares haec Troius arma recusat

idque pio sedet Aeneae, probat auctor Acestes,

aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto

(solue metus), et tu Troianos exue caestus.'  [420

haec fatus duplicem ex umeris reiecit amictum

et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque

exuit atque ingens media consistit harena.

tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos

et paribus palmas amborum innexuit armis.  [425

constitit in digitos extemplo arrectus uterque

bracchiaque ad superas interritus extulit auras.

abduxere retro longe capita ardua ab ictu

immiscentque manus manibus pugnamque lacessunt,

ille pedum melior motu fretusque iuuenta,  [430

hic membris et mole ualens; sed tarda trementi

genua labant, uastos quatit aeger anhelitus artus.

multa uiri nequiquam inter se uulnera iactant,

multa cauo lateri ingeminant et pectore uastos

dant sonitus, erratque auris et tempora circum  [435

crebra manus, duro crepitant sub uulnere malae.

stat grauis Entellus nisuque immotus eodem

corpore tela modo atque oculis uigilantibus exit.

ille, uelut celsam oppugnat qui molibus urbem

aut montana sedet circum castella sub armis,  [440

nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat

arte locum et uariis adsultibus inritus urget.

ostendit dextram insurgens Entellus et alte

extulit, ille ictum uenientem a uertice uelox

praeuidit celerique elapsus corpore cessit;  [445

Entellus uiris in uentum effudit et ultro

ipse grauis grauiterque ad terram pondere uasto

concidit, ut quondam caua concidit aut Erymantho

aut Ida in magna radicibus eruta pinus.

consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes;  [450

it clamor caelo primusque accurrit Acestes

aequaeuumque ab humo miserans attollit amicum.

at non tardatus casu neque territus heros

acrior ad pugnam redit ac uim suscitat ira;

tum pudor incendit uiris et conscia uirtus,  [455

praecipitemque Daren ardens agit aequore toto

nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra.

nec mora nec requies: quam multa grandine nimbi

culminibus crepitant, sic densis ictibus heros

creber utraque manu pulsat uersatque Dareta.  [460

 

Tum pater Aeneas procedere longius iras

et saeuire animis Entellum haud passus acerbis,

sed finem imposuit pugnae fessumque Dareta

eripuit mulcens dictis ac talia fatur:

'infelix, quae tanta animum dementia cepit?  [465

non uiris alias conuersaque numina sentis?

cede deo.' dixitque et proelia uoce diremit.

ast illum fidi aequales genua aegra trahentem

iactantemque utroque caput crassumque cruorem

ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes  [470

ducunt ad nauis; galeamque ensemque uocati

accipiunt, palmam Entello taurumque relinquunt.

hic uictor superans animis tauroque superbus

'nate dea, uosque haec' inquit 'cognoscite, Teucri,

et mihi quae fuerint iuuenali in corpore uires  [475

et qua seruetis reuocatum a morte Dareta.'

dixit, et aduersi contra stetit ora iuuenci

qui donum astabat pugnae, durosque reducta

librauit dextra media inter cornua caestus

arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro:  [480

sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.

ille super talis effundit pectore uoces:

'hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis

persoluo; hic uictor caestus artemque repono.'

 

Protinus Aeneas celeri certare sagitta  [485

inuitat qui forte uelint et praemia dicit,

ingentique manu malum de naue Seresti

erigit et uolucrem traiecto in fune columbam,

quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.

conuenere uiri deiectamque aerea sortem  [490

accepit galea, et primus clamore secundo

Hyrtacidae ante omnis exit locus Hippocoontis;

quem modo nauali Mnestheus certamine uictor

consequitur, uiridi Mnestheus euinctus oliua.

tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater,  [495

Pandare, qui quondam iussus confundere foedus

in medios telum torsisti primus Achiuos.

extremus galeaque ima subsedit Acestes,

ausus et ipse manu iuuenum temptare laborem.

tum ualidis flexos incuruant uiribus arcus  [500

pro se quisque uiri et depromunt tela pharetris,

primaque per caelum neruo stridente sagitta

Hyrtacidae iuuenis uolucris diuerberat auras,

et uenit aduersique infigitur arbore mali.

intremuit malus micuitque exterrita pennis  [505

ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.

post acer Mnestheus adducto constitit arcu

alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.

ast ipsam miserandus auem contingere ferro

non ualuit; nodos et uincula linea rupit  [510

quis innexa pedem malo pendebat ab alto;

illa Notos atque atra uolans in nubila fugit.

tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato

tela tenens, fratrem Eurytion in uota uocauit,

iam uacuo laetam caelo speculatus et alis  [515

plaudentem nigra figit sub nube columbam.

decidit exanimis uitamque reliquit in astris

aetheriis fixamque refert delapsa sagittam.

 

Amissa solus palma superabat Acestes,

qui tamen aerias telum contendit in auras  [520

ostentans artemque pater arcumque sonantem.

hic oculis subitum obicitur magnoque futurum

augurio monstrum; docuit post exitus ingens

seraque terrifici cecinerunt omina uates.

namque uolans liquidis in nubibus arsit harundo  [525

signauitque uiam flammis tenuisque recessit

consumpta in uentos, caelo ceu saepe refixa

transcurrunt crinemque uolantia sidera ducunt.

attonitis haesere animis superosque precati

Trinacrii Teucrique uiri, nec maximus omen  [530

abnuit Aeneas, sed laetum amplexus Acesten

muneribus cumulat magnis ac talia fatur:

'sume, pater, nam te uoluit rex magnus Olympi

talibus auspiciis exsortem ducere honores.

ipsius Anchisae longaeui hoc munus habebis,  [535

cratera impressum signis, quem Thracius olim

Anchisae genitori in magno munere Cisseus

ferre sui dederat monimentum et pignus amoris.'

sic fatus cingit uiridanti tempora lauro

et primum ante omnis uictorem appellat Acesten.  [540

nec bonus Eurytion praelato inuidit honori,

quamuis solus auem caelo deiecit ab alto.

proximus ingreditur donis qui uincula rupit,

extremus uolucri qui fixit harundine malum.

 

At pater Aeneas nondum certamine misso  [545

custodem ad sese comitemque impubis Iuli

Epytiden uocat, et fidam sic fatur ad aurem:

'uade age et Ascanio, si iam puerile paratum

agmen habet secum cursusque instruxit equorum,

ducat auo turmas et sese ostendat in armis  [550

dic' ait. ipse omnem longo decedere circo

infusum populum et campos iubet esse patentis.

incedunt pueri pariterque ante ora parentum

frenatis lucent in equis, quos omnis euntis

Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuuentus.  [555

omnibus in morem tonsa coma pressa corona;

cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro,

pars leuis umero pharetras; it pectore summo

flexilis obtorti per collum circulus auri.

tres equitum numero turmae ternique uagantur  [560

ductores; pueri bis seni quemque secuti

agmine partito fulgent paribusque magistris.

una acies iuuenum, ducit quam paruus ouantem

nomen aui referens Priamus, tua clara, Polite,

progenies, auctura Italos; quem Thracius albis   [565

portat equus bicolor maculis, uestigia primi

alba pedis frontemque ostentans arduus albam.

alter Atys, genus unde Atii duxere Latini,

paruus Atys pueroque puer dilectus Iulo.

extremus formaque ante omnis pulcher Iulus  [570

Sidonio est inuectus equo, quem candida Dido

esse sui dederat monimentum et pignus amoris.

cetera Trinacriis pubes senioris Acestae

fertur equis.

excipiunt plausu pauidos gaudentque tuentes  [575

Dardanidae, ueterumque agnoscunt ora parentum.

postquam omnem laeti consessum oculosque suorum

lustrauere in equis, signum clamore paratis

Epytides longe dedit insonuitque flagello.

olli discurrere pares atque agmina terni  [580

diductis soluere choris, rursusque uocati

conuertere uias infestaque tela tulere.

inde alios ineunt cursus aliosque recursus

aduersi spatiis, alternosque orbibus orbis

impediunt pugnaeque cient simulacra sub armis;  [585

et nunc terga fuga nudant, nunc spicula uertunt

infensi, facta pariter nunc pace feruntur.

ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta

parietibus textum caecis iter ancipitemque

mille uiis habuisse dolum, qua signa sequendi  [590

frangeret indeprensus et inremeabilis error;

haud alio Teucrum nati uestigia cursu

impediunt texuntque fugas et proelia ludo,

delphinum similes qui per maria umida nando

Carpathium Libycumque secant.  [595

hunc morem cursus atque haec certamina primus

Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam,

rettulit et priscos docuit celebrare Latinos,

quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes;

Albani docuere suos; hinc maxima porro  [600

accepit Roma et patrium seruauit honorem;

Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen.

hac celebrata tenus sancto certamina patri.

 

Hinc primum Fortuna fidem mutata nouauit.

dum uariis tumulo referunt sollemnia ludis,  [605

Irim de caelo misit Saturnia Iuno

Iliacam ad classem uentosque aspirat eunti,

multa mouens necdum antiquum saturata dolorem.

illa uiam celerans per mille coloribus arcum

nulli uisa cito decurrit tramite uirgo.  [610

conspicit ingentem concursum et litora lustrat

desertosque uidet portus classemque relictam.

at procul in sola secretae Troades acta

amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum

pontum aspectabant flentes. heu tot uada fessis  [615

et tantum superesse maris, uox omnibus una;

urbem orant, taedet pelagi perferre laborem.

ergo inter medias sese haud ignara nocendi

conicit et faciemque deae uestemque reponit;

fit Beroe, Tmarii coniunx longaeua Dorycli,  [620

cui genus et quondam nomen natique fuissent,

ac sic Dardanidum mediam se matribus infert.

'o miserae, quas non manus' inquit 'Achaica bello

traxerit ad letum patriae sub moenibus! o gens

infelix, cui te exitio Fortuna reseruat?  [625

septima post Troiae excidium iam uertitur aestas,

cum freta, cum terras omnis, tot inhospita saxa

sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum

Italiam sequimur fugientem et uoluimur undis.

hic Erycis fines fraterni atque hospes Acestes:  [630

quis prohibet muros iacere et dare ciuibus urbem?

o patria et rapti nequiquam ex hoste penates,

nullane iam Troiae dicentur moenia? nusquam

Hectoreos amnis, Xanthum et Simoenta, uidebo?

quin agite et mecum infaustas exurite puppis.  [635

nam mihi Cassandrae per somnum uatis imago

ardentis dare uisa faces: "hic quaerite Troiam;

hic domus est" inquit "uobis." iam tempus agi res,

nec tantis mora prodigiis. en quattuor arae

Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.'  [640

haec memorans prima infensum ui corripit ignem

sublataque procul dextra conixa coruscat

et iacit. arrectae mentes stupefactaque corda

Iliadum. hic una e multis, quae maxima natu,

Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:  [645

'non Beroe uobis, non haec Rhoeteia, matres,

est Dorycli coniunx; diuini signa decoris

ardentisque notate oculos, qui spiritus illi,

qui uultus uocisque sonus uel gressus eunti.

ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui  [650

aegram, indignantem tali quod sola careret

munere nec meritos Anchisae inferret honores.'

haec effata.

at matres primo ancipites oculisque malignis

ambiguae spectare rates miserum inter amorem  [655

praesentis terrae fatisque uocantia regna,

cum dea se paribus per caelum sustulit alis

ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.

tum uero attonitae monstris actaeque furore

conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem,  [660

pars spoliant aras, frondem ac uirgulta facesque

coniciunt. furit immissis Volcanus habenis

transtra per et remos et pictas abiete puppis.

 

Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri

incensas perfert nauis Eumelus, et ipsi  [665

respiciunt atram in nimbo uolitare fauillam.

primus et Ascanius, cursus ut laetus equestris

ducebat, sic acer equo turbata petiuit

castra, nec exanimes possunt retinere magistri.

'quis furor iste nouus? quo nunc, quo tenditis' inquit  [670

'heu miserae ciues? non hostem inimicaque castra

Argiuum, uestras spes uritis. en, ego uester

Ascanius!'—galeam ante pedes proiecit inanem,

qua ludo indutus belli simulacra ciebat.

accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum.  [675

ast illae diuersa metu per litora passim

diffugiunt, siluasque et sicubi concaua furtim

saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque

mutatae agnoscunt excussaque pectore Iuno est.

 

Sed non idcirco flamma atque incendia uiris  [680

indomitas posuere; udo sub robore uiuit

stuppa uomens tardum fumum, lentusque carinas

est uapor et toto descendit corpore pestis,

nec uires heroum infusaque flumina prosunt.

tum pius Aeneas umeris abscindere uestem  [685

auxilioque uocare deos et tendere palmas:

'Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum

Troianos, si quid pietas antiqua labores

respicit humanos, da flammam euadere classi

nunc, pater, et tenuis Teucrum res eripe leto.   [690

uel tu, quod superest, infesto fulmine morti,

si mereor, demitte tuaque hic obrue dextra.'

uix haec ediderat cum effusis imbribus atra

tempestas sine more furit tonitruque tremescunt

ardua terrarum et campi; ruit aethere toto  [695

turbidus imber aqua densisque nigerrimus Austris,

implenturque super puppes, semusta madescunt

robora, restinctus donec uapor omnis et omnes

quattuor amissis seruatae a peste carinae.

 

At pater Aeneas casu concussus acerbo  [700

nunc huc ingentis, nunc illuc pectore curas

mutabat uersans, Siculisne resideret aruis

oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.

tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas

quem docuit multaque insignem reddidit arte—  [705

haec responsa dabat, uel quae portenderet ira

magna deum uel quae fatorum posceret ordo;

isque his Aenean solatus uocibus infit:

'nate dea, quo fata trahunt retrahuntque sequamur;

quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.  [710

est tibi Dardanius diuinae stirpis Acestes:

hunc cape consiliis socium et coniunge uolentem,

huic trade amissis superant qui nauibus et quos

pertaesum magni incepti rerumque tuarum est.

longaeuosque senes ac fessas aequore matres  [715

et quidquid tecum inualidum metuensque pericli est

delige, et his habeant terris sine moenia fessi;

urbem appellabunt permisso nomine Acestam.'

 

Talibus incensus dictis senioris amici

tum uero in curas animo diducitur omnis;  [720

et Nox atra polum bigis subuecta tenebat.

uisa dehinc caelo facies delapsa parentis

Anchisae subito talis effundere uoces:

'nate, mihi uita quondam, dum uita manebat,

care magis, nate Iliacis exercite fatis,  [725

imperio Iouis huc uenio, qui classibus ignem

depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.

consiliis pare quae nunc pulcherrima Nautes

dat senior; lectos iuuenes, fortissima corda,

defer in Italiam. gens dura atque aspera cultu  [730

debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante

infernas accede domos et Auerna per alta

congressus pete, nate, meos. non me impia namque

Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum

concilia Elysiumque colo. huc casta Sibylla  [735

nigrarum multo pecudum te sanguine ducet.

tum genus omne tuum et quae dentur moenia disces.

iamque uale; torquet medios Nox umida cursus

et me saeuus equis Oriens adflauit anhelis.'

dixerat et tenuis fugit ceu fumus in auras.  [740

Aeneas 'quo deinde ruis? quo proripis?' inquit,

'quem fugis? aut quis te nostris complexibus arcet?'

haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignis,

Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae

farre pio et plena supplex ueneratur acerra.  [745

 

Extemplo socios primumque accersit Acesten

et Iouis imperium et cari praecepta parentis

edocet et quae nunc animo sententia constet.

haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes:

transcribunt urbi matres populumque uolentem  [750

deponunt, animos nil magnae laudis egentis.

ipsi transtra nouant flammisque ambesa reponunt

robora nauigiis, aptant remosque rudentisque,

exigui numero, sed bello uiuida uirtus.

interea Aeneas urbem designat aratro  [755

sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam

esse iubet. gaudet regno Troianus Acestes

indicitque forum et patribus dat iura uocatis.

tum uicina astris Erycino in uertice sedes

fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos  [760

ac lucus late sacer additus Anchiseo.

 

Iamque dies epulata nouem gens omnis, et aris

factus honos: placidi strauerunt aequora uenti

creber et aspirans rursus uocat Auster in altum.

exoritur procurua ingens per litora fletus;  [765

complexi inter se noctemque diemque morantur.

ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam

uisa maris facies et non tolerabile numen,

ire uolunt omnemque fugae perferre laborem.

quos bonus Aeneas dictis solatur amicis  [770

et consanguineo lacrimans commendat Acestae.

tris Eryci uitulos et Tempestatibus agnam

caedere deinde iubet soluique ex ordine funem.

ipse caput tonsae foliis euinctus oliuae

stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos  [775

proicit in fluctus ac uina liquentia fundit.

certatim socii feriunt mare et aequora uerrunt;  [778

prosequitur surgens a puppi uentus euntis.  [777

 

At Venus interea Neptunum exercita curis  [779

adloquitur talisque effundit pectore questus:

'Iunonis grauis ira neque exsaturabile pectus

cogunt me, Neptune, preces descendere in omnis;

quam nec longa dies pietas nec mitigat ulla,

nec Iouis imperio fatisque infracta quiescit.

non media de gente Phrygum exedisse nefandis  [785

urbem odiis satis est nec poenam traxe per omnem

reliquias Troiae: cineres atque ossa peremptae

insequitur. causas tanti sciat illa furoris.

ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis

quam molem subito excierit: maria omnia caelo  [790

miscuit Aeoliis nequiquam freta procellis,

in regnis hoc ausa tuis.

per scelus ecce etiam Troianis matribus actis

exussit foede puppis et classe subegit

amissa socios ignotae linquere terrae.  [795

quod superest, oro, liceat dare tuta per undas

uela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim,

si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.'

tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:

'fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,  [800

unde genus ducis. merui quoque; saepe furores

compressi et rabiem tantam caelique marisque.

nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor,

Aeneae mihi cura tui. cum Troia Achilles

exanimata sequens impingeret agmina muris,  [805

milia multa daret leto, gemerentque repleti

amnes nec reperire uiam atque euoluere posset

in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti

congressum Aenean nec dis nec uiribus aequis

nube caua rapui, cuperem cum uertere ab imo  [810

structa meis manibus periurae moenia Troiae.

nunc quoque mens eadem perstat mihi; pelle timores.

tutus, quos optas, portus accedet Auerni.

unus erit tantum amissum quem gurgite quaeres;

unum pro multis dabitur caput.'  [815

his ubi laeta deae permulsit pectora dictis,

iungit equos auro genitor, spumantiaque addit

frena feris manibusque omnis effundit habenas.

caeruleo per summa leuis uolat aequora curru;

subsidunt undae tumidumque sub axe tonanti  [820

sternitur aequor aquis, fugiunt uasto aethere nimbi.

tum uariae comitum facies, immania cete,

et senior Glauci chorus Inousque Palaemon

Tritonesque citi Phorcique exercitus omnis;

laeua tenet Thetis et Melite Panopeaque uirgo,  [825

Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque.

 

Hic patris Aeneae suspensam blanda uicissim

gaudia pertemptant mentem; iubet ocius omnis

attolli malos, intendi bracchia uelis.

una omnes fecere pedem pariterque sinistros,  [830

nunc dextros soluere sinus; una ardua torquent

cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem.

princeps ante omnis densum Palinurus agebat

agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi.

iamque fere mediam caeli Nox umida metam  [835

contigerat, placida laxabant membra quiete

sub remis fusi per dura sedilia nautae,

cum leuis aetheriis delapsus Somnus ab astris

aera dimouit tenebrosum et dispulit umbras,

te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans  [840

insonti; puppique deus consedit in alta

Phorbanti similis funditque has ore loquelas:

'Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem,

aequatae spirant aurae, datur hora quieti.

pone caput fessosque oculos furare labori.  [845

ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.'

cui uix attollens Palinurus lumina fatur:

'mene salis placidi uultum fluctusque quietos

ignorare iubes? mene huic confidere monstro?

Aenean credam (quid enim?) fallacibus auris  [850

et caeli totiens deceptus fraude sereni?'

talia dicta dabat, clauumque adfixus et haerens

nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.

ecce deus ramum Lethaeo rore madentem

uique soporatum Stygia super utraque quassat  [855

tempora, cunctantique natantia lumina soluit.

uix primos inopina quies laxauerat artus,

et super incumbens cum puppis parte reuulsa

cumque gubernaclo liquidas proiecit in undas

praecipitem ac socios nequiquam saepe uocantem;  [860

ipse uolans tenuis se sustulit ales ad auras.

currit iter tutum non setius aequore classis

promissisque patris Neptuni interrita fertur.

iamque adeo scopulos Sirenum aduecta subibat,

difficilis quondam multorumque ossibus albos  [865

(tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant),

cum pater amisso fluitantem errare magistro

sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis

multa gemens casuque animum concussus amici:

'o nimium caelo et pelago confise sereno,  [870

nudus in ignota, Palinure, iacebis harena.'

 

 

Liber VI

Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas

et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris.

obuertunt pelago proras; tum dente tenaci

ancora fundabat nauis et litora curuae

praetexunt puppes. iuuenum manus emicat ardens  [5

litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae

abstrusa in uenis silicis, pars densa ferarum

tecta rapit siluas inuentaque flumina monstrat.

at pius Aeneas arces quibus altus Apollo

praesidet horrendaeque procul secreta Sibyllae,  [10

antrum immane, petit, magnam cui mentem animumque

Delius inspirat uates aperitque futura.

iam subeunt Triuiae lucos atque aurea tecta.

 

Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna

praepetibus pennis ausus se credere caelo  [15

insuetum per iter gelidas enauit ad Arctos,

Chalcidicaque leuis tandem super astitit arce.

redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacrauit

remigium alarum posuitque immania templa.

in foribus letum Androgeo; tum pendere poenas  [20

Cecropidae iussi (miserum!) septena quotannis

corpora natorum; stat ductis sortibus urna.

contra elata mari respondet Cnosia tellus:

hic crudelis amor tauri suppostaque furto

Pasiphae mixtumque genus prolesque biformis   [25

Minotaurus inest, Veneris monimenta nefandae,

hic labor ille domus et inextricabilis error;

magnum reginae sed enim miseratus amorem

Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resoluit,

caeca regens filo uestigia. tu quoque magnam  [30

partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.

bis conatus erat casus effingere in auro,

bis patriae cecidere manus. quin protinus omnia

perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates

adforet atque una Phoebi Triuiaeque sacerdos,  [35

Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:

'non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;

nunc grege de intacto septem mactare iuuencos

praestiterit, totidem lectas ex more bidentis.'

talibus adfata Aenean (nec sacra morantur  [40

iussa uiri) Teucros uocat alta in templa sacerdos.

 

Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,

quo lati ducunt aditus centum, ostia centum,

unde ruunt totidem uoces, responsa Sibyllae.

uentum erat ad limen, cum uirgo 'poscere fata  [45

tempus' ait; 'deus ecce deus!' cui talia fanti

ante fores subito non uultus, non color unus,

non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,

et rabie fera corda tument, maiorque uideri

nec mortale sonans, adflata est numine quando  [50

iam propiore dei. 'cessas in uota precesque,

Tros' ait 'Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent

attonitae magna ora domus.' et talia fata

conticuit. gelidus Teucris per dura cucurrit

ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:  [55

'Phoebe, grauis Troiae semper miserate labores,

Dardana qui Paridis derexti tela manusque

corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras

tot maria intraui duce te penitusque repostas

Massylum gentis praetentaque Syrtibus arua:  [60

iam tandem Italiae fugientis prendimus oras.

hac Troiana tenus fuerit fortuna secuta;

uos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,

dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens

gloria Dardaniae. tuque, o sanctissima uates,  [65

praescia uenturi, da (non indebita posco

regna meis fatis) Latio considere Teucros

errantisque deos agitataque numina Troiae.

tum Phoebo et Triuiae solido de marmore templum

instituam festosque dies de nomine Phoebi.  [70

te quoque magna manent regnis penetralia nostris:

hic ego namque tuas sortis arcanaque fata

dicta meae genti ponam, lectosque sacrabo,

alma, uiros. foliis tantum ne carmina manda,

ne turbata uolent rapidis ludibria uentis;  [75

ipsa canas oro.' finem dedit ore loquendi.

 

At Phoebi nondum patiens immanis in antro

bacchatur uates, magnum si pectore possit

excussisse deum; tanto magis ille fatigat

os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.  [80

ostia iamque domus patuere ingentia centum

sponte sua uatisque ferunt responsa per auras:

'o tandem magnis pelagi defuncte periclis

(sed terrae grauiora manent), in regna Lauini

Dardanidae uenient (mitte hanc de pectore curam),  [85

sed non et uenisse uolent. bella, horrida bella,

et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.

non Simois tibi nec Xanthus nec Dorica castra

defuerint; alius Latio iam partus Achilles,

natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno   [90

usquam aberit, cum tu supplex in rebus egenis

quas gentis Italum aut quas non oraueris urbes!

causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris

externique iterum thalami.

tu ne cede malis, sed contra audentior ito,  [95

qua tua te Fortuna sinet. uia prima salutis

(quod minime reris) Graia pandetur ab urbe.'

 

Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla

horrendas canit ambages antroque remugit,

obscuris uera inuoluens: ea frena furenti  [100

concutit et stimulos sub pectore uertit Apollo.

ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,

incipit Aeneas heros: 'non ulla laborum,

o uirgo, noua mi facies inopinaue surgit;

omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.  [105

unum oro: quando hic inferni ianua regis

dicitur et tenebrosa palus Acheronte refuso,

ire ad conspectum cari genitoris et ora

contingat; doceas iter et sacra ostia pandas.

illum ego per flammas et mille sequentia tela  [110

eripui his umeris medioque ex hoste recepi;

ille meum comitatus iter maria omnia mecum

atque omnis pelagique minas caelique ferebat,

inualidus, uiris ultra sortemque senectae.

quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem,  [115

idem orans mandata dabat. gnatique patrisque,

alma, precor, miserere (potes namque omnia, nec te

nequiquam lucis Hecate praefecit Auernis),

si potuit manis accersere coniugis Orpheus

Threicia fretus cithara fidibusque canoris,  [120

si fratrem Pollux alterna morte redemit

itque reditque uiam totiens. quid Thesea, magnum

quid memorem Alciden? et mi genus ab Ioue summo.'

 

Talibus orabat dictis arasque tenebat,

cum sic orsa loqui uates: 'sate sanguine diuum,  [125

Tros Anchisiade, facilis descensus Auerno:

noctes atque dies patet atri ianua Ditis;

sed reuocare gradum superasque euadere ad auras,

hoc opus, hic labor est. pauci, quos aequus amauit

Iuppiter aut ardens euexit ad aethera uirtus,  [130

dis geniti potuere. tenent media omnia siluae,

Cocytusque sinu labens circumuenit atro.

quod si tantus amor menti, si tanta cupido est

bis Stygios innare lacus, bis nigra uidere

Tartara, et insano iuuat indulgere labori,  [135

accipe quae peragenda prius. latet arbore opaca

aureus et foliis et lento uimine ramus,

Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis

lucus et obscuris claudunt conuallibus umbrae.

sed non ante datur telluris operta subire  [140

auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.

hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus

instituit. primo auulso non deficit alter

aureus, et simili frondescit uirga metallo.

ergo alte uestiga oculis et rite repertum  [145

carpe manu; namque ipse uolens facilisque sequetur,

si te fata uocant; aliter non uiribus ullis

uincere nec duro poteris conuellere ferro.

praeterea iacet exanimum tibi corpus amici

(heu nescis) totamque incestat funere classem,  [150

dum consulta petis nostroque in limine pendes.

sedibus hunc refer ante suis et conde sepulcro.

duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.

sic demum lucos Stygis et regna inuia uiuis

aspicies.' dixit, pressoque obmutuit ore.  [155

 

Aeneas maesto defixus lumina uultu

ingreditur linquens antrum, caecosque uolutat

euentus animo secum. cui fidus Achates

it comes et paribus curis uestigia figit.

multa inter sese uario sermone serebant,  [160

quem socium exanimum uates, quod corpus humandum

diceret. atque illi Misenum in litore sicco,

ut uenere, uident indigna morte peremptum,

Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter

aere ciere uiros Martemque accendere cantu.  [165

Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum

et lituo pugnas insignis obibat et hasta.

postquam illum uita uictor spoliauit Achilles,

Dardanio Aeneae sese fortissimus heros

addiderat socium, non inferiora secutus.  [170

sed tum, forte caua dum personat aequora concha,

demens, et cantu uocat in certamina diuos,

aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,

inter saxa uirum spumosa immerserat unda.

ergo omnes magno circum clamore fremebant,  [175

praecipue pius Aeneas. tum iussa Sibyllae,

haud mora, festinant flentes aramque sepulcri

congerere arboribus caeloque educere certant.

itur in antiquam siluam, stabula alta ferarum;

procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex  [180

fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur

scinditur, aduoluunt ingentis montibus ornos.

 

Nec non Aeneas opera inter talia primus

hortatur socios paribusque accingitur armis.

atque haec ipse suo tristi cum corde uolutat   [185

aspectans siluam immensam, et sic forte precatur:

'si nunc se nobis ille aureus arbore ramus

ostendat nemore in tanto! quando omnia uere

heu nimium de te uates, Misene, locuta est.'

uix ea fatus erat, geminae cum forte columbae  [190

ipsa sub ora uiri caelo uenere uolantes,

et uiridi sedere solo. tum maximus heros

maternas agnouit auis laetusque precatur:

'este duces, o, si qua uia est, cursumque per auras

derigite in lucos ubi pinguem diues opacat  [195

ramus humum. tuque, o, dubiis ne defice rebus,

diua parens.' sic effatus uestigia pressit

obseruans quae signa ferant, quo tendere pergant.

pascentes illae tantum prodire uolando

quantum acie possent oculi seruare sequentum.  [200

inde ubi uenere ad fauces graue olentis Auerni,

tollunt se celeres liquidumque per aera lapsae

sedibus optatis gemina super arbore sidunt,

discolor unde auri per ramos aura refulsit.

quale solet siluis brumali frigore uiscum  [205

fronde uirere noua, quod non sua seminat arbos,

et croceo fetu teretis circumdare truncos,

talis erat species auri frondentis opaca

ilice, sic leni crepitabat brattea uento.

corripit Aeneas extemplo auidusque refringit  [210

cunctantem, et uatis portat sub tecta Sibyllae.

 

Nec minus interea Misenum in litore Teucri

flebant et cineri ingrato suprema ferebant.

principio pinguem taedis et robore secto

ingentem struxere pyram, cui frondibus atris  [215

intexunt latera et feralis ante cupressos

constituunt, decorantque super fulgentibus armis.

pars calidos latices et aena undantia flammis

expediunt, corpusque lauant frigentis et unguunt.

fit gemitus. tum membra toro defleta reponunt  [220

purpureasque super uestis, uelamina nota,

coniciunt. pars ingenti subiere feretro,

triste ministerium, et subiectam more parentum

auersi tenuere facem. congesta cremantur

turea dona, dapes, fuso crateres oliuo.  [225

postquam conlapsi cineres et flamma quieuit,

reliquias uino et bibulam lauere fauillam,

ossaque lecta cado texit Corynaeus aeno.

idem ter socios pura circumtulit unda

spargens rore leui et ramo felicis oliuae,  [230

lustrauitque uiros dixitque nouissima uerba.

at pius Aeneas ingenti mole sepulcrum

imponit suaque arma uiro remumque tubamque

monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo

dicitur aeternumque tenet per saecula nomen.  [235

 

His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae.

spelunca alta fuit uastoque immanis hiatu,

scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,

quam super haud ullae poterant impune uolantes

tendere iter pennis: talis sese halitus atris  [240

faucibus effundens supera ad conuexa ferebat.

[unde locum Grai dixerunt nomine Aornum.]

quattuor hic primum nigrantis terga iuuencos

constituit frontique inuergit uina sacerdos,

et summas carpens media inter cornua saetas  [245

ignibus imponit sacris, libamina prima,

uoce uocans Hecaten caeloque Ereboque potentem.

supponunt alii cultros tepidumque cruorem

succipiunt pateris. ipse atri uelleris agnam

Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori  [250

ense ferit, sterilemque tibi, Proserpina, uaccam;

tum Stygio regi nocturnas incohat aras

et solida imponit taurorum uiscera flammis,

pingue super oleum fundens ardentibus extis.

ecce autem primi sub limina solis et ortus  [255

sub pedibus mugire solum et iuga coepta moueri

siluarum, uisaeque canes ululare per umbram

aduentante dea. 'procul, o procul este, profani,'

conclamat uates, 'totoque absistite luco;

tuque inuade uiam uaginaque eripe ferrum:  [260

nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.'

tantum effata furens antro se immisit aperto;

ille ducem haud timidis uadentem passibus aequat.

 

Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes

et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late,  [265

sit mihi fas audita loqui, sit numine uestro

pandere res alta terra et caligine mersas.

 

Ibant obscuri sola sub nocte per umbram

perque domos Ditis uacuas et inania regna:

quale per incertam lunam sub luce maligna  [270

est iter in siluis, ubi caelum condidit umbra

Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.

uestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci

Luctus et ultrices posuere cubilia Curae,

pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus,  [275

et Metus et malesuada Fames ac turpis Egestas,

terribiles uisu formae, Letumque Labosque;

tum consanguineus Leti Sopor et mala mentis

Gaudia, mortiferumque aduerso in limine Bellum,

ferreique Eumenidum thalami et Discordia demens  [280

uipereum crinem uittis innexa cruentis.

in medio ramos annosaque bracchia pandit

ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia uulgo

uana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.

multaque praeterea uariarum monstra ferarum,  [285

Centauri in foribus stabulant Scyllaeque biformes

et centumgeminus Briareus ac belua Lernae

horrendum stridens, flammisque armata Chimaera,

Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.

corripit hic subita trepidus formidine ferrum  [290

Aeneas strictamque aciem uenientibus offert,

et ni docta comes tenuis sine corpore uitas

admoneat uolitare caua sub imagine formae,

inruat et frustra ferro diuerberet umbras.

 

Hinc uia Tartarei quae fert Acherontis ad undas.  [295

turbidus hic caeno uastaque uoragine gurges

aestuat atque omnem Cocyto eructat harenam.

portitor has horrendus aquas et flumina seruat

terribili squalore Charon, cui plurima mento

canities inculta iacet, stant lumina flamma,  [300

sordidus ex umeris nodo dependet amictus.

ipse ratem conto subigit uelisque ministrat

et ferruginea subuectat corpora cumba,

iam senior, sed cruda deo uiridisque senectus.

huc omnis turba ad ripas effusa ruebat,  [305

matres atque uiri defunctaque corpora uita

magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,

impositique rogis iuuenes ante ora parentum:

quam multa in siluis autumni frigore primo

lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto   [310

quam multae glomerantur aues, ubi frigidus annus

trans pontum fugat et terris immittit apricis.

stabant orantes primi transmittere cursum

tendebantque manus ripae ulterioris amore.

nauita sed tristis nunc hos nunc accipit illos,  [315

ast alios longe summotos arcet harena.

Aeneas miratus enim motusque tumultu

'dic,' ait, 'o uirgo, quid uult concursus ad amnem?

quidue petunt animae? uel quo discrimine ripas

hae linquunt, illae remis uada liuida uerrunt?'  [320

olli sic breuiter fata est longaeua sacerdos:

'Anchisa generate, deum certissima proles,

Cocyti stagna alta uides Stygiamque paludem,

di cuius iurare timent et fallere numen.

haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est;  [325

portitor ille Charon; hi, quos uehit unda, sepulti.

nec ripas datur horrendas et rauca fluenta

transportare prius quam sedibus ossa quierunt.

centum errant annos uolitantque haec litora circum;

tum demum admissi stagna exoptata reuisunt.'  [330

constitit Anchisa satus et uestigia pressit

multa putans sortemque animo miseratus iniquam.

cernit ibi maestos et mortis honore carentis

Leucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten,

quos simul a Troia uentosa per aequora uectos  [335

obruit Auster, aqua inuoluens nauemque uirosque.

 

Ecce gubernator sese Palinurus agebat,

qui Libyco nuper cursu, dum sidera seruat,

exciderat puppi mediis effusus in undis.

hunc ubi uix multa maestum cognouit in umbra,  [340

sic prior adloquitur: 'quis te, Palinure, deorum

eripuit nobis medioque sub aequore mersit?

dic age. namque mihi, fallax haud ante repertus,

hoc uno responso animum delusit Apollo,

qui fore te ponto incolumem finisque canebat  [345

uenturum Ausonios. en haec promissa fides est?'

ille autem: 'neque te Phoebi cortina fefellit,

dux Anchisiade, nec me deus aequore mersit.

namque gubernaclum multa ui forte reuulsum,

cui datus haerebam custos cursusque regebam,  [350

praecipitans traxi mecum. maria aspera iuro

non ullum pro me tantum cepisse timorem,

quam tua ne spoliata armis, excussa magistro,

deficeret tantis nauis surgentibus undis.

tris Notus hibernas immensa per aequora noctes  [355

uexit me uiolentus aqua; uix lumine quarto

prospexi Italiam summa sublimis ab unda.

paulatim adnabam terrae; iam tuta tenebam,

ni gens crudelis madida cum ueste grauatum

prensantemque uncis manibus capita aspera montis  [360

ferro inuasisset praedamque ignara putasset.

nunc me fluctus habet uersantque in litore uenti.

quod te per caeli iucundum lumen et auras,

per genitorem oro, per spes surgentis Iuli,

eripe me his, inuicte, malis: aut tu mihi terram  [365

inice, namque potes, portusque require Velinos;

aut tu, si qua uia est, si quam tibi diua creatrix

ostendit (neque enim, credo, sine numine diuum

flumina tanta paras Stygiamque innare paludem),

da dextram misero et tecum me tolle per undas,  [370

sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.'

talia fatus erat coepit cum talia uates:

'unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido?

tu Stygias inhumatus aquas amnemque seuerum

Eumenidum aspicies, ripamue iniussus adibis?  [375

desine fata deum flecti sperare precando,

sed cape dicta memor, duri solacia casus.

nam tua finitimi, longe lateque per urbes

prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt

et statuent tumulum et tumulo sollemnia mittent,  [380

aeternumque locus Palinuri nomen habebit.'

his dictis curae emotae pulsusque parumper

corde dolor tristi; gaudet cognomine terra.

 

Ergo iter inceptum peragunt fluuioque propinquant.

nauita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda  [385

per tacitum nemus ire pedemque aduertere ripae,

sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro:

'quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis,

fare age, quid uenias, iam istinc et comprime gressum.

umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae:  [390

corpora uiua nefas Stygia uectare carina.

nec uero Alciden me sum laetatus euntem

accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque,

dis quamquam geniti atque inuicti uiribus essent.

Tartareum ille manu custodem in uincla petiuit  [395

ipsius a solio regis traxitque trementem;

hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.'

quae contra breuiter fata est Amphrysia uates:

'nullae hic insidiae tales (absiste moueri),

nec uim tela ferunt; licet ingens ianitor antro  [400

aeternum latrans exsanguis terreat umbras,

casta licet patrui seruet Proserpina limen.

Troius Aeneas, pietate insignis et armis,

ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.

si te nulla mouet tantae pietatis imago,  [405

at ramum hunc' (aperit ramum qui ueste latebat)

'agnoscas.' tumida ex ira tum corda residunt;

nec plura his. ille admirans uenerabile donum

fatalis uirgae longo post tempore uisum

caeruleam aduertit puppim ripaeque propinquat.  [410

inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,

deturbat laxatque foros; simul accipit alueo

ingentem Aenean. gemuit sub pondere cumba

sutilis et multam accepit rimosa paludem.

tandem trans fluuium incolumis uatemque uirumque  [415

informi limo glaucaque exponit in ulua.

 

Cerberus haec ingens latratu regna trifauci

personat aduerso recubans immanis in antro.

cui uates horrere uidens iam colla colubris

melle soporatam et medicatis frugibus offam  [420

obicit. ille fame rabida tria guttura pandens

corripit obiectam, atque immania terga resoluit

fusus humi totoque ingens extenditur antro.

occupat Aeneas aditum custode sepulto

euaditque celer ripam inremeabilis undae.  [425

 

Continuo auditae uoces uagitus et ingens

infantumque animae flentes, in limine primo

quos dulcis uitae exsortis et ab ubere raptos

abstulit atra dies et funere mersit acerbo;

hos iuxta falso damnati crimine mortis.  [430

nec uero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes:

quaesitor Minos urnam mouet; ille silentum

consiliumque uocat uitasque et crimina discit.

proxima deinde tenent maesti loca, qui sibi letum

insontes peperere manu lucemque perosi  [435

proiecere animas. quam uellent aethere in alto

nunc et pauperiem et duros perferre labores!

fas obstat, tristisque palus inamabilis undae

alligat et nouies Styx interfusa coercet.

nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem   [440

Lugentes campi; sic illos nomine dicunt.

hic quos durus amor crudeli tabe peredit

secreti celant calles et myrtea circum

silua tegit; curae non ipsa in morte relinquunt.

his Phaedram Procrinque locis maestamque Eriphylen  [445

crudelis nati monstrantem uulnera cernit,

Euadnenque et Pasiphaen; his Laodamia

it comes et iuuenis quondam, nunc femina, Caeneus

rursus et in ueterem fato reuoluta figuram.

inter quas Phoenissa recens a uulnere Dido  [450

errabat silua in magna; quam Troius heros

ut primum iuxta stetit agnouitque per umbras

obscuram, qualem primo qui surgere mense

aut uidet aut uidisse putat per nubila lunam,

demisit lacrimas dulcique adfatus amore est:  [455

'infelix Dido, uerus mihi nuntius ergo

uenerat exstinctam ferroque extrema secutam?

funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro,

per superos et si qua fides tellure sub ima est,

inuitus, regina, tuo de litore cessi.  [460

sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras,

per loca senta situ cogunt noctemque profundam,

imperiis egere suis; nec credere quiui

hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.

siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro.  [465

quem fugis? extremum fato quod te adloquor hoc est.'

talibus Aeneas ardentem et torua tuentem

lenibat dictis animum lacrimasque ciebat.

illa solo fixos oculos auersa tenebat

nec magis incepto uultum sermone mouetur  [470

quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.

tandem corripuit sese atque inimica refugit

in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi

respondet curis aequatque Sychaeus amorem.

nec minus Aeneas casu percussus iniquo  [475

prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem.

 

Inde datum molitur iter. iamque arua tenebant

ultima, quae bello clari secreta frequentant.

hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis

Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago,  [480

hic multum fleti ad superos belloque caduci

Dardanidae, quos ille omnis longo ordine cernens

ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque,

tris Antenoridas Cererique sacrum Polyboeten,

Idaeumque etiam currus, etiam arma tenentem.  [485

circumstant animae dextra laeuaque frequentes,

nec uidisse semel satis est; iuuat usque morari

et conferre gradum et ueniendi discere causas.

at Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges

ut uidere uirum fulgentiaque arma per umbras,  [490

ingenti trepidare metu; pars uertere terga,

ceu quondam petiere rates, pars tollere uocem

exiguam: inceptus clamor frustratur hiantis.

 

Atque hic Priamiden laniatum corpore toto

Deiphobum uidet et lacerum crudeliter ora,  [495

ora manusque ambas, populataque tempora raptis

auribus et truncas inhonesto uulnere naris.

uix adeo agnouit pauitantem ac dira tegentem

supplicia, et notis compellat uocibus ultro:

'Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri,  [500

quis tam crudelis optauit sumere poenas?

cui tantum de te licuit? mihi fama suprema

nocte tulit fessum uasta te caede Pelasgum

procubuisse super confusae stragis aceruum.

tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem  [505

constitui et magna manis ter uoce uocaui.

nomen et arma locum seruant; te, amice, nequiui

conspicere et patria decedens ponere terra.'

ad quae Priamides: 'nihil o tibi, amice, relictum;

omnia Deiphobo soluisti et funeris umbris.  [510

sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae

his mersere malis; illa haec monimenta reliquit.

namque ut supremam falsa inter gaudia noctem

egerimus, nosti: et nimium meminisse necesse est.

cum fatalis equus saltu super ardua uenit  [515

Pergama et armatum peditem grauis attulit aluo,

illa chorum simulans euhantis orgia circum

ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat

ingentem et summa Danaos ex arce uocabat.

tum me confectum curis somnoque grauatum  [520

infelix habuit thalamus, pressitque iacentem

dulcis et alta quies placidaeque simillima morti.

egregia interea coniunx arma omnia tectis

emouet, et fidum capiti subduxerat ensem:

intra tecta uocat Menelaum et limina pandit,  [525

scilicet id magnum sperans fore munus amanti,

et famam exstingui ueterum sic posse malorum.

quid moror? inrumpunt thalamo, comes additus una

hortator scelerum Aeolides. di, talia Grais

instaurate, pio si poenas ore reposco.  [530

sed te qui uiuum casus, age fare uicissim,

attulerint. pelagine uenis erroribus actus

an monitu diuum? an quae te fortuna fatigat,

ut tristis sine sole domos, loca turbida, adires?'

 

Hac uice sermonum roseis Aurora quadrigis  [535

iam medium aetherio cursu traiecerat axem;

et fors omne datum traherent per talia tempus,

sed comes admonuit breuiterque adfata Sibylla est:

'nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas.

hic locus est, partis ubi se uia findit in ambas:  [540

dextera quae Ditis magni sub moenia tendit,

hac iter Elysium nobis; at laeua malorum

exercet poenas et ad impia Tartara mittit.'

Deiphobus contra: 'ne saeui, magna sacerdos;

discedam, explebo numerum reddarque tenebris.  [545

i decus, i, nostrum; melioribus utere fatis.'

tantum effatus, et in uerbo uestigia torsit.

 

Respicit Aeneas subito et sub rupe sinistra

moenia lata uidet triplici circumdata muro,

quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis,  [550

Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.

porta aduersa ingens solidoque adamante columnae,

uis ut nulla uirum, non ipsi exscindere bello

caelicolae ualeant; stat ferrea turris ad auras,

Tisiphoneque sedens palla succincta cruenta  [555

uestibulum exsomnis seruat noctesque diesque.

hinc exaudiri gemitus et saeua sonare

uerbera, tum stridor ferri tractaeque catenae.

constitit Aeneas strepitumque exterritus hausit.

'quae scelerum facies? o uirgo, effare; quibusue  [560

urgentur poenis? quis tantus plangor ad auras?'

tum uates sic orsa loqui: 'dux inclute Teucrum,

nulli fas casto sceleratum insistere limen;

sed me cum lucis Hecate praefecit Auernis,

ipsa deum poenas docuit perque omnia duxit.   [565

Cnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna

castigatque auditque dolos subigitque fateri

quae quis apud superos furto laetatus inani

distulit in seram commissa piacula mortem.

continuo sontis ultrix accincta flagello  [570

Tisiphone quatit insultans, toruosque sinistra

intentans anguis uocat agmina saeua sororum.

tum demum horrisono stridentes cardine sacrae

panduntur portae. cernis custodia qualis

uestibulo sedeat, facies quae limina seruet?  [575

quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra

saeuior intus habet sedem. tum Tartarus ipse

bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras

quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.

hic genus antiquum Terrae, Titania pubes,  [580

fulmine deiecti fundo uoluuntur in imo.

hic et Aloidas geminos immania uidi

corpora, qui manibus magnum rescindere caelum

adgressi superisque Iouem detrudere regnis.

uidi et crudelis dantem Salmonea poenas,  [585

dum flammas Iouis et sonitus imitatur Olympi.

quattuor hic inuectus equis et lampada quassans

per Graium populos mediaeque per Elidis urbem

ibat ouans, diuumque sibi poscebat honorem,

demens, qui nimbos et non imitabile fulmen  [590

aere et cornipedum pulsu simularet equorum.

at pater omnipotens densa inter nubila telum

contorsit, non ille faces nec fumea taedis

lumina, praecipitemque immani turbine adegit.

nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,  [595

cernere erat, per tota nouem cui iugera corpus

porrigitur, rostroque immanis uultur obunco

immortale iecur tondens fecundaque poenis

uiscera rimaturque epulis habitatque sub alto

pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.  [600

quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?

quos super atra silex iam iam lapsura cadentique

imminet adsimilis; lucent genialibus altis

aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae

regifico luxu; Furiarum maxima iuxta  [605

accubat et manibus prohibet contingere mensas,

exsurgitque facem attollens atque intonat ore.

hic, quibus inuisi fratres, dum uita manebat,

pulsatusue parens et fraus innexa clienti,

aut qui diuitiis soli incubuere repertis  [610

nec partem posuere suis (quae maxima turba est),

quique ob adulterium caesi, quique arma secuti

impia nec ueriti dominorum fallere dextras,

inclusi poenam exspectant. ne quaere doceri

quam poenam, aut quae forma uiros fortunaue mersit.  [615

saxum ingens uoluunt alii, radiisque rotarum

districti pendent; sedet aeternumque sedebit

infelix Theseus, Phlegyasque miserrimus omnis

admonet et magna testatur uoce per umbras:

"discite iustitiam moniti et non temnere diuos."  [620

uendidit hic auro patriam dominumque potentem

imposuit; fixit leges pretio atque refixit;

hic thalamum inuasit natae uetitosque hymenaeos:

ausi omnes immane nefas ausoque potiti.

non, mihi si linguae centum sint oraque centum,  [625

ferrea uox, omnis scelerum comprendere formas,

omnia poenarum percurrere nomina possim.'

 

Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeua sacerdos,

'sed iam age, carpe uiam et susceptum perfice munus;

acceleremus' ait; 'Cyclopum educta caminis  [630

moenia conspicio atque aduerso fornice portas,

haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.'

dixerat et pariter gressi per opaca uiarum

corripiunt spatium medium foribusque propinquant.

occupat Aeneas aditum corpusque recenti  [635

spargit aqua ramumque aduerso in limine figit.

 

His demum exactis, perfecto munere diuae,

deuenere locos laetos et amoena uirecta

fortunatorum nemorum sedesque beatas.

largior hic campos aether et lumine uestit  [640

purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.

pars in gramineis exercent membra palaestris,

contendunt ludo et fulua luctantur harena;

pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.

nec non Threicius longa cum ueste sacerdos  [645

obloquitur numeris septem discrimina uocum,

iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.

hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,

magnanimi heroes nati melioribus annis,

Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor.  [650

arma procul currusque uirum miratur inanis;

stant terra defixae hastae passimque soluti

per campum pascuntur equi. quae gratia currum

armorumque fuit uiuis, quae cura nitentis

pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.  [655

conspicit, ecce, alios dextra laeuaque per herbam

uescentis laetumque choro paeana canentis

inter odoratum lauris nemus, unde superne

plurimus Eridani per siluam uoluitur amnis.

hic manus ob patriam pugnando uulnera passi,  [660

quique sacerdotes casti, dum uita manebat,

quique pii uates et Phoebo digna locuti,

inuentas aut qui uitam excoluere per artis

quique sui memores aliquos fecere merendo:

omnibus his niuea cinguntur tempora uitta.  [665

quos circumfusos sic est adfata Sibylla,

Musaeum ante omnis (medium nam plurima turba

hunc habet atque umeris exstantem suspicit altis):

'dicite, felices animae tuque optime uates,

quae regio Anchisen, quis habet locus? illius ergo  [670

uenimus et magnos Erebi tranauimus amnis.'

atque huic responsum paucis ita reddidit heros:

'nulli certa domus; lucis habitamus opacis,

riparumque toros et prata recentia riuis

incolimus. sed uos, si fert ita corde uoluntas,  [675

hoc superate iugum, et facili iam tramite sistam.'

dixit, et ante tulit gressum camposque nitentis

desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.

 

At pater Anchises penitus conualle uirenti

inclusas animas superumque ad lumen ituras  [680

lustrabat studio recolens, omnemque suorum

forte recensebat numerum, carosque nepotes

fataque fortunasque uirum moresque manusque.

isque ubi tendentem aduersum per gramina uidit

Aenean, alacris palmas utrasque tetendit,  [685

effusaeque genis lacrimae et uox excidit ore:

'uenisti tandem, tuaque exspectata parenti

uicit iter durum pietas? datur ora tueri,

nate, tua et notas audire et reddere uoces?

sic equidem ducebam animo rebarque futurum   [690

tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit.

quas ego te terras et quanta per aequora uectum

accipio! quantis iactatum, nate, periclis!

quam metui ne quid Libyae tibi regna nocerent!'

ille autem: 'tua me, genitor, tua tristis imago  [695

saepius occurrens haec limina tendere adegit;

stant sale Tyrrheno classes. da iungere dextram,

da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.'

sic memorans largo fletu simul ora rigabat.

ter conatus ibi colo dare bracchia circum;  [700

ter frustra comprensa manus effugit imago,

par leuibus uentis uolucrique simillima somno.

 

Interea uidet Aeneas in ualle reducta

seclusum nemus et uirgulta sonantia siluae,

Lethaeumque domos placidas qui praenatat amnem.  [705

hunc circum innumerae gentes populique uolabant:

ac ueluti in pratis ubi apes aestate serena

floribus insidunt uariis et candida circum

lilia funduntur, strepit omnis murmure campus.

horrescit uisu subito causasque requirit  [710

inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,

quiue uiri tanto complerint agmine ripas.

tum pater Anchises: 'animae, quibus altera fato

corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam

securos latices et longa obliuia potant.  [715

has equidem memorare tibi atque ostendere coram

iampridem, hanc prolem cupio enumerare meorum,

quo magis Italia mecum laetere reperta.'

'o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est

sublimis animas iterumque ad tarda reuerti  [720

corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?'

'dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo'

suscipit Anchises atque ordine singula pandit.

 

'Principio caelum ac terras camposque liquentis

lucentemque globum lunae Titaniaque astra  [725

spiritus intus alit, totamque infusa per artus

mens agitat molem et magno se corpore miscet.

inde hominum pecudumque genus uitaeque uolantum

et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.

igneus est ollis uigor et caelestis origo  [730

seminibus, quantum non noxia corpora tardant

terrenique hebetant artus moribundaque membra.

hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras

dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.

quin et supremo cum lumine uita reliquit,  [735

non tamen omne malum miseris nec funditus omnes

corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est

multa diu concreta modis inolescere miris.

ergo exercentur poenis ueterumque malorum

supplicia expendunt: aliae panduntur inanes  [740

suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto

infectum eluitur scelus aut exuritur igni:

quisque suos patimur manis. exinde per amplum

mittimur Elysium et pauci laeta arua tenemus,

donec longa dies perfecto temporis orbe  [745

concretam exemit labem, purumque relinquit

aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.

has omnis, ubi mille rotam uoluere per annos,

Lethaeum ad fluuium deus euocat agmine magno,

scilicet immemores supera ut conuexa reuisant  [750

rursus, et incipiant in corpora uelle reuerti.'

 

Dixerat Anchises natumque unaque Sibyllam

conuentus trahit in medios turbamque sonantem,

et tumulum capit unde omnis longo ordine posset

aduersos legere et uenientum discere uultus.  [755

 

'Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur

gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,

inlustris animas nostrumque in nomen ituras,

expediam dictis, et te tua fata docebo.

ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta,  [760

proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras

aetherias Italo commixtus sanguine surget,

Siluius, Albanum nomen, tua postuma proles,

quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx

educet siluis regem regumque parentem,  [765

unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.

proximus ille Procas, Troianae gloria gentis,

et Capys et Numitor et qui te nomine reddet

Siluius Aeneas, pariter pietate uel armis

egregius, si umquam regnandam acceperit Albam.  [770

qui iuuenes! quantas ostentant, aspice, uiris

atque umbrata gerunt ciuili tempora quercu!

hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,

hi Collatinas imponent montibus arces,

Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque;  [775

haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.

quin et auo comitem sese Mauortius addet

Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater

educet. uiden, ut geminae stant uertice cristae

et pater ipse suo superum iam signat honore?  [780

en huius, nate, auspiciis illa incluta Roma

imperium terris, animos aequabit Olympo,

septemque una sibi muro circumdabit arces,

felix prole uirum: qualis Berecyntia mater

inuehitur curru Phrygias turrita per urbes  [785

laeta deum partu, centum complexa nepotes,

omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis.

huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem

Romanosque tuos. hic Caesar et omnis Iuli

progenies magnum caeli uentura sub axem.  [790

hic uir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,

Augustus Caesar, diui genus, aurea condet

saecula qui rursus Latio regnata per arua

Saturno quondam, super et Garamantas et Indos

proferet imperium; iacet extra sidera tellus,  [795

extra anni solisque uias, ubi caelifer Atlas

axem umero torquet stellis ardentibus aptum.

huius in aduentum iam nunc et Caspia regna

responsis horrent diuum et Maeotia tellus,

et septemgemini turbant trepida ostia Nili.  [800

nec uero Alcides tantum telluris obiuit,

fixerit aeripedem ceruam licet, aut Erymanthi

pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu;

nec qui pampineis uictor iuga flectit habenis

Liber, agens celso Nysae de uertice tigris.  [805

et dubitamus adhuc uirtutem extendere factis,

aut metus Ausonia prohibet consistere terra?

quis procul ille autem ramis insignis oliuae

sacra ferens? nosco crinis incanaque menta

regis Romani primam qui legibus urbem  [810

fundabit, Curibus paruis et paupere terra

missus in imperium magnum. cui deinde subibit

otia qui rumpet patriae residesque mouebit

Tullus in arma uiros et iam desueta triumphis

agmina. quem iuxta sequitur iactantior Ancus  [815

nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.

uis et Tarquinios reges animamque superbam

ultoris Bruti, fascisque uidere receptos?

consulis imperium hic primus saeuasque securis

accipiet, natosque pater noua bella mouentis  [820

ad poenam pulchra pro libertate uocabit,

infelix, utcumque ferent ea facta minores:

uincet amor patriae laudumque immensa cupido.

quin Decios Drusosque procul saeuumque securi

aspice Torquatum et referentem signa Camillum.  [825

illae autem paribus quas fulgere cernis in armis,

concordes animae nunc et dum nocte prementur,

heu quantum inter se bellum, si lumina uitae

attigerint, quantas acies stragemque ciebunt,

aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci  [830

descendens, gener aduersis instructus Eois!

ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella

neu patriae ualidas in uiscera uertite uiris;

tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,

proice tela manu, sanguis meus!—  [835

ille triumphata Capitolia ad alta Corintho

uictor aget currum caesis insignis Achiuis.

eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas

ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,

ultus auos Troiae templa et temerata Mineruae.  [840

quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, relinquat?

quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli,

Scipiadas, cladem Libyae, paruoque potentem

Fabricium uel te sulco, Serrane, serentem?

quo fessum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es,  [845

unus qui nobis cunctando restituis rem.

excudent alii spirantia mollius aera

(credo equidem), uiuos ducent de marmore uultus,

orabunt causas melius, caelique meatus

describent radio et surgentia sidera dicent:  [850

tu regere imperio populos, Romane, memento

(hae tibi erunt artes), pacisque imponere morem,

parcere subiectis et debellare superbos.'

 

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:

'aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis  [855

ingreditur uictorque uiros supereminet omnis.

hic rem Romanam magno turbante tumultu

sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem,

tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.'

atque hic Aeneas (una namque ire uidebat  [860

egregium forma iuuenem et fulgentibus armis,

sed frons laeta parum et deiecto lumina uultu)

'quis, pater, ille, uirum qui sic comitatur euntem?

filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?

qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso!  [865

sed nox atra caput tristi circumuolat umbra.'

tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis:

'o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum;

ostendent terris hunc tantum fata nec ultra

esse sinent. nimium uobis Romana propago  [870

uisa potens, superi, propria haec si dona fuissent.

quantos ille uirum magnam Mauortis ad urbem

campus aget gemitus! uel quae, Tiberine, uidebis

funera, cum tumulum praeterlabere recentem!

nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos   [875

in tantum spe tollet auos, nec Romula quondam

ullo se tantum tellus iactabit alumno.

heu pietas, heu prisca fides inuictaque bello

dextera! non illi se quisquam impune tulisset

obuius armato, seu cum pedes iret in hostem  [880

seu spumantis equi foderet calcaribus armos.

heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,

tu Marcellus eris. manibus date lilia plenis

purpureos spargam flores animamque nepotis

his saltem accumulem donis, et fungar inani  [885

munere.' sic tota passim regione uagantur

aeris in campis latis atque omnia lustrant.

quae postquam Anchises natum per singula duxit

incenditque animum famae uenientis amore,

exim bella uiro memorat quae deinde gerenda,  [890

Laurentisque docet populos urbemque Latini,

et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.

 

Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur

cornea, qua ueris facilis datur exitus umbris,

altera candenti perfecta nitens elephanto,  [895

sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.

his ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam

prosequitur dictis portaque emittit eburna,

ille uiam secat ad nauis sociosque reuisit.

 

Tum se ad Caietae recto fert limite portum.  [900

ancora de prora iacitur; stant litore puppes.

 

 

Liber VII

Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,

aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;

et nunc seruat honos sedem tuus, ossaque nomen

Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.

 

At pius exsequiis Aeneas rite solutis,  [5

aggere composito tumuli, postquam alta quierunt

aequora, tendit iter uelis portumque relinquit.

aspirant aurae in noctem nec candida cursus

luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.

proxima Circaeae raduntur litora terrae,  [10

diues inaccessos ubi Solis filia lucos

adsiduo resonat cantu, tectisque superbis

urit odoratam nocturna in lumina cedrum

arguto tenuis percurrens pectine telas.

hinc exaudiri gemitus iraeque leonum  [15

uincla recusantum et sera sub nocte rudentum,

saetigerique sues atque in praesepibus ursi

saeuire ac formae magnorum ululare luporum,

quos hominum ex facie dea saeua potentibus herbis

induerat Circe in uultus ac terga ferarum.  [20

quae ne monstra pii paterentur talia Troes

delati in portus neu litora dira subirent,

Neptunus uentis impleuit uela secundis,

atque fugam dedit et praeter uada feruida uexit.

 

Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto  [25

Aurora in roseis fulgebat lutea bigis,

cum uenti posuere omnisque repente resedit

flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.

atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum

prospicit. hunc inter fluuio Tiberinus amoeno  [30

uerticibus rapidis et multa flauus harena

in mare prorumpit. uariae circumque supraque

adsuetae ripis uolucres et fluminis alueo

aethera mulcebant cantu lucoque uolabant.

flectere iter sociis terraeque aduertere proras  [35

imperat et laetus fluuio succedit opaco.

 

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora, rerum

quis Latio antiquo fuerit status, aduena classem

cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,

expediam, et primae reuocabo exordia pugnae.  [40

tu uatem, tu, diua, mone. dicam horrida bella,

dicam acies actosque animis in funera reges,

Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam

Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo,

maius opus moueo.  [45

 

Rex arua Latinus et urbes

iam senior longa placidas in pace regebat.

hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica

accipimus; Fauno Picus pater, isque parentem

te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.

filius huic fato diuum prolesque uirilis  [50

nulla fuit, primaque oriens erepta iuuenta est.

sola domum et tantas seruabat filia sedes

iam matura uiro, iam plenis nubilis annis.

multi illam magno e Latio totaque petebant

Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnis   [55

Turnus, auis atauisque potens, quem regia coniunx

adiungi generum miro properabat amore;

sed uariis portenta deum terroribus obstant.

laurus erat tecti medio in penetralibus altis

sacra comam multosque metu seruata per annos,  [60

quam pater inuentam, primas cum conderet arces,

ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,

Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.

huius apes summum densae (mirabile dictu)

stridore ingenti liquidum trans aethera uectae  [65

obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis

examen subitum ramo frondente pependit.

continuo uates 'externum cernimus' inquit

'aduentare uirum et partis petere agmen easdem

partibus ex isdem et summa dominarier arce.'  [70

praeterea, castis adolet dum altaria taedis,

et iuxta genitorem astat Lauinia uirgo,

uisa (nefas) longis comprendere crinibus ignem

atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,

regalisque accensa comas, accensa coronam  [75

insignem gemmis; tum fumida lumine fuluo

inuolui ac totis Volcanum spargere tectis.

id uero horrendum ac uisu mirabile ferri:

namque fore inlustrem fama fatisque canebant

ipsam, sed populo magnum portendere bellum.  [80

 

At rex sollicitus monstris oracula Fauni,

fatidici genitoris, adit lucosque sub alta

consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro

fonte sonat saeuamque exhalat opaca mephitim.

hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus  [85

in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos

cum tulit et caesarum ouium sub nocte silenti

pellibus incubuit stratis somnosque petiuit,

multa modis simulacra uidet uolitantia miris

et uarias audit uoces fruiturque deorum  [90

conloquio atque imis Acheronta adfatur Auernis.

hic et tum pater ipse petens responsa Latinus

centum lanigeras mactabat rite bidentis,

atque harum effultus tergo stratisque iacebat

uelleribus: subita ex alto uox reddita luco est:  [95

'ne pete conubiis natam sociare Latinis,

o mea progenies, thalamis neu crede paratis;

externi uenient generi, qui sanguine nostrum

nomen in astra ferant, quorumque a stirpe nepotes

omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens  [100

aspicit Oceanum, uertique regique uidebunt.'

haec responsa patris Fauni monitusque silenti

nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,

sed circum late uolitans iam Fama per urbes

Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes  [105

gramineo ripae religauit ab aggere classem.

 

Aeneas primique duces et pulcher Iulus

corpora sub ramis deponunt arboris altae,

instituuntque dapes et adorea liba per herbam

subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat)  [110

et Cereale solum pomis agrestibus augent.

consumptis hic forte aliis, ut uertere morsus

exiguam in Cererem penuria adegit edendi,

et uiolare manu malisque audacibus orbem

fatalis crusti patulis nec parcere quadris:  [115

'heus, etiam mensas consumimus?' inquit Iulus,

nec plura, adludens. ea uox audita laborum

prima tulit finem, primamque loquentis ab ore

eripuit pater ac stupefactus numine pressit.

continuo 'salue fatis mihi debita tellus  [120

uosque' ait 'o fidi Troiae saluete penates:

hic domus, haec patria est. genitor mihi talia namque

(nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:

"cum te, nate, fames ignota ad litora uectum

accisis coget dapibus consumere mensas,  [125

tum sperare domos defessus, ibique memento

prima locare manu molirique aggere tecta."

haec erat illa fames, haec nos suprema manebat

exitiis positura modum.

quare agite et primo laeti cum lumine solis  [130

quae loca, quiue habeant homines, ubi moenia gentis,

uestigemus et a portu diuersa petamus.

nunc pateras libate Ioui precibusque uocate

Anchisen genitorem, et uina reponite mensis.'

 

Sic deinde effatus frondenti tempora ramo  [135

implicat et geniumque loci primamque deorum

Tellurem Nymphasque et adhuc ignota precatur

flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa

Idaeumque Iouem Phrygiamque ex ordine matrem

inuocat, et duplicis caeloque Ereboque parentis.  [140

hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto

intonuit, radiisque ardentem lucis et auro

ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.

diditur hic subito Troiana per agmina rumor

aduenisse diem quo debita moenia condant.  [145

certatim instaurant epulas atque omine magno

crateras laeti statuunt et uina coronant.

 

Postera cum prima lustrabat lampade terras

orta dies, urbem et finis et litora gentis

diuersi explorant: haec fontis stagna Numici,  [150

hunc Thybrim fluuium, hic fortis habitare Latinos.

tum satus Anchisa delectos ordine ab omni

centum oratores augusta ad moenia regis

ire iubet, ramis uelatos Palladis omnis,

donaque ferre uiro pacemque exposcere Teucris.  [155

haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur

passibus. ipse humili designat moenia fossa

moliturque locum, primasque in litore sedes

castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.

iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum  [160

ardua cernebant iuuenes muroque subibant.

ante urbem pueri et primaeuo flore iuuentus

exercentur equis domitantque in puluere currus,

aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis

spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt:  [165

cum praeuectus equo longaeui regis ad auris

nuntius ingentis ignota in ueste reportat

aduenisse uiros. ille intra tecta uocari

imperat et solio medius consedit auito.

 

Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis  [170

urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,

horrendum siluis et religione parentum.

hic sceptra accipere et primos attollere fascis

regibus omen erat; hoc illis curia templum,

hae sacris sedes epulis; hic ariete caeso  [175

perpetuis soliti patres considere mensis.

quin etiam ueterum effigies ex ordine auorum

antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus

uitisator curuam seruans sub imagine falcem,

Saturnusque senex Ianique bifrontis imago  [180

uestibulo astabant, aliique ab origine reges,

Martiaque ob patriam pugnando uulnera passi.

multaque praeterea sacris in postibus arma,

captiui pendent currus curuaeque secures

et cristae capitum et portarum ingentia claustra  [185

spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.

ipse Quirinali lituo paruaque sedebat

succinctus trabea laeuaque ancile gerebat

Picus, equum domitor, quem capta cupidine coniunx

aurea percussum uirga uersumque uenenis  [190

fecit auem Circe sparsitque coloribus alas.

 

Tali intus templo diuum patriaque Latinus

sede sedens Teucros ad sese in tecta uocauit,

atque haec ingressis placido prior edidit ore:

'dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem  [195

et genus, auditique aduertitis aequore cursum),

quid petitis? quae causa rates aut cuius egentis

litus ad Ausonium tot per uada caerula uexit?

siue errore uiae seu tempestatibus acti,

qualia multa mari nautae patiuntur in alto,  [200

fluminis intrastis ripas portuque sedetis,

ne fugite hospitium, neue ignorate Latinos

Saturni gentem haud uinclo nec legibus aequam,

sponte sua ueterisque dei se more tenentem.

atque equidem memini (fama est obscurior annis)  [205

Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris

Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes

Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.

hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum

aurea nunc solio stellantis regia caeli  [210

accipit et numerum diuorum altaribus auget.'

 

Dixerat, et dicta Ilioneus sic uoce secutus:

'rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos

atra subegit hiems uestris succedere terris,

nec sidus regione uiae litusue fefellit:  [215

consilio hanc omnes animisque uolentibus urbem

adferimur pulsi regnis, quae maxima quondam

extremo ueniens sol aspiciebat Olympo.

ab Ioue principium generis, Ioue Dardana pubes

gaudet auo, rex ipse Iouis de gente suprema:  [220

Troius Aeneas tua nos ad limina misit.

quanta per Idaeos saeuis effusa Mycenis

tempestas ierit campos, quibus actus uterque

Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,

audiit et si quem tellus extrema refuso  [225

summouet Oceano et si quem extenta plagarum

quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.

diluuio ex illo tot uasta per aequora uecti

dis sedem exiguam patriis litusque rogamus

innocuum et cunctis undamque auramque patentem.  [230

non erimus regno indecores, nec uestra feretur

fama leuis tantique abolescet gratia facti,

nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.

fata per Aeneae iuro dextramque potentem,

siue fide seu quis bello est expertus et armis:  [235

multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro

praeferimus manibus uittas ac uerba precantia)

et petiere sibi et uoluere adiungere gentes;

sed nos fata deum uestras exquirere terras

imperiis egere suis. hinc Dardanus ortus,  [240

huc repetit iussisque ingentibus urget Apollo

Tyrrhenum ad Thybrim et fontis uada sacra Numici.

dat tibi praeterea fortunae parua prioris

munera, reliquias Troia ex ardente receptas.

hoc pater Anchises auro libabat ad aras,  [245

hoc Priami gestamen erat cum iura uocatis

more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras

Iliadumque labor uestes.'

 

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus

obtutu tenet ora soloque immobilis haeret,   [250

intentos uoluens oculos. nec purpura regem

picta mouet nec sceptra mouent Priameia tantum

quantum in conubio natae thalamoque moratur,

et ueteris Fauni uoluit sub pectore sortem:

hunc illum fatis externa ab sede profectum  [255

portendi generum paribusque in regna uocari

auspiciis, huic progeniem uirtute futuram

egregiam et totum quae uiribus occupet orbem.

tandem laetus ait: 'di nostra incepta secundent

auguriumque suum! dabitur, Troiane, quod optas.  [260

munera nec sperno: non uobis rege Latino

diuitis uber agri Troiaeue opulentia deerit.

ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,

si iungi hospitio properat sociusque uocari,

adueniat, uultus neue exhorrescat amicos:  [265

pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

uos contra regi mea nunc mandata referte:

est mihi nata, uiro gentis quam iungere nostrae

non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo

monstra sinunt; generos externis adfore ab oris,  [270

hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum

nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata

et reor et, si quid ueri mens augurat, opto.'

haec effatus equos numero pater eligit omni

(stabant ter centum nitidi in praesepibus altis);  [275

omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci

instratos ostro alipedes pictisque tapetis

(aurea pectoribus demissa monilia pendent,

tecti auro fuluum mandunt sub dentibus aurum),

absenti Aeneae currum geminosque iugalis  [280

semine ab aetherio spirantis naribus ignem,

illorum de gente patri quos daedala Circe

supposita de matre nothos furata creauit.

talibus Aeneadae donis dictisque Latini

sublimes in equis redeunt pacemque reportant.  [285

 

Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis

saeua Iouis coniunx aurasque inuecta tenebat,

et laetum Aenean classemque ex aethere longe

Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.

moliri iam tecta uidet, iam fidere terrae,  [290

deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.

tum quassans caput haec effundit pectore dicta:

'heu stirpem inuisam et fatis contraria nostris

fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis,

num capti potuere capi? num incensa cremauit  [295

Troia uiros? medias acies mediosque per ignis

inuenere uiam. at, credo, mea numina tandem

fessa iacent, odiis aut exsaturata quieui.

quin etiam patria excussos infesta per undas

ausa sequi et profugis toto me opponere ponto.  [300

absumptae in Teucros uires caelique marisque.

quid Syrtes aut Scylla mihi, quid uasta Charybdis

profuit? optato conduntur Thybridis alueo

securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem

immanem Lapithum ualuit, concessit in iras  [305

ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,

quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem?

ast ego, magna Iouis coniunx, nil linquere inausum

quae potui infelix, quae memet in omnia uerti,

uincor ab Aenea. quod si mea numina non sunt  [310

magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:

flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo.

non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,

atque immota manet fatis Lauinia coniunx:

at trahere atque moras tantis licet addere rebus,  [315

at licet amborum populos exscindere regum.

hac gener atque socer coeant mercede suorum:

sanguine Troiano et Rutulo dotabere, uirgo,

et Bellona manet te pronuba. nec face tantum

Cisseis praegnas ignis enixa iugalis;  [320

quin idem Veneri partus suus et Paris alter,

funestaeque iterum recidiua in Pergama taedae.'

 

Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petiuit;

luctificam Allecto dirarum ab sede dearum

infernisque ciet tenebris, cui tristia bella  [325

iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.

odit et ipse pater Pluton, odere sorores

Tartareae monstrum: tot sese uertit in ora,

tam saeuae facies, tot pullulat atra colubris.

quam Iuno his acuit uerbis ac talia fatur:  [330

'hunc mihi da proprium, uirgo sata Nocte, laborem,

hanc operam, ne noster honos infractaue cedat

fama loco, neu conubiis ambire Latinum

Aeneadae possint Italosue obsidere finis.

tu potes unanimos armare in proelia fratres  [335

atque odiis uersare domos, tu uerbera tectis

funereasque inferre faces, tibi nomina mille,

mille nocendi artes. fecundum concute pectus,

dissice compositam pacem, sere crimina belli;

arma uelit poscatque simul rapiatque iuuentus.'  [340

 

Exim Gorgoneis Allecto infecta uenenis

principio Latium et Laurentis tecta tyranni

celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae,

quam super aduentu Teucrum Turnique hymenaeis

femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.   [345

huic dea caeruleis unum de crinibus anguem

conicit, inque sinum praecordia ad intima subdit,

quo furibunda domum monstro permisceat omnem.

ille inter uestis et leuia pectora lapsus

uoluitur attactu nullo, fallitque furentem  [350

uipeream inspirans animam; fit tortile collo

aurum ingens coluber, fit longae taenia uittae

innectitque comas et membris lubricus errat.

ac dum prima lues udo sublapsa ueneno

pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem  [355

necdum animus toto percepit pectore flammam,

mollius et solito matrum de more locuta est,

multa super natae lacrimans Phrygiisque hymenaeis:

'exsulibusne datur ducenda Lauinia Teucris,

o genitor, nec te miseret nataeque tuique?  [360

nec matris miseret, quam primo Aquilone relinquet

perfidus alta petens abducta uirgine praedo?

at non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor,

Ledaeamque Helenam Troianas uexit ad urbes?

quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum  [365

et consanguineo totiens data dextera Turno?

si gener externa petitur de gente Latinis,

idque sedet, Faunique premunt te iussa parentis,

omnem equidem sceptris terram quae libera nostris

dissidet externam reor et sic dicere diuos.  [370

et Turno, si prima domus repetatur origo,

Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.'

 

His ubi nequiquam dictis experta Latinum

contra stare uidet, penitusque in uiscera lapsum

serpentis furiale malum totamque pererrat,  [375

tum uero infelix ingentibus excita monstris

immensam sine more furit lymphata per urbem.

ceu quondam torto uolitans sub uerbere turbo,

quem pueri magno in gyro uacua atria circum

intenti ludo exercent—ille actus habena  [380

curuatis fertur spatiis; stupet inscia supra

impubesque manus mirata uolubile buxum;

dant animos plagae: non cursu segnior illo

per medias urbes agitur populosque ferocis.

quin etiam in siluas simulato numine Bacchi  [385

maius adorta nefas maioremque orsa furorem

euolat et natam frondosis montibus abdit,

quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,

euhoe Bacche fremens, solum te uirgine dignum

uociferans: etenim mollis tibi sumere thyrsos,  [390

te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.

fama uolat, furiisque accensas pectore matres

idem omnis simul ardor agit noua quaerere tecta.

deseruere domos, uentis dant colla comasque;

ast aliae tremulis ululatibus aethera complent  [395

pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas.

ipsa inter medias flagrantem feruida pinum

sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos

sanguineam torquens aciem, toruumque repente

clamat: 'io matres, audite, ubi quaeque, Latinae:  [400

si qua piis animis manet infelicis Amatae

gratia, si iuris materni cura remordet,

soluite crinalis uittas, capite orgia mecum.'

talem inter siluas, inter deserta ferarum

reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.  [405

 

Postquam uisa satis primos acuisse furores

consiliumque omnemque domum uertisse Latini,

protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis

audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem

Acrisioneis Danae fundasse colonis   [410

praecipiti delata Noto. locus Ardea quondam

dictus auis, et nunc magnum manet Ardea nomen,

sed fortuna fuit. tectis hic Turnus in altis

iam mediam nigra carpebat nocte quietem.

Allecto toruam faciem et furialia membra  [415

exuit, in uultus sese transformat anilis

et frontem obscenam rugis arat, induit albos

cum uitta crinis, tum ramum innectit oliuae;

fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos,

et iuueni ante oculos his se cum uocibus offert:  [420

'Turne, tot incassum fusos patiere labores,

et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?

rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes

abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.

i nunc, ingratis offer te, inrise, periclis;  [425

Tyrrhenas, i, sterne acies, tege pace Latinos.

haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,

ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.

quare age et armari pubem portisque moueri

laetus in arua para, et Phrygios qui flumine pulchro  [430

consedere duces pictasque exure carinas.

caelestum uis magna iubet. rex ipse Latinus,

ni dare coniugium et dicto parere fatetur,

sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.'

 

Hic iuuenis uatem inridens sic orsa uicissim  [435

ore refert: 'classis inuectas Thybridis undam

non, ut rere, meas effugit nuntius auris;

ne tantos mihi finge metus. nec regia Iuno

immemor est nostri.

sed te uicta situ uerique effeta senectus,  [440

o mater, curis nequiquam exercet, et arma

regum inter falsa uatem formidine ludit.

cura tibi diuum effigies et templa tueri;

bella uiri pacemque gerent quis bella gerenda.'

 

Talibus Allecto dictis exarsit in iras.  [445

at iuueni oranti subitus tremor occupat artus,

deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris

tantaque se facies aperit; tum flammea torquens

lumina cunctantem et quaerentem dicere plura

reppulit, et geminos erexit crinibus anguis,  [450

uerberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:

'en ego uicta situ, quam ueri effeta senectus

arma inter regum falsa formidine ludit.

respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum,

bella manu letumque gero.'  [455

sic effata facem iuueni coniecit et atro

lumine fumantis fixit sub pectore taedas.

olli somnum ingens rumpit pauor, ossaque et artus

perfundit toto proruptus corpore sudor.

arma amens fremit, arma toro tectisque requirit;  [460

saeuit amor ferri et scelerata insania belli,

ira super: magno ueluti cum flamma sonore

uirgea suggeritur costis undantis aeni

exsultantque aestu latices, furit intus aquai

fumidus atque alte spumis exuberat amnis,  [465

nec iam se capit unda, uolat uapor ater ad auras.

ergo iter ad regem polluta pace Latinum

indicit primis iuuenum et iubet arma parari,

tutari Italiam, detrudere finibus hostem;

se satis ambobus Teucrisque uenire Latinisque.  [470

haec ubi dicta dedit diuosque in uota uocauit,

certatim sese Rutuli exhortantur in arma.

hunc decus egregium formae mouet atque iuuentae,

hunc ataui reges, hunc claris dextera factis.

 

Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,  [475

Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis,

arte noua, speculata locum, quo litore pulcher

insidiis cursuque feras agitabat Iulus.

hic subitam canibus rabiem Cocytia uirgo

obicit et noto naris contingit odore,  [480

ut ceruum ardentes agerent; quae prima laborum

causa fuit belloque animos accendit agrestis.

ceruus erat forma praestanti et cornibus ingens,

Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum

nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent  [485

armenta et late custodia credita campi.

adsuetum imperiis soror omni Siluia cura

mollibus intexens ornabat cornua sertis,

pectebatque ferum puroque in fonte lauabat.

ille manum patiens mensaeque adsuetus erili  [490

errabat siluis rursusque ad limina nota

ipse domum sera quamuis se nocte ferebat.

hunc procul errantem rabidae uenantis Iuli

commouere canes, fluuio cum forte secundo

deflueret ripaque aestus uiridante leuaret.  [495

ipse etiam eximiae laudis succensus amore

Ascanius curuo derexit spicula cornu;

nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo

perque uterum sonitu perque ilia uenit harundo.

saucius at quadripes nota intra tecta refugit  [500

successitque gemens stabulis, questuque cruentus

atque imploranti similis tectum omne replebat.

Siluia prima soror palmis percussa lacertos

auxilium uocat et duros conclamat agrestis.

olli (pestis enim tacitis latet aspera siluis)  [505

improuisi adsunt, hic torre armatus obusto,

stipitis hic grauidi nodis; quod cuique repertum

rimanti telum ira facit. uocat agmina Tyrrhus,

quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis

scindebat rapta spirans immane securi.  [510

 

At saeua e speculis tempus dea nacta nocendi

ardua tecta petit stabuli et de culmine summo

pastorale canit signum cornuque recuruo

Tartaream intendit uocem, qua protinus omne

contremuit nemus et siluae insonuere profundae;  [515

audiit et Triuiae longe lacus, audiit amnis

sulpurea Nar albus aqua fontesque Velini,

et trepidae matres pressere ad pectora natos.

tum uero ad uocem celeres, qua bucina signum

dira dedit, raptis concurrunt undique telis  [520

indomiti agricolae, nec non et Troia pubes

Ascanio auxilium castris effundit apertis.

derexere acies. non iam certamine agresti

stipitibus duris agitur sudibusue praeustis,

sed ferro ancipiti decernunt atraque late  [525

horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent

sole lacessita et lucem sub nubila iactant:

fluctus uti primo coepit cum albescere uento,

paulatim sese tollit mare et altius undas

erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.  [530

hic iuuenis primam ante aciem stridente sagitta,

natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,

sternitur; haesit enim sub gutture uulnus et udae

uocis iter tenuemque inclusit sanguine uitam.

corpora multa uirum circa seniorque Galaesus,  [535

dum paci medium se offert, iustissimus unus

qui fuit Ausoniisque olim ditissimus aruis:

quinque greges illi balantum, quina redibant

armenta, et terram centum uertebat aratris.

 

Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,  [540

promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum

imbuit et primae commisit funera pugnae,

deserit Hesperiam et caeli conuersa per auras

Iunonem uictrix adfatur uoce superba:

'en, perfecta tibi bello discordia tristi;  [545

dic in amicitiam coeant et foedera iungant.

quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros,

hoc etiam his addam, tua si mihi certa uoluntas:

finitimas in bella feram rumoribus urbes,

accendamque animos insani Martis amore  [550

undique ut auxilio ueniant; spargam arma per agros.'

tum contra Iuno: 'terrorum et fraudis abunde est:

stant belli causae, pugnatur comminus armis,

quae fors prima dedit sanguis nouus imbuit arma.

talia coniugia et talis celebrent hymenaeos  [555

egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.

te super aetherias errare licentius auras

haud pater ille uelit, summi regnator Olympi.

cede locis. ego, si qua super fortuna laborum est,

ipsa regam.' talis dederat Saturnia uoces;  [560

illa autem attollit stridentis anguibus alas

Cocytique petit sedem supera ardua linquens.

est locus Italiae medio sub montibus altis,

nobilis et fama multis memoratus in oris,

Amsancti ualles; densis hunc frondibus atrum  [565

urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus

dat sonitum saxis et torto uertice torrens.

hic specus horrendum et saeui spiracula Ditis

monstrantur, ruptoque ingens Acheronte uorago

pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,  [570

inuisum numen, terras caelumque leuabat.

 

Nec minus interea extremam Saturnia bello

imponit regina manum. ruit omnis in urbem

pastorum ex acie numerus, caesosque reportant

Almonem puerum foedatique ora Galaesi,  [575

implorantque deos obtestanturque Latinum.

Turnus adest medioque in crimine caedis et igni

terrorem ingeminat: Teucros in regna uocari,

stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.

tum quorum attonitae Baccho nemora auia matres  [580

insultant thiasis (neque enim leue nomen Amatae)

undique collecti coeunt Martemque fatigant.

ilicet infandum cuncti contra omina bellum,

contra fata deum peruerso numine poscunt.

certatim regis circumstant tecta Latini;  [585

ille uelut pelago rupes immota resistit,

ut pelagi rupes magno ueniente fragore,

quae sese multis circum latrantibus undis

mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum

saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga.  [590

uerum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas

consilium, et saeuae nutu Iunonis eunt res,

multa deos aurasque pater testatus inanis

'frangimur heu fatis' inquit 'ferimurque procella!

ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas,  [595

o miseri. te, Turne, nefas, te triste manebit

supplicium, uotisque deos uenerabere seris.

nam mihi parta quies, omnisque in limine portus

funere felici spolior.' nec plura locutus

saepsit se tectis rerumque reliquit habenas.  [600

 

Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes

Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum

Roma colit, cum prima mouent in proelia Martem,

siue Getis inferre manu lacrimabile bellum

Hyrcanisue Arabisue parant, seu tendere ad Indos  [605

Auroramque sequi Parthosque reposcere signa:

sunt geminae Belli portae (sic nomine dicunt)

religione sacrae et saeui formidine Martis;

centum aerei claudunt uectes aeternaque ferri

robora, nec custos absistit limine Ianus.  [610

has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,

ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino

insignis reserat stridentia limina consul,

ipse uocat pugnas; sequitur tum cetera pubes,

aereaque adsensu conspirant cornua rauco.  [615

hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus

more iubebatur tristisque recludere portas.

abstinuit tactu pater auersusque refugit

foeda ministeria, et caecis se condidit umbris.

tum regina deum caelo delapsa morantis  [620

impulit ipsa manu portas, et cardine uerso

Belli ferratos rumpit Saturnia postis.

ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante;

pars pedes ire parat campis, pars arduus altis

puluerulentus equis furit; omnes arma requirunt.  [625

pars leuis clipeos et spicula lucida tergent

aruina pingui subiguntque in cote securis;

signaque ferre iuuat sonitusque audire tubarum.

quinque adeo magnae positis incudibus urbes

tela nouant, Atina potens Tiburque superbum,  [630

Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.

tegmina tuta cauant capitum flectuntque salignas

umbonum cratis; alii thoracas aenos

aut leuis ocreas lento ducunt argento;

uomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri  [635

cessit amor; recoquunt patrios fornacibus ensis.

classica iamque sonant, it bello tessera signum;

hic galeam tectis trepidus rapit, ille trementis

ad iuga cogit equos, clipeumque auroque trilicem

loricam induitur fidoque accingitur ense.  [640

 

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete,

qui bello exciti reges, quae quemque secutae

complerint campos acies, quibus Itala iam tum

floruerit terra alma uiris, quibus arserit armis;

et meministis enim, diuae, et memorare potestis;  [645

ad nos uix tenuis famae perlabitur aura.

 

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris

contemptor diuum Mezentius agminaque armat.

filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter

non fuit excepto Laurentis corpore Turni;  [650

Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,

ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos

mille uiros, dignus patriis qui laetior esset

imperiis et cui pater haud Mezentius esset.

 

Post hos insignem palma per gramina currum  [655

uictoresque ostentat equos satus Hercule pulchro

pulcher Auentinus, clipeoque insigne paternum

centum anguis cinctamque gerit serpentibus Hydram;

collis Auentini silua quem Rhea sacerdos

furtiuum partu sub luminis edidit oras,  [660

mixta deo mulier, postquam Laurentia uictor

Geryone exstincto Tirynthius attigit arua,

Tyrrhenoque boues in flumine lauit Hiberas.

pila manu saeuosque gerunt in bella dolones,

et tereti pugnant mucrone ueruque Sabello.  [665

ipse pedes, tegimen torquens immane leonis,

terribili impexum saeta cum dentibus albis

indutus capiti, sic regia tecta subibat,

horridus Herculeoque umeros innexus amictu.

 

Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,  [670

fratris Tiburti dictam cognomine gentem,

Catillusque acerque Coras, Argiua iuuentus,

et primam ante aciem densa inter tela feruntur:

ceu duo nubigenae cum uertice montis ab alto

descendunt Centauri Homolen Othrymque niualem  [675

linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens

silua locum et magno cedunt uirgulta fragore.

 

Nec Praenestinae fundator defuit urbis,

Volcano genitum pecora inter agrestia regem

inuentumque focis omnis quem credidit aetas,  [680

Caeculus. hunc legio late comitatur agrestis:

quique altum Praeneste uiri quique arua Gabinae

Iunonis gelidumque Anienem et roscida riuis

Hernica saxa colunt, quos diues Anagnia pascis,

quos Amasene pater. non illis omnibus arma  [685

nec clipei currusue sonant; pars maxima glandes

liuentis plumbi spargit, pars spicula gestat

bina manu, fuluosque lupi de pelle galeros

tegmen habent capiti; uestigia nuda sinistri

instituere pedis, crudus tegit altera pero.  [690

 

At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,

quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,

iam pridem resides populos desuetaque bello

agmina in arma uocat subito ferrumque retractat.

hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos,  [695

hi Soractis habent arces Flauiniaque arua

et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.

ibant aequati numero regemque canebant:

ceu quondam niuei liquida inter nubila cycni

cum sese e pastu referunt et longa canoros  [700

dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe

pulsa palus.

nec quisquam aeratas acies examine tanto

misceri putet, aeriam sed gurgite ab alto

urgeri uolucrum raucarum ad litora nubem.  [705

 

Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum

agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar,

Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens

per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.

una ingens Amiterna cohors priscique Quirites,  [710

Ereti manus omnis oliuiferaeque Mutuscae;

qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,

qui Tetricae horrentis rupes montemque Seuerum

Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae,

qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit  [715

Nursia, et Ortinae classes populique Latini,

quosque secans infaustum interluit Allia nomen:

quam multi Libyco uoluuntur marmore fluctus

saeuus ubi Orion hibernis conditur undis,

uel cum sole nouo densae torrentur aristae  [720

aut Hermi campo aut Lyciae flauentibus aruis.

scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.

 

Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,

curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis

mille rapit populos, uertunt felicia Baccho   [725

Massica qui rastris, et quos de collibus altis

Aurunci misere patres Sidicinaque iuxta

aequora, quique Cales linquunt amnisque uadosi

accola Volturni, pariterque Saticulus asper

Oscorumque manus. teretes sunt aclydes illis  [730

tela, sed haec lento mos est aptare flagello.

laeuas caetra tegit, falcati comminus enses.

 

Nec tu carminibus nostris indictus abibis,

Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha

fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,  [735

iam senior; patriis sed non et filius aruis

contentus late iam tum dicione premebat

Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus,

quique Rufras Batulumque tenent atque arua Celemnae,

et quos maliferae despectant moenia Abellae,  [740

Teutonico ritu soliti torquere cateias;

tegmina quis capitum raptus de subere cortex

aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.

 

Et te montosae misere in proelia Nersae,

Vfens, insignem fama et felicibus armis,  [745

horrida praecipue cui gens adsuetaque multo

uenatu nemorum, duris Aequicula glaebis.

armati terram exercent semperque recentis

conuectare iuuat praedas et uiuere rapto.

 

Quin et Marruuia uenit de gente sacerdos  [750

fronde super galeam et felici comptus oliua

Archippi regis missu, fortissimus Vmbro,

uipereo generi et grauiter spirantibus hydris

spargere qui somnos cantuque manuque solebat,

mulcebatque iras et morsus arte leuabat.  [755

sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum

eualuit neque eum iuuere in uulnera cantus

somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.

te nemus Angitiae, uitrea te Fucinus unda,

te liquidi fleuere lacus.  [760

 

Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,

Virbius, insignem quem mater Aricia misit,

eductum Egeriae lucis umentia circum

litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.

namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte nouercae  [765

occiderit patriasque explerit sanguine poenas

turbatis distractus equis, ad sidera rursus

aetheria et superas caeli uenisse sub auras,

Paeoniis reuocatum herbis et amore Dianae.

tum pater omnipotens aliquem indignatus ab umbris  [770

mortalem infernis ad lumina surgere uitae,

ipse repertorem medicinae talis et artis

fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.

at Triuia Hippolytum secretis alma recondit

sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat,  [775

solus ubi in siluis Italis ignobilis aeuum

exigeret uersoque ubi nomine Virbius esset.

unde etiam templo Triuiae lucisque sacratis

cornipedes arcentur equi, quod litore currum

et iuuenem monstris pauidi effudere marinis.  [780

filius ardentis haud setius aequore campi

exercebat equos curruque in bella ruebat.

 

Ipse inter primos praestanti corpore Turnus

uertitur arma tenens et toto uertice supra est.

cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram  [785

sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignis;

tam magis illa fremens et tristibus effera flammis

quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.

at leuem clipeum sublatis cornibus Io

auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos,  [790

argumentum ingens, et custos uirginis Argus,

caelataque amnem fundens pater Inachus urna.

insequitur nimbus peditum clipeataque totis

agmina densentur campis, Argiuaque pubes

Auruncaeque manus, Rutuli ueteresque Sicani,  [795

et Sacranae acies et picti scuta Labici;

qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici

litus arant Rutulosque exercent uomere collis

Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus aruis

praesidet et uiridi gaudens Feronia luco;  [800

qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas

quaerit iter uallis atque in mare conditur Vfens.

 

Hos super aduenit Volsca de gente Camilla

agmen agens equitum et florentis aere cateruas,

bellatrix, non illa colo calathisue Mineruae  [805

femineas adsueta manus, sed proelia uirgo

dura pati cursuque pedum praeuertere uentos.

illa uel intactae segetis per summa uolaret

gramina nec teneras cursu laesisset aristas,

uel mare per medium fluctu suspensa tumenti  [810

ferret iter celeris nec tingeret aequore plantas.

illam omnis tectis agrisque effusa iuuentus

turbaque miratur matrum et prospectat euntem,

attonitis inhians animis ut regius ostro

uelet honos leuis umeros, ut fibula crinem  [815

auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram

et pastoralem praefixa cuspide myrtum.

 

 

Liber VIII

Vt belli signum Laurenti Turnus ab arce

extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,

utque acris concussit equos utque impulit arma,

extemplo turbati animi, simul omne tumultu

coniurat trepido Latium saeuitque iuuentus  [5

effera. ductores primi Messapus et Vfens

contemptorque deum Mezentius undique cogunt

auxilia et latos uastant cultoribus agros.

mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem

qui petat auxilium, et Latio consistere Teucros,  [10

aduectum Aenean classi uictosque penatis

inferre et fatis regem se dicere posci

edoceat, multasque uiro se adiungere gentis

Dardanio et late Latio increbrescere nomen:

quid struat his coeptis, quem, si fortuna sequatur,  [15

euentum pugnae cupiat, manifestius ipsi

quam Turno regi aut regi apparere Latino.

 

Talia per Latium. quae Laomedontius heros

cuncta uidens magno curarum fluctuat aestu,

atque animum nunc huc celerem nunc diuidit illuc  [20

in partisque rapit uarias perque omnia uersat,

sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis

sole repercussum aut radiantis imagine lunae

omnia peruolitat late loca, iamque sub auras

erigitur summique ferit laquearia tecti.  [25

nox erat et terras animalia fessa per omnis

alituum pecudumque genus sopor altus habebat,

cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe

Aeneas, tristi turbatus pectora bello,

procubuit seramque dedit per membra quietem.  [30

huic deus ipse loci fluuio Tiberinus amoeno

populeas inter senior se attollere frondes

uisus (eum tenuis glauco uelabat amictu

carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo),

tum sic adfari et curas his demere dictis:  [35

 

'O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem

qui reuehis nobis aeternaque Pergama seruas,

exspectate solo Laurenti aruisque Latinis,

hic tibi certa domus, certi (ne absiste) penates.

neu belli terrere minis; tumor omnis et irae  [40

concessere deum.

iamque tibi, ne uana putes haec fingere somnum,

litoreis ingens inuenta sub ilicibus sus

triginta capitum fetus enixa iacebit,

alba solo recubans, albi circum ubera nati.  [45

[hic locus urbis erit, requies ea certa laborum,]

ex quo ter denis urbem redeuntibus annis

Ascanius clari condet cognominis Albam.

haud incerta cano. nunc qua ratione quod instat

expedias uictor, paucis (aduerte) docebo.  [50

Arcades his oris, genus a Pallante profectum,

qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,

delegere locum et posuere in montibus urbem

Pallantis proaui de nomine Pallanteum.

hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina;  [55

hos castris adhibe socios et foedera iunge.

ipse ego te ripis et recto flumine ducam,

aduersum remis superes subuectus ut amnem.

surge age, nate dea, primisque cadentibus astris

Iunoni fer rite preces, iramque minasque  [60

supplicibus supera uotis. mihi uictor honorem

persolues. ego sum pleno quem flumine cernis

stringentem ripas et pinguia culta secantem,

caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.

hic mihi magna domus, celsis caput urbibus exit.'  [65

 

Dixit, deinde lacu fluuius se condidit alto

ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.

surgit et aetherii spectans orientia solis

lumina rite cauis undam de flumine palmis

sustinet ac talis effundit ad aethera uoces:  [70

'Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est,

tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,

accipite Aenean et tandem arcete periclis.

quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra

fonte tenent, quocumque solo pulcherrimus exis,  [75

semper honore meo, semper celebrabere donis

corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum.

adsis o tantum et propius tua numina firmes.'

sic memorat, geminasque legit de classe biremis

remigioque aptat, socios simul instruit armis.  [80

 

Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum,

candida per siluam cum fetu concolor albo

procubuit uiridique in litore conspicitur sus;

quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxima Iuno,

mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.  [85

Thybris ea fluuium, quam longa est, nocte tumentem

leniit, et tacita refluens ita substitit unda,

mitis ut in morem stagni placidaeque paludis

sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.

ergo iter inceptum celerant rumore secundo:  [90

labitur uncta uadis abies; mirantur et undae,

miratur nemus insuetum fulgentia longe

scuta uirum fluuio pictasque innare carinas.

olli remigio noctemque diemque fatigant

et longos superant flexus, uariisque teguntur  [95

arboribus, uiridisque secant placido aequore siluas.

sol medium caeli conscenderat igneus orbem

cum muros arcemque procul ac rara domorum

tecta uident, quae nunc Romana potentia caelo

aequauit, tum res inopes Euandrus habebat.  [100

ocius aduertunt proras urbique propinquant.

 

Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem

Amphitryoniadae magno diuisque ferebat

ante urbem in luco. Pallas huic filius una,

una omnes iuuenum primi pauperque senatus  [105

tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.

ut celsas uidere rates atque inter opacum

adlabi nemus et tacitos incumbere remis,

terrentur uisu subito cunctique relictis

consurgunt mensis. audax quos rumpere Pallas  [110

sacra uetat raptoque uolat telo obuius ipse,

et procul e tumulo: 'iuuenes, quae causa subegit

ignotas temptare uias? quo tenditis?' inquit.

'qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?'

tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta  [115

paciferaeque manu ramum praetendit oliuae:

'Troiugenas ac tela uides inimica Latinis,

quos illi bello profugos egere superbo.

Euandrum petimus. ferte haec et dicite lectos

Dardaniae uenisse duces socia arma rogantis.'   [120

obstipuit tanto percussus nomine Pallas:

'egredere o quicumque es' ait 'coramque parentem

adloquere ac nostris succede penatibus hospes.'

excepitque manu dextramque amplexus inhaesit;

progressi subeunt luco fluuiumque relinquunt.  [125

 

Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:

'optime Graiugenum, cui me Fortuna precari

et uitta comptos uoluit praetendere ramos,

non equidem extimui Danaum quod ductor et Arcas

quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;  [130

sed mea me uirtus et sancta oracula diuum

cognatique patres, tua terris didita fama,

coniunxere tibi et fatis egere uolentem.

Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,

Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus,  [135

aduehitur Teucros; Electram maximus Atlas

edidit, aetherios umero qui sustinet orbis.

uobis Mercurius pater est, quem candida Maia

Cyllenae gelido conceptum uertice fudit;

at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,  [140

idem Atlas generat caeli qui sidera tollit.

sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.

his fretus non legatos neque prima per artem

temptamenta tui pepigi; me, me ipse meumque

obieci caput et supplex ad limina ueni.  [145

gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello

insequitur; nos si pellant nihil afore credunt

quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant,

et mare quod supra teneant quodque adluit infra.

accipe daque fidem. sunt nobis fortia bello  [150

pectora, sunt animi et rebus spectata iuuentus.'

 

Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis

iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.

tum sic pauca refert: 'ut te, fortissime Teucrum,

accipio agnoscoque libens! ut uerba parentis  [155

et uocem Anchisae magni uultumque recordor!

nam memini Hesionae uisentem regna sororis

Laomedontiaden Priamum Salamina petentem

protinus Arcadiae gelidos inuisere finis.

tum mihi prima genas uestibat flore iuuentas,  [160

mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum

Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat

Anchises. mihi mens iuuenali ardebat amore

compellare uirum et dextrae coniungere dextram;

accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.  [165

ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas

discedens chlamydemque auro dedit intertextam,

frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.

ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,

et lux cum primum terris se crastina reddet,  [170

auxilio laetos dimittam opibusque iuuabo.

interea sacra haec, quando huc uenistis amici,

annua, quae differre nefas, celebrate fauentes

nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'

 

Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi  [175

pocula gramineoque uiros locat ipse sedili,

praecipuumque toro et uillosi pelle leonis

accipit Aenean solioque inuitat acerno.

tum lecti iuuenes certatim araeque sacerdos

uiscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris  [180

dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant.

uescitur Aeneas simul et Troiana iuuentus

perpetui tergo bouis et lustralibus extis.

 

Postquam exempta fames et amor compressus edendi,

rex Euandrus ait: 'non haec sollemnia nobis,   [185

has ex more dapes, hanc tanti numinis aram

uana superstitio ueterumque ignara deorum

imposuit: saeuis, hospes Troiane, periclis

seruati facimus meritosque nouamus honores.

iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem,  [190

disiectae procul ut moles desertaque montis

stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.

hic spelunca fuit uasto summota recessu,

semihominis Caci facies quam dira tenebat

solis inaccessam radiis; semperque recenti  [195

caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis

ora uirum tristi pendebant pallida tabo.

huic monstro Volcanus erat pater: illius atros

ore uomens ignis magna se mole ferebat.

attulit et nobis aliquando optantibus aetas  [200

auxilium aduentumque dei. nam maximus ultor

tergemini nece Geryonae spoliisque superbus

Alcides aderat taurosque hac uictor agebat

ingentis, uallemque boues amnemque tenebant.

at furis Caci mens effera, ne quid inausum  [205

aut intractatum scelerisue doliue fuisset,

quattuor a stabulis praestanti corpore tauros

auertit, totidem forma superante iuuencas.

atque hos, ne qua forent pedibus uestigia rectis,

cauda in speluncam tractos uersisque uiarum  [210

indiciis raptor saxo occultabat opaco;

quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.

interea, cum iam stabulis saturata moueret

Amphitryoniades armenta abitumque pararet,

discessu mugire boues atque omne querelis   [215

impleri nemus et colles clamore relinqui.

reddidit una boum uocem uastoque sub antro

mugiit et Caci spem custodita fefellit.

hic uero Alcidae furiis exarserat atro

felle dolor: rapit arma manu nodisque grauatum  [220

robur, et aerii cursu petit ardua montis.

tum primum nostri Cacum uidere timentem

turbatumque oculis; fugit ilicet ocior Euro

speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.

ut sese inclusit ruptisque immane catenis  [225

deiecit saxum, ferro quod et arte paterna

pendebat, fultosque emuniit obice postis,

ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque

accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,

dentibus infrendens. ter totum feruidus ira  [230

lustrat Auentini montem, ter saxea temptat

limina nequiquam, ter fessus ualle resedit.

stabat acuta silex praecisis undique saxis

speluncae dorso insurgens, altissima uisu,

dirarum nidis domus opportuna uolucrum.  [235

hanc, ut prona iugo laeuum incumbebat ad amnem,

dexter in aduersum nitens concussit et imis

auulsam soluit radicibus, inde repente

impulit; impulsu quo maximus intonat aether,

dissultant ripae refluitque exterritus amnis.  [240

at specus et Caci detecta apparuit ingens

regia, et umbrosae penitus patuere cauernae,

non secus ac si qua penitus ui terra dehiscens

infernas reseret sedes et regna recludat

pallida, dis inuisa, superque immane barathrum  [245

cernatur, trepident immisso lumine Manes.

ergo insperata deprensum luce repente

inclusumque cauo saxo atque insueta rudentem

desuper Alcides telis premit, omniaque arma

aduocat et ramis uastisque molaribus instat.  [250

ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,

faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)

euomit inuoluitque domum caligine caeca

prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro

fumiferam noctem commixtis igne tenebris.  [255

non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem

praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam

fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.

hic Cacum in tenebris incendia uana uomentem

corripit in nodum complexus, et angit inhaerens  [260

elisos oculos et siccum sanguine guttur.

panditur extemplo foribus domus atra reuulsis

abstractaeque boues abiurataeque rapinae

caelo ostenduntur, pedibusque informe cadauer

protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo  [265

terribilis oculos, uultum uillosaque saetis

pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignis.

ex illo celebratus honos laetique minores

seruauere diem, primusque Potitius auctor

et domus Herculei custos Pinaria sacri  [270

hanc aram luco statuit, quae maxima semper

dicetur nobis et erit quae maxima semper.

quare agite, o iuuenes, tantarum in munere laudum

cingite fronde comas et pocula porgite dextris,

communemque uocate deum et date uina uolentes.'  [275

dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra

uelauitque comas foliisque innexa pependit,

et sacer impleuit dextram scyphus. ocius omnes

in mensam laeti libant diuosque precantur.

 

Deuexo interea propior fit Vesper Olympo.  [280

iamque sacerdotes primusque Potitius ibant

pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.

instaurant epulas et mensae grata secundae

dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.

tum Salii ad cantus incensa altaria circum  [285

populeis adsunt euincti tempora ramis,

hic iuuenum chorus, ille senum, qui carmine laudes

Herculeas et facta ferunt: ut prima nouercae

monstra manu geminosque premens eliserit anguis,

ut bello egregias idem disiecerit urbes,  [290

Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores

rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae

pertulerit. 'tu nubigenas, inuicte, bimembris

Hylaeumque Pholumque manu, tu Cresia mactas

prodigia et uastum Nemeae sub rupe leonem.  [295

te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci

ossa super recubans antro semesa cruento;

nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus

arduus arma tenens; non te rationis egentem

Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.  [300

salue, uera Iouis proles, decus addite diuis,

et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.'

talia carminibus celebrant; super omnia Caci

speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.

consonat omne nemus strepitu collesque resultant.  [305

 

Exim se cuncti diuinis rebus ad urbem

perfectis referunt. ibat rex obsitus aeuo,

et comitem Aenean iuxta natumque tenebat

ingrediens uarioque uiam sermone leuabat.

miratur facilisque oculos fert omnia circum  [310

Aeneas, capiturque locis et singula laetus

exquiritque auditque uirum monimenta priorum.

tum rex Euandrus Romanae conditor arcis:

'haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant

gensque uirum truncis et duro robore nata,  [315

quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros

aut componere opes norant aut parcere parto,

sed rami atque asper uictu uenatus alebat.

primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo

arma Iouis fugiens et regnis exsul ademptis.  [320

is genus indocile ac dispersum montibus altis

composuit legesque dedit, Latiumque uocari

maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.

aurea quae perhibent illo sub rege fuere

saecula: sic placida populos in pace regebat,  [325

deterior donec paulatim ac decolor aetas

et belli rabies et amor successit habendi.

tum manus Ausonia et gentes uenere Sicanae,

saepius et nomen posuit Saturnia tellus;

tum reges asperque immani corpore Thybris,  [330

a quo post Itali fluuium cognomine Thybrim

diximus; amisit uerum uetus Albula nomen.

me pulsum patria pelagique extrema sequentem

Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum

his posuere locis, matrisque egere tremenda  [335

Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.'

 

Vix ea dicta, dehinc progressus monstrat et aram

et Carmentalem Romani nomine portam

quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem,

uatis fatidicae, cecinit quae prima futuros  [340

Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.

hinc lucum ingentem, quem Romulus acer asylum

rettulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal

Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.

nec non et sacri monstrat nemus Argileti  [345

testaturque locum et letum docet hospitis Argi.

hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit

aurea nunc, olim siluestribus horrida dumis.

iam tum religio pauidos terrebat agrestis

dira loci, iam tum siluam saxumque tremebant.  [350

'hoc nemus, hunc' inquit 'frondoso uertice collem

(quis deus incertum est) habitat deus; Arcades ipsum

credunt se uidisse Iouem, cum saepe nigrantem

aegida concuteret dextra nimbosque cieret.

haec duo praeterea disiectis oppida muris,  [355

reliquias ueterumque uides monimenta uirorum.

hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem;

Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.'

talibus inter se dictis ad tecta subibant

pauperis Euandri, passimque armenta uidebant  [360

Romanoque foro et lautis mugire Carinis.

ut uentum ad sedes, 'haec' inquit 'limina uictor

Alcides subiit, haec illum regia cepit.

aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum

finge deo, rebusque ueni non asper egenis.'  [365

dixit, et angusti subter fastigia tecti

ingentem Aenean duxit stratisque locauit

effultum foliis et pelle Libystidis ursae:

nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.

 

At Venus haud animo nequiquam exterrita mater  [370

Laurentumque minis et duro mota tumultu

Volcanum adloquitur, thalamoque haec coniugis aureo

incipit et dictis diuinum aspirat amorem:

'dum bello Argolici uastabant Pergama reges

debita casurasque inimicis ignibus arces,  [375

non ullum auxilium miseris, non arma rogaui

artis opisque tuae, nec te, carissime coniunx,

incassumue tuos uolui exercere labores,

quamuis et Priami deberem plurima natis,

et durum Aeneae fleuissem saepe laborem.  [380

nunc Iouis imperiis Rutulorum constitit oris:

ergo eadem supplex uenio et sanctum mihi numen

arma rogo, genetrix nato. te filia Nerei,

te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.

aspice qui coeant populi, quae moenia clausis  [385

ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.'

dixerat et niueis hinc atque hinc diua lacertis

cunctantem amplexu molli fouet. ille repente

accepit solitam flammam, notusque medullas

intrauit calor et labefacta per ossa cucurrit,  [390

non secus atque olim tonitru cum rupta corusco

ignea rima micans percurrit lumine nimbos;

sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.

tum pater aeterno fatur deuinctus amore:

'quid causas petis ex alto? fiducia cessit  [395

quo tibi, diua, mei? similis si cura fuisset,

tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset;

nec pater omnipotens Troiam nec fata uetabant

stare decemque alios Priamum superesse per annos.

et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est,  [400

quidquid in arte mea possum promittere curae,

quod fieri ferro liquidoue potest electro,

quantum ignes animaeque ualent, absiste precando

uiribus indubitare tuis.' ea uerba locutus

optatos dedit amplexus placidumque petiuit  [405

coniugis infusus gremio per membra soporem.

 

Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae

curriculo expulerat somnum, cum femina primum,

cui tolerare colo uitam tenuique Minerua

impositum, cinerem et sopitos suscitat ignis  [410

noctem addens operi, famulasque ad lumina longo

exercet penso, castum ut seruare cubile

coniugis et possit paruos educere natos:

haud secus ignipotens nec tempore segnior illo

mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.  [415

insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque

erigitur Liparen fumantibus ardua saxis,

quam subter specus et Cyclopum exesa caminis

antra Aetnaea tonant, ualidique incudibus ictus

auditi referunt gemitus, striduntque cauernis  [420

stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,

Volcani domus et Volcania nomine tellus.

hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.

ferrum exercebant uasto Cyclopes in antro,

Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon.  [425

his informatum manibus iam parte polita

fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo

deicit in terras, pars imperfecta manebat.

tris imbris torti radios, tris nubis aquosae

addiderant, rutuli tris ignis et alitis Austri.  [430

fulgores nunc terrificos sonitumque metumque

miscebant operi flammisque sequacibus iras.

parte alia Marti currumque rotasque uolucris

instabant, quibus ille uiros, quibus excitat urbes;

aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,  [435

certatim squamis serpentum auroque polibant

conexosque anguis ipsamque in pectore diuae

Gorgona desecto uertentem lumina collo.

'tollite cuncta' inquit 'coeptosque auferte labores,

Aetnaei Cyclopes, et huc aduertite mentem:  [440

arma acri facienda uiro. nunc uiribus usus,

nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.

praecipitate moras.' nec plura effatus, at illi

ocius incubuere omnes pariterque laborem

sortiti. fluit aes riuis aurique metallum  [445

uulnificusque chalybs uasta fornace liquescit.

ingentem clipeum informant, unum omnia contra

tela Latinorum, septenosque orbibus orbis

impediunt. alii uentosis follibus auras

accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt  [450

aera lacu; gemit impositis incudibus antrum;

illi inter sese multa ui bracchia tollunt

in numerum, uersantque tenaci forcipe massam.

 

Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,

Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma  [455

et matutini uolucrum sub culmine cantus.

consurgit senior tunicaque inducitur artus

et Tyrrhena pedum circumdat uincula plantis.

tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem

demissa ab laeua pantherae terga retorquens.  [460

nec non et gemini custodes limine ab alto

praecedunt gressumque canes comitantur erilem.

hospitis Aeneae sedem et secreta petebat

sermonum memor et promissi muneris heros.

nec minus Aeneas se matutinus agebat;  [465

filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.

congressi iungunt dextras mediisque residunt

aedibus et licito tandem sermone fruuntur.

rex prior haec:

'maxime Teucrorum ductor, quo sospite numquam  [470

res equidem Troiae uictas aut regna fatebor,

nobis ad belli auxilium pro nomine tanto

exiguae uires; hinc Tusco claudimur amni,

hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.

sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis  [475

iungere castra paro, quam fors inopina salutem

ostentat: fatis huc te poscentibus adfers.

haud procul hinc saxo incolitur fundata uetusto

urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam

gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis.  [480

hanc multos florentem annos rex deinde superbo

imperio et saeuis tenuit Mezentius armis.

quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni

effera? di capiti ipsius generique reseruent!

mortua quin etiam iungebat corpora uiuis  [485

componens manibusque manus atque oribus ora,

tormenti genus, et sanie taboque fluentis

complexu in misero longa sic morte necabat.

at fessi tandem ciues infanda furentem

armati circumsistunt ipsumque domumque,  [490

obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.

ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros

confugere et Turni defendier hospitis armis.

ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis,

regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt.  [495

his ego te, Aenea, ductorem milibus addam.

toto namque fremunt condensae litore puppes

signaque ferre iubent, retinet longaeuus haruspex

fata canens: "o Maeoniae delecta iuuentus,

flos ueterum uirtusque uirum, quos iustus in hostem  [500

fert dolor et merita accendit Mezentius ira,

nulli fas Italo tantam subiungere gentem:

externos optate duces." tum Etrusca resedit

hoc acies campo monitis exterrita diuum.

ipse oratores ad me regnique coronam  [505

cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon,

succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.

sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus

inuidet imperium seraeque ad fortia uires.

natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella  [510

hinc partem patriae traheret. tu, cuius et annis

et generi fatum indulget, quem numina poscunt,

ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.

hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,

Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro  [515

militiam et graue Martis opus, tua cernere facta

adsuescat, primis et te miretur ab annis.

Arcadas huic equites bis centum, robora pubis

lecta dabo, totidemque suo tibi nomine Pallas.'

 

Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant  [520

Aeneas Anchisiades et fidus Achates,

multaque dura suo tristi cum corde putabant,

ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.

namque improuiso uibratus ab aethere fulgor

cum sonitu uenit et ruere omnia uisa repente,  [525

Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.

suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens.

arma inter nubem caeli in regione serena

per sudum rutilare uident et pulsa tonare.

obstipuere animis alii, sed Troius heros  [530

agnouit sonitum et diuae promissa parentis.

tum memorat: 'ne uero, hospes, ne quaere profecto

quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.

hoc signum cecinit missuram diua creatrix,

si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras  [535

laturam auxilio.

heu quantae miseris caedes Laurentibus instant!

quas poenas mihi, Turne, dabis! quam multa sub undas

scuta uirum galeasque et fortia corpora uolues,

Thybri pater! poscant acies et foedera rumpant.'  [540

 

Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto

et primum Herculeis sopitas ignibus aras

excitat, hesternumque larem paruosque penatis

laetus adit; mactat lectas de more bidentis

Euandrus pariter, pariter Troiana iuuentus.  [545

post hinc ad nauis graditur sociosque reuisit,

quorum de numero qui sese in bella sequantur

praestantis uirtute legit; pars cetera prona

fertur aqua segnisque secundo defluit amni,

nuntia uentura Ascanio rerumque patrisque.  [550

dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arua;

ducunt exsortem Aeneae, quem fulua leonis

pellis obit totum praefulgens unguibus aureis.

 

Fama uolat paruam subito uulgata per urbem

ocius ire equites Tyrrheni ad limina regis.  [555

uota metu duplicant matres, propiusque periclo

it timor et maior Martis iam apparet imago.

tum pater Euandrus dextram complexus euntis

haeret inexpletus lacrimans ac talia fatur:

'o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,  [560

qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa

straui scutorumque incendi uictor aceruos

et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,

nascenti cui tris animas Feronia mater

(horrendum dictu) dederat, terna arma mouenda—  [565

ter leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis

abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis:

non ego nunc dulci amplexu diuellerer usquam,

nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam

huic capiti insultans tot ferro saeua dedisset  [570

funera, tam multis uiduasset ciuibus urbem.

at uos, o superi, et diuum tu maxime rector

Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis

et patrias audite preces. si numina uestra

incolumem Pallanta mihi, si fata reseruant,  [575

si uisurus eum uiuo et uenturus in unum,

uitam oro, patior quemuis durare laborem.

sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris,

nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere uitam,

dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,  [580

dum te, care puer, mea sola et sera uoluptas,

complexu teneo, grauior neu nuntius auris

uulneret.' haec genitor digressu dicta supremo

fundebat; famuli conlapsum in tecta ferebant.

 

Iamque adeo exierat portis equitatus apertis  [585

Aeneas inter primos et fidus Achates,

inde alii Troiae proceres; ipse agmine Pallas

it medio chlamyde et pictis conspectus in armis,

qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,

quem Venus ante alios astrorum diligit ignis,  [590

extulit os sacrum caelo tenebrasque resoluit.

stant pauidae in muris matres oculisque sequuntur

pulueream nubem et fulgentis aere cateruas.

olli per dumos, qua proxima meta uiarum,

armati tendunt; it clamor, et agmine facto  [595

quadripedante putrem sonitu quatit ungula campum.

est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,

religione patrum late sacer; undique colles

inclusere caui et nigra nemus abiete cingunt.

Siluano fama est ueteres sacrasse Pelasgos,  [600

aruorum pecorisque deo, lucumque diemque,

qui primi finis aliquando habuere Latinos.

haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant

castra locis, celsoque omnis de colle uideri

iam poterat legio et latis tendebat in aruis.  [605

huc pater Aeneas et bello lecta iuuentus

succedunt, fessique et equos et corpora curant.

 

At Venus aetherios inter dea candida nimbos

dona ferens aderat; natumque in ualle reducta

ut procul egelido secretum flumine uidit,  [610

talibus adfata est dictis seque obtulit ultro:

'en perfecta mei promissa coniugis arte

munera. ne mox aut Laurentis, nate, superbos

aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.'

dixit, et amplexus nati Cytherea petiuit,  [615

arma sub aduersa posuit radiantia quercu.

ille deae donis et tanto laetus honore

expleri nequit atque oculos per singula uoluit,

miraturque interque manus et bracchia uersat

terribilem cristis galeam flammasque uomentem,  [620

fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem,

sanguineam, ingentem, qualis cum caerula nubes

solis inardescit radiis longeque refulget;

tum leuis ocreas electro auroque recocto,

hastamque et clipei non enarrabile textum.  [625

illic res Italas Romanorumque triumphos

haud uatum ignarus uenturique inscius aeui

fecerat ignipotens, illic genus omne futurae

stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine bella.

fecerat et uiridi fetam Mauortis in antro  [630

procubuisse lupam, geminos huic ubera circum

ludere pendentis pueros et lambere matrem

impauidos, illam tereti ceruice reflexa

mulcere alternos et corpora fingere lingua.

nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas  [635

consessu caueae, magnis Circensibus actis,

addiderat, subitoque nouum consurgere bellum

Romulidis Tatioque seni Curibusque seueris.

post idem inter se posito certamine reges

armati Iouis ante aram paterasque tenentes  [640

stabant et caesa iungebant foedera porca.

haud procul inde citae Mettum in diuersa quadrigae

distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!),

raptabatque uiri mendacis uiscera Tullus

per siluam, et sparsi rorabant sanguine uepres.  [645

nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat

accipere ingentique urbem obsidione premebat;

Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.

illum indignanti similem similemque minanti

aspiceres, pontem auderet quia uellere Cocles  [650

et fluuium uinclis innaret Cloelia ruptis.

in summo custos Tarpeiae Manlius arcis

stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,

Romuleoque recens horrebat regia culmo.

atque hic auratis uolitans argenteus anser  [655

porticibus Gallos in limine adesse canebat;

Galli per dumos aderant arcemque tenebant

defensi tenebris et dono noctis opacae.

aurea caesaries ollis atque aurea uestis,

uirgatis lucent sagulis, tum lactea colla  [660

auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant

gaesa manu, scutis protecti corpora longis.

hic exsultantis Salios nudosque Lupercos

lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo

extuderat, castae ducebant sacra per urbem  [665

pilentis matres in mollibus. hinc procul addit

Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,

et scelerum poenas, et te, Catilina, minaci

pendentem scopulo Furiarumque ora trementem,

secretosque pios, his dantem iura Catonem.  [670

haec inter tumidi late maris ibat imago

aurea, sed fluctu spumabant caerula cano,

et circum argento clari delphines in orbem

aequora uerrebant caudis aestumque secabant.

in medio classis aeratas, Actia bella,  [675

cernere erat, totumque instructo Marte uideres

feruere Leucaten auroque effulgere fluctus.

hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar

cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,

stans celsa in puppi, geminas cui tempora flammas  [680

laeta uomunt patriumque aperitur uertice sidus.

parte alia uentis et dis Agrippa secundis

arduus agmen agens, cui, belli insigne superbum,

tempora nauali fulgent rostrata corona.

hinc ope barbarica uariisque Antonius armis,  [685

uictor ab Aurorae populis et litore rubro,

Aegyptum uirisque Orientis et ultima secum

Bactra uehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.

una omnes ruere ac totum spumare reductis

conuulsum remis rostrisque tridentibus aequor.   [690

alta petunt; pelago credas innare reuulsas

Cycladas aut montis concurrere montibus altos,

tanta mole uiri turritis puppibus instant.

stuppea flamma manu telisque uolatile ferrum

spargitur, arua noua Neptunia caede rubescunt.  [695

regina in mediis patrio uocat agmina sistro,

necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.

omnigenumque deum monstra et latrator Anubis

contra Neptunum et Venerem contraque Mineruam

tela tenent. saeuit medio in certamine Mauors  [700

caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae,

et scissa gaudens uadit Discordia palla,

quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.

Actius haec cernens arcum intendebat Apollo

desuper; omnis eo terrore Aegyptus et Indi,  [705

omnis Arabs, omnes uertebant terga Sabaei.

ipsa uidebatur uentis regina uocatis

uela dare et laxos iam iamque immittere funis.

illam inter caedes pallentem morte futura

fecerat ignipotens undis et Iapyge ferri,  [710

contra autem magno maerentem corpore Nilum

pandentemque sinus et tota ueste uocantem

caeruleum in gremium latebrosaque flumina uictos.

at Caesar, triplici inuectus Romana triumpho

moenia, dis Italis uotum immortale sacrabat,  [715

maxima ter centum totam delubra per urbem.

laetitia ludisque uiae plausuque fremebant;

omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;

ante aras terram caesi strauere iuuenci.

ipse sedens niueo candentis limine Phoebi  [720

dona recognoscit populorum aptatque superbis

postibus; incedunt uictae longo ordine gentes,

quam uariae linguis, habitu tam uestis et armis.

hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,

hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos  [725

finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis,

extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis,

indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.

 

Talia per clipeum Volcani, dona parentis,

miratur rerumque ignarus imagine gaudet  [730

attollens umero famamque et fata nepotum.

 

 

Liber IX

Atque ea diuersa penitus dum parte geruntur,

Irim de caelo misit Saturnia Iuno

audacem ad Turnum. luco tum forte parentis

Pilumni Turnus sacrata ualle sedebat.

ad quem sic roseo Thaumantias ore locuta est:  [5

'Turne, quod optanti diuum promittere nemo

auderet, uoluenda dies en attulit ultro.

Aeneas urbe et sociis et classe relicta

sceptra Palatini sedemque petit Euandri.

nec satis: extremas Corythi penetrauit ad urbes  [10

Lydorumque manum, collectos armat agrestis.

quid dubitas? nunc tempus equos, nunc poscere currus.

rumpe moras omnis et turbata arripe castra.'

dixit, et in caelum paribus se sustulit alis

ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.  [15

agnouit iuuenis duplicisque ad sidera palmas

sustulit ac tali fugientem est uoce secutus:

'Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam

detulit in terras? unde haec tam clara repente

tempestas? medium uideo discedere caelum  [20

palantisque polo stellas. sequor omina tanta,

quisquis in arma uocas.' et sic effatus ad undam

processit summoque hausit de gurgite lymphas

multa deos orans, onerauitque aethera uotis.

 

Iamque omnis campis exercitus ibat apertis  [25

diues equum, diues pictai uestis et auri;

Messapus primas acies, postrema coercent

Tyrrhidae iuuenes, medio dux agmine Turnus:

ceu septem surgens sedatis amnibus altus  [30

per tacitum Ganges aut pingui flumine Nilus

cum refluit campis et iam se condidit alueo.

hic subitam nigro glomerari puluere nubem

prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis.

primus ab aduersa conclamat mole Caicus:  [35

'quis globus, o ciues, caligine uoluitur atra?

ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros,

hostis adest, heia!' ingenti clamore per omnis

condunt se Teucri portas et moenia complent.

namque ita discedens praeceperat optimus armis  [40

Aeneas: si qua interea fortuna fuisset,

neu struere auderent aciem neu credere campo;

castra modo et tutos seruarent aggere muros.

ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat,

obiciunt portas tamen et praecepta facessunt,  [45

armatique cauis exspectant turribus hostem.

 

Turnus, ut ante uolans tardum praecesserat agmen

uiginti lectis equitum comitatus et urbi

improuisus adest, maculis quem Thracius albis

portat equus cristaque tegit galea aurea rubra,  [50

'ecquis erit mecum, iuuenes, qui primus in hostem—?

en,' ait et iaculum attorquens emittit in auras,

principium pugnae, et campo sese arduus infert.

clamorem excipiunt socii fremituque sequuntur

horrisono; Teucrum mirantur inertia corda,   [55

non aequo dare se campo, non obuia ferre

arma uiros, sed castra fouere. huc turbidus atque huc

lustrat equo muros aditumque per auia quaerit.

ac ueluti pleno lupus insidiatus ouili

cum fremit ad caulas uentos perpessus et imbris  [60

nocte super media; tuti sub matribus agni

balatum exercent, ille asper et improbus ira

saeuit in absentis; collecta fatigat edendi

ex longo rabies et siccae sanguine fauces:

haud aliter Rutulo muros et castra tuenti  [65

ignescunt irae, duris dolor ossibus ardet.

qua temptet ratione aditus, et quae uia clausos

excutiat Teucros uallo atque effundat in aequum?

classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,

aggeribus saeptam circum et fluuialibus undis,  [70

inuadit sociosque incendia poscit ouantis

atque manum pinu flagranti feruidus implet.

tum uero incumbunt (urget praesentia Turni),

atque omnis facibus pubes accingitur atris.

diripuere focos: piceum fert fumida lumen  [75

taeda et commixtam Volcanus ad astra fauillam.

 

Quis deus, o Musae, tam saeua incendia Teucris

auertit? tantos ratibus quis depulit ignis?

dicite: prisca fides facto, sed fama perennis.

tempore quo primum Phrygia formabat in Ida  [80

Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,

ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum

uocibus his adfata Iouem: 'da, nate, petenti,

quod tua cara parens domito te poscit Olympo.

pinea silua mihi multos dilecta per annos,  [85

lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,

nigranti picea trabibusque obscurus acernis.

has ego Dardanio iuueni, cum classis egeret,

laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.

solue metus atque hoc precibus sine posse parentem,  [90

ne cursu quassatae ullo neu turbine uenti

uincantur: prosit nostris in montibus ortas.'

filius huic contra, torquet qui sidera mundi:

'o genetrix, quo fata uocas? aut quid petis istis?

mortaline manu factae immortale carinae  [95

fas habeant? certusque incerta pericula lustret

Aeneas? cui tanta deo permissa potestas?

immo, ubi defunctae finem portusque tenebunt

Ausonios olim, quaecumque euaserit undis

Dardaniumque ducem Laurentia uexerit arua,  [100

mortalem eripiam formam magnique iubebo

aequoris esse deas, qualis Nereia Doto

et Galatea secant spumantem pectore pontum.'

dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,

per pice torrentis atraque uoragine ripas  [105

adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.

 

Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae

debita complerant, cum Turni iniuria Matrem

admonuit ratibus sacris depellere taedas.

hic primum noua lux oculis offulsit et ingens  [110

uisus ab Aurora caelum transcurrere nimbus

Idaeique chori; tum uox horrenda per auras

excidit et Troum Rutulorumque agmina complet:

'ne trepidate meas, Teucri, defendere nauis

neue armate manus; maria ante exurere Turno  [115

quam sacras dabitur pinus. uos ite solutae,

ite deae pelagi; genetrix iubet.' et sua quaeque

continuo puppes abrumpunt uincula ripis

delphinumque modo demersis aequora rostris

ima petunt. hinc uirgineae (mirabile monstrum)  [120

reddunt se totidem facies pontoque feruntur.  [122

 

Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse

turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis

rauca sonans reuocatque pedem Tiberinus ab alto.  [125

at non audaci Turno fiducia cessit;

ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:

'Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse

auxilium solitum eripuit: non tela neque ignis

exspectant Rutulos. ergo maria inuia Teucris,  [130

nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est,

terra autem in nostris manibus, tot milia gentes

arma ferunt Italae. nil me fatalia terrent,

si qua Phryges prae se iactant, responsa deorum;

sat fatis Venerique datum, tetigere quod arua  [135

fertilis Ausoniae Troes. sunt et mea contra

fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem

coniuge praerepta; nec solos tangit Atridas

iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.

"sed periisse semel satis est": peccare fuisset  [140

ante satis, penitus modo non genus omne perosos

femineum. quibus haec medii fiducia ualli

fossarumque morae, leti discrimina parua,

dant animos; at non uiderunt moenia Troiae

Neptuni fabricata manu considere in ignis?  [145

sed uos, o lecti, ferro qui scindere uallum

apparat et mecum inuadit trepidantia castra?

non armis mihi Volcani, non mille carinis

est opus in Teucros. addant se protinus omnes

Etrusci socios. tenebras et inertia furta  [150

Palladii caesis late custodibus arcis

ne timeant, nec equi caeca condemur in aluo:

luce palam certum est igni circumdare muros.

haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga

esse ferant, decimum quos distulit Hector in annum.  [155

nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,

quod superest, laeti bene gestis corpora rebus

procurate, uiri, et pugnam sperate parari.'

interea uigilum excubiis obsidere portas

cura datur Messapo et moenia cingere flammis.  [160

bis septem Rutuli muros qui milite seruent

delecti, ast illos centeni quemque sequuntur

purpurei cristis iuuenes auroque corusci.

discurrunt uariantque uices, fusique per herbam

indulgent uino et uertunt crateras aenos.  [165

conlucent ignes, noctem custodia ducit

insomnem ludo.

 

Haec super e uallo prospectant Troes et armis

alta tenent, nec non trepidi formidine portas

explorant pontisque et propugnacula iungunt,  [170

tela gerunt. instat Mnestheus acerque Serestus,

quos pater Aeneas, si quando aduersa uocarent,

rectores iuuenum et rerum dedit esse magistros.

omnis per muros legio sortita periclum

excubat exercetque uices, quod cuique tuendum est.  [175

 

Nisus erat portae custos, acerrimus armis,

Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida

uenatrix iaculo celerem leuibusque sagittis,

et iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter

non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma,  [180

ora puer prima signans intonsa iuuenta.

his amor unus erat pariterque in bella ruebant;

tum quoque communi portam statione tenebant.

Nisus ait: 'dine hunc ardorem mentibus addunt,

Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?  [185

aut pugnam aut aliquid iamdudum inuadere magnum

mens agitat mihi, nec placida contenta quiete est.

cernis quae Rutulos habeat fiducia rerum:

lumina rara micant, somno uinoque soluti

procubuere, silent late loca. percipe porro  [190

quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.

Aenean acciri omnes, populusque patresque,

exposcunt, mittique uiros qui certa reportent.

si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti

fama sat est), tumulo uideor reperire sub illo  [195

posse uiam ad muros et moenia Pallantea.'

obstipuit magno laudum percussus amore

Euryalus, simul his ardentem adfatur amicum:

'mene igitur socium summis adiungere rebus,

Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam?  [200

non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes,

Argolicum terrorem inter Troiaeque labores

sublatum erudiit, nec tecum talia gessi

magnanimum Aenean et fata extrema secutus:

est hic, est animus lucis contemptor et istum  [205

qui uita bene credat emi, quo tendis, honorem.'

Nisus ad haec: 'equidem de te nil tale uerebar,

nec fas; non ita me referat tibi magnus ouantem

Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.

sed si quis (quae multa uides discrimine tali)   [210

si quis in aduersum rapiat casusue deusue,

te superesse uelim, tua uita dignior aetas.

sit qui me raptum pugna pretioue redemptum

mandet humo, solita aut si qua id Fortuna uetabit,

absenti ferat inferias decoretque sepulcro.  [215

neu matri miserae tanti sim causa doloris,

quae te sola, puer, multis e matribus ausa

persequitur, magni nec moenia curat Acestae.'

ille autem: 'causas nequiquam nectis inanis

nec mea iam mutata loco sententia cedit.  [220

acceleremus' ait, uigiles simul excitat. illi

succedunt seruantque uices; statione relicta

ipse comes Niso graditur regemque requirunt.

 

Cetera per terras omnis animalia somno

laxabant curas et corda oblita laborum:  [225

ductores Teucrum primi, delecta iuuentus,

consilium summis regni de rebus habebant,

quid facerent quisue Aeneae iam nuntius esset.

stant longis adnixi hastis et scuta tenentes

castrorum et campi medio. tum Nisus et una  [230

Euryalus confestim alacres admittier orant:

rem magnam pretiumque morae fore. primus Iulus

accepit trepidos ac Nisum dicere iussit.

tum sic Hyrtacides: 'audite o mentibus aequis

Aeneadae, neue haec nostris spectentur ab annis  [235

quae ferimus. Rutuli somno uinoque soluti

conticuere. locum insidiis conspeximus ipsi,

qui patet in biuio portae quae proxima ponto.

interrupti ignes aterque ad sidera fumus

erigitur. si fortuna permittitis uti  [240

quaesitum Aenean et moenia Pallantea,

mox hic cum spoliis ingenti caede peracta

adfore cernetis. nec nos uia fallit euntis:

uidimus obscuris primam sub uallibus urbem

uenatu adsiduo et totum cognouimus amnem.'  [245

hic annis grauis atque animi maturus Aletes:

'di patrii, quorum semper sub numine Troia est,

non tamen omnino Teucros delere paratis,

cum talis animos iuuenum et tam certa tulistis

pectora.' sic memorans umeros dextrasque tenebat  [250

amborum et uultum lacrimis atque ora rigabat.

'quae uobis, quae digna, uiri, pro laudibus istis

praemia posse rear solui? pulcherrima primum

di moresque dabunt uestri: tum cetera reddet

actutum pius Aeneas atque integer aeui  [255

Ascanius meriti tanti non immemor umquam.'

'immo ego uos, cui sola salus genitore reducto,'

excipit Ascanius 'per magnos, Nise, penatis

Assaracique larem et canae penetralia Vestae

obtestor, quaecumque mihi fortuna fidesque est,  [260

in uestris pono gremiis. reuocate parentem,

reddite conspectum; nihil illo triste recepto.

bina dabo argento perfecta atque aspera signis

pocula, deuicta genitor quae cepit Arisba,

et tripodas geminos, auri duo magna talenta,  [265

cratera antiquum quem dat Sidonia Dido.

si uero capere Italiam sceptrisque potiri

contigerit uictori et praedae dicere sortem,

uidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis

aureus; ipsum illum, clipeum cristasque rubentis  [270

excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.

praeterea bis sex genitor lectissima matrum

corpora captiuosque dabit suaque omnibus arma,

insuper his campi quod rex habet ipse Latinus.

te uero, mea quem spatiis propioribus aetas  [275

insequitur, uenerande puer, iam pectore toto

accipio et comitem casus complector in omnis.

nulla meis sine te quaeretur gloria rebus:

seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum

uerborumque fides.' contra quem talia fatur  [280

Euryalus: 'me nulla dies tam fortibus ausis

dissimilem arguerit; tantum fortuna secunda

haud aduersa cadat. sed te super omnia dona

unum oro: genetrix Priami de gente uetusta

est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus  [285

mecum excedentem, non moenia regis Acestae.

hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli

inque salutatam linquo (nox et tua testis

dextera), quod nequeam lacrimas perferre parentis.

at tu, oro, solare inopem et succurre relictae.  [290

hanc sine me spem ferre tui, audentior ibo

in casus omnis.' percussa mente dedere

Dardanidae lacrimas, ante omnis pulcher Iulus,

atque animum patriae strinxit pietatis imago.

tum sic effatur:  [  [  [  [295

'sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis.

namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae

solum defuerit, nec partum gratia talem

parua manet. casus factum quicumque sequentur,

per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat:  [300

quae tibi polliceor reduci rebusque secundis,

haec eadem matrique tuae generique manebunt.'

sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem

auratum, mira quem fecerat arte Lycaon

Cnosius atque habilem uagina aptarat eburna.  [305

dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis

exuuias, galeam fidus permutat Aletes.

protinus armati incedunt; quos omnis euntis

primorum manus ad portas, iuuenumque senumque,

prosequitur uotis. nec non et pulcher Iulus,  [310

ante annos animumque gerens curamque uirilem,

multa patri mandata dabat portanda; sed aurae

omnia discerpunt et nubibus inrita donant.

 

Egressi superant fossas noctisque per umbram

castra inimica petunt, multis tamen ante futuri  [315

exitio. passim somno uinoque per herbam

corpora fusa uident, arrectos litore currus,

inter lora rotasque uiros, simul arma iacere,

uina simul. prior Hyrtacides sic ore locutus:

'Euryale, audendum dextra: nunc ipsa uocat res.  [320

hac iter est. tu, ne qua manus se attollere nobis

a tergo possit, custodi et consule longe;

haec ego uasta dabo et lato te limite ducam.'

sic memorat uocemque premit, simul ense superbum

Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis  [325

exstructus toto proflabat pectore somnum,

rex idem et regi Turno gratissimus augur,

sed non augurio potuit depellere pestem.

tris iuxta famulos temere inter tela iacentis

armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis  [330

nactus equis ferroque secat pendentia colla.

tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit

sanguine singultantem; atro tepefacta cruore

terra torique madent. nec non Lamyrumque Lamumque

et iuuenem Serranum, illa qui plurima nocte  [335

luserat, insignis facie, multoque iacebat

membra deo uictus—felix, si protinus illum

aequasset nocti ludum in lucemque tulisset:

impastus ceu plena leo per ouilia turbans

(suadet enim uesana fames) manditque trahitque  [340

molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento.

nec minor Euryali caedes; incensus et ipse

perfurit ac multam in medio sine nomine plebem,

Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque

ignaros; Rhoetum uigilantem et cuncta uidentem,  [345

sed magnum metuens se post cratera tegebat.

pectore in aduerso totum cui comminus ensem

condidit adsurgenti et multa morte recepit.

purpuream uomit ille animam et cum sanguine mixta

uina refert moriens, hic furto feruidus instat.  [350

iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem

deficere extremum et religatos rite uidebat

carpere gramen equos, breuiter cum talia Nisus

(sensit enim nimia caede atque cupidine ferri)

'absistamus' ait, 'nam lux inimica propinquat.  [355

poenarum exhaustum satis est, uia facta per hostis.'

multa uirum solido argento perfecta relinquunt

armaque craterasque simul pulchrosque tapetas.

Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis

cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim  [360

quae mittit dona, hospitio cum iungeret absens,

Caedicus; ille suo moriens dat habere nepoti;

post mortem bello Rutuli pugnaque potiti:

haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.

tum galeam Messapi habilem cristisque decoram  [365

induit. excedunt castris et tuta capessunt.

 

Interea praemissi equites ex urbe Latina,

cetera dum legio campis instructa moratur,

ibant et Turno regi responsa ferebant,

ter centum, scutati omnes, Volcente magistro.   [370

iamque propinquabant castris murosque subibant

cum procul hos laeuo flectentis limite cernunt,

et galea Euryalum sublustri noctis in umbra

prodidit immemorem radiisque aduersa refulsit.

haud temere est uisum. conclamat ab agmine Volcens:  [375

'state, uiri. quae causa uiae? quiue estis in armis?

quoue tenetis iter?' nihil illi tendere contra,

sed celerare fugam in siluas et fidere nocti.

obiciunt equites sese ad diuortia nota

hinc atque hinc, omnemque aditum custode coronant.  [380

silua fuit late dumis atque ilice nigra

horrida, quam densi complerant undique sentes;

rara per occultos lucebat semita callis.

Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda

impediunt, fallitque timor regione uiarum.  [385

Nisus abit; iamque imprudens euaserat hostis

atque locos qui post Albae de nomine dicti

Albani (tum rex stabula alta Latinus habebat),

ut stetit et frustra absentem respexit amicum:

'Euryale infelix, qua te regione reliqui?  [390

quaue sequar?' rursus perplexum iter omne reuoluens

fallacis siluae simul et uestigia retro

obseruata legit dumisque silentibus errat.

audit equos, audit strepitus et signa sequentum;

nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris  [395

peruenit ac uidet Euryalum, quem iam manus omnis

fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,

oppressum rapit et conantem plurima frustra.

quid faciat? qua ui iuuenem, quibus audeat armis

eripere? an sese medios moriturus in enses  [400

inferat et pulchram properet per uulnera mortem?

ocius adducto torquet hastile lacerto

suspiciens altam Lunam et sic uoce precatur:

'tu, dea, tu praesens nostro succurre labori,

astrorum decus et nemorum Latonia custos.  [405

si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris

dona tulit, si qua ipse meis uenatibus auxi

suspendiue tholo aut sacra ad fastigia fixi,

hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.'

dixerat et toto conixus corpore ferrum  [410

conicit. hasta uolans noctis diuerberat umbras

et uenit auersi in tergum Sulmonis ibique

frangitur, ac fisso transit praecordia ligno.

uoluitur ille uomens calidum de pectore flumen

frigidus et longis singultibus ilia pulsat.  [415

diuersi circumspiciunt. hoc acrior idem

ecce aliud summa telum librabat ab aure.

dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque

stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro.

saeuit atrox Volcens nec teli conspicit usquam  [420

auctorem nec quo se ardens immittere possit.

'tu tamen interea calido mihi sanguine poenas

persolues amborum' inquit; simul ense recluso

ibat in Euryalum. tum uero exterritus, amens,

conclamat Nisus nec se celare tenebris  [425

amplius aut tantum potuit perferre dolorem:

'me, me, adsum qui feci, in me conuertite ferrum,

o Rutuli! mea fraus omnis, nihil iste nec ausus

nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor;

tantum infelicem nimium dilexit amicum.'  [430

talia dicta dabat, sed uiribus ensis adactus

transadigit costas et candida pectora rumpit.

uoluitur Euryalus leto, pulchrosque per artus

it cruor inque umeros ceruix conlapsa recumbit:

purpureus ueluti cum flos succisus aratro  [435

languescit moriens, lassoue papauera collo

demisere caput pluuia cum forte grauantur.

at Nisus ruit in medios solumque per omnis

Volcentem petit, in solo Volcente moratur.

quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc  [440

proturbant. instat non setius ac rotat ensem

fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore

condidit aduerso et moriens animam abstulit hosti.

tum super exanimum sese proiecit amicum

confossus, placidaque ibi demum morte quieuit.  [445

 

Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt,

nulla dies umquam memori uos eximet aeuo,

dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum

accolet imperiumque pater Romanus habebit.

 

Victores praeda Rutuli spoliisque potiti  [450

Volcentem exanimum flentes in castra ferebant.

nec minor in castris luctus Rhamnete reperto

exsangui et primis una tot caede peremptis,

Serranoque Numaque. ingens concursus ad ipsa

corpora seminecisque uiros, tepidaque recentem  [455

caede locum et pleno spumantis sanguine riuos.

agnoscunt spolia inter se galeamque nitentem

Messapi et multo phaleras sudore receptas.

 

Et iam prima nouo spargebat lumine terras

Tithoni croceum linquens Aurora cubile.  [460

iam sole infuso, iam rebus luce retectis

Turnus in arma uiros armis circumdatus ipse

suscitat: aeratasque acies in proelia cogunt,

quisque suos, uariisque acuunt rumoribus iras.

quin ipsa arrectis (uisu miserabile) in hastis  [465

praefigunt capita et multo clamore sequuntur

Euryali et Nisi.

Aeneadae duri murorum in parte sinistra

opposuere aciem (nam dextera cingitur amni),

ingentisque tenent fossas et turribus altis  [470

stant maesti; simul ora uirum praefixa mouebant

nota nimis miseris atroque fluentia tabo.

 

Interea pauidam uolitans pennata per urbem

nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris

Euryali. at subitus miserae calor ossa reliquit,  [475

excussi manibus radii reuolutaque pensa.

euolat infelix et femineo ululatu

scissa comam muros amens atque agmina cursu

prima petit, non illa uirum, non illa pericli

telorumque memor, caelum dehinc questibus implet:  [480

'hunc ego te, Euryale, aspicio? tune ille senectae

sera meae requies, potuisti linquere solam,

crudelis? nec te sub tanta pericula missum

adfari extremum miserae data copia matri?

heu, terra ignota canibus data praeda Latinis  [485

alitibusque iaces! nec te tua funere mater

produxi pressiue oculos aut uulnera laui,

ueste tegens tibi quam noctes festina diesque

urgebam, et tela curas solabar anilis.

quo sequar? aut quae nunc artus auulsaque membra  [490

et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te,

nate, refers? hoc sum terraque marique secuta?

figite me, si qua est pietas, in me omnia tela

conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro;

aut tu, magne pater diuum, miserere, tuoque  [495

inuisum hoc detrude caput sub Tartara telo,

quando aliter nequeo crudelem abrumpere uitam.'

hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis

it gemitus, torpent infractae ad proelia uires.

illam incendentem luctus Idaeus et Actor  [500

Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli

corripiunt interque manus sub tecta reponunt.

 

At tuba terribilem sonitum procul aere canoro

increpuit, sequitur clamor caelumque remugit.

accelerant acta pariter testudine Volsci  [505

et fossas implere parant ac uellere uallum;

quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros,

qua rara est acies interlucetque corona

non tam spissa uiris. telorum effundere contra

omne genus Teucri ac duris detrudere contis,  [510

adsueti longo muros defendere bello.

saxa quoque infesto uoluebant pondere, si qua

possent tectam aciem perrumpere, cum tamen omnis

ferre iuuet subter densa testudine casus.

nec iam sufficiunt. nam qua globus imminet ingens,  [515

immanem Teucri molem uoluuntque ruuntque,

quae strauit Rutulos late armorumque resoluit

tegmina. nec curant caeco contendere Marte

amplius audaces Rutuli, sed pellere uallo

missilibus certant.   [  [  [  [520

parte alia horrendus uisu quassabat Etruscam

pinum et fumiferos infert Mezentius ignis;

at Messapus equum domitor, Neptunia proles,

rescindit uallum et scalas in moenia poscit.

 

Vos, o Calliope, precor, aspirate canenti  [525

quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus

ediderit, quem quisque uirum demiserit Orco,

et mecum ingentis oras euoluite belli.

 

Turris erat uasto suspectu et pontibus altis,  [530

opportuna loco, summis quam uiribus omnes

expugnare Itali summaque euertere opum ui

certabant, Troes contra defendere saxis

perque cauas densi tela intorquere fenestras.

princeps ardentem coniecit lampada Turnus  [535

et flammam adfixit lateri, quae plurima uento

corripuit tabulas et postibus haesit adesis.

turbati trepidare intus frustraque malorum

uelle fugam. dum se glomerant retroque residunt

in partem quae peste caret, tum pondere turris  [540

procubuit subito et caelum tonat omne fragore.

semineces ad terram immani mole secuta

confixique suis telis et pectora duro

transfossi ligno ueniunt. uix unus Helenor

et Lycus elapsi; quorum primaeuus Helenor,  [545

Maeonio regi quem serua Licymnia furtim

sustulerat uetitisque ad Troiam miserat armis,

ense leuis nudo parmaque inglorius alba.

isque ubi se Turni media inter milia uidit,

hinc acies atque hinc acies astare Latinas,  [550

ut fera, quae densa uenantum saepta corona

contra tela furit seseque haud nescia morti

inicit et saltu supra uenabula fertur—

haud aliter iuuenis medios moriturus in hostis

inruit et qua tela uidet densissima tendit.  [555

at pedibus longe melior Lycus inter et hostis

inter et arma fuga muros tenet, altaque certat

prendere tecta manu sociumque attingere dextras.

quem Turnus pariter cursu teloque secutus

increpat his uictor: 'nostrasne euadere, demens,  [560

sperasti te posse manus?' simul arripit ipsum

pendentem et magna muri cum parte reuellit:

qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum

sustulit alta petens pedibus Iouis armiger uncis,

quaesitum aut matri multis balatibus agnum  [565

Martius a stabulis rapuit lupus. undique clamor

tollitur: inuadunt et fossas aggere complent,

ardentis taedas alii ad fastigia iactant.

Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis

Lucetium portae subeuntem ignisque ferentem,  [570

Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas,

hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta,

Ortygium Caeneus, uictorem Caenea Turnus,

Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque

et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan,  [575

Priuernum Capys. hunc primo leuis hasta Themillae

strinxerat, ille manum proiecto tegmine demens

ad uulnus tulit; ergo alis adlapsa sagitta

et laeuo infixa est alte lateri, abditaque intus

spiramenta animae letali uulnere rupit.  [580

stabat in egregiis Arcentis filius armis

pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera,

insignis facie, genitor quem miserat Arcens

eductum Martis luco Symaethia circum

flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici:  [585

stridentem fundam positis Mezentius hastis

ipse ter adducta circum caput egit habena

et media aduersi liquefacto tempora plumbo

diffidit ac multa porrectum extendit harena.

 

Tum primum bello celerem intendisse sagittam  [590

dicitur ante feras solitus terrere fugacis

Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum,

cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem

germanam nuper thalamo sociatus habebat.

is primam ante aciem digna atque indigna relatu  [595

uociferans tumidusque nouo praecordia regno

ibat et ingentem sese clamore ferebat:

'non pudet obsidione iterum ualloque teneri,

bis capti Phryges, et morti praetendere muros?

en qui nostra sibi bello conubia poscunt!  [600

quis deus Italiam, quae uos dementia adegit?

non hic Atridae nec fandi fictor Vlixes:

durum a stirpe genus natos ad flumina primum

deferimus saeuoque gelu duramus et undis;

uenatu inuigilant pueri siluasque fatigant,  [605

flectere ludus equos et spicula tendere cornu.

at patiens operum paruoque adsueta iuuentus

aut rastris terram domat aut quatit oppida bello.

omne aeuum ferro teritur, uersaque iuuencum

terga fatigamus hasta, nec tarda senectus  [610

debilitat uiris animi mutatque uigorem:

canitiem galea premimus, semperque recentis

comportare iuuat praedas et uiuere rapto.

uobis picta croco et fulgenti murice uestis,

desidiae cordi, iuuat indulgere choreis,  [615

et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.

o uere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta

Dindyma, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum.

tympana uos buxusque uocat Berecyntia Matris

Idaeae; sinite arma uiris et cedite ferro.'   [620

 

Talia iactantem dictis ac dira canentem

non tulit Ascanius, neruoque obuersus equino

contendit telum diuersaque bracchia ducens

constitit, ante Iouem supplex per uota precatus:

'Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis.  [625

ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona,

et statuam ante aras aurata fronte iuuencum

candentem pariterque caput cum matre ferentem,

iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.'

audiit et caeli genitor de parte serena  [630

intonuit laeuum, sonat una fatifer arcus.

effugit horrendum stridens adducta sagitta

perque caput Remuli uenit et caua tempora ferro

traicit. 'i, uerbis uirtutem inlude superbis!

bis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt':  [635

hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur

laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt.

 

Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo

desuper Ausonias acies urbemque uidebat

nube sedens, atque his uictorem adfatur Iulum:  [640

'macte noua uirtute, puer, sic itur ad astra,

dis genite et geniture deos. iure omnia bella

gente sub Assaraci fato uentura resident,

nec te Troia capit.' simul haec effatus ab alto

aethere se mittit, spirantis dimouet auras  [645

Ascaniumque petit; forma tum uertitur oris

antiquum in Buten. hic Dardanio Anchisae

armiger ante fuit fidusque ad limina custos;

tum comitem Ascanio pater addidit. ibat Apollo

omnia longaeuo similis uocemque coloremque  [650

et crinis albos et saeua sonoribus arma,

atque his ardentem dictis adfatur Iulum:

'sit satis, Aenide, telis impune Numanum

oppetiisse tuis. primam hanc tibi magnus Apollo

concedit laudem et paribus non inuidet armis;  [655

cetera parce, puer, bello.' sic orsus Apollo

mortalis medio aspectus sermone reliquit

et procul in tenuem ex oculis euanuit auram.

agnouere deum proceres diuinaque tela

Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem.  [660

ergo auidum pugnae dictis ac numine Phoebi

Ascanium prohibent, ipsi in certamina rursus

succedunt animasque in aperta pericula mittunt.

it clamor totis per propugnacula muris,

intendunt acris arcus amentaque torquent.  [665

sternitur omne solum telis, tum scuta cauaeque

dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit:

quantus ab occasu ueniens pluuialibus Haedis

uerberat imber humum, quam multa grandine nimbi

in uada praecipitant, cum Iuppiter horridus Austris  [670

torquet aquosam hiemem et caelo caua nubila rumpit.

 

Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,

quos Iouis eduxit luco siluestris Iaera

abietibus iuuenes patriis et montibus aequos,

portam, quae ducis imperio commissa, recludunt  [675

freti armis, ultroque inuitant moenibus hostem.

ipsi intus dextra ac laeua pro turribus astant

armati ferro et cristis capita alta corusci:

quales aeriae liquentia flumina circum

siue Padi ripis Athesim seu propter amoenum   [680

consurgunt geminae quercus intonsaque caelo

attollunt capita et sublimi uertice nutant.

inrumpunt aditus Rutuli ut uidere patentis:

continuo Quercens et pulcher Aquiculus armis

et praeceps animi Tmarus et Mauortius Haemon  [685

agminibus totis aut uersi terga dedere

aut ipso portae posuere in limine uitam.

tum magis increscunt animis discordibus irae,

et iam collecti Troes glomerantur eodem

et conferre manum et procurrere longius audent.  [690

 

Ductori Turno diuersa in parte furenti

turbantique uiros perfertur nuntius, hostem

feruere caede noua et portas praebere patentis.

deserit inceptum atque immani concitus ira

Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos.  [695

et primum Antiphaten (is enim se primus agebat),

Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,

coniecto sternit iaculo: uolat Itala cornus

aera per tenerum stomachoque infixa sub altum

pectus abit; reddit specus atri uulneris undam  [700

spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.

tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum,

tum Bitian ardentem oculis animisque frementem,

non iaculo (neque enim iaculo uitam ille dedisset),

sed magnum stridens contorta phalarica uenit  [705

fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga

nec duplici squama lorica fidelis et auro

sustinuit; conlapsa ruunt immania membra,

dat tellus gemitum et clipeum super intonat ingens.

talis in Euboico Baiarum litore quondam  [710

saxea pila cadit, magnis quam molibus ante

constructam ponto iaciunt, sic illa ruinam

prona trahit penitusque uadis inlisa recumbit;

miscent se maria et nigrae attolluntur harenae,

tum sonitu Prochyta alta tremit durumque cubile  [715

Inarime Iouis imperiis imposta Typhoeo.

 

Hic Mars armipotens animum uirisque Latinis

addidit et stimulos acris sub pectore uertit,

immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem.

undique conueniunt, quoniam data copia pugnae,  [720

bellatorque animo deus incidit.

Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit

et quo sit fortuna loco, qui casus agat res,

portam ui multa conuerso cardine torquet

obnixus latis umeris, multosque suorum  [725

moenibus exclusos duro in certamine linquit;

ast alios secum includit recipitque ruentis,

demens, qui Rutulum in medio non agmine regem

uiderit inrumpentem ultroque incluserit urbi,

immanem ueluti pecora inter inertia tigrim.  [730

continuo noua lux oculis effulsit et arma

horrendum sonuere, tremunt in uertice cristae

sanguineae clipeoque micantia fulmina mittit.

agnoscunt faciem inuisam atque immania membra

turbati subito Aeneadae. tum Pandarus ingens  [735

emicat et mortis fraternae feruidus ira

effatur: 'non haec dotalis regia Amatae,

nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.

castra inimica uides, nulla hinc exire potestas.'

olli subridens sedato pectore Turnus:  [740

'incipe, si qua animo uirtus, et consere dextram,

hic etiam inuentum Priamo narrabis Achillem.'

dixerat. ille rudem nodis et cortice crudo

intorquet summis adnixus uiribus hastam;

excepere aurae, uulnus Saturnia Iuno  [745

detorsit ueniens, portaeque infigitur hasta.

'at non hoc telum, mea quod ui dextera uersat,

effugies, neque enim is teli nec uulneris auctor':

sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem

et mediam ferro gemina inter tempora frontem  [750

diuidit impubisque immani uulnere malas.

fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus;

conlapsos artus atque arma cruenta cerebro

sternit humi moriens, atque illi partibus aequis

huc caput atque illuc umero ex utroque pependit.  [755

 

Diffugiunt uersi trepida formidine Troes,

et si continuo uictorem ea cura subisset,

rumpere claustra manu sociosque immittere portis,

ultimus ille dies bello gentique fuisset.

sed furor ardentem caedisque insana cupido  [760

egit in aduersos.

principio Phalerim et succiso poplite Gygen

excipit, hinc raptas fugientibus ingerit hastas

in tergus, Iuno uiris animumque ministrat.

addit Halyn comitem et confixa Phegea parma,  [765

ignaros deinde in muris Martemque cientis

Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque.

Lyncea tendentem contra sociosque uocantem

uibranti gladio conixus ab aggere dexter

occupat, huic uno deiectum comminus ictu  [770

cum galea longe iacuit caput. inde ferarum

uastatorem Amycum, quo non felicior alter

unguere tela manu ferrumque armare ueneno,

et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis,

Crethea Musarum comitem, cui carmina semper  [775

et citharae cordi numerosque intendere neruis,

semper equos atque arma uirum pugnasque canebat.

 

Tandem ductores audita caede suorum

conueniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus,

palantisque uident socios hostemque receptum.  [780

et Mnestheus: 'quo deinde fugam, quo tenditis?' inquit.

'quos alios muros, quaeue ultra moenia habetis?

unus homo et uestris, o ciues, undique saeptus

aggeribus tantas strages impune per urbem

ediderit? iuuenum primos tot miserit Orco?  [785

non infelicis patriae ueterumque deorum

et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?'

talibus accensi firmantur et agmine denso

consistunt. Turnus paulatim excedere pugna

et fluuium petere ac partem quae cingitur unda.  [790

acrius hoc Teucri clamore incumbere magno

et glomerare manum, ceu saeuum turba leonem

cum telis premit infensis; at territus ille,

asper, acerba tuens, retro redit et neque terga

ira dare aut uirtus patitur, nec tendere contra  [795

ille quidem hoc cupiens potis est per tela uirosque.

haud aliter retro dubius uestigia Turnus

improperata refert et mens exaestuat ira.

quin etiam bis tum medios inuaserat hostis,

bis confusa fuga per muros agmina uertit;  [800

sed manus e castris propere coit omnis in unum

nec contra uiris audet Saturnia Iuno

sufficere; aeriam caelo nam Iuppiter Irim

demisit germanae haud mollia iussa ferentem,

ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.  [805

ergo nec clipeo iuuenis subsistere tantum

nec dextra ualet, iniectis sic undique telis

obruitur. strepit adsiduo caua tempora circum

tinnitu galea et saxis solida aera fatiscunt

discussaeque iubae, capiti nec sufficit umbo  [810

ictibus; ingeminant hastis et Troes et ipse

fulmineus Mnestheus. tum toto corpore sudor

liquitur et piceum (nec respirare potestas)

flumen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.

tum demum praeceps saltu sese omnibus armis  [815

in fluuium dedit. ille suo cum gurgite flauo

accepit uenientem ac mollibus extulit undis

et laetum sociis abluta caede remisit.

 

 

Liber X

Panditur interea domus omnipotentis Olympi

conciliumque uocat diuum pater atque hominum rex

sideream in sedem, terras unde arduus omnis

castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos.

considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:  [5

'caelicolae magni, quianam sententia uobis

uersa retro tantumque animis certatis iniquis?

abnueram bello Italiam concurrere Teucris.

quae contra uetitum discordia? quis metus aut hos

aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?  [10

adueniet iustum pugnae (ne arcessite) tempus,

cum fera Karthago Romanis arcibus olim

exitium magnum atque Alpis immittet apertas:

tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.

nunc sinite et placitum laeti componite foedus.'  [15

 

Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra

pauca refert:

'o pater, o hominum rerumque aeterna potestas

(namque aliud quid sit quod iam implorare queamus?),

cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur  [20

per medios insignis equis tumidusque secundo

Marte ruat? non clausa tegunt iam moenia Teucros;

quin intra portas atque ipsis proelia miscent

aggeribus murorum et inundant sanguine fossae.

Aeneas ignarus abest. numquamne leuari  [25

obsidione sines? muris iterum imminet hostis

nascentis Troiae nec non exercitus alter,

atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis

Tydides. equidem credo, mea uulnera restant

et tua progenies mortalia demoror arma.  [30

si sine pace tua atque inuito numine Troes

Italiam petiere, luant peccata neque illos

iuueris auxilio; sin tot responsa secuti

quae superi manesque dabant, cur nunc tua quisquam

uertere iussa potest aut cur noua condere fata?  [35

quid repetam exustas Erycino in litore classis,

quid tempestatum regem uentosque furentis

Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?

nunc etiam manis (haec intemptata manebat

sors rerum) mouet et superis immissa repente  [40

Allecto medias Italum bacchata per urbes.

nil super imperio moueor. sperauimus ista,

dum fortuna fuit. uincant, quos uincere mauis.

si nulla est regio Teucris quam det tua coniunx

dura, per euersae, genitor, fumantia Troiae  [45

excidia obtestor: liceat dimittere ab armis

incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.

Aeneas sane ignotis iactetur in undis

et quacumque uiam dederit Fortuna sequatur:

hunc tegere et dirae ualeam subducere pugnae.  [50

est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera

Idaliaeque domus: positis inglorius armis

exigat hic aeuum. magna dicione iubeto

Karthago premat Ausoniam; nihil urbibus inde

obstabit Tyriis. quid pestem euadere belli  [55

iuuit et Argolicos medium fugisse per ignis

totque maris uastaeque exhausta pericula terrae,

dum Latium Teucri recidiuaque Pergama quaerunt?

non satius cineres patriae insedisse supremos

atque solum quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta  [60

redde, oro, miseris iterumque reuoluere casus

da, pater, Iliacos Teucris.' tum regia Iuno

acta furore graui: 'quid me alta silentia cogis

rumpere et obductum uerbis uulgare dolorem?

Aenean hominum quisquam diuumque subegit  [65

bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?

Italiam petiit fatis auctoribus (esto)

Cassandrae impulsus furiis: num linquere castra

hortati sumus aut uitam committere uentis?

num puero summam belli, num credere muros,  [70

Tyrrhenamque fidem aut gentis agitare quietas?

quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra

egit? ubi hic Iuno demissaue nubibus Iris?

indignum est Italos Troiam circumdare flammis

nascentem et patria Turnum consistere terra,  [75

cui Pilumnus auus, cui diua Venilia mater:

quid face Troianos atra uim ferre Latinis,

arua aliena iugo premere atque auertere praedas?

quid soceros legere et gremiis abducere pactas,

pacem orare manu, praefigere puppibus arma?  [80

tu potes Aenean manibus subducere Graium

proque uiro nebulam et uentos obtendere inanis,

et potes in totidem classem conuertere nymphas:

nos aliquid Rutulos contra iuuisse nefandum est?

"Aeneas ignarus abest": ignarus et absit.  [85

est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:

quid grauidam bellis urbem et corda aspera temptas?

nosne tibi fluxas Phrygiae res uertere fundo

conamur? nos? an miseros qui Troas Achiuis

obiecit? quae causa fuit consurgere in arma  [90

Europamque Asiamque et foedera soluere furto?

me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter,

aut ego tela dedi fouiue Cupidine bella?

tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis

haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.'  [95

 

Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant

caelicolae adsensu uario, ceu flamina prima

cum deprensa fremunt siluis et caeca uolutant

murmura uenturos nautis prodentia uentos.

tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,  [100

infit (eo dicente deum domus alta silescit

et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,

tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus):

'accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.

quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris  [105

haud licitum, nec uestra capit discordia finem,

quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,

Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo,

seu fatis Italum castra obsidione tenentur

siue errore malo Troiae monitisque sinistris.  [110

nec Rutulos soluo. sua cuique exorsa laborem

fortunamque ferent. rex Iuppiter omnibus idem.

fata uiam inuenient.' Stygii per flumina fratris,

per pice torrentis atraque uoragine ripas

adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.  [115

hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo

surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.

 

Interea Rutuli portis circum omnibus instant

sternere caede uiros et moenia cingere flammis.

at legio Aeneadum uallis obsessa tenetur  [120

nec spes ulla fugae. miseri stant turribus altis

nequiquam et rara muros cinxere corona

Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes

Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,

prima acies; hos germani Sarpedonis ambo  [125

et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.

fert ingens toto conixus corpore saxum,

haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,

nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.

hi iaculis, illi certant defendere saxis  [130

molirique ignem neruoque aptare sagittas.

ipse inter medios, Veneris iustissima cura,

Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,

qualis gemma micat fuluum quae diuidit aurum,

aut collo decus aut capiti, uel quale per artem  [135

inclusum buxo aut Oricia terebintho

lucet ebur; fusos ceruix cui lactea crinis

accipit et molli subnectens circulus auro.

te quoque magnanimae uiderunt, Ismare, gentes

uulnera derigere et calamos armare ueneno,  [140

Maeonia generose domo, ubi pinguia culta

exercentque uiri Pactolusque inrigat auro.

adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni

aggere murorum sublimem gloria tollit,

et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.  [145

 

Illi inter sese duri certamina belli

contulerant: media Aeneas freta nocte secabat.

namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis

regem adit et regi memorat nomenque genusque

quidue petat quidue ipse ferat, Mezentius arma  [150

quae sibi conciliet, uiolentaque pectora Turni

edocet, humanis quae sit fiducia rebus

admonet immiscetque preces, haud fit mora, Tarchon

iungit opes foedusque ferit; tum libera fati

classem conscendit iussis gens Lydia diuum  [155

externo commissa duci. Aeneia puppis

prima tenet rostro Phrygios subiuncta leones,

imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.

hic magnus sedet Aeneas secumque uolutat

euentus belli uarios, Pallasque sinistro  [160

adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae

noctis iter, iam quae passus terraque marique.

 

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete,

quae manus interea Tuscis comitetur ab oris

Aenean armetque rates pelagoque uehatur.  [165

 

Massicus aerata princeps secat aequora Tigri,

sub quo mille manus iuuenum, qui moenia Clusi

quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae

gorytique leues umeris et letifer arcus.

una toruus Abas: huic totum insignibus armis  [170

agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.

sescentos illi dederat Populonia mater

expertos belli iuuenes, ast Ilua trecentos

insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.

tertius ille hominum diuumque interpres Asilas,  [175

cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent

et linguae uolucrum et praesagi fulminis ignes,

mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.

hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,

urbs Etrusca solo. sequitur pulcherrimus Astyr,  [180

Astyr equo fidens et uersicoloribus armis.

ter centum adiciunt (mens omnibus una sequendi)

qui Caerete domo, qui sunt Minionis in aruis,

et Pyrgi ueteres intempestaeque Grauiscae.

 

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,  [185

transierim, Cunare, et paucis comitate Cupauo,

cuius olorinae surgunt de uertice pennae

(crimen, Amor, uestrum) formaeque insigne paternae.

namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,

populeas inter frondes umbramque sororum  [190

dum canit et maestum Musa solatur amorem,

canentem molli pluma duxisse senectam

linquentem terras et sidera uoce sequentem.

filius aequalis comitatus classe cateruas

ingentem remis Centaurum promouet: ille  [195

instat aquae saxumque undis immane minatur

arduus, et longa sulcat maria alta carina.

 

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,

fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,

qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,  [200

Mantua diues auis, sed non genus omnibus unum:

gens illi triplex, populi sub gente quaterni,

ipsa caput populis, Tusco de sanguine uires.

hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,

quos patre Benaco uelatus harundine glauca  [205

Mincius infesta ducebat in aequora pinu.

it grauis Aulestes centenaque arbore fluctum

uerberat adsurgens, spumant uada marmore uerso.

hunc uehit immanis Triton et caerula concha

exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti  [210

frons hominem praefert, in pristim desinit aluus,

spumea semifero sub pectore murmurat unda.

 

Tot lecti proceres ter denis nauibus ibant

subsidio Troiae et campos salis aere secabant.

 

Iamque dies caelo concesserat almaque curru  [215

noctiuago Phoebe medium pulsabat Olympum:

Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)

ipse sedens clauumque regit uelisque ministrat.

atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum

occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe  [220

numen habere maris nymphasque e nauibus esse

iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,

quot prius aeratae steterant ad litora prorae.

agnoscunt longe regem lustrantque choreis;

quarum quae fandi doctissima Cymodocea  [225

pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso

eminet ac laeua tacitis subremigat undis.

tum sic ignarum adloquitur: 'uigilasne, deum gens,

Aenea? uigila et uelis immitte rudentis.

nos sumus, Idaeae sacro de uertice pinus,  [230

nunc pelagi nymphae, classis tua. perfidus ut nos

praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,

rupimus inuitae tua uincula teque per aequor

quaerimus. hanc genetrix faciem miserata refecit

et dedit esse deas aeuumque agitare sub undis.  [235

at puer Ascanius muro fossisque tenetur

tela inter media atque horrentis Marte Latinos.

iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco

Arcas eques; medias illis opponere turmas,

ne castris iungant, certa est sententia Turno.  [240

surge age et Aurora socios ueniente uocari

primus in arma iube, et clipeum cape quem dedit ipse

inuictum ignipotens atque oras ambiit auro.

crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,

ingentis Rutulae spectabit caedis aceruos.'  [245

dixerat et dextra discedens impulit altam

haud ignara modi puppim: fugit illa per undas

ocior et iaculo et uentos aequante sagitta.

inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse

Tros Anchisiades, animos tamen omine tollit.  [250

tum breuiter supera aspectans conuexa precatur:

'alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi

turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones,

tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques

augurium Phrygibusque adsis pede, diua, secundo.'  [255

tantum effatus, et interea reuoluta ruebat

matura iam luce dies noctemque fugarat;

principio sociis edicit signa sequantur

atque animos aptent armis pugnaeque parent se.

 

Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra  [260

stans celsa in puppi, clipeum cum deinde sinistra

extulit ardentem. clamorem ad sidera tollunt

Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,

tela manu iaciunt, quales sub nubibus atris

Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant  [265

cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.

at Rutulo regi ducibusque ea mira uideri

Ausoniis, donec uersas ad litora puppis

respiciunt totumque adlabi classibus aequor.

ardet apex capiti cristisque a uertice flamma  [270

funditur et uastos umbo uomit aureus ignis:

non secus ac liquida si quando nocte cometae

sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor

ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris

nascitur et laeuo contristat lumine caelum.   [275

 

Haud tamen audaci Turno fiducia cessit

litora praecipere et uenientis pellere terra.

[ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:]

'quod uotis optastis adest, perfringere dextra.

in manibus Mars ipse uiris. nunc coniugis esto  [280

quisque suae tectique memor, nunc magna referto

facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam

dum trepidi egressisque labant uestigia prima.

audentis Fortuna iuuat.'

haec ait, et secum uersat quos ducere contra  [285

uel quibus obsessos possit concredere muros.

 

Interea Aeneas socios de puppibus altis

pontibus exponit. multi seruare recursus

languentis pelagi et breuibus se credere saltu,

per remos alii. speculatus litora Tarchon,  [290

qua uada non sperat nec fracta remurmurat unda,

sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,

aduertit subito proras sociosque precatur:

'nunc, o lecta manus, ualidis incumbite remis;

tollite, ferte rates, inimicam findite rostris  [295

hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.

frangere nec tali puppim statione recuso

arrepta tellure semel.' quae talia postquam

effatus Tarchon, socii consurgere tonsis

spumantisque rates aruis inferre Latinis,  [300

donec rostra tenent siccum et sedere carinae

omnes innocuae. sed non puppis tua, Tarchon:

namque inflicta uadis, dorso dum pendet iniquo

anceps sustentata diu fluctusque fatigat,

soluitur atque uiros mediis exponit in undis,  [305

fragmina remorum quos et fluitantia transtra

impediunt retrahitque pedes simul unda relabens.

 

Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer

totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.

signa canunt. primus turmas inuasit agrestis  [310

Aeneas, omen pugnae, strauitque Latinos

occiso Therone, uirum qui maximus ultro

Aenean petit. huic gladio perque aerea suta,

per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.

inde Lichan ferit exsectum iam matre perempta  [315

et tibi, Phoebe, sacrum: casus euadere ferri

quo licuit paruo? nec longe Cissea durum

immanemque Gyan sternentis agmina claua

deiecit leto; nihil illos Herculis arma

nec ualidae iuuere manus genitorque Melampus,  [320

Alcidae comes usque grauis dum terra labores

praebuit. ecce Pharo, uoces dum iactat inertis,

intorquens iaculum clamanti sistit in ore.

tu quoque, flauentem prima lanugine malas

dum sequeris Clytium infelix, noua gaudia, Cydon,  [325

Dardania stratus dextra, securus amorum

qui iuuenum tibi semper erant, miserande iaceres,

ni fratrum stipata cohors foret obuia, Phorci

progenies, septem numero, septenaque tela

coniciunt; partim galea clipeoque resultant  [330

inrita, deflexit partim stringentia corpus

alma Venus. fidum Aeneas adfatur Achaten:

'suggere tela mihi, non ullum dextera frustra

torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium

Iliacis campis.' tum magnam corripit hastam  [335

et iacit: illa uolans clipei transuerberat aera

Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.

huic frater subit Alcanor fratremque ruentem

sustentat dextra: traiecto missa lacerto

protinus hasta fugit seruatque cruenta tenorem,  [340

dexteraque ex umero neruis moribunda pependit.

tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto

Aenean petiit: sed non et figere contra

est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.

 

Hic Curibus fidens primaeuo corpore Clausus  [345

aduenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta

sub mentum grauiter pressa, pariterque loquentis

uocem animamque rapit traiecto gutture; at ille

fronte ferit terram et crassum uomit ore cruorem.

tris quoque Threicios Boreae de gente suprema  [350

et tris quos Idas pater et patria Ismara mittit,

per uarios sternit casus. accurrit Halaesus

Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles,

insignis Messapus equis. expellere tendunt

nunc hi, nunc illi: certatur limine in ipso  [355

Ausoniae. magno discordes aethere uenti

proelia ceu tollunt animis et uiribus aequis;

non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;

anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:

haud aliter Troianae acies aciesque Latinae  [360

concurrunt, haeret pede pes densusque uiro uir.

 

At parte ex alia, qua saxa rotantia late

intulerat torrens arbustaque diruta ripis,

Arcadas insuetos acies inferre pedestris

ut uidit Pallas Latio dare terga sequaci,  [365

aspera aquis natura loci dimittere quando

suasit equos, unum quod rebus restat egenis,

nunc prece, nunc dictis uirtutem accendit amaris;

'quo fugitis, socii? per uos et fortia facta,

per ducis Euandri nomen deuictaque bella  [370

spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,

fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis

est uia. qua globus ille uirum densissimus urget,

hac uos et Pallanta ducem patria alta reposcit.

numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste  [375

mortales; totidem nobis animaeque manusque.

ecce maris magna claudit nos obice pontus,

deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petamus?'

haec ait, et medius densos prorumpit in hostis.

 

Obuius huic primum fatis adductus iniquis  [380

fit Lagus. hunc, uellit magno dum pondere saxum,

intorto figit telo, discrimina costis

per medium qua spina dabat, hastamque receptat

ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbo,

ille quidem hoc sperans; nam Pallas ante ruentem,  [385

dum furit, incautum crudeli morte sodalis

excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.

hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente uetusta

Anchemolum thalamos ausum incestare nouercae.

uos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in aruis,  [390

Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,

indiscreta suis gratusque parentibus error;

at nunc dura dedit uobis discrimina Pallas.

nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis;

te decisa suum, Laride, dextera quaerit  [395

semianimesque micant digiti ferrumque retractant.

Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis

facta uiri mixtus dolor et pudor armat in hostis.

 

Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter

traicit. hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;  [400

Ilo namque procul ualidam derexerat hastam,

quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,

te fugiens fratremque Tyren, curruque uolutus

caedit semianimis Rutulorum calcibus arua.

ac uelut optato uentis aestate coortis  [405

dispersa immittit siluis incendia pastor,

correptis subito mediis extenditur una

horrida per latos acies Volcania campos,

ille sedens uictor flammas despectat ouantis:

non aliter socium uirtus coit omnis in unum  [410

teque iuuat, Palla. sed bellis acer Halaesus

tendit in aduersos seque in sua colligit arma.

hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,

Strymonio dextram fulgenti deripit ense

elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis  [415

ossaque dispersit cerebro permixta cruento.

fata canens siluis genitor celarat Halaesum;

ut senior leto canentia lumina soluit,

iniecere manum Parcae telisque sacrarunt

Euandri. quem sic Pallas petit ante precatus:  [420

'da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,

fortunam atque uiam duri per pectus Halaesi.

haec arma exuuiasque uiri tua quercus habebit.'

audiit illa deus; dum texit Imaona Halaesus,

Arcadio infelix telo dat pectus inermum.  [425

 

At non caede uiri tanta perterrita Lausus,

pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem

oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.

sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci

et uos, o Grais imperdita corpora, Teucri.   [430

agmina concurrunt ducibusque et uiribus aequis;

extremi addensent acies nec turba moueri

tela manusque sinit. hinc Pallas instat et urget,

hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas,

egregii forma, sed quis Fortuna negarat  [435

in patriam reditus. ipsos concurrere passus

haud tamen inter se magni regnator Olympi;

mox illos sua fata manent maiore sub hoste.

 

Interea soror alma monet succedere Lauso

Turnum, qui uolucri curru medium secat agmen.  [440

ut uidit socios: 'tempus desistere pugnae;

solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas

debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.'

haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.

at Rutulum abscessu iuuenis tum iussa superba  [445

miratus stupet in Turno corpusque per ingens

lumina uoluit obitque truci procul omnia uisu,

talibus et dictis it contra dicta tyranni:

'aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis

aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est.  [450

tolle minas.' fatus medium procedit in aequor;

frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.

desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire

comminus; utque leo, specula cum uidit ab alta

stare procul campis meditantem in proelia taurum,  [455

aduolat, haud alia est Turni uenientis imago.

hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,

ire prior Pallas, si qua fors adiuuet ausum

uiribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:

'per patris hospitium et mensas, quas aduena adisti,  [460

te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.

cernat semineci sibi me rapere arma cruenta

uictoremque ferant morientia lumina Turni.'

audiit Alcides iuuenem magnumque sub imo

corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.  [465

tum genitor natum dictis adfatur amicis:

'stat sua cuique dies, breue et inreparabile tempus

omnibus est uitae; sed famam extendere factis,

hoc uirtutis opus. Troiae sub moenibus altis

tot gnati cecidere deum, quin occidit una  [470

Sarpedon, mea progenies; etiam sua Turnum

fata uocant metasque dati peruenit ad aeui.'

sic ait, atque oculos Rutulorum reicit aruis.

 

At Pallas magnis emittit uiribus hastam

uaginaque caua fulgentem deripit ensem.  [475

illa uolans umeri surgunt qua tegmina summa

incidit, atque uiam clipei molita per oras

tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.

hic Turnus ferro praefixum robur acuto

in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:  [480

'aspice num mage sit nostrum penetrabile telum.'

dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,

quem pellis totiens obeat circumdata tauri,

uibranti cuspis medium transuerberat ictu

loricaeque moras et pectus perforat ingens.  [485

ille rapit calidum frustra de uulnere telum:

una eademque uia sanguis animusque sequuntur.

corruit in uulnus (sonitum super arma dedere)

et terram hostilem moriens petit ore cruento.

quem Turnus super adsistens:  [490

'Arcades, haec' inquit 'memores mea dicta referte

Euandro: qualem meruit, Pallanta remitto.

quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,

largior. haud illi stabunt Aeneia paruo

hospitia.' et laeuo pressit pede talia fatus  [495

exanimem rapiens immania pondera baltei

impressumque nefas: una sub nocte iugali

caesa manus iuuenum foede thalamique cruenti,

quae Clonus Eurytides multo caelauerat auro;

quo nunc Turnus ouat spolio gaudetque potitus.  [500

nescia mens hominum fati sortisque futurae

et seruare modum rebus sublata secundis!

Turno tempus erit magno cum optauerit emptum

intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque

oderit. at socii multo gemitu lacrimisque  [505

impositum scuto referunt Pallanta frequentes.

o dolor atque decus magnum rediture parenti,

haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,

cum tamen ingentis Rutulorum linquis aceruos!

 

Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor  [510

aduolat Aeneae tenui discrimine leti

esse suos, tempus uersis succurrere Teucris.

proxima quaeque metit gladio latumque per agmen

ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum

caede noua quaerens. Pallas, Euander, in ipsis  [515

omnia sunt oculis, mensae quas aduena primas

tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos

quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Vfens,

uiuentis rapit, inferias quos immolet umbris

captiuoque rogi perfundat sanguine flammas.  [520

inde Mago procul infensam contenderat hastam:

ille astu subit, at tremibunda superuolat hasta,

et genua amplectens effatur talia supplex:

'per patrios manis et spes surgentis Iuli

te precor, hanc animam serues gnatoque patrique.   [525

est domus alta, iacent penitus defossa talenta

caelati argenti, sunt auri pondera facti

infectique mihi. non hic uictoria Teucrum

uertitur aut anima una dabit discrimina tanta.'

dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:  [530

'argenti atque auri memoras quae multa talenta

gnatis parce tuis. belli commercia Turnus

sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.

hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.'

sic fatus galeam laeua tenet atque reflexa  [535

ceruice orantis capulo tenus applicat ensem.

nec procul Haemonides, Phoebi Triuiaeque sacerdos,

infula cui sacra redimibat tempora uitta,

totus conlucens ueste atque insignibus albis.

quem congressus agit campo, lapsumque superstans  [540

immolat ingentique umbra tegit, arma Serestus

lecta refert umeris tibi, rex Gradiue, tropaeum.

 

Instaurant acies Volcani stirpe creatus

Caeculus et ueniens Marsorum montibus Vmbro.

Dardanides contra furit: Anxuris ense sinistram  [545

et totum clipei ferro deiecerat orbem

(dixerat ille aliquid magnum uimque adfore uerbo

crediderat, caeloque animum fortasse ferebat

canitiemque sibi et longos promiserat annos);

Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis,  [550

siluicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,

obuius ardenti sese obtulit. ille reducta

loricam clipeique ingens onus impedit hasta,

tum caput orantis nequiquam et multa parantis

dicere deturbat terrae, truncumque tepentem  [555

prouoluens super haec inimico pectore fatur:

'istic nunc, metuende, iace. non te optima mater

condet humi patrioque onerabit membra sepulcro:

alitibus linquere feris, aut gurgite mersum

unda feret piscesque impasti uulnera lambent.'  [560

protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,

persequitur, fortemque Numam fuluumque Camertem,

magnanimo Volcente satum, ditissimus agri

qui fuit Ausonidum et tacitis regnauit Amyclis.

Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt  [565

centenasque manus, quinquaginta oribus ignem

pectoribusque arsisse, Iouis cum fulmina contra

tot paribus streperet clipeis, tot stringeret ensis:

sic toto Aeneas desaeuit in aequore uictor

ut semel intepuit mucro. quin ecce Niphaei  [570

quadriiugis in equos aduersaque pectora tendit.

atque illi longe gradientem et dira frementem

ut uidere, metu uersi retroque ruentes

effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.

 

Interea biiugis infert se Lucagus albis  [575

in medios fraterque Liger; sed frater habenis

flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.

haud tulit Aeneas tanto feruore furentis;

inruit aduersaque ingens apparuit hasta.

cui Liger:  [  [  [  [  [580

'non Diomedis equos nec currum cernis Achilli

aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aeui

his dabitur terris.' uesano talia late

dicta uolant Ligeri. sed non et Troius heros

dicta parat contra, iaculum nam torquet in hostis.  [585

Lucagus ut pronus pendens in uerbera telo

admonuit biiugos, proiecto dum pede laeuo

aptat se pugnae, subit oras hasta per imas

fulgentis clipei, tum laeuum perforat inguen;

excussus curru moribundus uoluitur aruis.  [590

quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:

'Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum

prodidit aut uanae uertere ex hostibus umbrae:

ipse rotis saliens iuga deseris.' haec ita fatus

arripuit biiugos; frater tendebat inertis  [595

infelix palmas curru delapsus eodem:

'per te, per qui te talem genuere parentes,

uir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.'

pluribus oranti Aeneas: 'haud talia dudum

dicta dabas. morere et fratrem ne desere frater.'  [600

tum latebras animae pectus mucrone recludit.

talia per campos edebat funera ductor

Dardanius torrentis aquae uel turbinis atri

more furens. tandem erumpunt et castra relinquunt

Ascanius puer et nequiquam obsessa iuuentus.  [605

 

Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:

'o germana mihi atque eadem gratissima coniunx,

ut rebare, Venus (nec te sententia fallit)

Troianas sustentat opes, non uiuida bello

dextra uiris animusque ferox patiensque pericli.'  [610

cui Iuno summissa: 'quid, o pulcherrime coniunx,

sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?

si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,

uis in amore foret, non hoc mihi namque negares,

omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum  [615

et Dauno possem incolumem seruare parenti.

nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.

ille tamen nostra deducit origine nomen

Pilumnusque illi quartus pater, et tua larga

saepe manu multisque onerauit limina donis.'  [620

cui rex aetherii breuiter sic fatur Olympi:

'si mora praesentis leti tempusque caduco

oratur iuueni meque hoc ita ponere sentis,

tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis:

hactenus indulsisse uacat. sin altior istis  [625

sub precibus uenia ulla latet totumque moueri

mutariue putas bellum, spes pascis inanis.'

et Iuno adlacrimans: 'quid si, quae uoce grauaris,

mente dares atque haec Turno rata uita maneret?

nunc manet insontem grauis exitus, aut ego ueri  [630

uana feror. quod ut o potius formidine falsa

ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!'

 

Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto

misit agens hiemem nimbo succincta per auras,

Iliacamque aciem et Laurentia castra petiuit.  [635

tum dea nube caua tenuem sine uiribus umbram

in faciem Aeneae (uisu mirabile monstrum)

Dardaniis ornat telis, clipeumque iubasque

diuini adsimulat capitis, dat inania uerba,

dat sine mente sonum gressusque effingit euntis,  [640

morte obita qualis fama est uolitare figuras

aut quae sopitos deludunt somnia sensus.

at primas laeta ante acies exsultat imago

inritatque uirum telis et uoce lacessit.

instat cui Turnus stridentemque eminus hastam  [645

conicit; illa dato uertit uestigia tergo.

tum uero Aenean auersum ut cedere Turnus

credidit atque animo spem turbidus hausit inanem:

'quo fugis, Aenea? thalamos ne desere pactos;

hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.'  [650

talia uociferans sequitur strictumque coruscat

mucronem, nec ferre uidet sua gaudia uentos.

 

Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi

expositis stabat scalis et ponte parato,

qua rex Clusinis aduectus Osinius oris.  [655

huc sese trepida Aeneae fugientis imago

conicit in latebras, nec Turnus segnior instat

exsuperatque moras et pontis transilit altos.

uix proram attigerat, rumpit Saturnia funem

auulsamque rapit reuoluta per aequora nauem.  [660

tum leuis haud ultra latebras iam quaerit imago,  [663

sed sublime uolans nubi se immiscuit atrae,

illum autem Aeneas absentem in proelia poscit;  [661

obuia multa uirum demittit corpora morti,

cum Turnum medio interea fert aequore turbo.  [665

respicit ignarus rerum ingratusque salutis

et duplicis cum uoce manus ad sidera tendit:

'omnipotens genitor, tanton me crimine dignum

duxisti et talis uoluisti expendere poenas?

quo feror? unde abii? quae me fuga quemue reducit?  [670

Laurentisne iterum muros aut castra uidebo?

quid manus illa uirum, qui me meaque arma secuti?

quosque (nefas) omnis infanda in morte reliqui

et nunc palantis uideo, gemitumque cadentum

accipio? quid ago? aut quae iam satis ima dehiscat  [675

terra mihi? uos o potius miserescite, uenti;

in rupes, in saxa (uolens uos Turnus adoro)

ferte ratem saeuisque uadis immittite syrtis,

quo nec me Rutuli nec conscia fama sequatur.'

haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc,  [680

an sese mucrone ob tantum dedecus amens

induat et crudum per costas exigat ensem,

fluctibus an iaciat mediis et litora nando

curua petat Teucrumque iterum se reddat in arma.

ter conatus utramque uiam, ter maxima Iuno  [685

continuit iuuenemque animi miserata repressit.

labitur alta secans fluctuque aestuque secundo

et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.

 

At Iouis interea monitis Mezentius ardens

succedit pugnae Teucrosque inuadit ouantis.  [690

concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,

uni odiisque uiro telisque frequentibus instant.

ille (uelut rupes uastum quae prodit in aequor,

obuia uentorum furiis expostaque ponto,

uim cunctam atque minas perfert caelique marisque  [695

ipsa immota manens) prolem Dolichaonis Hebrum

sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,

sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis

occupat os faciemque aduersam, poplite Palmum

succiso uolui segnem sinit, armaque Lauso  [700

donat habere umeris et uertice figere cristas.

nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta

aequalem comitemque, una quem nocte Theano

in lucem genitore Amyco dedit et face praegnas

Cisseis regina Parim; Paris urbe paterna  [705

occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.

ac uelut ille canum morsu de montibus altis

actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos

defendit multosque palus Laurentia silua

pascit harundinea, postquam inter retia uentum est,  [710

substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,

nec cuiquam irasci propiusue accedere uirtus,

sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;

ille autem impauidus partis cunctatur in omnis  [717

dentibus infrendens et tergo decutit hastas:

haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,  [714

non ulli est animus stricto concurrere ferro,

missilibus longe et uasto clamore lacessunt.

 

Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,  [719

Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.

hunc ubi miscentem longe media agmina uidit,

purpureum pennis et pactae coniugis ostro,

impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans

(suadet enim uesana fames), si forte fugacem

conspexit capream aut surgentem in cornua ceruum,  [725

gaudet hians immane comasque arrexit et haeret

uisceribus super incumbens; lauit improba taeter

ora cruor—

sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.

sternitur infelix Acron et calcibus atram  [730

tundit humum exspirans infractaque tela cruentat.

atque idem fugientem haud est dignatus Oroden

sternere nec iacta caecum dare cuspide uulnus;

obuius aduersoque occurrit seque uiro uir

contulit, haud furto melior sed fortibus armis.  [735

tum super abiectum posito pede nixus et hasta:

'pars belli haud temnenda, uiri, iacet altus Orodes.'

conclamant socii laetum paeana secuti;

ille autem exspirans: 'non me, quicumque es, inulto,

uictor, nec longum laetabere; te quoque fata  [740

prospectant paria atque eadem mox arua tenebis.'

ad quem subridens mixta Mezentius ira:

'nunc morere. ast de me diuum pater atque hominum rex

uiderit.' hoc dicens eduxit corpore telum.

olli dura quies oculos et ferreus urget  [745

somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.

 

Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen

partheniumque Rapo et praedurum uiribus Orsen,

Messapus Cloniumque Lycaoniumque Erichaeten,

illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,  [750

hunc peditem. pedes et Lycius processerat Agis,

quem tamen haud expers Valerus uirtutis auitae

deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces

insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.

 

Iam grauis aequabat luctus et mutua Mauors  [755

funera; caedebant pariter pariterque ruebant

uictores uictique, neque his fuga nota neque illis.

di Iouis in tectis iram miserantur inanem

amborum et tantos mortalibus esse labores;

hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno.  [760

pallida Tisiphone media inter milia saeuit.

 

At uero ingentem quatiens Mezentius hastam

turbidus ingreditur campo. quam magnus Orion,

cum pedes incedit medii per maxima Nerei

stagna uiam scindens, umero supereminet undas,  [765

aut summis referens annosam montibus ornum

ingrediturque solo et caput inter nubila condit,

talis se uastis infert Mezentius armis.

huic contra Aeneas speculatus in agmine longo

obuius ire parat. manet imperterritus ille  [770

hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;

atque oculis spatium emensus quantum satis hastae:

'dextra mihi deus et telum, quod missile libro,

nunc adsint! uoueo praedonis corpore raptis

indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum  [775

Aeneae.' dixit, stridentemque eminus hastam

iecit. at illa uolans clipeo est excussa proculque

egregium Antoren latus inter et ilia figit,

Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis

haeserat Euandro atque Itala consederat urbe.  [780

sternitur infelix alieno uulnere, caelumque

aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos.

tum pius Aeneas hastam iacit; illa per orbem

aere cauum triplici, per linea terga tribusque

transiit intextum tauris opus, imaque sedit  [785

inguine, sed uiris haud pertulit. ocius ensem

Aeneas uiso Tyrrheni sanguine laetus

eripit a femine et trepidanti feruidus instat.

ingemuit cari grauiter genitoris amore,

ut uidit, Lausus, lacrimaeque per ora uolutae—  [790

hic mortis durae casum tuaque optima facta,

si qua fidem tanto est operi latura uetustas,

non equidem nec te, iuuenis memorande, silebo—

ille pedem referens et inutilis inque ligatus

cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat.  [795

proripuit iuuenis seseque immiscuit armis,

iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis

Aeneae subiit mucronem ipsumque morando

sustinuit; socii magno clamore sequuntur,

dum genitor nati parma protectus abiret,  [800

telaque coniciunt perturbantque eminus hostem

missilibus. furit Aeneas tectusque tenet se.

ac uelut effusa si quando grandine nimbi

praecipitant, omnis campis diffugit arator

omnis et agricola, et tuta latet arce uiator   [805

aut amnis ripis aut alti fornice saxi,

dum pluit in terris, ut possint sole reducto

exercere diem: sic obrutus undique telis

Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,

sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:  [810

'quo moriture ruis maioraque uiribus audes?

fallit te incautum pietas tua.' nec minus ille

exsultat demens, saeuae iamque altius irae

Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso

Parcae fila legunt. ualidum namque exigit ensem  [815

per medium Aeneas iuuenem totumque recondit;

transiit et parmam mucro, leuia arma minacis,

et tunicam molli mater quam neuerat auro,

impleuitque sinum sanguis; tum uita per auras

concessit maesta ad Manis corpusque reliquit.  [820

 

At uero ut uultum uidit morientis et ora,

ora modis Anchisiades pallentia miris,

ingemuit miserans grauiter dextramque tetendit,

et mentem patriae subiit pietatis imago.

'quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,  [825

quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?

arma, quibus laetatus, habe tua; teque parentum

manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto.

hoc tamen infelix miseram solabere mortem:

Aeneae magni dextra cadis.' increpat ultro  [830

cunctantis socios et terra subleuat ipsum

sanguine turpantem comptos de more capillos.

 

Interea genitor Tiberini ad fluminis undam

uulnera siccabat lymphis corpusque leuabat

arboris acclinis trunco. procul aerea ramis   [835

dependet galea et prato grauia arma quiescunt.

stant lecti circum iuuenes; ipse aeger anhelans

colla fouet fusus propexam in pectore barbam;

multa super Lauso rogitat, multumque remittit

qui reuocent maestique ferant mandata parentis.  [840

at Lausum socii exanimem super arma ferebant

flentes, ingentem atque ingenti uulnere uictum.

agnouit longe gemitum praesaga mali mens.

canitiem multo deformat puluere et ambas

ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.  [845

'tantane me tenuit uiuendi, nate, uoluptas,

ut pro me hostili paterer succedere dextrae,

quem genui? tuane haec genitor per uulnera seruor

morte tua uiuens? heu, nunc misero mihi demum

exitium infelix, nunc alte uulnus adactum!  [850

idem ego, nate, tuum maculaui crimine nomen,

pulsus ob inuidiam solio sceptrisque paternis.

debueram patriae poenas odiisque meorum:

omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!

nunc uiuo neque adhuc homines lucemque relinquo.  [855

sed linquam.' simul hoc dicens attollit in aegrum

se femur et, quamquam uis alto uulnere tardat,

haud deiectus equum duci iubet. hoc decus illi,

hoc solamen erat, bellis hoc uictor abibat

omnibus. adloquitur maerentem et talibus infit:  [860

'Rhaebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est,

uiximus. aut hodie uictor spolia illa cruenti

et caput Aeneae referes Lausique dolorum

ultor eris mecum, aut, aperit si nulla uiam uis,

occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,  [865

iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.'

dixit, et exceptus tergo consueta locauit

membra manusque ambas iaculis onerauit acutis,

aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.

sic cursum in medios rapidus dedit. aestuat ingens  [870

uno in corde pudor mixtoque insania luctu.

atque hic Aenean magna ter uoce uocauit.  [873

Aeneas agnouit enim laetusque precatur:

'sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo!

incipias conferre manum.'

tantum effatus et infesta subit obuius hasta.

ille autem: 'quid me erepto, saeuissime, nato

terres? haec uia sola fuit qua perdere posses:

nec mortem horremus nec diuum parcimus ulli.  [880

desine, nam uenio moriturus et haec tibi porto

dona prius.' dixit, telumque intorsit in hostem;

inde aliud super atque aliud figitque uolatque

ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.

ter circum astantem laeuos equitauit in orbis  [885

tela manu iaciens, ter secum Troius heros

immanem aerato circumfert tegmine siluam.

inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet

uellere, et urgetur pugna congressus iniqua,

multa mouens animo iam tandem erumpit et inter  [890

bellatoris equi caua tempora conicit hastam.

tollit se arrectum quadripes et calcibus auras

uerberat, effusumque equitem super ipse secutus

implicat eiectoque incumbit cernuus armo.

clamore incendunt caelum Troesque Latinique.  [895

aduolat Aeneas uaginaque eripit ensem

et super haec: 'ubi nunc Mezentius acer et illa

effera uis animi?' contra Tyrrhenus, ut auras

suspiciens hausit caelum mentemque recepit:

'hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?  [900

nullum in caede nefas, nec sic ad proelia ueni,

nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.

unum hoc per si qua est uictis uenia hostibus oro:

corpus humo patiare tegi. scio acerba meorum

circumstare odia: hunc, oro, defende furorem  [905

et me consortem nati concede sepulcro.'

haec loquitur, iuguloque haud inscius accipit ensem

undantique animam diffundit in arma cruore.

 

 

Liber XI

Oceanum interea surgens Aurora reliquit:

Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis

praecipitant curae turbataque funere mens est,

uota deum primo uictor soluebat Eoo.

ingentem quercum decisis undique ramis  [5

constituit tumulo fulgentiaque induit arma,

Mezenti ducis exuuias, tibi magne tropaeum

bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas

telaque trunca uiri, et bis sex thoraca petitum

perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae  [10

subligat atque ensem collo suspendit eburnum.

tum socios (namque omnis eum stipata tegebat

turba ducum) sic incipiens hortatur ouantis:

'maxima res effecta, uiri; timor omnis abesto,

quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo  [15

primitiae manibusque meis Mezentius hic est.

nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.

arma parate, animis et spe praesumite bellum,

ne qua mora ignaros, ubi primum uellere signa

adnuerint superi pubemque educere castris,  [20

impediat segnisue metu sententia tardet.

interea socios inhumataque corpora terrae

mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.

ite,' ait 'egregias animas, quae sanguine nobis

hanc patriam peperere suo, decorate supremis  [25

muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem

mittatur Pallas, quem non uirtutis egentem

abstulit atra dies et funere mersit acerbo.'

 

Sic ait inlacrimans, recipitque ad limina gressum

corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes  [30

seruabat senior, qui Parrhasio Euandro

armiger ante fuit, sed non felicibus aeque

tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.

circum omnis famulumque manus Troianaque turba

et maestum Iliades crinem de more solutae.  [35

ut uero Aeneas foribus sese intulit altis

ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt

pectoribus, maestoque immugit regia luctu.

ipse caput niuei fultum Pallantis et ora

ut uidit leuique patens in pectore uulnus  [40

cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis:

'tene,' inquit 'miserande puer, cum laeta ueniret,

inuidit Fortuna mihi, ne regna uideres

nostra neque ad sedes uictor ueherere paternas?

non haec Euandro de te promissa parenti  [45

discedens dederam, cum me complexus euntem

mitteret in magnum imperium metuensque moneret

acris esse uiros, cum dura proelia gente.

et nunc ille quidem spe multum captus inani

fors et uota facit cumulatque altaria donis,  [50

nos iuuenem exanimum et nil iam caelestibus ullis

debentem uano maesti comitamur honore.

infelix, nati funus crudele uidebis!

hi nostri reditus exspectatique triumphi?

haec mea magna fides? at non, Euandre, pudendis  [55

uulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum

optabis nato funus pater. ei mihi quantum

praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!'

 

Haec ubi defleuit, tolli miserabile corpus

imperat, et toto lectos ex agmine mittit  [60

mille uiros qui supremum comitentur honorem

intersintque patris lacrimis, solacia luctus

exigua ingentis, misero sed debita patri.

haud segnes alii cratis et molle feretrum

arbuteis texunt uirgis et uimine querno  [65

exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.

hic iuuenem agresti sublimem stramine ponunt:

qualem uirgineo demessum pollice florem

seu mollis uiolae seu languentis hyacinthi,

cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit,  [70

non iam mater alit tellus uirisque ministrat.

tum geminas uestis auroque ostroque rigentis

extulit Aeneas, quas illi laeta laborum

ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido

fecerat et tenui telas discreuerat auro.  [75

harum unam iuueni supremum maestus honorem

induit arsurasque comas obnubit amictu,

multaque praeterea Laurentis praemia pugnae

aggerat et longo praedam iubet ordine duci;

addit equos et tela quibus spoliauerat hostem.  [80

uinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris

inferias, caeso sparsurus sanguine flammas,

indutosque iubet truncos hostilibus armis

ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.

ducitur infelix aeuo confectus Acoetes,  [85

pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora,

sternitur et toto proiectus corpore terrae;

ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.

post bellator equus positis insignibus Aethon

it lacrimans guttisque umectat grandibus ora.  [90

hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus

uictor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur

Tyrrhenique omnes et uersis Arcades armis.

postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,

substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:  [95

'nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli

fata uocant: salue aeternum mihi, maxime Palla,

aeternumque uale.' nec plura effatus ad altos

tendebat muros gressumque in castra ferebat.

 

Iamque oratores aderant ex urbe Latina  [100

uelati ramis oleae ueniamque rogantes:

corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,

redderet ac tumulo sineret succedere terrae;

nullum cum uictis certamen et aethere cassis;

parceret hospitibus quondam socerisque uocatis.  [105

quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis

prosequitur uenia et uerbis haec insuper addit:

'quaenam uos tanto fortuna indigna, Latini,

implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?

pacem me exanimis et Martis sorte peremptis  [110

oratis? equidem et uiuis concedere uellem.

nec ueni, nisi fata locum sedemque dedissent,

nec bellum cum gente gero; rex nostra reliquit

hospitia et Turni potius se credidit armis.

aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.  [115

si bellum finire manu, si pellere Teucros

apparat, his mecum decuit concurrere telis:

uixet cui uitam deus aut sua dextra dedisset.

nunc ite et miseris supponite ciuibus ignem.'

dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes  [120

conuersique oculos inter se atque ora tenebant.

 

Tum senior semperque odiis et crimine Drances

infensus iuueni Turno sic ore uicissim

orsa refert: 'o fama ingens, ingentior armis,

uir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?  [125

iustitiaene prius mirer belline laborum?

nos uero haec patriam grati referemus ad urbem

et te, si qua uiam dederit Fortuna, Latino

iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus.

quin et fatalis murorum attollere moles  [130

saxaque subuectare umeris Troiana iuuabit.'

dixerat haec unoque omnes eadem ore fremebant.

bis senos pepigere dies, et pace sequestra

per siluas Teucri mixtique impune Latini

errauere iugis. ferro sonat alta bipenni  [135

fraxinus, euertunt actas ad sidera pinus,

robora nec cuneis et olentem scindere cedrum

nec plaustris cessant uectare gementibus ornos.

 

Et iam Fama uolans, tanti praenuntia luctus,

Euandrum Euandrique domos et moenia replet,  [140

quae modo uictorem Latio Pallanta ferebat.

Arcades ad portas ruere et de more uetusto

funereas rapuere faces; lucet uia longo

ordine flammarum et late discriminat agros.

contra turba Phrygum ueniens plangentia iungit  [145

agmina. quae postquam matres succedere tectis

uiderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.

at non Euandrum potis est uis ulla tenere,

sed uenit in medios. feretro Pallante reposto

procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque,  [150

et uia uix tandem uoci laxata dolore est:

'non haec, o Palla, dederas promissa parenti,

cautius ut saeuo uelles te credere Marti.

haud ignarus eram quantum noua gloria in armis

et praedulce decus primo certamine posset.  [155

primitiae iuuenis miserae bellique propinqui

dura rudimenta, et nulli exaudita deorum

uota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx,

felix morte tua neque in hunc seruata dolorem!

contra ego uiuendo uici mea fata, superstes  [160

restarem ut genitor. Troum socia arma secutum

obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem

atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret!

nec uos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas

iunximus hospitio dextras: sors ista senectae  [165

debita erat nostrae. quod si immatura manebat

mors gnatum, caesis Volscorum milibus ante

ducentem in Latium Teucros cecidisse iuuabit.

quin ego non alio digner te funere, Palla,

quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam  [170

Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.

magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto;

tu quoque nunc stares immanis truncus in aruis,

esset par aetas et idem si robur ab annis,

Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis?  [175

uadite et haec memores regi mandata referte:

quod uitam moror inuisam Pallante perempto

dextera causa tua est, Turnum gnatoque patrique

quam debere uides. meritis uacat hic tibi solus

fortunaeque locus. non uitae gaudia quaero,  [180

nec fas, sed gnato manis perferre sub imos.'

 

Aurora interea miseris mortalibus almam

extulerat lucem referens opera atque labores:

iam pater Aeneas, iam curuo in litore Tarchon

constituere pyras. huc corpora quisque suorum  [185

more tulere patrum, subiectisque ignibus atris

conditur in tenebras altum caligine caelum.

ter circum accensos cincti fulgentibus armis

decurrere rogos, ter maestum funeris ignem

lustrauere in equis ululatusque ore dedere.  [190

spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma,

it caelo clamorque uirum clangorque tubarum.

hic alii spolia occisis derepta Latinis

coniciunt igni, galeas ensisque decoros

frenaque feruentisque rotas; pars munera nota,  [195

ipsorum clipeos et non felicia tela.

multa boum circa mactantur corpora Morti,

saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris

in flammam iugulant pecudes. tum litore toto

ardentis spectant socios semustaque seruant  [200

busta, neque auelli possunt, nox umida donec

inuertit caelum stellis ardentibus aptum.

 

Nec minus et miseri diuersa in parte Latini

innumeras struxere pyras, et corpora partim

multa uirum terrae infodiunt, auectaque partim  [205

finitimos tollunt in agros urbique remittunt.

cetera confusaeque ingentem caedis aceruum

nec numero nec honore cremant; tunc undique uasti

certatim crebris conlucent ignibus agri.

tertia lux gelidam caelo dimouerat umbram:  [210

maerentes altum cinerem et confusa ruebant

ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.

iam uero in tectis, praediuitis urbe Latini,

praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.

hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum  [215

pectora maerentum puerique parentibus orbi

dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos;

ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,

qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.

ingrauat haec saeuus Drances solumque uocari  [220

testatur, solum posci in certamina Turnum.

multa simul contra uariis sententia dictis

pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,

multa uirum meritis sustentat fama tropaeis.

 

Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,  [225

ecce super maesti magna Diomedis ab urbe

legati responsa ferunt: nihil omnibus actum

tantorum impensis operum, nil dona neque aurum

nec magnas ualuisse preces, alia arma Latinis

quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum.  [230

deficit ingenti luctu rex ipse Latinus:

fatalem Aenean manifesto numine ferri

admonet ira deum tumulique ante ora recentes.

ergo concilium magnum primosque suorum

imperio accitos alta intra limina cogit.  [235

olli conuenere fluuntque ad regia plenis

tecta uiis. sedet in mediis et maximus aeuo

et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.

atque hic legatos Aetola ex urbe remissos

quae referant fari iubet, et responsa reposcit  [240

ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis,

et Venulus dicto parens ita farier infit:

 

'Vidimus, o ciues, Diomedem Argiuaque castra,

atque iter emensi casus superauimus omnis,

contigimusque manum qua concidit Ilia tellus.  [245

ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis

uictor Gargani condebat Iapygis agris.

postquam introgressi et coram data copia fandi,

munera praeferimus, nomen patriamque docemus,

qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.  [250

auditis ille haec placido sic reddidit ore:

"o fortunatae gentes, Saturnia regna,

antiqui Ausonii, quae uos fortuna quietos

sollicitat suadetque ignota lacessere bella?

quicumque Iliacos ferro uiolauimus agros  [255

(mitto ea quae muris bellando exhausta sub altis,

quos Simois premat ille uiros) infanda per orbem

supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,

uel Priamo miseranda manus; scit triste Mineruae

sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus.  [260

militia ex illa diuersum ad litus abacti

Atrides Protei Menelaus adusque columnas

exsulat, Aetnaeos uidit Cyclopas Vlixes.

regna Neoptolemi referam uersosque penatis

Idomenei? Libycone habitantis litore Locros?  [265

ipse Mycenaeus magnorum ductor Achiuum

coniugis infandae prima inter limina dextra

oppetiit, deuictam Asiam subsedit adulter.

inuidisse deos, patriis ut redditus aris

coniugium optatum et pulchram Calydona uiderem?  [270

nunc etiam horribili uisu portenta sequuntur

et socii amissi petierunt aethera pennis

fluminibusque uagantur aues (heu, dira meorum

supplicia!) et scopulos lacrimosis uocibus implent.

haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt  [275

tempore cum ferro caelestia corpora demens

appetii et Veneris uiolaui uulnere dextram.

ne uero, ne me ad talis impellite pugnas.

nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum

Pergama nec ueterum memini laetorue malorum.  [280

munera quae patriis ad me portatis ab oris

uertite ad Aenean. stetimus tela aspera contra

contulimusque manus: experto credite quantus

in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.

si duo praeterea talis Idaea tulisset  [285

terra uiros, ultro Inachias uenisset ad urbes

Dardanus, et uersis lugeret Graecia fatis.

quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,

Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium

haesit et in decimum uestigia rettulit annum.  [290

ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,

hic pietate prior. coeant in foedera dextrae,

qua datur; ast armis concurrant arma cauete."

et responsa simul quae sint, rex optime, regis

audisti et quae sit magno sententia bello.'  [295

 

Vix ea legati, uariusque per ora cucurrit

Ausonidum turbata fremor, ceu saxa morantur

cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur

uicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.

ut primum placati animi et trepida ora quierunt,  [300

praefatus diuos solio rex infit ab alto:

 

'Ante equidem summa de re statuisse, Latini,

et uellem et fuerat melius, non tempore tali

cogere concilium, cum muros adsidet hostis.

bellum importunum, ciues, cum gente deorum  [305

inuictisque uiris gerimus, quos nulla fatigant

proelia nec uicti possunt absistere ferro.

spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis,

ponite. spes sibi quisque; sed haec quam angusta uidetis.

cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,  [310

ante oculos interque manus sunt omnia uestras.

nec quemquam incuso: potuit quae plurima uirtus

esse, fuit; toto certatum est corpore regni.

nunc adeo quae sit dubiae sententia menti,

expediam et paucis (animos adhibete) docebo.  [315

est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,

longus in occasum, finis super usque Sicanos;

Aurunci Rutulique serunt, et uomere duros

exercent collis atque horum asperrima pascunt.

haec omnis regio et celsi plaga pinea montis  [320

cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas

dicamus leges sociosque in regna uocemus:

considant, si tantus amor, et moenia condant.

sin alios finis aliamque capessere gentem

est animus possuntque solo decedere nostro,  [325

bis denas Italo texamus robore nauis;

seu pluris complere ualent, iacet omnis ad undam

materies: ipsi numerumque modumque carinis

praecipiant, nos aera, manus, naualia demus.

praeterea, qui dicta ferant et foedera firment  [330

centum oratores prima de gente Latinos

ire placet pacisque manu praetendere ramos,

munera portantis aurique eborisque talenta

et sellam regni trabeamque insignia nostri.

consulite in medium et rebus succurrite fessis.'  [335

 

Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni

obliqua inuidia stimulisque agitabat amaris,

largus opum et lingua melior, sed frigida bello

dextera, consiliis habitus non futtilis auctor,

seditione potens (genus huic materna superbum  [340

nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),

surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:

'rem nulli obscuram nostrae nec uocis egentem

consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur

quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.  [345

det libertatem fandi flatusque remittat,

cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros

(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)

lumina tot cecidisse ducum totamque uidemus

consedisse urbem luctu, dum Troia temptat  [350

castra fugae fidens et caelum territat armis.

unum etiam donis istis, quae plurima mitti

Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,

adicias, nec te ullius uiolentia uincat

quin natam egregio genero dignisque hymenaeis  [355

des pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.

quod si tantus habet mentes et pectora terror,

ipsum obtestemur ueniamque oremus ab ipso:

cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.

quid miseros totiens in aperta pericula ciuis  [360

proicis, o Latio caput horum et causa malorum?

nulla salus bello, pacem te poscimus omnes,

Turne, simul pacis solum inuiolabile pignus.

primus ego, inuisum quem tu tibi fingis (et esse

nil moror), en supplex uenio. miserere tuorum,  [365

pone animos et pulsus abi. sat funera fusi

uidimus ingentis et desolauimus agros.

aut, si fama mouet, si tantum pectore robur

concipis et si adeo dotalis regia cordi est,

aude atque aduersum fidens fer pectus in hostem.  [370

scilicet ut Turno contingat regia coniunx,

nos animae uiles, inhumata infletaque turba,

sternamur campis. etiam tu, si qua tibi uis,

si patrii quid Martis habes, illum aspice contra

qui uocat.'  [375

 

Talibus exarsit dictis uiolentia Turni.

dat gemitum rumpitque has imo pectore uoces:

'larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi

tum cum bella manus poscunt, patribusque uocatis

primus ades. sed non replenda est curia uerbis,  [380

quae tuto tibi magna uolant, dum distinet hostem

agger murorum nec inundant sanguine fossae.

proinde tona eloquio (solitum tibi) meque timoris

argue tu, Drance, quando tot stragis aceruos

Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis  [385

insignis agros. possit quid uiuida uirtus

experiare licet, nec longe scilicet hostes

quaerendi nobis; circumstant undique muros.

imus in aduersos—quid cessas? an tibi Mauors

uentosa in lingua pedibusque fugacibus istis  [390

semper erit?

pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum

arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim

sanguine et Euandri totam cum stirpe uidebit

procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?  [395

haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens

et quos mille die uictor sub Tartara misi,

inclusus muris hostilique aggere saeptus.

nulla salus bello? capiti cane talia, demens,

Dardanio rebusque tuis. proinde omnia magno  [400

ne cessa turbare metu atque extollere uiris

gentis bis uictae, contra premere arma Latini.

nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,

nunc et Tydides et Larisaeus Achilles,

amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.  [405

uel cum se pauidum contra mea iurgia fingit,

artificis scelus, et formidine crimen acerbat.

numquam animam talem dextra hac (absiste moueri)

amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.

nunc ad te et tua magna, pater, consulta reuertor.  [410

si nullam nostris ultra spem ponis in armis,

si tam deserti sumus et semel agmine uerso

funditus occidimus neque habet Fortuna regressum,

oremus pacem et dextras tendamus inertis.

quamquam o si solitae quicquam uirtutis adesset!  [415

ille mihi ante alios fortunatusque laborum

egregiusque animi, qui, ne quid tale uideret,

procubuit moriens et humum semel ore momordit.

sin et opes nobis et adhuc intacta iuuentus

auxilioque urbes Italae populique supersunt,  [420

sin et Troianis cum multo gloria uenit

sanguine (sunt illis sua funera, parque per omnis

tempestas), cur indecores in limine primo

deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?

multa dies uariique labor mutabilis aeui  [425

rettulit in melius, multos alterna reuisens

lusit et in solido rursus Fortuna locauit.

non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:

at Messapus erit felixque Tolumnius et quos

tot populi misere duces, nec parua sequetur  [430

gloria delectos Latio et Laurentibus agris.

est et Volscorum egregia de gente Camilla

agmen agens equitum et florentis aere cateruas.

quod si me solum Teucri in certamina poscunt

idque placet tantumque bonis communibus obsto,  [435

non adeo has exosa manus Victoria fugit

ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.

ibo animis contra, uel magnum praestet Achillem

factaque Volcani manibus paria induat arma

ille licet. uobis animam hanc soceroque Latino  [440

Turnus ego, haud ulli ueterum uirtute secundus,

deuoui. solum Aeneas uocat? et uocet oro;

nec Drances potius, siue est haec ira deorum,

morte luat, siue est uirtus et gloria, tollat.'

 

Illi haec inter se dubiis de rebus agebant  [445

certantes: castra Aeneas aciemque mouebat.

nuntius ingenti per regia tecta tumultu

ecce ruit magnisque urbem terroribus implet:

instructos acie Tiberino a flumine Teucros

Tyrrhenamque manum totis descendere campis.  [450

extemplo turbati animi concussaque uulgi

pectora et arrectae stimulis haud mollibus irae.

arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuuentus,

flent maesti mussantque patres. hic undique clamor

dissensu uario magnus se tollit in auras,  [455

haud secus atque alto in luco cum forte cateruae

consedere auium, piscosoue amne Padusae

dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.

'immo,' ait 'o ciues,' arrepto tempore Turnus,

'cogite concilium et pacem laudate sedentes;  [460

illi armis in regna ruunt.' nec plura locutus

corripuit sese et tectis citus extulit altis.

'tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis,

duc' ait 'et Rutulos. equitem Messapus in armis,

et cum fratre Coras latis diffundite campis.  [465

pars aditus urbis firment turrisque capessant;

cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.'

 

Ilicet in muros tota discurritur urbe.

concilium ipse pater et magna incepta Latinus

deserit ac tristi turbatus tempore differt,   [470

multaque se incusat qui non acceperit ultro

Dardanium Aenean generumque asciuerit urbi.

praefodiunt alii portas aut saxa sudesque

subuectant. bello dat signum rauca cruentum

bucina. tum muros uaria cinxere corona  [475

matronae puerique, uocat labor ultimus omnis.

nec non ad templum summasque ad Palladis arces

subuehitur magna matrum regina caterua

dona ferens, iuxtaque comes Lauinia uirgo,

causa mali tanti, oculos deiecta decoros.  [480

succedunt matres et templum ture uaporant

et maestas alto fundunt de limine uoces:

'armipotens, praeses belli, Tritonia uirgo,

frange manu telum Phrygii praedonis, et ipsum

pronum sterne solo portisque effunde sub altis.'  [485

cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.

iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis

horrebat squamis surasque incluserat auro,

tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem,

fulgebatque alta decurrens aureus arce  [490

exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:

qualis ubi abruptis fugit praesepia uinclis

tandem liber equus, campoque potitus aperto

aut ille in pastus armentaque tendit equarum

aut adsuetus aquae perfundi flumine noto  [495

emicat, arrectisque fremit ceruicibus alte

luxurians luduntque iubae per colla, per armos.

 

Obuia cui Volscorum acie comitante Camilla

occurrit portisque ab equo regina sub ipsis

desiluit, quam tota cohors imitata relictis  [500

ad terram defluxit equis; tum talia fatur:

'Turne, sui merito si qua est fiducia forti,

audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae

solaque Tyrrhenos equites ire obuia contra.

me sine prima manu temptare pericula belli,  [505

tu pedes ad muros subsiste et moenia serua.'

Turnus ad haec oculos horrenda in uirgine fixus:

'o decus Italiae uirgo, quas dicere grates

quasue referre parem? sed nunc, est omnia quando

iste animus supra, mecum partire laborem.  [510

Aeneas, ut fama fidem missique reportant

exploratores, equitum leuia improbus arma

praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis

per deserta iugo superans aduentat ad urbem.

furta paro belli conuexo in tramite siluae,  [515

ut biuias armato obsidam milite fauces.

tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;

tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae

Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.'

sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis  [520

hortatur sociosque duces et pergit in hostem.

 

Est curuo anfractu ualles, accommoda fraudi

armorumque dolis, quam densis frondibus atrum

urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit

angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.  [525

hanc super in speculis summoque in uertice montis

planities ignota iacet tutique receptus,

seu dextra laeuaque uelis occurrere pugnae

siue instare iugis et grandia uoluere saxa.

huc iuuenis nota fertur regione uiarum  [530

arripuitque locum et siluis insedit iniquis.

 

Velocem interea superis in sedibus Opim,

unam ex uirginibus sociis sacraque caterua,

compellabat et has tristis Latonia uoces

ore dabat: 'graditur bellum ad crudele Camilla,  [535

o uirgo, et nostris nequiquam cingitur armis,

cara mihi ante alias. neque enim nouus iste Dianae

uenit amor subitaque animum dulcedine mouit.

pulsus ob inuidiam regno uirisque superbas

Priuerno antiqua Metabus cum excederet urbe,  [540

infantem fugiens media inter proelia belli

sustulit exsilio comitem, matrisque uocauit

nomine Casmillae mutata parte Camillam.

ipse sinu prae se portans iuga longa petebat

solorum nemorum: tela undique saeua premebant  [545

et circumfuso uolitabant milite Volsci.

ecce fugae medio summis Amasenus abundans

spumabat ripis, tantus se nubibus imber

ruperat. ille innare parans infantis amore

tardatur caroque oneri timet. omnia secum  [550

uersanti subito uix haec sententia sedit:

telum immane manu ualida quod forte gerebat

bellator, solidum nodis et robore cocto,

huic natam libro et siluestri subere clausam

implicat atque habilem mediae circumligat hastae;  [555

quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:

"alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia uirgo,

ipse pater famulam uoueo; tua prima per auras

tela tenens supplex hostem fugit. accipe, testor,

diua tuam, quae nunc dubiis committitur auris."  [560

dixit, et adducto contortum hastile lacerto

immittit: sonuere undae, rapidum super amnem

infelix fugit in iaculo stridente Camilla.

at Metabus magna propius iam urgente caterua

dat sese fluuio, atque hastam cum uirgine uictor  [565

gramineo, donum Triuiae, de caespite uellit.

non illum tectis ullae, non moenibus urbes

accepere (neque ipse manus feritate dedisset),

pastorum et solis exegit montibus aeuum.

hic natam in dumis interque horrentia lustra  [570

armentalis equae mammis et lacte ferino

nutribat teneris immulgens ubera labris.

utque pedum primis infans uestigia plantis

institerat, iaculo palmas armauit acuto

spiculaque ex umero paruae suspendit et arcum.  [575

pro crinali auro, pro longae tegmine pallae

tigridis exuuiae per dorsum a uertice pendent.

tela manu iam tum tenera puerilia torsit

et fundam tereti circum caput egit habena

Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem.  [580

multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres

optauere nurum; sola contenta Diana

aeternum telorum et uirginitatis amorem

intemerata colit. uellem haud correpta fuisset

militia tali conata lacessere Teucros:  [585

cara mihi comitumque foret nunc una mearum.

uerum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,

labere, nympha, polo finisque inuise Latinos,

tristis ubi infausto committitur omine pugna.

haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam:  [590

hac, quicumque sacrum uiolarit uulnere corpus,

Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.

post ego nube caua miserandae corpus et arma

inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.'

dixit, at illa leuis caeli delapsa per auras  [595

insonuit nigro circumdata turbine corpus.

 

At manus interea muris Troiana propinquat,

Etruscique duces equitumque exercitus omnis

compositi numero in turmas. fremit aequore toto

insultans sonipes et pressis pugnat habenis  [600

huc conuersus et huc; tum late ferreus hastis

horret ager campique armis sublimibus ardent.

nec non Messapus contra celeresque Latini

et cum fratre Coras et uirginis ala Camillae

aduersi campo apparent, hastasque reductis  [605

protendunt longe dextris et spicula uibrant,

aduentusque uirum fremitusque ardescit equorum.

iamque intra iactum teli progressus uterque

substiterat: subito erumpunt clamore furentisque

exhortantur equos, fundunt simul undique tela  [610

crebra niuis ritu, caelumque obtexitur umbra.

continuo aduersis Tyrrhenus et acer Aconteus

conixi incurrunt hastis primique ruinam

dant sonitu ingenti perfractaque quadripedantum

pectora pectoribus rumpunt; excussus Aconteus  [615

fulminis in morem aut tormento ponderis acti

praecipitat longe et uitam dispergit in auras.

 

Extemplo turbatae acies, uersique Latini

reiciunt parmas et equos ad moenia uertunt;

Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas.  [620

iamque propinquabant portis rursusque Latini

clamorem tollunt et mollia colla reflectunt;

hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.

qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus

nunc ruit ad terram scopulosque superiacit unda  [625

spumeus extremamque sinu perfundit harenam,

nunc rapidus retro atque aestu reuoluta resorbens

saxa fugit litusque uado labente relinquit:

bis Tusci Rutulos egere ad moenia uersos,

bis reiecti armis respectant terga tegentes.  [630

tertia sed postquam congressi in proelia totas

implicuere inter se acies legitque uirum uir,

tum uero et gemitus morientum et sanguine in alto

armaque corporaque et permixti caede uirorum

semianimes uoluuntur equi, pugna aspera surgit.  [635

Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,

hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit;

quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat

uulneris impatiens arrecto pectore crura,

uoluitur ille excussus humi. Catillus Iollan  [640

ingentemque animis, ingentem corpore et armis

deicit Herminium, nudo cui uertice fulua

caesaries nudique umeri nec uulnera terrent;

tantus in arma patet. latos huic hasta per armos

acta tremit duplicatque uirum transfixa dolore.  [645

funditur ater ubique cruor; dant funera ferro

certantes pulchramque petunt per uulnera mortem.

 

At medias inter caedes exsultat Amazon

unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,

et nunc lenta manu spargens hastilia denset,  [650

nunc ualidam dextra rapit indefessa bipennem;

aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.

illa etiam, si quando in tergum pulsa recessit,

spicula conuerso fugientia derigit arcu.

at circum lectae comites, Larinaque uirgo  [655

Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securim,

Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla

delegit pacisque bonas bellique ministras:

quales Threiciae cum flumina Thermodontis

pulsant et pictis bellantur Amazones armis,  [660

seu circum Hippolyten seu cum se Martia curru

Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu

feminea exsultant lunatis agmina peltis.

 

Quem telo primum, quem postremum, aspera uirgo,

deicis? aut quot humi morientia corpora fundis?  [665

Eunaeum Clytio primum patre, cuius apertum

aduersi longa transuerberat abiete pectus.

sanguinis ille uomens riuos cadit atque cruentam

mandit humum moriensque suo se in uulnere uersat.

tum Lirim Pagasumque super, quorum alter habenas  [670

suffuso reuolutus equo dum colligit, alter

dum subit ac dextram labenti tendit inermem,

praecipites pariterque ruunt. his addit Amastrum

Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta

Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chromimque;  [675

quotque emissa manu contorsit spicula uirgo,

tot Phrygii cecidere uiri. procul Ornytus armis

ignotis et equo uenator Iapyge fertur,

cui pellis latos umeros erepta iuuenco

pugnatori operit, caput ingens oris hiatus  [680

et malae texere lupi cum dentibus albis,

agrestisque manus armat sparus; ipse cateruis

uertitur in mediis et toto uertice supra est.

hunc illa exceptum (neque enim labor agmine uerso)

traicit et super haec inimico pectore fatur:  [685

'siluis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?

aduenit qui uestra dies muliebribus armis

uerba redargueret. nomen tamen haud leue patrum

manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.'

 

Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum   [690

corpora, sed Buten auersum cuspide fixit

loricam galeamque inter, qua colla sedentis

lucent et laeuo dependet parma lacerto;

Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem

eludit gyro interior sequiturque sequentem;  [695

tum ualidam perque arma uiro perque ossa securim

altior exsurgens oranti et multa precanti

congeminat; uulnus calido rigat ora cerebro.

incidit huic subitoque aspectu territus haesit

Appenninicolae bellator filius Auni,  [700

haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.

isque ubi se nullo iam cursu euadere pugnae

posse neque instantem reginam auertere cernit,

consilio uersare dolos ingressus et astu

incipit haec: 'quid tam egregium, si femina forti  [705

fidis equo? dimitte fugam et te comminus aequo

mecum crede solo pugnaeque accinge pedestri:

iam nosces uentosa ferat cui gloria fraudem.'

dixit, at illa furens acrique accensa dolore

tradit equum comiti paribusque resistit in armis  [710

ense pedes nudo puraque interrita parma.

at iuuenis uicisse dolo ratus auolat ipse

(haud mora), conuersisque fugax aufertur habenis

quadripedemque citum ferrata calce fatigat.

'uane Ligus frustraque animis elate superbis,  [715

nequiquam patrias temptasti lubricus artis,

nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.'

haec fatur uirgo, et pernicibus ignea plantis

transit equum cursu frenisque aduersa prehensis

congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:  [720

quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto

consequitur pennis sublimem in nube columbam

comprensamque tenet pedibusque euiscerat uncis;

tum cruor et uulsae labuntur ab aethere plumae.

 

At non haec nullis hominum sator atque deorum  [725

obseruans oculis summo sedet altus Olympo.

Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeua

suscitat et stimulis haud mollibus inicit iras.

ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon

fertur equo uariisque instigat uocibus alas  [730

nomine quemque uocans, reficitque in proelia pulsos.

'quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes

Tyrrheni, quae tanta animis ignauia uenit?

femina palantis agit atque haec agmina uertit!

quo ferrum quidue haec gerimus tela inrita dextris?  [735

at non in Venerem segnes nocturnaque bella,

aut ubi curua choros indixit tibia Bacchi.

exspectate dapes et plenae pocula mensae

(hic amor, hoc studium) dum sacra secundus haruspex

nuntiet ac lucos uocet hostia pinguis in altos!'  [740

haec effatus equum in medios moriturus et ipse

concitat, et Venulo aduersum se turbidus infert

dereptumque ab equo dextra complectitur hostem

et gremium ante suum multa ui concitus aufert.

tollitur in caelum clamor cunctique Latini  [745

conuertere oculos. uolat igneus aequore Tarchon

arma uirumque ferens; tum summa ipsius ab hasta

defringit ferrum et partis rimatur apertas,

qua uulnus letale ferat; contra ille repugnans

sustinet a iugulo dextram et uim uiribus exit.  [750

utque uolans alte raptum cum fulua draconem

fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,

saucius at serpens sinuosa uolumina uersat

arrectisque horret squamis et sibilat ore

arduus insurgens, illa haud minus urget obunco   [755

luctantem rostro, simul aethera uerberat alis:

haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon

portat ouans. ducis exemplum euentumque secuti

Maeonidae incurrunt. tum fatis debitus Arruns

uelocem iaculo et multa prior arte Camillam  [760

circuit, et quae sit fortuna facillima temptat.

qua se cumque furens medio tulit agmine uirgo,

hac Arruns subit et tacitus uestigia lustrat;

qua uictrix redit illa pedemque ex hoste reportat,

hac iuuenis furtim celeris detorquet habenas.  [765

hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat

undique circuitum et certam quatit improbus hastam.

 

Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos

insignis longe Phrygiis fulgebat in armis

spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis  [770

in plumam squamis auro conserta tegebat.

ipse peregrina ferrugine clarus et ostro

spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;

aureus ex umeris erat arcus et aurea uati

cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis  [775

carbaseos fuluo in nodum collegerat auro

pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.

hunc uirgo, siue ut templis praefigeret arma

Troia, captiuo siue ut se ferret in auro

uenatrix, unum ex omni certamine pugnae  [780

caeca sequebatur totumque incauta per agmen

femineo praedae et spoliorum ardebat amore,

telum ex insidiis cum tandem tempore capto

concitat et superos Arruns sic uoce precatur:

'summe deum, sancti custos Soractis Apollo,  [785

quem primi colimus, cui pineus ardor aceruo

pascitur, et medium freti pietate per ignem

cultores multa premimus uestigia pruna,

da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,

omnipotens. non exuuias pulsaeue tropaeum  [790

uirginis aut spolia ulla peto, mihi cetera laudem

facta ferent; haec dira meo dum uulnere pestis

pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.'

 

Audiit et uoti Phoebus succedere partem

mente dedit, partem uolucris dispersit in auras:  [795

sterneret ut subita turbatam morte Camillam

adnuit oranti; reducem ut patria alta uideret

non dedit, inque Notos uocem uertere procellae.

ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,

conuertere animos acris oculosque tulere  [800

cuncti ad reginam Volsci. nihil ipsa nec aurae

nec sonitus memor aut uenientis ab aethere teli,

hasta sub exsertam donec perlata papillam

haesit uirgineumque alte bibit acta cruorem.

concurrunt trepidae comites dominamque ruentem  [805

suscipiunt. fugit ante omnis exterritus Arruns

laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae

credere nec telis occurrere uirginis audet.

ac uelut ille, prius quam tela inimica sequantur,

continuo in montis sese auius abdidit altos  [810

occiso pastore lupus magnoue iuuenco,

conscius audacis facti, caudamque remulcens

subiecit pauitantem utero siluasque petiuit:

haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns

contentusque fuga mediis se immiscuit armis.  [815

illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter

ferreus ad costas alto stat uulnere mucro.

labitur exsanguis, labuntur frigida leto

lumina, purpureus quondam color ora reliquit.

tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam  [820

adloquitur, fida ante alias quae sola Camillae

quicum partiri curas, atque haec ita fatur:

'hactenus, Acca soror, potui: nunc uulnus acerbum

conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.

effuge et haec Turno mandata nouissima perfer:  [825

succedat pugnae Troianosque arceat urbe.

iamque uale.' simul his dictis linquebat habenas

ad terram non sponte fluens. tum frigida toto

paulatim exsoluit se corpore, lentaque colla

et captum leto posuit caput, arma relinquens,  [830

uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

tum uero immensus surgens ferit aurea clamor

sidera: deiecta crudescit pugna Camilla;

incurrunt densi simul omnis copia Teucrum

Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae.  [835

 

At Triuiae custos iamdudum in montibus Opis

alta sedet summis spectatque interrita pugnas.

utque procul medio iuuenum in clamore furentum

prospexit tristi mulcatam morte Camillam,

ingemuitque deditque has imo pectore uoces:  [840

'heu nimium, uirgo, nimium crudele luisti

supplicium Teucros conata lacessere bello!

nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam

profuit aut nostras umero gessisse pharetras.

non tamen indecorem tua te regina reliquit  [845

extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum

per gentis erit aut famam patieris inultae.

nam quicumque tuum uiolauit uulnere corpus

morte luet merita.' fuit ingens monte sub alto

regis Dercenni terreno ex aggere bustum  [850

antiqui Laurentis opacaque ilice tectum;

hic dea se primum rapido pulcherrima nisu

sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.

ut uidit fulgentem armis ac uana tumentem,

'cur' inquit 'diuersus abis? huc derige gressum,  [855

huc periture ueni, capias ut digna Camillae

praemia. tune etiam telis moriere Dianae?'

dixit, et aurata uolucrem Threissa sagittam

deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit

et duxit longe, donec curuata coirent  [860

inter se capita et manibus iam tangeret aequis,

laeua aciem ferri, dextra neruoque papillam.

extemplo teli stridorem aurasque sonantis

audiit una Arruns haesitque in corpore ferrum.

illum exspirantem socii atque extrema gementem  [865

obliti ignoto camporum in puluere linquunt;

Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.

 

Prima fugit domina amissa leuis ala Camillae,

turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas,

disiectique duces desolatique manipli  [870

tuta petunt et equis auersi ad moenia tendunt.

nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis

sustentare ualet telis aut sistere contra,

sed laxos referunt umeris languentibus arcus,

quadripedumque putrem cursu quatit ungula campum.  [875

uoluitur ad muros caligine turbidus atra

puluis, et e speculis percussae pectora matres

femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.

qui cursu portas primi inrupere patentis,

hos inimica super mixto premit agmine turba,  [880

nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,

moenibus in patriis atque inter tuta domorum

confixi exspirant animas. pars claudere portas,

nec sociis aperire uiam nec moenibus audent

accipere orantis, oriturque miserrima caedes  [885

defendentum armis aditus inque arma ruentum.

exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum

pars in praecipitis fossas urgente ruina

uoluitur, immissis pars caeca et concita frenis

arietat in portas et duros obice postis.  [890

ipsae de muris summo certamine matres

(monstrat amor uerus patriae, ut uidere Camillam)

tela manu trepidae iaciunt ac robore duro

stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis

praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent.  [895

 

Interea Turnum in siluis saeuissimus implet

nuntius et iuueni ingentem fert Acca tumultum:

deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,

ingruere infensos hostis et Marte secundo

omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.  [900

ille furens (et saeua Iouis sic numina poscunt)

deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.

uix e conspectu exierat campumque tenebat,

cum pater Aeneas saltus ingressus apertos

exsuperatque iugum siluaque euadit opaca.  [905

sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur

agmine nec longis inter se passibus absunt;

ac simul Aeneas fumantis puluere campos

prospexit longe Laurentiaque agmina uidit,

et saeuum Aenean agnouit Turnus in armis  [910

aduentumque pedum flatusque audiuit equorum.

continuoque ineant pugnas et proelia temptent,

ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero

tingat equos noctemque die labente reducat.

considunt castris ante urbem et moenia uallant.

 

 

Liber XII

Turnus ut infractos aduerso Marte Latinos

defecisse uidet, sua nunc promissa reposci,

se signari oculis, ultro implacabilis ardet

attollitque animos. Poenorum qualis in aruis

saucius ille graui uenantum uulnere pectus  [5

tum demum mouet arma leo, gaudetque comantis

excutiens ceruice toros fixumque latronis

impauidus frangit telum et fremit ore cruento:

haud secus accenso gliscit uiolentia Turno.

tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:  [10

'nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent

ignaui Aeneadae, nec quae pepigere recusent:

congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus.

aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam

desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),  [15

et solus ferro crimen commune refellam,

aut habeat uictos, cedat Lauinia coniunx.'

 

Olli sedato respondit corde Latinus:

'o praestans animi iuuenis, quantum ipse feroci

uirtute exsuperas, tanto me impensius aequum est  [20

consulere atque omnis metuentem expendere casus.

sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta

multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;

sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus aruis

nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu   [25

sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri:

me natam nulli ueterum sociare procorum

fas erat, idque omnes diuique hominesque canebant.

uictus amore tui, cognato sanguine uictus

coniugis et maestae lacrimis, uincla omnia rupi;  [30

promissam eripui genero, arma impia sumpsi.

ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur

bella, uides, quantos primus patiare labores.

bis magna uicti pugna uix urbe tuemur

spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta  [35

sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.

quo referor totiens? quae mentem insania mutat?

si Turno exstincto socios sum ascire paratus,

cur non incolumi potius certamina tollo?

quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet  [40

Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!)

prodiderim, natam et conubia nostra petentem?

respice res bello uarias, miserere parentis

longaeui, quem nunc maestum patria Ardea longe

diuidit.' haudquaquam dictis uiolentia Turni  [45

flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo.

ut primum fari potuit, sic institit ore:

'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me

deponas letumque sinas pro laude pacisci.

et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra  [50

spargimus, et nostro sequitur de uulnere sanguis.

longe illi dea mater erit, quae nube fugacem

feminea tegat et uanis sese occulat umbris.'

 

At regina noua pugnae conterrita sorte

flebat et ardentem generum moritura tenebat:  [55

'Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae

tangit honos animum: spes tu nunc una, senectae

tu requies miserae, decus imperiumque Latini

te penes, in te omnis domus inclinata recumbit.

unum oro: desiste manum committere Teucris.  [60

qui te cumque manent isto certamine casus

et me, Turne, manent; simul haec inuisa relinquam

lumina nec generum Aenean captiua uidebo.'

accepit uocem lacrimis Lauinia matris

flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem  [65

subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.

Indum sanguineo ueluti uiolauerit ostro

si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa

alba rosa, talis uirgo dabat ore colores.

illum turbat amor figitque in uirgine uultus;  [70

ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam:

'ne, quaeso, ne me lacrimis neue omine tanto

prosequere in duri certamina Martis euntem,

o mater; neque enim Turno mora libera mortis.

nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno  [75

haud placitura refer. cum primum crastina caelo

puniceis inuecta rotis Aurora rubebit,

non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant

et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum,

illo quaeratur coniunx Lauinia campo.'  [80

 

Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit,

poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,

Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,

qui candore niues anteirent, cursibus auras.

circumstant properi aurigae manibusque lacessunt  [85

pectora plausa cauis et colla comantia pectunt.

ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco

circumdat loricam umeris, simul aptat habendo

ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae,

ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti   [90

fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.

exim quae mediis ingenti adnixa columnae

aedibus astabat, ualidam ui corripit hastam,

Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem

uociferans: 'nunc, o numquam frustrata uocatus  [95

hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor,

te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus

loricamque manu ualida lacerare reuulsam

semiuiri Phrygis et foedare in puluere crinis

uibratos calido ferro murraque madentis.'  [100

his agitur furiis, totoque ardentis ab ore

scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis,

mugitus ueluti cum prima in proelia taurus

terrificos ciet aut irasci in cornua temptat

arboris obnixus trunco, uentosque lacessit  [105

ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.

 

Nec minus interea maternis saeuus in armis

Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,

oblato gaudens componi foedere bellum.

tum socios maestique metum solatur Iuli  [110

fata docens, regique iubet responsa Latino

certa referre uiros et pacis dicere leges.

 

Postera uix summos spargebat lumine montis

orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt

Solis equi lucemque elatis naribus efflant:  [115

campum ad certamen magnae sub moenibus urbis

dimensi Rutulique uiri Teucrique parabant

in medioque focos et dis communibus aras

gramineas. alii fontemque ignemque ferebant

uelati limo et uerbena tempora uincti.   [120

procedit legio Ausonidum, pilataque plenis

agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis

Tyrrhenusque ruit uariis exercitus armis,

haud secus instructi ferro quam si aspera Martis

pugna uocet. nec non mediis in milibus ipsi  [125

ductores auro uolitant ostroque superbi,

et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas

et Messapus equum domitor, Neptunia proles;

utque dato signo spatia in sua quisque recessit,

defigunt tellure hastas et scuta reclinant.  [130

tum studio effusae matres et uulgus inermum

inualidique senes turris ac tecta domorum

obsedere, alii portis sublimibus astant.

 

At Iuno ex summo (qui nunc Albanus habetur;

tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti)  [135

prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas

Laurentum Troumque acies urbemque Latini.

extemplo Turni sic est adfata sororem

diua deam, stagnis quae fluminibusque sonoris

praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem  [140

Iuppiter erepta pro uirginitate sacrauit):

'nympha, decus fluuiorum, animo gratissima nostro,

scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae

magnanimi Iouis ingratum ascendere cubile,

praetulerim caelique libens in parte locarim:  [145

disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.

qua uisa est Fortuna pati Parcaeque sinebant

cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi;

nunc iuuenem imparibus uideo concurrere fatis,

Parcarumque dies et uis inimica propinquat.  [150

non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.

tu pro germano si quid praesentius audes,

perge; decet. forsan miseros meliora sequentur.'

uix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profundit

terque quaterque manu pectus percussit honestum.  [155

'non lacrimis hoc tempus' ait Saturnia Iuno:

'accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti;

aut tu bella cie conceptumque excute foedus.

auctor ego audendi.' sic exhortata reliquit

incertam et tristi turbatam uulnere mentis.  [160

 

Interea reges ingenti mole Latinus

quadriiugo uehitur curru (cui tempora circum

aurati bis sex radii fulgentia cingunt,

Solis aui specimen), bigis it Turnus in albis,

bina manu lato crispans hastilia ferro.  [165

hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,

sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis

et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,

procedunt castris, puraque in ueste sacerdos

saetigeri fetum suis intonsamque bidentem  [170

attulit admouitque pecus flagrantibus aris.

illi ad surgentem conuersi lumina solem

dant fruges manibus salsas et tempora ferro

summa notant pecudum, paterisque altaria libant.

 

Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur:  [175

'esto nunc Sol testis et haec mihi terra uocanti,

quam propter tantos potui perferre labores,

et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx

(iam melior, iam, diua, precor), tuque inclute Mauors,

cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques;  [180

fontisque fluuiosque uoco, quaeque aetheris alti

religio et quae caeruleo sunt numina ponto:

cesserit Ausonio si fors uictoria Turno,

conuenit Euandri uictos discedere ad urbem,

cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles  [185

Aeneadae referent ferroue haec regna lacessent.

sin nostrum adnuerit nobis uictoria Martem

(ut potius reor et potius di numine firment),

non ego nec Teucris Italos parere iubebo

nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae  [190

inuictae gentes aeterna in foedera mittant.

sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,

imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri

constituent urbique dabit Lauinia nomen.'

 

Sic prior Aeneas, sequitur sic deinde Latinus  [195

suspiciens caelum, tenditque ad sidera dextram:

'haec eadem, Aenea, terram, mare, sidera, iuro

Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem,

uimque deum infernam et duri sacraria Ditis;

audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit.  [200

tango aras, medios ignis et numina testor:

nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet,

quo res cumque cadent; nec me uis ulla uolentem

auertet, non, si tellurem effundat in undas

diluuio miscens caelumque in Tartara soluat,  [205

ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat)

'numquam fronde leui fundet uirgulta nec umbras,

cum semel in siluis imo de stirpe recisum

matre caret posuitque comas et bracchia ferro,

olim arbos, nunc artificis manus aere decoro  [210

inclusit patribusque dedit gestare Latinis.'

talibus inter se firmabant foedera dictis

conspectu in medio procerum. tum rite sacratas

in flammam iugulant pecudes et uiscera uiuis

eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras.   [215

 

At uero Rutulis impar ea pugna uideri

iamdudum et uario misceri pectora motu,

tum magis ut propius cernunt non uiribus aequos.

adiuuat incessu tacito progressus et aram

suppliciter uenerans demisso lumine Turnus  [220

pubentesque genae et iuuenali in corpore pallor.

quem simul ac Iuturna soror crebrescere uidit

sermonem et uulgi uariare labantia corda,

in medias acies formam adsimulata Camerti,

cui genus a proauis ingens clarumque paternae  [225

nomen erat uirtutis, et ipse acerrimus armis,

in medias dat sese acies haud nescia rerum

rumoresque serit uarios ac talia fatur:

'non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam

obiectare animam? numerone an uiribus aequi  [230

non sumus? en, omnes et Troes et Arcades hi sunt,

fatalisque manus, infensa Etruria Turno:

uix hostem, alterni si congrediamur, habemus.

ille quidem ad superos, quorum se deuouet aris,

succedet fama uiuusque per ora feretur;  [235

nos patria amissa dominis parere superbis

cogemur, qui nunc lenti consedimus aruis.'

 

Talibus incensa est iuuenum sententia dictis

iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur:

ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.  [240

qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem

sperabant, nunc arma uolunt foedusque precantur

infectum et Turni sortem miserantur iniquam.

his aliud maius Iuturna adiungit et alto

dat signum caelo, quo non praesentius ullum   [245

turbauit mentes Italas monstroque fefellit.

namque uolans rubra fuluus Iouis ales in aethra

litoreas agitabat auis turbamque sonantem

agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas

cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.  [250

arrexere animos Itali, cunctaeque uolucres

conuertunt clamore fugam (mirabile uisu),

aetheraque obscurant pennis hostemque per auras

facta nube premunt, donec ui uictus et ipso

pondere defecit praedamque ex unguibus ales  [255

proiecit fluuio, penitusque in nubila fugit.

 

Tum uero augurium Rutuli clamore salutant

expediuntque manus, primusque Tolumnius augur

'hoc erat, hoc uotis' inquit 'quod saepe petiui.

accipio agnoscoque deos; me, me duce ferrum  [260

corripite, o miseri, quos improbus aduena bello

territat inualidas ut auis, et litora uestra

ui populat. petet ille fugam penitusque profundo

uela dabit. uos unanimi densete cateruas

et regem uobis pugna defendite raptum.'  [265

dixit, et aduersos telum contorsit in hostis

procurrens; sonitum dat stridula cornus et auras

certa secat. simul hoc, simul ingens clamor et omnes

turbati cunei calefactaque corda tumultu.

hasta uolans, ut forte nouem pulcherrima fratrum  [270

corpora constiterant contra, quos fida crearat

una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,

horum unum ad medium, teritur qua sutilis aluo

balteus et laterum iuncturas fibula mordet,

egregium forma iuuenem et fulgentibus armis,  [275

transadigit costas fuluaque effundit harena.

at fratres, animosa phalanx accensaque luctu,

pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum

corripiunt caecique ruunt. quos agmina contra

procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant  [280

Troes Agyllinique et pictis Arcades armis:

sic omnis amor unus habet decernere ferro.

diripuere aras, it toto turbida caelo

tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,

craterasque focosque ferunt. fugit ipse Latinus  [285

pulsatos referens infecto foedere diuos.

infrenant alii currus aut corpora saltu

subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.

Messapus regem regisque insigne gerentem

Tyrrhenum Aulesten, auidus confundere foedus,  [290

aduerso proterret equo; ruit ille recedens

et miser oppositis a tergo inuoluitur aris

in caput inque umeros. at feruidus aduolat hasta

Messapus teloque orantem multa trabali

desuper altus equo grauiter ferit atque ita fatur:  [295

'hoc habet, haec melior magnis data uictima diuis.'

concurrunt Itali spoliantque calentia membra.

obuius ambustum torrem Corynaeus ab ara

corripit et uenienti Ebyso plagamque ferenti

occupat os flammis: olli ingens barba reluxit  [300

nidoremque ambusta dedit. super ipse secutus

caesariem laeua turbati corripit hostis

impressoque genu nitens terrae applicat ipsum;

sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum

pastorem primaque acie per tela ruentem  [305

ense sequens nudo superimminet; ille securi

aduersi frontem mediam mentumque reducta

dissicit et sparso late rigat arma cruore.

olli dura quies oculos et ferreus urget

somnus, in aeternam conduntur lumina noctem.   [310

 

At pius Aeneas dextram tendebat inermem

nudato capite atque suos clamore uocabat:

'quo ruitis? quaeue ista repens discordia surgit?

o cohibete iras! ictum iam foedus et omnes

compositae leges. mihi ius concurrere soli;  [315

me sinite atque auferte metus. ego foedera faxo

firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.'

has inter uoces, media inter talia uerba

ecce uiro stridens alis adlapsa sagitta est,

incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta,  [320

quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,

attulerit; pressa est insignis gloria facti,

nec sese Aeneae iactauit uulnere quisquam.

Turnus ut Aenean cedentem ex agmine uidit

turbatosque duces, subita spe feruidus ardet;  [325

poscit equos atque arma simul, saltuque superbus

emicat in currum et manibus molitur habenas.

multa uirum uolitans dat fortia corpora leto.

seminecis uoluit multos: aut agmina curru

proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.  [330

qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri

sanguineus Mauors clipeo increpat atque furentis

bella mouens immittit equos, illi aequore aperto

ante Notos Zephyrumque uolant, gemit ultima pulsu

Thraca pedum circumque atrae Formidinis ora  [335

Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur:

talis equos alacer media inter proelia Turnus

fumantis sudore quatit, miserabile caesis

hostibus insultans; spargit rapida ungula rores

sanguineos mixtaque cruor calcatur harena.  [340

iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,

hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo

Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse

nutrierat Lycia paribusque ornauerat armis

uel conferre manum uel equo praeuertere uentos.  [345

 

Parte alia media Eumedes in proelia fertur,

antiqui proles bello praeclara Dolonis,

nomine auum referens, animo manibusque parentem,

qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,

ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;  [350

illum Tydides alio pro talibus ausis

adfecit pretio nec equis aspirat Achilli.

hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,

ante leui iaculo longum per inane secutus

sistit equos biiugis et curru desilit atque  [355

semianimi lapsoque superuenit, et pede collo

impresso dextrae mucronem extorquet et alto

fulgentem tingit iugulo atque haec insuper addit:

'en agros et, quam bello, Troiane, petisti,

Hesperiam metire iacens: haec praemia, qui me  [360

ferro ausi temptare, ferunt, sic moenia condunt.'

huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit

Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque

et sternacis equi lapsum ceruice Thymoeten.

ac uelut Edoni Boreae cum spiritus alto  [365

insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus,

qua uenti incubuere, fugam dant nubila caelo:

sic Turno, quacumque uiam secat, agmina cedunt

conuersaeque ruunt acies; fert impetus ipsum

et cristam aduerso curru quatit aura uolantem.  [370

non tulit instantem Phegeus animisque frementem

obiecit sese ad currum et spumantia frenis

ora citatorum dextra detorsit equorum.

dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum

lancea consequitur rumpitque infixa bilicem  [375

loricam et summum degustat uulnere corpus.

ille tamen clipeo obiecto conuersus in hostem

ibat et auxilium ducto mucrone petebat,

cum rota praecipitem et procursu concitus axis

impulit effunditque solo, Turnusque secutus  [380

imam inter galeam summi thoracis et oras

abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.

 

Atque ea dum campis uictor dat funera Turnus,

interea Aenean Mnestheus et fidus Achates

Ascaniusque comes castris statuere cruentum  [385

alternos longa nitentem cuspide gressus.

saeuit et infracta luctatur harundine telum

eripere auxilioque uiam, quae proxima, poscit:

ense secent lato uulnus telique latebram

rescindant penitus, seseque in bella remittant.  [390

iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx

Iasides, acri quondam cui captus amore

ipse suas artis, sua munera, laetus Apollo

augurium citharamque dabat celerisque sagittas.

ille, ut depositi proferret fata parentis,  [395

scire potestates herbarum usumque medendi

maluit et mutas agitare inglorius artis.

stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam

Aeneas magno iuuenum et maerentis Iuli

concursu, lacrimis immobilis. ille retorto  [400

Paeonium in morem senior succinctus amictu

multa manu medica Phoebique potentibus herbis

nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra

sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.

nulla uiam Fortuna regit, nihil auctor Apollo   [405

subuenit, et saeuus campis magis ac magis horror

crebrescit propiusque malum est. iam puluere caelum

stare uident: subeunt equites et spicula castris

densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor

bellantum iuuenum et duro sub Marte cadentum.  [410

 

Hic Venus indigno nati concussa dolore

dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,

puberibus caulem foliis et flore comantem

purpureo; non illa feris incognita capris

gramina, cum tergo uolucres haesere sagittae.  [415

hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo

detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem

inficit occulte medicans, spargitque salubris

ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.

fouit ea uulnus lympha longaeuus Iapyx  [420

ignorans, subitoque omnis de corpore fugit

quippe dolor, omnis stetit imo uulnere sanguis.

iamque secuta manum nullo cogente sagitta

excidit, atque nouae rediere in pristina uires.

'arma citi properate uiro! quid statis?' Iapyx  [425

conclamat primusque animos accendit in hostem.

'non haec humanis opibus, non arte magistra

proueniunt, neque te, Aenea, mea dextera seruat:

maior agit deus atque opera ad maiora remittit.'

ille auidus pugnae suras incluserat auro  [430

hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.

postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,

Ascanium fusis circum complectitur armis

summaque per galeam delibans oscula fatur:

'disce, puer, uirtutem ex me uerumque laborem,  [435

fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello

defensum dabit et magna inter praemia ducet.

tu facito, mox cum matura adoleuerit aetas,

sis memor et te animo repetentem exempla tuorum

et pater Aeneas et auunculus excitet Hector.'  [440

 

Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens

telum immane manu quatiens; simul agmine denso

Antheusque Mnestheusque ruunt, omnisque relictis

turba fluit castris. tum caeco puluere campus

miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus.  [445

uidit ab aduerso uenientis aggere Turnus,

uidere Ausonii, gelidusque per ima cucurrit

ossa tremor; prima ante omnis Iuturna Latinos

audiit agnouitque sonum et tremefacta refugit.

ille uolat campoque atrum rapit agmen aperto.  [450

qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus

it mare per medium (miseris, heu, praescia longe

horrescunt corda agricolis: dabit ille ruinas

arboribus stragemque satis, ruet omnia late),

ante uolant sonitumque ferunt ad litora uenti:  [455

talis in aduersos ductor Rhoeteius hostis

agmen agit, densi cuneis se quisque coactis

adglomerant. ferit ense grauem Thymbraeus Osirim,

Arcetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates

Vfentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur,  [460

primus in aduersos telum qui torserat hostis.

tollitur in caelum clamor, uersique uicissim

puluerulenta fuga Rutuli dant terga per agros.

ipse neque auersos dignatur sternere morti

nec pede congressos aequo nec tela ferentis  [465

insequitur: solum densa in caligine Turnum

uestigat lustrans, solum in certamina poscit.

 

Hoc concussa metu mentem Iuturna uirago

aurigam Turni media inter lora Metiscum

excutit et longe lapsum temone reliquit;  [470

ipsa subit manibusque undantis flectit habenas

cuncta gerens, uocemque et corpus et arma Metisci.

nigra uelut magnas domini cum diuitis aedes

peruolat et pennis alta atria lustrat hirundo

pabula parua legens nidisque loquacibus escas,  [475

et nunc porticibus uacuis, nunc umida circum

stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis

fertur equis rapidoque uolans obit omnia curru,

iamque hic germanum iamque hic ostentat ouantem

nec conferre manum patitur, uolat auia longe.  [480

haud minus Aeneas tortos legit obuius orbis,

uestigatque uirum et disiecta per agmina magna

uoce uocat. quotiens oculos coniecit in hostem

alipedumque fugam cursu temptauit equorum,

auersos totiens currus Iuturna retorsit.  [485

heu, quid agat? uario nequiquam fluctuat aestu,

diuersaeque uocant animum in contraria curae.

huic Messapus, uti laeua duo forte gerebat

lenta, leuis cursu, praefixa hastilia ferro,

horum unum certo contorquens derigit ictu.  [490

substitit Aeneas et se collegit in arma

poplite subsidens; apicem tamen incita summum

hasta tulit summasque excussit uertice cristas.

tum uero adsurgunt irae, insidiisque subactus,

diuersos ubi sensit equos currumque referri,  [495

multa Iouem et laesi testatus foederis aras

iam tandem inuadit medios et Marte secundo

terribilis saeuam nullo discrimine caedem

suscitat, irarumque omnis effundit habenas.

 

Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes  [500

diuersas obitumque ducum, quos aequore toto

inque uicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,

expediat? tanton placuit concurrere motu,

Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras?

Aeneas Rutulum Sucronem (ea prima ruentis  [505

pugna loco statuit Teucros) haud multa morantem

excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum

transadigit costas et cratis pectoris ensem.

Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren,

congressus pedes, hunc uenientem cuspide longa,  [510

hunc mucrone ferit, curruque abscisa duorum

suspendit capita et rorantia sanguine portat.

ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,

tris uno congressu, et maestum mittit Oniten,

nomen Echionium matrisque genus Peridiae;  [515

hic fratres Lycia missos et Apollinis agris

et iuuenem exosum nequiquam bella Menoeten,

Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae

ars fuerat pauperque domus nec nota potentum

munera, conductaque pater tellure serebat.  [520

ac uelut immissi diuersis partibus ignes

arentem in siluam et uirgulta sonantia lauro,

aut ubi decursu rapido de montibus altis

dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt

quisque suum populatus iter: non segnius ambo  [525

Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc, nunc

fluctuat ira intus, rumpuntur nescia uinci

pectora, nunc totis in uulnera uiribus itur.

 

Murranum hic, atauos et auorum antiqua sonantem

nomina per regesque actum genus omne Latinos,  [530

praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi

excutit effunditque solo; hunc lora et iuga subter

prouoluere rotae, crebro super ungula pulsu

incita nec domini memorum proculcat equorum.

ille ruenti Hyllo animisque immane frementi  [535

occurrit telumque aurata ad tempora torquet:

olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.

dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu,

eripuit Turno, nec di texere Cupencum

Aenea ueniente sui: dedit obuia ferro  [540

pectora, nec misero clipei mora profuit aerei.

te quoque Laurentes uiderunt, Aeole, campi

oppetere et late terram consternere tergo.

occidis, Argiuae quem non potuere phalanges

sternere nec Priami regnorum euersor Achilles;  [545

hic tibi mortis erant metae, domus alta sub Ida,

Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulcrum.

totae adeo conuersae acies omnesque Latini,

omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus

et Messapus equum domitor et fortis Asilas  [550

Tuscorumque phalanx Euandrique Arcades alae,

pro se quisque uiri summa nituntur opum ui;

nec mora nec requies, uasto certamine tendunt.

 

Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit

iret ut ad muros urbique aduerteret agmen  [555

ocius et subita turbaret clade Latinos.

ille ut uestigans diuersa per agmina Turnum

huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem

immunem tanti belli atque impune quietam.

continuo pugnae accendit maioris imago:  [560

Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum

ductores, tumulumque capit quo cetera Teucrum

concurrit legio, nec scuta aut spicula densi

deponunt. celso medius stans aggere fatur:

'ne qua meis esto dictis mora, Iuppiter hac stat,  [565

neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.

urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,

ni frenum accipere et uicti parere fatentur,

eruam et aequa solo fumantia culmina ponam.

scilicet exspectem libeat dum proelia Turno  [570

nostra pati rursusque uelit concurrere uictus?

hoc caput, o ciues, haec belli summa nefandi.

ferte faces propere foedusque reposcite flammis.'

dixerat, atque animis pariter certantibus omnes

dant cuneum densaque ad muros mole feruntur;  [575

scalae improuiso subitusque apparuit ignis.

discurrunt alii ad portas primosque trucidant,

ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.

ipse inter primos dextram sub moenia tendit

Aeneas, magnaque incusat uoce Latinum  [580

testaturque deos iterum se ad proelia cogi,

bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.

exoritur trepidos inter discordia ciuis:

urbem alii reserare iubent et pandere portas

Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem;  [585

arma ferunt alii et pergunt defendere muros,

inclusas ut cum latebroso in pumice pastor

uestigauit apes fumoque impleuit amaro;

illae intus trepidae rerum per cerea castra

discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras;  [590

uoluitur ater odor tectis, tum murmure caeco

intus saxa sonant, uacuas it fumus ad auras.

 

Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis,

quae totam luctu concussit funditus urbem.

regina ut tectis uenientem prospicit hostem,  [595

incessi muros, ignis ad tecta uolare,

nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni,

infelix pugnae iuuenem in certamine credit

exstinctum et subito mentem turbata dolore

se causam clamat crimenque caputque malorum,  [600

multaque per maestum demens effata furorem

purpureos moritura manu discindit amictus

et nodum informis leti trabe nectit ab alta.

quam cladem miserae postquam accepere Latinae,

filia prima manu flauos Lauinia crinis  [605

et roseas laniata genas, tum cetera circum

turba furit, resonant late plangoribus aedes.

hinc totam infelix uulgatur fama per urbem:

demittunt mentes, it scissa ueste Latinus

coniugis attonitus fatis urbisque ruina,  [610

canitiem immundo perfusam puluere turpans.

 

Interea extremo bellator in aequore Turnus  [614

palantis sequitur paucos iam segnior atque

iam minus atque minus successu laetus equorum.

attulit hunc illi caecis terroribus aura

commixtum clamorem, arrectasque impulit auris

confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.

'ei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu?  [620

quisue ruit tantus diuersa clamor ab urbe?'

sic ait, adductisque amens subsistit habenis.

atque huic, in faciem soror ut conuersa Metisci

aurigae currumque et equos et lora regebat,

talibus occurrit dictis: 'hac, Turne, sequamur  [625

Troiugenas, qua prima uiam uictoria pandit;

sunt alii qui tecta manu defendere possint.

ingruit Aeneas Italis et proelia miscet,

et nos saeua manu mittamus funera Teucris.

nec numero inferior pugnae neque honore recedes.'  [630

Turnus ad haec:

'o soror, et dudum agnoui, cum prima per artem

foedera turbasti teque haec in bella dedisti,

et nunc nequiquam fallis dea. sed quis Olympo

demissam tantos uoluit te ferre labores?  [635

an fratris miseri letum ut crudele uideres?

nam quid ago? aut quae iam spondet Fortuna salutem?

uidi oculos ante ipse meos me uoce uocantem

Murranum, quo non superat mihi carior alter,

oppetere ingentem atque ingenti uulnere uictum.  [640

occidit infelix ne nostrum dedecus Vfens

aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.

exscindine domos (id rebus defuit unum)

perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?

terga dabo et Turnum fugientem haec terra uidebit?  [645

usque adeone mori miserum est? uos o mihi, Manes,

este boni, quoniam superis auersa uoluntas.

sancta ad uos anima atque istius inscia culpae

descendam magnorum haud umquam indignus auorum.'

 

Vix ea fatus erat: medios uolat ecce per hostis  [650

uectus equo spumante Saces, aduersa sagitta

saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:

'Turne, in te suprema salus, miserere tuorum.

fulminat Aeneas armis summasque minatur

deiecturum arces Italum excidioque daturum,  [655

iamque faces ad tecta uolant. in te ora Latini,

in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus

quos generos uocet aut quae sese ad foedera flectat.

praeterea regina, tui fidissima, dextra

occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit.  [660

soli pro portis Messapus et acer Atinas

sustentant acies. circum hos utrimque phalanges

stant densae strictisque seges mucronibus horret

ferrea; tu currum deserto in gramine uersas.'

obstipuit uaria confusus imagine rerum  [665

Turnus et obtutu tacito stetit; aestuat ingens

uno in corde pudor mixtoque insania luctu

et furiis agitatus amor et conscia uirtus.

ut primum discussae umbrae et lux reddita menti,

ardentis oculorum orbis ad moenia torsit  [670

turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.

 

Ecce autem flammis inter tabulata uolutus

ad caelum undabat uertex turrimque tenebat,

turrim compactis trabibus quam eduxerat ipse

subdideratque rotas pontisque instrauerat altos.  [675

'iam iam fata, soror, superant, absiste morari;

quo deus et quo dura uocat Fortuna sequamur.

stat conferre manum Aeneae, stat, quidquid acerbi est,

morte pati, neque me indecorem, germana, uidebis

amplius. hunc, oro, sine me furere ante furorem.'  [680

dixit, et e curru saltum dedit ocius aruis

perque hostis, per tela ruit maestamque sororem

deserit ac rapido cursu media agmina rumpit.

ac ueluti montis saxum de uertice praeceps

cum ruit auulsum uento, seu turbidus imber  [685

proluit aut annis soluit sublapsa uetustas;

fertur in abruptum magno mons improbus actu

exsultatque solo, siluas armenta uirosque

inuoluens secum: disiecta per agmina Turnus

sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso  [690

sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae,

significatque manu et magno simul incipit ore:

'parcite iam, Rutuli, et uos tela inhibete, Latini.

quaecumque est fortuna, mea est; me uerius unum

pro uobis foedus luere et decernere ferro.'  [695

discessere omnes medii spatiumque dedere.

 

At pater Aeneas audito nomine Turni

deserit et muros et summas deserit arces

praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit

laetitia exsultans horrendumque intonat armis:  [700

quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis

cum fremit ilicibus quantus gaudetque niuali

uertice se attollens pater Appenninus ad auras.

iam uero et Rutuli certatim et Troes et omnes

conuertere oculos Itali, quique alta tenebant  [705

moenia quique imos pulsabant ariete muros,

armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus

ingentis, genitos diuersis partibus orbis,

inter se coiisse uiros et cernere ferro.

atque illi, ut uacuo patuerunt aequore campi,  [710

procursu rapido coniectis eminus hastis

inuadunt Martem clipeis atque aere sonoro.

dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus

congeminant, fors et uirtus miscetur in unum.

ac uelut ingenti Sila summoue Taburno  [715

cum duo conuersis inimica in proelia tauri

frontibus incurrunt, pauidi cessere magistri,

stat pecus omne metu mutum, mussantque iuuencae

quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;

illi inter sese multa ui uulnera miscent  [720

cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo

colla armosque lauant, gemitu nemus omne remugit:

non aliter Tros Aeneas et Daunius heros

concurrunt clipeis, ingens fragor aethera complet.

Iuppiter ipse duas aequato examine lances  [725

sustinet et fata imponit diuersa duorum,

quem damnet labor et quo uergat pondere letum.

 

Emicat hic impune putans et corpore toto

alte sublatum consurgit Turnus in ensem

et ferit; exclamant Troes trepidique Latini,  [730

arrectaeque amborum acies. at perfidus ensis

frangitur in medioque ardentem deserit ictu,

ni fuga subsidio subeat. fugit ocior Euro

ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.

fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos  [735

conscendebat equos, patrio mucrone relicto,

dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci;

idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,

suffecit; postquam arma dei ad Volcania uentum est,

mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu  [740

dissiluit, fulua resplendent fragmina harena.

ergo amens diuersa fuga petit aequora Turnus

et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis;

undique enim densa Teucri inclusere corona

atque hinc uasta palus, hinc ardua moenia cingunt.  [745

 

Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta

interdum genua impediunt cursumque recusant,

insequitur trepidique pedem pede feruidus urget:

inclusum ueluti si quando flumine nactus

ceruum aut puniceae saeptum formidine pennae  [750

uenator cursu canis et latratibus instat;

ille autem insidiis et ripa territus alta

mille fugit refugitque uias, at uiuidus Vmber

haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti

increpuit malis morsuque elusus inani est;  [755

tum uero exoritur clamor ripaeque lacusque

responsant circa et caelum tonat omne tumultu.

ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis

nomine quemque uocans notumque efflagitat ensem.

Aeneas mortem contra praesensque minatur  [760

exitium, si quisquam adeat, terretque trementis

excisurum urbem minitans et saucius instat.

quinque orbis explent cursu totidemque retexunt

huc illuc; neque enim leuia aut ludicra petuntur

praemia, sed Turni de uita et sanguine certant.  [765

 

Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris

hic steterat, nautis olim uenerabile lignum,

seruati ex undis ubi figere dona solebant

Laurenti diuo et uotas suspendere uestis;

sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum  [770

sustulerant, puro ut possent concurrere campo.

hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam

detulerat fixam et lenta radice tenebat.

incubuit uoluitque manu conuellere ferrum

Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu  [775

non poterat. tum uero amens formidine Turnus

'Faune, precor, miserere' inquit 'tuque optima ferrum

Terra tene, colui uestros si semper honores,

quos contra Aeneadae bello fecere profanos.'

dixit, opemque dei non cassa in uota uocauit.  [780

namque diu luctans lentoque in stirpe moratus

uiribus haud ullis ualuit discludere morsus

roboris Aeneas. dum nititur acer et instat,

rursus in aurigae faciem mutata Metisci

procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.  [785

quod Venus audaci nymphae indignata licere

accessit telumque alta ab radice reuellit.

olli sublimes armis animisque refecti,

hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,

adsistunt contra certamina Martis anheli.  [790

 

Iunonem interea rex omnipotentis Olympi

adloquitur fulua pugnas de nube tuentem:

'quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat?

indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris

deberi caelo fatisque ad sidera tolli.  [795

quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres?

mortalin decuit uiolari uulnere diuum?

aut ensem (quid enim sine te Iuturna ualeret?)

ereptum reddi Turno et uim crescere uictis?

desine iam tandem precibusque inflectere nostris,  [800

ne te tantus edit tacitam dolor et mihi curae

saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.

uentum ad supremum est. terris agitare uel undis

Troianos potuisti, infandum accendere bellum,

deformare domum et luctu miscere hymenaeos:  [805

ulterius temptare ueto.' sic Iuppiter orsus;

sic dea summisso contra Saturnia uultu:

'ista quidem quia nota mihi tua, magne, uoluntas,

Iuppiter, et Turnum et terras inuita reliqui;

nec tu me aeria solam nunc sede uideres  [810

digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa

starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.

Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri

suasi et pro uita maiora audere probaui,

non ut tela tamen, non ut contenderet arcum;  [815

adiuro Stygii caput implacabile fontis,

una superstitio superis quae reddita diuis.

et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.

illud te, nulla fati quod lege tenetur,

pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:  [820

cum iam conubiis pacem felicibus (esto)

component, cum iam leges et foedera iungent,

ne uetus indigenas nomen mutare Latinos

neu Troas fieri iubeas Teucrosque uocari

aut uocem mutare uiros aut uertere uestem.  [825

sit Latium, sint Albani per saecula reges,

sit Romana potens Itala uirtute propago:

occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.'

olli subridens hominum rerumque repertor:

'es germana Iouis Saturnique altera proles,  [830

irarum tantos uoluis sub pectore fluctus.

uerum age et inceptum frustra summitte furorem:

do quod uis, et me uictusque uolensque remitto.

sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,

utque est nomen erit; commixti corpore tantum  [835

subsident Teucri. morem ritusque sacrorum

adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.

hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,

supra homines, supra ire deos pietate uidebis,

nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.'  [840

adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit;

interea excedit caelo nubemque relinquit.

 

His actis aliud genitor secum ipse uolutat

Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.

dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,  [845

quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram

uno eodemque tulit partu, paribusque reuinxit

serpentum spiris uentosasque addidit alas.

hae Iouis ad solium saeuique in limine regis

apparent acuuntque metum mortalibus aegris,  [850

si quando letum horrificum morbosque deum rex

molitur, meritas aut bello territat urbes.

harum unam celerem demisit ab aethere summo

Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit:

illa uolat celerique ad terram turbine fertur.  [855

non secus ac neruo per nubem impulsa sagitta,

armatam saeui Parthus quam felle ueneni,

Parthus siue Cydon, telum immedicabile, torsit,

stridens et celeris incognita transilit umbras:

talis se sata Nocte tulit terrasque petiuit.  [860

postquam acies uidet Iliacas atque agmina Turni,

alitis in paruae subitam collecta figuram,

quae quondam in bustis aut culminibus desertis

nocte sedens serum canit importuna per umbras—

hanc uersa in faciem Turni se pestis ob ora  [865

fertque refertque sonans clipeumque euerberat alis.

illi membra nouus soluit formidine torpor,

arrectaeque horrore comae et uox faucibus haesit.

 

At procul ut Dirae stridorem agnouit et alas,

infelix crinis scindit Iuturna solutos  [870

unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:

'quid nunc te tua, Turne, potest germana iuuare?

aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem

arte morer? talin possum me opponere monstro?

iam iam linquo acies. ne me terrete timentem,  [875

obscenae uolucres: alarum uerbera nosco

letalemque sonum, nec fallunt iussa superba

magnanimi Iouis. haec pro uirginitate reponit?

quo uitam dedit aeternam? cur mortis adempta est

condicio? possem tantos finire dolores  [880

nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras!

immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum

te sine, frater, erit? o quae satis ima dehiscat

terra mihi, Manisque deam demittat ad imos?'

tantum effata caput glauco contexit amictu  [885

multa gemens et se fluuio dea condidit alto.

 

Aeneas instat contra telumque coruscat

ingens arboreum, et saeuo sic pectore fatur:

'quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas?

non cursu, saeuis certandum est comminus armis.  [890

uerte omnis tete in facies et contrahe quidquid

siue animis siue arte uales; opta ardua pennis

astra sequi clausumque caua te condere terra.'

ille caput quassans: 'non me tua feruida terrent

dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis.'  [895

nec plura effatus saxum circumspicit ingens,

saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat,

limes agro positus litem ut discerneret aruis.

uix illum lecti bis sex ceruice subirent,

qualia nunc hominum producit corpora tellus;  [900

ille manu raptum trepida torquebat in hostem

altior insurgens et cursu concitus heros.

sed neque currentem se nec cognoscit euntem

tollentemue manu saxumue immane mouentem;

genua labant, gelidus concreuit frigore sanguis.  [905

tum lapis ipse uiri uacuum per inane uolutus

nec spatium euasit totum neque pertulit ictum.

ac uelut in somnis, oculos ubi languida pressit

nocte quies, nequiquam auidos extendere cursus

uelle uidemur et in mediis conatibus aegri  [910

succidimus; non lingua ualet, non corpore notae

sufficiunt uires nec uox aut uerba sequuntur:

sic Turno, quacumque uiam uirtute petiuit,

successum dea dira negat. tum pectore sensus

uertuntur uarii; Rutulos aspectat et urbem  [915

cunctaturque metu letumque instare tremescit,

nec quo se eripiat, nec qua ui tendat in hostem,

nec currus usquam uidet aurigamue sororem.

 

Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,

sortitus fortunam oculis, et corpore toto  [920

eminus intorquet. murali concita numquam

tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti

dissultant crepitus. uolat atri turbinis instar

exitium dirum hasta ferens orasque recludit

loricae et clipei extremos septemplicis orbis;  [925

per medium stridens transit femur. incidit ictus

ingens ad terram duplicato poplite Turnus.

consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit

mons circum et uocem late nemora alta remittunt.

ille humilis supplex oculos dextramque precantem  [930

protendens 'equidem merui nec deprecor' inquit;

'utere sorte tua. miseri te si qua parentis

tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis

Anchises genitor) Dauni miserere senectae

et me, seu corpus spoliatum lumine mauis,  [935

redde meis. uicisti et uictum tendere palmas

Ausonii uidere; tua est Lauinia coniunx,

ulterius ne tende odiis.' stetit acer in armis

Aeneas uoluens oculos dextramque repressit;

et iam iamque magis cunctantem flectere sermo  [940

coeperat, infelix umero cum apparuit alto

balteus et notis fulserunt cingula bullis

Pallantis pueri, uictum quem uulnere Turnus

strauerat atque umeris inimicum insigne gerebat.

ille, oculis postquam saeui monimenta doloris  [945

exuuiasque hausit, furiis accensus et ira

terribilis: 'tune hinc spoliis indute meorum

eripiare mihi? Pallas te hoc uulnere, Pallas

immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit.'

hoc dicens ferrum aduerso sub pectore condit  [950

feruidus; ast illi soluuntur frigore membra

uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

 


© Aerius, 2004