Publius Terentius Afr
Phormio


Terentius

E-Text: The Latin Library.


 

PROLOGVS

Postquam poeta vetu' poetam non potest

retrahere a studio et transdere hominem in otium,

maledictis deterrere ne scribat parat;

qui ita dictitat, quas ante hic fecit fabulas

tenui esse oratione et scriptura levi:           5

quia nusquam insanum scripsit adulescentulum

cervam videre fugere et sectari canes

et eam plorare, orare ut subveniat sibi.

quod si intellegeret, quom stetit olim nova,

actoris opera mage stetisse quam sua,           10

minu' multo audacter quam nunc laedit laederet

[et mage placerent quas fecisset fabulas].           11a

nunc siquis est qui hoc dicat aut sic cogitet:

"vetu' si poeta non lacessisset prior,

nullum invenire prologum po[tui]sset novos

quem diceret, nisi haberet cui male diceret,"           15

is sibi responsum hoc habeat, in medio omnibus

palmam esse positam qui artem tractent musicam.

ille ad famem hunc a studio studuit reicere:

hic respondere voluit, non lacessere.

benedictis si certasset, audisset bene:           20

quod ab illo adlatumst, sibi esse rellatum putet.

de illo iam finem faciam dicundi mihi,

peccandi quom ipse de se finem non facit.

nunc quid velim animum attendite: adporto novam

Epidicazomenon quam vocant comoediam           25

Graeci, Latini Phormionem nominant

quia primas partis qui aget is erit Phormio

parasitu', per quem res geretur maxume

voluntas vostra si ad poetam accesserit.

date operam, adeste aequo animo per silentium,           30

ne simili utamur fortuna atque usi sumus

quom per tumultum noster grex motus locost:

quem actori' virtus nobis restituit locum

bonitasque vostra adiutans atque aequanimitas.

ACTVS I

 

                              Davos

 

Amicu' summu' meus et popularis Geta           35

heri ad me venit. erat <ei> de ratiuncula

iampridem apud me relicuom pauxillulum

nummorum: id ut conficerem. confeci: adfero.

nam erilem filium eiu' duxisse audio

uxorem: <ei> credo munus hoc conraditur.           40

quam inique comparatumst, i qui minus habent

ut semper aliquid addant ditioribus!

quod ille unciatim vix de demenso suo

suom defrudans genium conpersit miser,

id illa univorsum abripiet, haud existumans           45

quanto labore partum. porro autem Geta

ferietur alio munere ubi era pepererit;

porro autem alio ubi erit puero natalis dies;

ubi initiabunt. omne hoc mater auferet:

puer causa erit mittundi. sed videon Getam?           50

                              Geta Davos

 

{Ge.} Siquis me quaeret rufu' . . {Da.} praestost, desine. {Ge.} oh

at ego obviam conabar tibi, Dave. {Da.} accipe, em:

lectumst; conveniet numeru' quantum debui.

{Ge.} amo te et non neglexisse habeo gratiam.

{Da.} praesertim ut nunc sunt mores: adeo res redit:           55

siquis quid reddit magna habendast gratia.

sed quid tu es tristis? {Ge.} egone? nescis quo in metu et

quanto in periclo simu'! {Da.} quid istuc est? {Ge.} scies,

modo ut tacere possis. {Da.} abi sis, insciens:

quoi(u)s tu fidem in pecunia perspexeris,           60

verere verba <ei> credere, ubi quid mihi lucrist

te fallere? {Ge.} ergo ausculta. {Da.} hanc operam tibi dico.

{Ge.} seni' nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem

nostin? {Da.} quidni? {Ge.} quid? eiu' gnatum Phaedriam?

{Da.} tam quam te. {Ge.} evenit senibus ambobus simul           65

iter illi in Lemnum ut esset, nostro in Ciliciam

ad hospitem antiquom. is senem per epistulas

pellexit modo non montis auri pollicens.

{Da.} quoi tanta erat res et supererat? {Ge.} desinas:

sic est ingenium. {Da.} oh regem me esse oportuit!           70

{Ge.} abeuntes ambo hic tum senes me filiis

relinquont quasi magistrum. {Da.} o Geta, provinciam

cepisti duram. {Ge.} mi usu venit, hoc scio:

memini relinqui me deo irato meo.

coepi advorsari primo: quid verbis opust?           75

seni fideli' dum sum scapulas perdidi.

{Da.} venere in mentem mi istaec: "namque inscitiast

advorsu' stimulum calces." {Ge.} coepi is omnia

facere, obsequi quae vellent. {Da.} scisti uti foro.

{Ge.} noster mali nil quicquam primo; hic Phaedria            80

continuo quandam nactus est puellulam

citharistriam, hanc ardere coepit perdite.

ea serviebat lenoni inpurissimo,

neque quod daretur quicquam; id curarant patres.

restabat aliud nil nisi oculos pascere,           85

sectari, in ludum ducere et redducere.

nos otiosi operam dabamus Phaedriae.

in quo haec discebat ludo, exadvorsum ilico

tonstrina erat quaedam: hic solebamus fere

plerumque eam opperiri dum inde iret domum.           90

interea dum sedemus illi, intervenit

adulescens quidam lacrumans. nos mirarier:

rogamu' quid sit. "numquam aeque" inquit "ac modo

paupertas mihi onu' visumst et miserum et grave.

modo quandam vidi virginem hic viciniae           95

miseram s<ua>m matrem lamentari mortuam.

ea sita erat exadvorsum neque illi benivolus

neque notu' neque vicinus extra unam aniculam

quisquam aderat qui adiutaret funu': miseritumst.

virgo ipsa facie egregia." quid verbis opust?           100

commorat omnis nos. ibi continuo Antipho

"voltisne eamu' visere?" alius "censeo:

eamu': duc nos sodes." imus venimus

videmu'. virgo pulchra, et quo mage diceres,

nil aderat adiumenti ad pulchritudinem:           105

capillu' passu', nudu' pes, ipsa horrida,

lacrumae, vestitu' turpis: ut, ni vis boni

in ipsa inesset forma, haec formam exstinguerent.

ill' qui illam amabat fidicinam tantummodo

"satis" inquit "scitast"; noster vero . . {Da.} iam scio:           110

amare coepit. {Ge.} scin quam? quo evadat vide.

postridie ad anum recta pergit: obsecrat

ut sibi eiu' faciat copiam. illa enim se negat

neque eum aequom facere ait: illam civem esse Atticam,

bonam bonis prognatam: si uxorem velit,           115

lege id licere facere: sin aliter, negat.

noster quid ageret nescire: et illam ducere

cupiebat et metuebat absentem patrem.

{Da.} non, si redisset, <ei> pater veniam daret?

{Ge.} ille indotatam virginem atque ignobilem           120

daret illi? numquam faceret. {Da.} quid fit denique?

{Ge.} quid fiat? est parasitu' quidam Phormio,

homo confidens: qui illum di omnes perduint!

{Da.} quid is fecit? {Ge.} hoc consilium quod dicam dedit:

"lex est ut orbae, qui sint genere proxumi,           125

is nubant, et illos ducere eadem haec lex iubet.

ego te cognatum dicam et tibi scribam dicam;

paternum amicum me adsimulabo virginis:

ad iudices veniemu': qui fuerit pater,

quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec           130

confingam, quod erit mihi bonum atque commodum;

quom tu horum nil refelles vincam scilicet:

pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?

illa quidem nostra erit." {Da.} iocularem audaciam!

{Ge.} persuasit homini: factumst: ventumst: vincimur:            135

duxit. {Da.} quid narras? {Ge.} hoc quod audis. {Da.} o Geta,

quid te futurumst? {Ge.} nescio hercle; unum hoc scio,

quod fors feret feremus aequo animo. {Da.} placet:

em istuc virist officium. {Ge.} in me omni' spes mihist.

{Da.} laudo. {Ge.} ad precatorem adeam credo qui mihi           140

sic oret: "nunc amitte quaeso hunc; ceterum

posthac si quicquam, nil precor." tantummodo

non addit: "ubi ego hinc abiero, vel occidito."

{Da.} quid paedagogus ille qui citharistriam,

quid r<ei> gerit? {Ge.} sic, tenuiter. {Da.} non multum habet           145

quod det fortasse? {Ge.} immo nil nisi spem meram.

{Da.} pater ei(u)s rediit an non? {Ge.} nondum. {Da.} quid? senem

quoad exspectati' vostrum? {Ge.} non certum scio,

sed epistulam ab eo adlatam esse audivi modo

et ad portitores esse delatam: hanc petam.           150

{Da.} numquid, Geta, aliud me vis? {Ge.} ut bene sit tibi.

puer, heus. nemon hoc prodit? cape, da hoc Dorcio.

                              Antipho Phaedria

 

{An.} Adeon rem redisse ut qui mi consultum optume velit esse,

Phaedria, patrem ut extimescam ubi in mentem ei(u)s adventi venit!

quod ni f<ui>ssem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit.            155

{Ph.} quid istuc [est]? {An.} rogitas, qui tam audaci' facinori' mihi

                              conscius sis?

quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset

neu me cupidum eo inpulisset, quod mihi principiumst mali!

non potitus essem: f<ui>sset tum illos mi aegre aliquot dies,

at non cotidiana cura haec angeret animum, {Ph.} audio.           160

{An.} dum exspecto quam mox veniat qui adimat hanc mi consuetudinem.

{Ph.} aliis quia defit quod amant aegrest; tibi quia superest dolet:

amore abundas, Antipho.

nam tua quidem hercle certo vita haec expetenda optandaque est.

ita me di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui,           165

iam depecisci morte cupio: tu conicito cetera,

quid ego ex hac inopia nunc capiam et quid tu ex ista copia,

ut ne addam quod sine sumptu ingenuam, liberalem nactus es,

quod habes, ita ut voluisti, uxorem sine mala fama palam:

beatu', ni unum desit, animu' qui modeste istaec ferat.           170

quod si tibi res sit cum eo lenone quo mihist tum sentias.

ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet paenitet.

{An.} at tu mihi contra nunc videre fortunatus, Phaedria,

quoi de integro est potestas etiam consulendi quid velis:

retinere amare amittere; ego in eum incidi infelix locum           175

ut neque mihi [ei(u)s] sit amittendi nec retinendi copia.

sed quid hoc est? videon ego Getam currentem huc advenire?

is est ipsus. ei, timeo miser quam hic mihi nunc nuntiet rem.

                              Geta Antipho Phaedria

 

{Ge.} Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere reperis,

ita nunc inparatum subito tanta te inpendent mala;           180

quae neque uti devitem scio neque quo modo me inde extraham,

quae si non astu providentur me aut erum pessum dabunt;           181a

nam non potest celari nostra diutius iam audacia.

{An.} quid illic commotus venit?

{Ge.} tum temporis mihi punctum ad hanc rem est: erus adest. {An.} quid illuc

                              malist?

{Ge.} quod quom audierit, quod eiu' remedium inveniam iracundiae?           185

loquarne? incendam; taceam? instigem; purgem me? laterem lavem.

heu me miserum! quom mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:

ei(u)s me miseret, <ei> nunc timeo, is nunc me retinet: nam absque eo esset,

recte ego mihi vidissem et senis essem ultus iracundiam:

aliquid convasassem atque hinc me conicerem protinam in pedes.           190

{An.} quam hic fugam aut furtum parat?

{Ge.} sed ubi Antiphonem reperiam, aut qua quaerere insistam via?

{Ph.} te nominat. {An.} nescioquod magnum hoc nuntio exspecto malum. {Ph.} ah

sanus es? {Ge.} domum ire pergam: ibi plurimumst.

{Ph.} revocemus hominem. {An.} sta ilico. {Ge.} hem           195

sati' pro imperio, quisquis es. {An.} Geta. {Ge.} ipsest quem volui obviam.

{An.} cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.

{Ge.} faciam. {An.} eloquere. {Ge.} modo apud portum . . {An.} m<eu>mne?

                              {Ge.} intellexti. {An.} occidi. {Ph.} hem . .

{An.} quid agam? {Ph.} quid ais? {Ge.} hui(u)s patrem vidisse me et patruom

                              tuom.

{An.} nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?           200

quod si eo m<eae> fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,

nullast mihi vita expetenda. {Ge.} ergo istaec quom ita sunt, Antipho,

tanto mage te advigilare aequomst: fortis fortuna adiuvat.

{An.} non sum apud me. {Ge.} atqui opus est nunc quom maxume ut sis, Antipho;

nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur           205

commeruisse culpam. {Ph.} hoc verumst. {An.} non possum inmutarier.

{Ge.} quid faceres si aliud quid graviu' tibi nunc faciundum foret?

{An.} quom hoc non possum, illud minu' possem. {Ge.} hoc nil est, Phaedria:

                              ilicet.

quid hic conterimus operam frustra? quin abeo? {Ph.} et quidem ego? {An.}

                              obsecro,

quid si adsimulo? satinest? {Ge.} garris. {An.} voltum contemplamini: em           210

satine sic est? {Ge.} non. {An.} quid si sic? {Ge.} propemodum. {An.} quid

                              sic? {Ge.} sat est:

em istuc serva: et verbum verbo, par pari ut respondeas,

ne te iratu' s<ui>s saevidicis dictis protelet. {An.} scio.

{Ge.} vi coactum te esse invitum. {Ph.} lege, iudicio. {Ge.} tenes?

sed hic quis est senex quem video in ultima platea? ipsus est.           215

{An.} non possum adesse. {Ge.} ah quid agis? quo abis Antipho?

mane inquam. {An.} egomet me novi et peccatum meum:

vobis commendo Phanium et vitam meam.--

{Ph.} Geta, quid nunc fiet? {Ge.} tu iam litis audies;

ego plectar pendens nisi quid me fefellerit.           220

sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus,

id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria.

{Ph.} aufer mi "oportet": quin tu quid faciam impera.

{Ge.} meministin olim ut fuerit vostra oratio

in re incipiunda ad defendendam noxiam,            225

iustam illam causam facilem vincibilem optumam?

{Ph.} memini. {Ge.} em nunc ipsast opus ea aut, siquid potest,

meliore et callidiore. {Ph.} fiet sedulo.

{Ge.} nunc prior adito tu, ego in insidiis hic ero

succenturiatu', siquid deficias. {Ph.} age.           230

ACTVS II

 

                              Demipho Phaedria Geta

 

{De.} Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?

nec meum imperium--ac mitto imperium--, non simultatem meam

revereri saltem! non pudere! o facinus audax, o Geta

monitor! {Ge.} vix tandem. {De.} quid mihi dicent aut quam causam reperient?

demiror. {Ge.} atqui reperiam: aliud cura. {De.} an hoc dicet mihi:           235

"invitu' feci. lex coegit"? audio, fateor. {Ge.} places.

{De.} verum scientem, tacitum causam tradere advorsariis,

etiamne id lex coegit? {Ph.} illud durum. {Ge.} ego expediam: sine!

{De.} incertumst quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mi

                              optigit:

ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere.            240

quam ob rem omnis, quom secundae res sunt maxume, tum maxume

meditari secum oportet quo pacto advorsam aerumnam ferant,

pericla damna exsilia: peregre rediens semper cogitet

aut fili peccatum aut uxori' mortem aut morbum filiae

communia esse haec, fieri posse, ut ne quid animo sit novom;           245

quidquid praeter spem eveniat, omne id deputare esse in lucro.

{Ge.} o Phaedria, incredibile[st] quantum erum ante eo sapientia

meditata mihi sunt omnia mea incommoda eru' si redierit.

molendum esse in pistrino, vapulandum; habendae compedes,

opu' ruri faciundum, horum nil quicquam accidet animo novom.           250

quidquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.

sed quid cessas hominem adire et blande in principio adloqui?

{De.} Phaedriam m<ei> fratri' video filium mi ire obviam.

{Ph.} mi patrue, salve. {De.} salve; sed ubist Antipho?

{Ph.} salvom venire . . {De.} credo; hoc responde mihi.           255

{Ph.} valet, hic est; sed satin omnia ex sententia?

{De.} vellem quidem. {Ph.} quid istuc est? {De.} rogitas, Phaedria?

bonas me absente hic confecistis nuptias.

{Ph.} eho an id suscenses nunc illi? {Ge.} artificem probum!

{De.} egon illi non suscenseam? ipsum gestio           260

dari mi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat

lenem patrem illum factum me esse acerrimum.

{Ph.} atqui nil fecit, patrue, quod suscenseas.

{De.} ecce autem similia omnia! omnes congruont:

unum quom noris omnis noris. {Ph.} haud itast.           265

{De.} hic in noxast, ille ad defendundam causam adest;

quom illest, hic praestost: tradunt operas mutuas.

{Ge.} probe horum facta inprudens depinxit senex.

{De.} nam ni haec ita essent, cum illo haud stares, Phaedria.

{Ph.} si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit,           270

ex qua re minu' r<ei> foret aut famae temperans,

non causam dico quin quod meritu' sit ferat.

sed siqui' forte malitia fretus sua

insidias nostrae fecit adulescentiae

ac vicit, nostra[n] culpa east an iudicum,           275

qui saepe propter invidiam adimunt diviti

aut propter misericordiam addunt pauperi?

{Ge.} ni nossem causam, crederem vera hunc loqui.

{De.} an quisquam iudex est qui possit noscere

tua iusta, ubi tute verbum non respondeas,           280

ita ut ille fecit? {Ph.} functus adulescentulist

officium liberali': postquam ad iudices

ventumst, non potuit cogitata proloqui;

ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor.

{Ge.} laudo hunc, sed cesso adire quam primum senem?           285

ere, salve: salvom te advenisse gaudeo. {De.} oh

bone custos, salve, columen vero familiae,

quoi commendavi filium hinc abiens meum.

{Ge.} iamdudum te omnis nos accusare audio

inmerito et me omnium horunc inmeritissimo.           290

nam quid me in hac re facere voluisti tibi?

servom hominem causam orare leges non sinunt

neque testimoni dictiost. {De.} mitto omnia;

do istuc "inprudens timuit adulescens"; sino

"tu servo's"; verum si cognata est maxume,           295

non f<ui>t necessum habere; sed id quod lex iubet,

dotem dareti', quaereret alium virum.

qua ratione inopem potiu' ducebat domum?

{Ge.} non ratio, verum argentum deerat. {De.} sumeret

alicunde. {Ge.} alicunde? nil est dictu facilius.           300

{De.} postremo si nullo alio pacto, fenore.

{Ge.} hui dixti pulchre! siquidem quisquam crederet

te vivo. {De.} non, non sic futurumst: non potest.

egon illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?

nil suave meritumst. hominem conmonstrarier           305

mihi istum volo aut ubi habitet demonstrarier.

{Ge.} nemp' Phormionem? {De.} istum patronum mulieris.

{Ge.} iam faxo hic aderit. {De.} Antipho ubi nunc est? {Ge.} foris.

{De.} abi, Phaedria, <eu>m require atque huc adduce. {Ph.} eo:

recta via quidem--illuc. {Ge.} nempe ad Pamphilam.           310

{De.} ego d<eo>s Penatis hinc salutatum domum

devortar; inde ibo ad forum atque aliquos mihi

amicos advocabo ad hanc rem qui adsient,

ut ne inparatu' sim si veniat Phormio

                              Phormio Geta

 

{Ph.} Itane patris ais adventum veritum hinc abiisse? {Ge.} admodum.           315

{Ph.} Phanium relictam solam? {Ge.} sic. {Ph.} et iratum senem?

{Ge.} oppido. {Ph.} ad te summa solum, Phormio, rerum redit:

tute hoc intristi: tibi omnest exedendum: accingere.

{Ge.} obsecro te. {Ph.} si rogabit . . {Ge.} in te spes est. {Ph.} eccere

quid si reddet? {Ge.} tu inpulisti. {Ph.} sic opinor. {Ge.} subveni.           320

{Ph.} cedo senem: iam instructa sunt mi in corde consilia omnia.

{Ge.} quid ages? {Ph.} quid vis nisi uti maneat Phanium atque ex crimine hoc

Antiphonem eripiam atque in me omnem iram derivem senis?

{Ge.} o vir forti's atque amicus. verum hoc saepe, Phormio,

vereor, ne istaec fortitudo in nervom erumpat denique. {Ph.} ah            325

non ita est: factumst periclum, iam pedum visast via.

quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem,

hospites, tum civis? quo mage novi, tanto saepius.

cedo dum, enumquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam?

{Ge.} qui istuc? {Ph.} quia non rete accipitri tennitur neque miluo,           330

qui male faciunt nobis: illis qui nil faciunt tennitur,

quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur.

aliis aliundest periclum unde aliquid abradi potest:

mihi sciunt nil esse. dices "ducent damnatum domum":

alere nolunt hominem edacem et sapiunt mea sententia,           335

pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.

{Ge.} non potest sati' pro merito ab illo tibi referri gratia.

{Ph.} immo enim nemo sati' pro merito gratiam regi refert.

ten asymbolum venire unctum atque lautum e balineis,

otiosum ab animo, quom ille et cura et sumptu absumitur!           340

dum tibi fit quod placeat, ille ringitur: tu rideas,

prior bibas, prior decumbas; cena dubia apponitur.

{Ge.} quid istuc verbist? {Ph.} ubi tu dubites quid sumas potissimum.

haec quom rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint,

ea qui praebet, non tu hunc habeas plane praesentem deum?           345

{Ge.} senex adest: vide quid agas: prima coitiost acerrima.

si <ea>m sustinueris, postilla iam ut lubet ludas licet.

                              Demipho Hegio Cratinvs Crito Phormio Geta

 

{De.} Enumquam quoiquam contumeliosius

audisti' factam iniuriam quam haec est mihi?

adeste quaeso. {Ge.} iratus est. {Ph.} quin tu hoc age:           350

iam ego hunc agitabo. pro deum inmortalium,

negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?

hanc Demipho negat esse cognatam? {Ge.} negat.

{Ph.} neque ei(u)s patrem se scire qui fuerit? {Ge.} negat.

{De.} ipsum esse opinor de quo agebam: sequimini.           355

{Ph.} nec Stilponem ipsum scire qui fuerit? {Ge.} negat.

{Ph.} quia egens relictast misera, ignoratur parens,

neglegitur ipsa: vide avaritia quid facit.

{Ge.} si erum insimulabi' malitiae male audies.

{De.} o audaciam! etiam me ultro accusatum advenit?           360

{Ph.} nam iam adulescenti nil est quod suscenseam,

si illum minu' norat; quippe homo iam grandior,

pauper, quoi opera vita erat, ruri fere

se continebat; ibi agrum de nostro patre

colendum habebat. saepe interea mihi senex           365

narrabat se hunc neglegere cognatum suom:

at quem virum! quem ego viderim in vita optumum.

{Ge.} videas te atque illum ut narras! {Ph.} in' malam crucem?

nam ni ita eum existumassem, numquam tam gravis

ob hanc inimicitias caperem in vostram familiam,           370

quam is aspernatur nunc tam inliberaliter.

{Ge.} pergin ero absenti male loqui, inpurissime?

{Ph.} dignum autem hoc illost. {Ge.} <ai>n tandem, carcer? {De.} Geta.

{Ge.} bonorum extortor, legum contortor! {De.} Geta.

{Ph.} responde. {Ge.} quis homost? ehem. {De.} tace. {Ge.} absenti tibi           375

te indignas seque dignas contumelias

numquam cessavit dicere hodie. {De.} desine.

adulescens, primum abs te hoc bona venia peto,

si tibi placere potis est, mi ut respondeas:

quem amicum tuom ais f<ui>sse istum, explana mihi,           380

et qui cognatum me sibi esse diceret.

{Ph.} proinde expiscare quasi non nosses. {De.} nossem? {Ph.} ita.

{De.} ego me nego: tu qui ais redige in memoriam.

{Ph.} eho tu, sobrinum tuom non noras? {De.} enicas.

dic nomen. {Ph.} nomen? maxume. {De.} quid nunc taces?           385

{Ph.} perii hercle, nomen perdidi. {De.} [hem] quid ais? {Ph.} (Geta,

si meministi id quod olim dictumst, subice.) hem

non dico: quasi non nosses, temptatum advenis.

{De.} ego autem tempto? {Ge.} (Stilpo.) {Ph.} atque adeo quid mea?

Stilpost. {De.} quem dixti? {Ph.} Stilponem inquam noveras.           390

{De.} neque ego illum noram nec mihi cognatus fuit

quisquam istoc nomine. {Ph.} itane? non te horum pudet?

at si talentum rem reliquisset decem,

{De.} di tibi malefaciant! {Ph.} primus esses memoriter

progeniem vostram usque ab avo atque atavo proferens.           395

{De.} ita ut dicis. ego tum quom advenissem qui mihi

cognata ea esset dicerem: itidem tu face.

cedo qui est cognata? {Ge.} eu noster, recte. heus tu, cave.

{Ph.} dilucide expedivi quibu' me oportuit

iudicibu': tum id si falsum fuerat, filius           400

quor non refellit? {De.} filium narras mihi?

quoi(u)s de stultitia dici ut dignumst non potest.

{Ph.} at tu qui sapiens es magistratus adi

iudicium de <ea>dem causa iterum ut reddant tibi,

quandoquidem solu' regnas et soli licet           405

hic de <ea>dem causa bis iudicium adipiscier.

{De.} etsi mihi facta iniuriast, verum tamen

potius quam litis secter aut quam te audiam,

itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet

dotis dare, abduce hanc, minas quinque accipe.           410

{Ph.} hahahae, homo suavi'. {De.} quid est? num iniquom postulo?

an ne hoc quidem ego adipiscar quod ius publicumst?

{Ph.} itan tandem, quaeso, itidem ut meretricem ubi abusu' sis,

mercedem dare lex iubet ei atque amittere?

an, ut nequid turpe civis in se admitteret           415

propter egestatem, proxumo iussast dari,

ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas.

{De.} ita, proxumo quidem; at nos unde? aut quam ob rem? {Ph.} ohe

"actum" aiunt "ne agas". {De.} non agam? immo haud desinam

donec perfecero hoc. {Ph.} ineptis. {De.} sine modo.           420

{Ph.} postremo tecum nil r<ei> nobis, Demipho, est:

tuos est damnatu' gnatu', non tu; nam tua

praeterierat iam ducendi aetas. {De.} omnia haec

illum putato quae ego nunc dico dicere;

aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo.           425

{Ge.} (iratus est.) {Ph.} tu te idem melius feceris.

{De.} itan es paratu' facere me advorsum omnia,

infelix? {Ph.} (metuit hic nos, tam etsi sedulo

dissimulat.) {Ge.} (bene habent tibi principia.) {Ph.} quin quod est

ferundum fers? t<ui>s dignum factis feceris,           430

ut amici inter nos simus? {De.} egon tuam expetam

amicitiam? aut te visum aut auditum velim?

{Ph.} si concordabi' cum illa, habebi' quae tuam

senectutem oblectet: respice aetatem tuam.

{De.} te oblectet, tibi habe. {Ph.} minue vero iram. {De.} hoc age:           435

sati' iam verborumst: nisi tu properas mulierem

abducere, ego illam eiciam. dixi, Phormio.

{Ph.} si tu illam attigeri' secu' quam dignumst liberam

dicam tibi inpingam grandem. dixi, Demipho.

siquid opu' fuerit, heus, domo me. {Ge.} intellego.           440

                              Demipho Geta Hegio Cratinvs Crito

 

{De.} Quanta me cura et sollicitudine adficit

gnatus, qui me et se hisce inpedivit nuptiis!

neque mi in conspectum prodit, ut saltem sciam

quid de hac re dicat quidve sit sententiae.

abi, vise redieritne iam an nondum domum.           445

{Ge.} eo.-- {De.} videti' quo in loco res haec siet:

quid ago? dic, Hegio. {He.} ego? Cratinum censeo,

si tibi videtur. {De.} dic, Cratine. {Cra.} mene vis?

{De.} te. {Cra.} ego quae in rem t<ua>m sint ea velim facias. mihi

sic hoc videtur: quod te absente hic filius           450

egit, restitui in integrum aequomst et bonum,

et id impetrabi'. dixi. {De.} dic nunc, Hegio.

{He.} ego sedulo hunc dixisse credo; verum itast,

quot homines tot sententiae: suo' quoique mos.

mihi non videtur quod sit factum legibus           455

rescindi posse; et turpe inceptust. {De.} dic, Crito.

{Cri.} ego amplius deliberandum censeo:

res magnast. {Cra.} numquid nos vis? {De.} fecistis probe:

incertior sum multo quam dudum.-- {Ge.} negant

redisse. {De.} frater est exspectandus mihi:           460

is quod mihi dederit de hac re consilium, id sequar.

percontatum ibo ad portum, quoad se recipiat.--

{Ge.} at ego Antiphonem quaeram, ut quae acta hic sint sciat.

sed eccum ipsum video in tempore huc se recipere.

ACTVS III

 

                              Antipho Geta

 

{An.} Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus:           465

itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse!

alios t<ua>m rem credidisti mage quam tete animum advorsuros?

nam, utut erant alia, illi certe quae nunc tibi domist consuleres,

nequid propter t<ua>m fidem decepta poteretur mali.

quoi(u)s nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae.           470

{Ge.} et quidem, ere, nos iamdudum hic te absentem incusamu' qui abieris.

{An.} te ipsum quaerebam. {Ge.} sed ea causa nihilo mage defecimus.

{An.} loquere obsecro, quonam in loco sunt res et fortunae meae?

numquid patri subolet? {Ge.} nil etiam. {An.} ecquid sp<ei> porrost? {Ge.}

                              nescio. {An.} ah.

{Ge.} nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti. {An.} nil fecit novi.           475

{Ge.} tum Phormio itidem in hac re ut in aliis strenuom hominem praebuit.

{An.} quid is fecit? {Ge.} confutavit verbis admodum iratum senem.

{An.} eu Phormio! {Ge.} ego quod potui porro. {An.} mi Geta, omnis vos amo.

{Ge.} sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est,

mansurusque patruom pater est dum huc adveniat. {An.} quid eum? {Ge.} ut 480

                              aibat,

de ei(u)s consilio sese velle facere quod ad hanc rem attinet.

{An.} quantum metus est mihi videre huc salvom nunc patruom, Geta!

nam per eius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam.

{Ge.} Phaedria tibi adest. {An.} ubinam? {Ge.} eccum ab s<ua> palaestra

                              exit foras.

                              Phaedria Dorio Antipho Geta

 

{Ph.} Dorio,           485

audi obsecro . . {Do.} non audio. {Ph.} parumper . . {Do.} quin omitte me.

{Ph.} audi quod dicam. {Do.} at enim taedet iam audire eadem miliens.

{Ph.} at nunc dicam quod lubenter audias. {Do.} loquere, audio.

{Ph.} non queo te exorare ut maneas triduom hoc? quo nunc abis?

{Do.} mirabar si tu mihi quicquam adferres novi. {An.} ei,           490

metuo lenonem nequid . . {Ge.} suo suat capiti. idem ego vereor.

{Ph.} nondum mihi credis? {Do.} hariolare. {Ph.} sin fidem do? {Do.} fabulae!

{Ph.} feneratum istuc beneficium pulchre tibi dices. {Do.} logi!

{Ph.} crede mi, gaudebi' facto: verum hercle hoc est. {Do.} somnium!

{Ph.} experire: non est longum. {Do.} cantilenam <ea>ndem canis.           495

{Ph.} tu mihi cognatu', tu parens, tu amicu', tu . . {Do.} garri modo.

{Ph.} adeon ingenio esse duro te atque inexorabili

ut neque misericordia neque precibu' molliri queas!

{Do.} adeon te esse incogitantem atque inpudentem, Phaedria,

me ut phaleratis ducas dictis et meam ductes gratiis!           500

{An.} miseritumst. {Ph.} ei, veris vincor! {Ge.} quam uterquest similis sui!

{Ph.} neque Antipho alia quom occupatus esset sollicitudine,

tum hoc esse mihi obiectum malum! {An.} ah quid istuc est autem, Phaedria?

{Ph.} o fortunatissime Antipho. {An.} egone? {Ph.} quoi quod amas domist.

neque cum huiu' modi umquam [tibi] usu' venit ut conflictares malo.           505

{An.} mihin domist? immo, id quod aiunt, auribu' teneo lupum;

nam neque quo pacto a me amittam neque uti retineam scio.

{Do.} ipsum istuc mihi in hoc est. {An.} heia ne parum leno sies.

numquid hic confecit? {Ph.} hicine? quod homo inhumanissimus,

Pamphilam m<ea>m vendidit. {An.} quid? vendidit? {Ge.} ain? vendidit?           510

{Ph.} vendidit. {Do.} quam indignum facinus, ancillam aere emptam suo!

{Ph.} nequeo exorare ut me maneat et cum illo ut mutet fidem

triduom hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero.

si non tum dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies.

{Do.} optunde. {An.} haud longumst id quod orat: Dorio, exoret sine.           515

idem hoc tibi, quod boni promeritu' fueris, conduplicaverit.

{Do.} verba istaec sunt. {An.} Pamphilamne hac urbe privari sines?

tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati?

{Do.} neque ego neque tu. {Ph.} di tibi omnes id quod es dignus duint!

{Do.} ego te compluris advorsum ingenium m<eu>m mensis tuli           520

pollicitantem et nil ferentem, flentem; nunc contra omnia haec

repperi qui det neque lacrumet: da locum melioribus.

{An.} certe hercle, ego si sati' commemini, tibi quidem est olim dies,

quam ad dares huic, praestituta. {Ph.} factum. {Do.} num ego istuc nego?

{An.} iam ea praeteriit? {Do.} non, verum haec ei--antecessit. {An.} non            525

                              pudet

vanitati'? {Do.} minime, dum ob rem. {Ge.} sterculinum! {Ph.} Dorio,

itane tandem facere oportet? {Do.} sic sum: si placeo, utere.

{An.} sicin hunc decipis? {Do.} immo enimvero, Antipho, hic me decipit:

nam hic me huiu' modi scibat esse, ego hunc esse aliter credidi:

iste me fefellit, ego isti nihilo sum aliter ac fui.           530

sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi

miles dare se dixit: si mi prior tu attuleri', Phaedria,

mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandumst. vale.

                              Phaedria Antipho Geta

 

{Ph.} Quid faciam? unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser,

quoi minu' nihilost? quod, hic si pote fuisset exorarier            535

triduom hoc, promissum fuerat. {An.} itane hunc patiemur, Geta,

fieri miserum, qui me dudum ut dixti adiuerit comiter?

quin, quom opust, beneficium rursum ei experiemur reddere?

{Ge.} scio equidem hoc esse aequom. {An.} age ergo, solu' servare hunc potes.

{Ge.} quid faciam? {An.} invenias argentum. {Ge.} cupio; sed id unde            540

                              edoce.

{An.} pater adest hic. {Ge.} scio; sed quid tum? {An.} ah dictum sapienti sat

                              est.

{Ge.} itane? {An.} ita. {Ge.} sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis?

non triumpho, ex nuptiis t<ui>s si nil nanciscor mali,

ni etiamnunc me hui(u)s causa quaerere in malo iubeas crucem?

{An.} verum hic dicit. {Ph.} quid? ego vobis, Geta, alienu' sum? {Ge.}            545

                              haud puto;

sed parumne est quod omnibus nunc nobis suscenset senex,

ni instigemus etiam ut nullu' locu' relinquatur preci?

{Ph.} alius ab oculis m<ei>s illam in ignotum abducet locum? hem

tum igitur, dum licet dumque adsum, loquimini mecum, Antipho,

contemplamini me. {An.} quam ob rem? aut quidnam facturu's? cedo.           550

{Ph.} quoquo hinc asportabitur terrarum, certumst persequi

aut perire. {Ge.} di bene vortant quod agas! pedetemptim tamen.

{An.} vide siquid opi' potes adferre huic. {Ge.} "siquid"? quid? {An.} quaere

                              obsecro,

nequid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta.

{Ge.} quaero.--salvos est, ut opinor; verum enim metuo malum.           555

{An.} noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus.

{Ge.} quantum opus est tibi argenti, loquere. {Ph.} solae triginta minae.

{Ge.} triginta? hui percarast, Phaedria. {Ph.} istaec vero vilis est.

{Ge.} age age, inventas reddam. {Ph.} o lepidum! {Ge.} aufer te hinc. {Ph.}

                              iam opust. {Ge.} iam feres:

sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari.           560

{Ph.} praestost: audacissime oneri' quidvis inpone, ecferet;

solus est homo amico amicus. {Ge.} <ea>mus ergo ad eum ocius.

{An.} numquid est quod opera mea vobis opu' sit? {Ge.} nil; verum abi domum

et illam miseram, quam ego nunc intu' scio esse exanimatam metu,

consolare. cessas? {An.} nil est aeque quod faciam lubens.--           565

{Ph.} qua via istuc facies? {Ge.} dicam in itinere: modo te hinc amove.

ACTVS IV

 

                              Demipho Chremes

 

{De.} Quid? qua profectu' causa hinc es Lemnum, Chreme,

adduxtin tecum filiam? {Ch.} non. {De.} quid ita non?

{Ch.} postquam videt me ei(u)s mater esse hic diutius,

simul autem non manebat aetas virginis           570

m<ea>m neglegentiam: ipsam cum omni familia

ad me profectam esse aibant. {De.} quid illi tam diu

quaeso igitur commorabare, ubi id audiveras?

{Ch.} pol me detinuit morbus. {De.} unde? aut qui? {Ch.} rogas?

senectus ipsast morbu'. sed venisse eas           575

salvas audivi ex nauta qui illas vexerat.

{De.} quid gnato optigerit me absente audistin, Chreme?

{Ch.} quod quidem me factum consili incertum facit.

nam hanc condicionem siquoi tulero extrario,

quo pacto aut unde mihi sit dicundum ordinest.           580

te mihi fidelem esse aeque atque egomet sum mihi

scibam. ille, si me alienus adfinem volet,

tacebit dum intercedet familiaritas;

sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet.

vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea:           585

quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo

id restat; nam ego meorum solu' sum meus.

{De.} scio ita esse, et istaec mihi res sollicitudinist,

neque defetiscar usque adeo experirier

donec tibi id quod pollicitus sum effecero.            590

                              Geta Demipho Chremes

 

{Ge.} Ego hominem callidiorem vidi neminem

quam Phormionem. venio ad hominem ut dicerem

argentum opus esse, et id quo pacto fieret.

vixdum dimidium dixeram, intellexerat:

gaudebat, me laudabat, quaerebat senem,           595

dis gratias agebat tempu' sibi dari

ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus

amicum sese quam Antiphoni. hominem ad forum

iussi opperiri: eo me esse adducturum senem.

sed eccum ipsum. quis est ulterior? attat Phaedriae           600

pater venit. sed quid pertimui autem belua?

an quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?

commodius esse opinor duplici spe utier.

petam hinc unde a primo institi: is si dat, sat est;

si ab eo nil fiet, tum hunc adoriar hospitem           605

                              Antipho Geta Chremes Demipho

 

{An.} Exspecto quam mox recipiat sese Geta.

sed patruom video cum patre astantem. ei mihi,

quam timeo adventus huiu' quo inpellat patrem.

{Ge.} adibo hosce: o noster Chreme . . {Ch.} salve, Geta.

{Ge.} venire salvom volup est. {Ch.} credo. {Ge.} quid agitur?           610

multa advenienti, ut fit, nova hic? {Ch.} compluria.

{Ge.} ita. de Antiphone audistin quae facta? {Ch.} omnia.

{Ge.} tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,

sic circumiri! {Ch.} id cum hoc agebam commodum.

{Ge.} nam hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo           615

inveni, opinor, remedium huic r<ei>. {Ch.} quid, Geta?

{De.} quod remedium? {Ge.} ut abii abs te, fit forte obviam

mihi Phormio. {Ch.} qui Phormio? {De.} is qui istanc . . {Ch.} scio.

{Ge.} visumst mihi ut eiu' temptarem sententiam.

prendo hominem solum: "quor non," inquam "Phormio,           620

vides inter nos sic haec potiu' cum bona

ut componamu' gratia quam cum mala?

eru' liberalis est et fugitans litium;

nam ceteri quidem hercle amici omnes modo

uno ore auctores f<ue>re ut praecipitem hanc daret."           625

{An.} quid hic coeptat aut quo evadet hodie? {Ge.} "an legibus

daturum poenas dices si illam eiecerit?

iam id exploratumst: heia sudabis satis

si cum illo inceptas homine: ea eloquentiast.

verum pone esse victum eum; at tandem tamen           630

non capitis ei(u)s res agitur sed pecuniae."

postquam hominem his verbis sentio mollirier,

"soli sumu' nunc hic" inquam: "eho [dic] quid vis dari

tibi in manum, ut erus his desistat litibus,

haec hinc facessat, tu molestu' ne sies?"           635

{An.} satin illi di sunt propitii? {Ge.} "nam sat scio,

si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,

ut est ille bonu' vir, tria non commutabitis

verba hodie inter vos." {De.} quis te istaec iussit loqui?

{Ch.} immo non potuit meliu' pervenirier           640

eo quo nos volumus. {An.} occidi! {De.} perge eloqui.

{Ge.} a primo homo insanibat. {Ch.} cedo quid postulat?

{Ge.} quid? nimium; quantum libuit. {Ch.} dic. {Ge.} si quis daret

talentum magnum. {De.} immo malum hercle: ut nil pudet!

{Ge.} quod dixi adeo ei: "quaeso, quid si filiam           645

suam unicam locaret? parvi retulit

non suscepisse: inventast quae dotem petat."

ut ad pauca redeam ac mittam illi(u)s ineptias,

haec denique eiu' f<ui>t postrema oratio:

"ego" inquit "[iam] a principio amici filiam,           650

ita ut aequom fuerat, volui uxorem ducere;

nam mihi veniebat in mentem ei(u)s incommodum,

in servitutem pauperem ad ditem dari.

sed mi opus erat, ut aperte tibi nunc fabuler,

aliquantulum quae adferret qui dissolverem           655

quae debeo: et etiamnunc si volt Demipho

dare quantum ab hac accipio quae sponsast mihi,

nullam mihi malim quam istanc uxorem dari."

{An.} utrum stultitia facere ego hunc an malitia

dicam, scientem an inprudentem, incertu' sum.           660

{De.} quid si animam debet? {Ge.} "ager oppositust pignori ob

decem minas" inquit. {De.} age age, iam ducat: dabo.

{Ge.} "aediculae item sunt ob decem alias." {De.} oiei

nimiumst. {Ch.} ne clama: <re>petito hasce a me decem.

{Ge.} "uxori emunda ancillulast; tum pluscula           665

supellectile opus est; opus est sumptu ad nuptias:

his rebu' pone sane" inquit "decem minas."

{De.} sescentas perinde scribito iam mihi dicas:

nil do. inpuratu' me ille ut etiam inrideat?

{Ch.} quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filium           670

fac ut illam ducat nos quam volumus. {An.} ei mihi

Geta, occidisti me tuis fallaciis.

{Ch.} mea causa eicitur: me hoc est aequom amittere.

{Ge.} "quantum potest me certiorem" inquit "face,

si illam dant, hanc ut mittam, ne incertus siem;           675

nam illi mihi dotem iam constituerunt dare."

{Ch.} iam accipiat: illis repudium renuntiet;

hanc ducat. {De.} quae quidem illi res vortat male!

{Ch.} opportune adeo argentum nunc mecum attuli,

fructum quem Lemni uxori' reddunt praedia:           680

ind' sumam; uxori tibi opus esse dixero.

                              Antipho Geta

 

{An.} Geta. {Ge.} hem. {An.} quid egisti? {Ge.} emunxi argento senes.

{An.} satin est id? {Ge.} nescio hercle: tantum iussu' sum.

{An.} eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo?

{Ge.} quid ergo narras? {An.} quid ego narrem? opera tua           685

ad restim miquidem res redit planissume.

ut tequidem omnes di d<eae>que--superi inferi--

malis exemplis perdant! em siquid velis,

huic mandes, quod quidem recte curatum velis.

quid minus utibile f<ui>t quam hoc ulcus tangere           690

aut nominare uxorem? iniectast spes patri

posse illam extrudi. cedo nunc porro: Phormio

dotem si accipiet, uxor ducendast domum:

quid fiet? {Ge.} non enim ducet. {An.} novi. ceterum

quom argentum repetent, nostra causa scilicet           695

in nervom potius ibit. {Ge.} nil est, Antipho,

quin male narrando possit depravarier:

tu id quod bonist excerpi', dici' quod malist.

audi nunc contra: iam si argentum acceperit,

ducendast uxor, ut ais, concedo tibi:           700

spatium quidem tandem apparandi nuptias,

vocandi sacruficandi dabitur paullulum.

interea amici quod polliciti sunt dabunt:

inde iste reddet. {An.} quam ob rem? aut quid dicet? {Ge.} rogas?

"quot res postilla monstra evenerunt mihi!           705

intro iit in aedis ater alienus canis;

anguis per inpluvium decidit de tegulis;

gallina cecinit; interdixit hariolus;

haruspex vetuit; ante brumam autem novi

negoti incipere!" quae causast iustissima.            710

haec fient. {An.} ut modo fiant! {Ge.} fient: me vide.

pater exit: abi, dic esse argentum Phaedriae.

                              Demipho Chremes Geta

 

{De.} Quietus esto, inquam: ego curabo nequid verborum duit.

hoc temere numquam amittam ego a me quin mihi testis adhibeam.

quom dem, et quam ob rem dem commemorabo. {Ge.} ut cautust ubi nil            715

                              opust!

{Ch.} atque ita opu' factost: et matura, dum lubido eadem haec manet;

nam si altera illaec magis instabit, fors sit an nos reiciat.

{Ge.} rem ipsam putasti. {De.} duc me ad eum ergo. {Ge.} non moror. {Ch.} ubi

                              hoc egeris,

transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc priu' quam hinc abit.

dicat <ea>m dare nos Phormioni nuptum, ne suscenseat;           720

et magis esse illum idoneum qui ipsi sit familiarior;

nos nostro officio nil digressos esse: quantum is voluerit,

datum esse doti'. {De.} quid tua, malum, id refert? {Ch.} magni, Demipho.

non sat[is] est t<uo>m te officium fecisse si non id fama adprobat:

volo ipsiu' quoque voluntate haec fieri, ne se eiectam praedicet.           725

{De.} idem ego istuc facere possum. {Ch.} mulier mulieri mage convenit.

{De.} rogabo. {Ch.} ubi illas nunc ego reperire possim cogito.

ACTVS V

 

                              Sophrona Chremes

 

{So.} quid agam? quem mi amicum inveniam misera? aut quoi consilia haec

                              referam?

aut unde auxilium petam?

nam vereor era ne ob meum suasum indigne iniuria adficiatur:           730

ita patrem adulescenti' facta haec tolerare audio violenter.

{Ch.} nam quae haec anus est exanimata a fratre quae egressast meo?

{So.} quod ut facerem egestas me inpulit, quom scirem infirmas nuptias

hasce esse, ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret.

{Ch.} certe edepol, nisi me animu' fallit aut parum prospiciunt oculi,           735

m<eae> nutricem gnatae video. {So.} neque ille investigatur, {Ch.} quid ago?

{So.} qui est pater eius. {Ch.} adeo, maneo dum haec quae loquitur mage

                              cognosco?

{So.} quodsi <eu>m nunc reperire possim, nil est quod verear. {Ch.} east

                              ipsa:

conloquar. {So.} quis hic loquitur? {Ch.} Sophrona. {So.} et m<eu>m nomen

                              nominat?

{Ch.} respice ad me. {So.} di obsecro vos, estne hic Stilpo? {Ch.} non.            740

                              {So.} negas?

{Ch.} concede hinc a foribu' paullum istorsum sodes, Sophrona.

ne me istoc posthac nomine appellassis. {So.} quid? non obsecro es

quem semper te esse dictitasti? {Ch.} st. {So.} quid has metuis fores?

{Ch.} conclusam hic habeo uxorem saevam. verum istoc de nomine,

eo perperam olim dixi ne vos forte inprudentes foris           745

effuttiretis atque id porro aliqua uxor mea rescisceret.

{So.} em istoc pol nos te hic invenire miserae numquam potuimus.

{Ch.} eho dic mihi quid r<ei> tibist cum familia hac unde exis?

ubi illae sunt? {So.} miseram me! {Ch.} hem quid est? vivontne? {So.} vivit

                              gnata.

matrem ipsam ex aegritudine hac miseram mors consecutast.           750

{Ch.} male factum. {So.} ego autem, quae essem anus deserta egens ignota,

ut potui nuptum virginem locavi huic adulescenti

harum qui est dominus aedium. {Ch.} Antiphonin? {So.} em isti<c> ipsi.

{Ch.} quid? duasne uxores habet? {So.} au obsecro, unam illequidem hanc solam.

{Ch.} quid illam alteram quae dicitur cognata? {So.} haec ergost. {Ch.}            755

                              quid ais?

{So.} composito factumst quo modo hanc amans habere posset

sine dote. {Ch.} di vostram fidem, quam saepe forte temere

eveniunt quae non audeas optare! offendi adveniens

quicum volebam et ut volebam conlocatam amari:

quod nos ambo opere maxumo dabamus operam ut fieret,           760

sine nostra cura, maxuma sua cura solu' fecit.

{So.} nunc quid opu' facto sit vide: pater adulescenti' venit

<eu>mque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt. {Ch.} nil periclist.

sed per d<eo>s atque homines meam esse hanc cave resciscat quisquam.

{So.} nemo e me scibit. {Ch.} sequere me: intus cetera. [audies].           765

                              Demipho Geta

 

{De.} Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse,

dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.

ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. nonne id sat erat,

accipere ab illo iniuriam? etiam argentumst ultro obiectum,

ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat.            770

{Ge.} planissime. {De.} is nunc praemiumst qui recta prava faciunt.

{Ge.} verissime. {De.} ut stultissime quidem illi rem gesserimus.

{Ge.} modo ut hoc consilio possiet discedi, ut istam ducat.

{De.} etiamne id dubiumst? {Ge.} haud scio hercle, ut homost, an mutet animum.

{De.} hem mutet autem? {Ge.} nescio; verum, si forte, dico.           775

{De.} ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem ei(u)s huc adducam,

cum ista ut loquatur. tu, Geta, abi prae, nuntia hanc venturam.--

{Ge.} argentum inventumst Phaedriae; de iurgio siletur;

provisumst ne in praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro?

quid fiet? in eodem luto haesitas; vorsuram solves,           780

Geta: praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt,

nisi prospicis. nunc hinc domum ibo ac Phanium edocebo

nequid vereatur Phormionem aut ei(u)s orationem.

                              Demipho Navsistrata

 

{De.} Agedum, ut soles, Nausistrata, fac illa ut placetur nobis,

ut sua voluntate id quod est faciundum faciat. {Na.} faciam.           785

{De.} pariter nunc opera me adiuves ac re dudum opitulata es.

{Na.} factum volo. ac pol minu' queo viri culpa quam me dignumst.

{De.} quid autem? {Na.} quia pol m<ei> patris bene parta indiligenter

tutatur; nam ex is praediis talenta argenti bina

statim capiebat: vir viro quid praestat! {De.} bina quaeso?           790

{Na.} ac rebu' vilioribus multo tamen duo talenta. {De.} hui.

{Na.} quid haec videntur? {De.} scilicet. {Na.} virum me natam vellem:

ego ostenderem, {De.} certo scio. {Na.} quo pacto . . {De.} parce sodes,

ut possis cum illa, ne te adulescens mulier defetiget.

{Na.} faciam ut iubes. sed m<eu>m virum ex te exire video.           795

                              Navsistrata Chremes Demipho

 

                              {Ch.} Ehem Demipho,

iam illi datumst argentum? {De.} curavi ilico. {Ch.} nollem datum.

ei, video uxorem: paene plus quam sat erat. {De.} quor nolles, Chreme?

{Ch.} iam recte. {De.} quid tu? ecquid locutu's cum istac quam ob rem hanc

                              ducimus?

{Ch.} transegi. {De.} quid ait tandem? {Ch.} abduci non potest. {De.} qui non

                              potest?

{Ch.} quia uterque utrique est cordi. {De.} quid istuc nostra? {Ch.}            800

                              magni. praeterhac

cognatam comperi esse nobis. {De.} quid? deliras. {Ch.} sic erit.

non temere dico: redii mecum in memoriam. {De.} satin sanus es?

{Na.} au obsecro, vide ne in cognatam pecces. {De.} non est. {Ch.} ne nega:

patri' nomen aliud dictum est: hoc tu errasti. {De.} non norat patrem?

{Ch.} norat. {De.} quor aliud dixit? {Ch.} numquamne hodie concedes mihi           805

neque intelleges? {De.} si tu nil narras? {Ch.} perdi'. {Na.} miror quid hoc

                              siet.

{De.} equidem hercle nescio. {Ch.} vin scire? at ita me servet Iuppiter,

ut propior illi quam ego sum ac tu homo nemost. {De.} di vostram fidem,

eamus ad ipsam: una omnis nos aut scire aut nescire hoc volo. {Ch.} ah.

{De.} quid est? {Ch.} itan parvam mihi fidem esse apud te? {De.} vin me            810

                              credere?

vin sati' quaesitum mi istuc esse? age, fiat. quid illa filia

amici nostri? quid futurumst? {Ch.} recte. {De.} hanc igitur mittimus?

{Ch.} quidni? {De.} illa maneat? {Ch.} sic. {De.} ire igitur tibi licet,

                              Nausistrata.

 

{Na.} sic pol commodius esse in omnis arbitror quam ut coeperas,

manere hanc; nam perliberali' visast, quom vidi, mihi.--           815

{De.} quid istuc negotist? {Ch.} iamne operuit ostium? {De.} iam. {Ch.} o

                              Iuppiter,

di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum t<uo> filio. {De.} hem

quo pacto potuit? {Ch.} non sati' tutus est ad narrandum hic locus.

{De.} at tu intro abi. {Ch.} heus ne filii quidem hoc nostri resciscant volo.

                              Antipho

 

Laetus sum, utut meae res sese habent, fratri optigisse quod volt.           820

quam scitumst ei(u)s modi in animo parare cupiditates

quas, quom res advorsae sient, paullo mederi possis!

hic simul argentum repperit, cura sese expedivit;

ego nullo possum remedio me evolvere ex his turbis

quin, si hoc celetur, in metu, sin patefit, in probro sim.           825

neque me domum nunc reciperem ni mi esset spes ostenta

huiusce habendae. sed ubinam Getam invenire possim, ut

rogem quod tempu' conveniundi patri' me capere iubeat?

                              Phormio Antipho

 

{Ph.} Argentum accepi, tradidi lenoni, abduxi mulierem,

curavi propria ut Phaedria poteretur; nam emissast manu.           830

nunc una mihi res etiam restat quae est conficiunda, otium

ab senibus ad potandum ut habeam; nam aliquot hos sumam dies.

{An.} sed Phormiost. quid ais? {Ph.} quid? {An.} quidnam nunc facturust

                              Phaedria?

quo pacto satietatem amoris <ai>t se velle absumere?

{Ph.} vicissim partis tuas acturus est. {An.} quas? {Ph.} ut fugitet            835

                              patrem.

te suas rogavit rursum ut ageres, causam ut pro se diceres;

nam potaturus est apud me. ego me ire senibus Sunium

dicam ad mercatum, ancillulam emptum dudum quam dixit Geta:

ne quom hic non videant me conficere credant argentum suom.

sed ostium concrepuit abs te. {An.} vide quis egreditur. {Ph.} Getast.           840

                              Geta Antipho Phormio

 

{Ge.} O Fortuna, o Fors Fortuna, quantis commoditatibus,

quam subito meo ero Antiphoni ope vostra hunc onerastis diem!

{An.} quidnam hic sibi volt? {Ge.} nosque amicos ei(u)s exonerastis metu!

sed ego nunc mihi cesso qui non umerum hunc onero pallio

atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat.           845

{An.} num tu intellegi' quid hic narret? {Ph.} num tu? {An.} nil. {Ph.}

                              tantundem ego.

{Ge.} ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt. {An.} heus Geta! {Ge.} em

                              tibi:

num mirum aut novomst revocari, cursum quom institeris? {An.} Geta.

{Ge.} pergit hercle. numquam tu odio t<uo> me vinces. {An.} non manes?

{Ge.} vapula. {An.} id quidem tibi iam fiet nisi resisti'. verbero.           850

{Ge.} familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.

sed isne est quem quaero an non? ipsust, congredere actutum. {An.} quid est?

{Ge.} [o] omnium quantumst qui vivont hominum homo ornatissime!

nam sine controvorsia ab dis solu' diligere, Antipho.

{An.} ita velim; sed qui istuc credam ita esse mihi dici velim.           855

{Ge.} satine est si te delibutum gaudio reddo? {An.} enicas.

{Ph.} quin tu hinc pollicitationes aufer et quod fers cedo. {Ge.} oh

tu quoque aderas, Phormio? {Ph.} aderam. sed tu cessas. {Ge.} accipe, em:

ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum

sumu' profecti; interea mittit eru' me ad uxorem tuam.           860

{An.} quam ob rem? {Ge.} omitto proloqui; nam nil ad hanc rem est, Antipho.

ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida,

pone reprendit pallio, resupinat: respicio, rogo

quam ob rem retineat me: ait esse vetitum intro ad eram accedere.

"Sophrona modo fratrem huc" inquit "senis introduxit Chremem"            865

<eu>mque nunc esse intu' cum illis. hoc ubi ego audivi, ad fores

suspenso gradu placide ire perrexi accessi astiti,

animam compressi, aurem admovi: ita animum coepi attendere,

hoc modo sermonem captans. {Ph.} eu Geta! {Ge.} hic pulcherrimum

facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio.           870

{An.} quod? {Ge.} quodnam arbitrare? {An.} nescio. {Ge.} atqui mirificissimum:

patruo' tuos est pater inventu' Phanio uxori tuae. {An.} hem

quid ais? {Ge.} cum ei(u)s consuevit olim matre in Lemno clanculum.

{Ph.} somnium! utine haec ignoraret suom patrem? {Ge.} aliquid credito,

Phormio, esse causae. sed censen me potuisse omnia           875

intellegere extra ostium intu' quae inter sese ipsi egerint?

{An.} atque ego quoque inaudivi illam fabulam. {Ge.} immo etiam dabo

quo mage credas: patruos interea inde huc egreditur foras:

haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:

ait uterque tibi potestatem eius adhibendae dari.           880

denique ego sum missu' te ut requirerem atque adducerem. {An.} em

quin ergo rape me: quid cessas? {Ge.} fecero. {An.} heus Phormio,

vale. {Ph.} vale, Antipho. bene, ita me di ament, factum: gaudeo.

                              Phormio

 

Tantam fortunam de inproviso esse his datam!

summa eludendi occasiost mihi nunc senes           885

et Phaedriae curam adimere argentariam,

ne quoiquam s<uo>rum aequalium supplex siet.

nam idem hoc argentum, ita ut datumst, ingratiis

<ei> datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.

nunc gestu' mihi voltusque est capiundus novos.           890

sed hinc concedam in angiportum hoc proxumum,

inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.

quo me adsimularam ire ad mercatum, non eo.

                              Demipho Chremes Phormio

 

{De.} Dis magnas merito gratias habeo atque ago

quando evenere haec nobis, frater, prospere.           895

quantum potest nunc conveniundust Phormio,

priu' quam dilapidat nostras triginta minas

ut auferamu'. {Ph.} Demiphonem si domist

visam ut quod . . {De.} at nos ad te ibamu', Phormio.

{Ph.} de <ea>dem hac fortasse causa? {De.} ita hercle. {Ph.} credidi:           900

quid ad me ibati'? {De.} ridiculum. {Ph.} verebamini

ne non id facerem quod recepissem semel?

heus quanta quanta haec mea paupertas est, tamen

adhuc curavi unum hoc quidem, ut mi esset fides.

{Ch.} estne ita ut<i> dixi liberalis? {De.} oppido.           905

{Ph.} idque ad vos venio nuntiatum, Demipho,

paratum me esse: ubi voltis, uxorem date.

nam omnis posthabui mihi res, ita uti par fuit,

postquam id tanto opere vos velle animum advorteram.

{De.} at hic dehortatus est me ne illam tibi darem:           910

"nam qui erit rumor populi" inquit "si id feceris?

olim quom honeste potuit, tum non est data:

<ea>m nunc extrudi turpest." ferme eadem omnia

quae tute dudum coram me incusaveras.

{Ph.} satis superbe inluditis me. {De.} qui? {Ph.} rogas?           915

quia ne alteram quidem illam potero ducere;

nam quo redibo ore ad eam quam contempserim?

{Ch.} ("tum autem Antiphonem video ab sese amittere

invitum eam" inque.) {De.} tum autem video filium

invitum sane mulierem ab se amittere.           920

sed transi sodes ad forum atque illud mihi

argentum rursum iube rescribi, Phormio.

{Ph.} quodne ego discripsi porro illis quibu' debui?

{De.} quid igitur fiet? {Ph.} si vis mi uxorem dare

quam despondisti, ducam; sin est ut velis           925

manere illam apud te, dos hic maneat, Demipho.

nam non est aequom me propter vos decipi,

quom ego vostri honori' causa repudium alterae

remiserim, quae doti' tantundem dabat.

{De.} in' hinc malam rem cum istac magnificentia,            930

fugitive? etiamnunc credi' te ignorarier

aut tua facta adeo? {Ph.} irritor. {De.} tune hanc duceres

si tibi daretur? {Ph.} fac periclum. {De.} ut filius

cum illa habitet apud te, hoc vostrum consilium fuit.

{Ph.} quaeso quid narras? {De.} quin tu mi argentum cedo.           935

{Ph.} immo vero uxorem tu cedo. {De.} in ius ambula.

[in ius] {Ph.} enimvero si porro esse odiosi pergitis . .

{De.} quid facies? {Ph.} egone? vos me indotatis modo

patrocinari fortasse arbitramini:

etiam dotatis soleo. {Ch.} quid id nostra? {Ph.} nihil.           940

hic quandam noram quoi(u)s vir uxorem {Ch.} hem. {De.} quid est?

{Ph.} Lemni habuit aliam, {Ch.} nullu' sum. {Ph.} ex qua filiam

suscepit; et eam clam educat. {Ch.} sepultu' sum.

{Ph.} haec adeo ego illi iam denarrabo. {Ch.} obsecro,

ne facias. {Ph.} oh tune is eras? {De.} ut ludos facit!           945

{Ch.} missum te facimu'. {Ph.} fabulae! {Ch.} quid vis tibi?

argentum quod habes condonamu' te. {Ph.} audio.

quid vos, malum, ergo me sic ludificamini

inepti vostra puerili sententia?

nolo volo; volo nolo rursum; cape cedo;           950

quod dictum indictumst; quod modo erat ratum inritumst.

{Ch.} quo pacto aut unde hic haec rescivit? {De.} nescio;

nisi me dixisse nemini certo scio.

{Ch.} monstri, ita me di ament, simile. {Ph.} inieci scrupulum. {De.} hem

hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat           955

tam aperte inridens? emori hercle satius est.

animo virili praesentique ut sis para.

vides peccatum tuom esse elatum foras

neque iam id celare posse te uxorem tuam:

nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme,           960

id nosmet indicare placabilius est.

tum hunc inpuratum poterimus nostro modo

ulcisci. {Ph.} attat nisi mi prospicio, haereo.

hi gladiatorio animo ad me adfectant viam.

{Ch.} at vereor ut placari possit. {De.} bono animo es:           965

ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,

quom e medio excessit unde haec susceptast tibi.

{Ph.} itan agiti' mecum? satis astute adgredimini.

non hercle ex re isti(u)s me instigasti, Demipho.

ain tu? ubi quae lubitum fuerit peregre feceris           970

neque hui(u)s sis veritu' feminae primariae

quin novo modo ei faceres contumeliam,

venias nunc precibu' lautum peccatum tuom?

hisce ego illam dictis ita tibi incensam dabo

ut ne restinguas lacrumis si exstillaveris.           975

{De.} malum quod isti di deaeque omnes duint!

tantane adfectum quemquam esse hominem audacia!

non hoc publicitu' scelus hinc asportarier

in solas terras! {Ch.} in id redactu' sum loci

ut quid agam cum illo nesciam prorsum. {De.} ego scio:           980

in ius eamus. {Ph.} in ius? huc, siquid lubet.

{Ch.} adsequere, retine dum ego huc servos evoco.

{De.} enim nequeo solus: accurre. {Ph.} una iniuriast

tecum. {De.} lege agito ergo. {Ph.} alterast tecum, Chreme.

{Ch.} rape hunc. {Ph.} sic agitis? enimvero vocest opus:           985

Nausistrata, exi! {Ch.} os opprime inpurum: vide

quantum valet. {Ph.} Nausistrata! inquam. {De.} non taces?

{Ph.} taceam? {De.} nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere.

{Ph.} vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe.

                              Navsistrata Chremes Demipho

 

                              Phormio

{Na.} Qui nominat me? hem quid istuc turbaest, obsecro,           990

mi vir? {Ph.} ehem quid nunc obstipuisti? {Na.} quis hic homost?

non mihi respondes? {Ph.} hicine ut tibi respondeat,

qui hercle ubi sit nescit? {Ch.} cave isti quicquam cred<u>as.

{Ph.} abi, tange: si non totu' friget, me enica.

{Ch.} nil est. {Na.} quid ergo? quid istic narrat? {Ph.} iam scies:           995

ausculta. {Ch.} pergin credere? {Na.} quid ego obsecro

huic credam, qui nil dixit? {Ph.} delirat miser

timore. {Na.} non pol temerest quod tu tam times.

{Ch.} egon timeo? {Ph.} recte sane: quando nil times.

et hoc nil est quod ego dico, tu narra. {De.} scelus,           1000

tibi narret? {Ph.} ohe tu, factumst abs te sedulo

pro fratre. {Na.} mi vir, non mihi narras. {Ch.} at . . {Na.} quid "at"?

{Ch.} non opus est dicto. {Ph.} tibi quidem; at scito huic opust.

in Lemno {De.} hem quid ais? {Ch.} non taces? {Ph.} clam te {Ch.} ei mihi!

{Ph.} uxorem duxit. {Na.} mi homo, di melius duint!           1005

{Ph.} sic factumst. {Na.} perii misera! {Ph.} et inde filiam

suscepit iam unam, dum tu dormis. {Ch.} quid agimus?

{Na.} pro di inmortales, facinu' miserandum et malum!

{Ph.} hoc actumst. {Na.} an quicquam hodiest factum indignius?

qui mi, ubi ad uxores ventumst, tum fiunt senes!           1010

Demipho, te appello: nam cum hoc ipso distaedet loqui:

haecin erant itiones crebrae et mansiones diutinae

Lemni? haecin erat ea quae nostros minuit fructus vilitas?

{De.} ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritum non nego;

sed ea qui sit ignoscenda. {Ph.} verba fiunt mortuo.           1015

{De.} nam neque neglegentia tua neque odio id fecit tuo.

vinolentu' fere abhinc annos quindecim mulierculam

<ea>m compressit unde haec natast; neque postilla umquam attigit.

ea mortem obiit, e medio abiit qui fuit in re hac scrupulus.

quam ob rem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras.           1020

{Na.} quid ego aequo animo? cupio misera in hac re iam defungier;

sed quid sperem? aetate porro minu' peccaturum putem?

iam tum erat senex, senectus si verecundos facit.

an mea forma atque aetas nunc magis expetendast, Demipho?

quid mi hic adfers quam ob rem exspectem aut sperem porro non fore?           1025

{Ph.} exsequias Chremeti quibus est commodum ire, em tempus est.

sic dabo: age nunc, Phormionem qui volet lacessito:

"faxo tali sum mactatum atque hic est infortunio."

redeat sane in gratiam iam: supplici satis est mihi.

habet haec ei quod, dum vivat, usque ad aurem ogganniat.           1030

{Na.} at meo merito credo. quid ego nunc commemorem, Demipho,

singulatim qualis ego in hunc fuerim? {De.} novi aeque omnia

tecum. {Na.} merito[n] hoc meo videtur factum? {De.} minime gentium.

verum iam, quando accusando fieri infectum non potest,

ignosce: orat confitetur purgat: quid vis amplius?           1035

{Ph.} enimvero priu' quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae.

heus Nausistrata, priu' quam huic respondes temere, audi. {Na.} quid est?

{Ph.} ego minas triginta per fallaciam ab illoc abstuli:

<ea>s dedi t<uo> gnato: is pro sua amica lenoni dedit.

{Ch.} hem quid ais? {Na.} adeo hoc indignum tibi videtur, filius            1040

homo adulescens si habet unam amicam, tu uxores duas?

nil pudere! quo ore illum obiurgabi'? responde mihi.

{De.} faciet ut voles. {Na.} immo ut meam iam scias sententiam,

neque ego ignosco neque promitto quicquam neque respondeo

priu' quam gnatum videro: ei(u)s iudicio permitto omnia:           1045

quod is iubebit faciam. {Ph.} mulier sapiens es, Nausistrata.

{Na.} sati' tibi<n> est? {Ph.} immo vero pulchre discedo et probe

et praeter spem. {Na.} tu t<uo>m nomen dic quid est. {Ph.} mihin? Phormio:

vostrae familiae hercle amicus et tuo summu' Phaedriae.

{Na.} Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero, quae voles           1050

faciamque et dicam. {Ph.} benigne dici'. {Na.} pol meritumst tuom.

{Ph.} vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata,

et quod t<uo> viro oculi doleant? {Na.} cupio. {Ph.} me ad cenam voca.

{Na.} pol vero voco. {De.} <ea>mus intro hinc. {Na.} fiat. sed ubist

                              Phaedria

iudex noster? {Ph.} iam hic faxo aderit. {Cantor.} vos valete et plaudite!

 


 

Aerius, 2004