Publius Terentius Afr
Andria


Terentius

E-Text: The Latin Library.


DIDASCALIA

INCIPIT ANDRIA TERENTI

ACTA LVDIS MEGALENSIBVS

M. FVLVIO M'. GLABRIONE AEDILIB. CVRVLIB.

EGERE L. AMBIVIVS TVRPIO L. HATILIVS PRAENESTINVS

MODOS FECIT FLACCVS CLAVDI

TIBIS PARIBVS TOTA

GRAECA MENANDRV

FACTA PRIMA

M. MARCELLO C. SVLPICIO COS.

 

PERSONAE

PROLOGUS

SIMO SENEX

SOSIA LIBERTVS

DAVOS SERVOS

MYSIS ANCILLA

PAMPHILVS ADVLESCENS

CHARINVS ADVLESCENS

BYRRIA SERVOS

LESBIA OBSTETRIX

GLYCERIVM MVLIER

CHREMES SENEX

CRITO SENEX

DROMO LORARIVS

 

PERIOCHA

G. SVLPICI APOLLINARIS

Sororem falso creditam meretriculae

Genere Andriae, Glycerium, uitiat Pamphilus

Grauidaque facta dat fidem, uxorem sibi

Fore hanc; namque aliam pater ei desponderat,

Gnatam Chremetis, atque ut amorem comperit,

Simulat futuras nuptias, cupiens suus

Quid haberet animi filius cognoscere.

Daui suasu non repugnat Pamphilus.

Sed ex Glycerio natum ut uidit puerulum

Chremes, recusat nuptias, generum abdicat.

Mox Pamphilo, aliam dat Charino coniugem.

 

PROLOGVS

Poeta quom primum animum ad scribendum adpulit,

id sibi negoti credidit solum dari,

populo ut placerent quas fecisset fabulas.

verum aliter evenire multo intellegit;

nam in prologis scribundis operam abutitur, [5

non qui argumentum narret sed qui malevoli

veteris poetae maledictis respondeat.

nunc quam rem vitio dent quaeso animum adtendite.

Menander fecit Andriam et Perinthiam.

qui utramvis recte norit ambas noverit: [10

non ita dissimili sunt argumento, [s]et tamen

dissimili oratione sunt factae ac stilo.

quae convenere in Andriam ex Perinthia

fatetur transtulisse atque usum pro suis.

id isti vituperant factum atque in eo disputant [15

contaminari non decere fabulas.

faciuntne intellegendo ut nil intellegant?

qui quom hunc accusant, Naevium Plautum Ennium

accusant quos hic noster auctores habet,

quorum aemulari exoptat neglegentiam [20

potius quam istorum obscuram diligentiam.

de(h)inc ut quiescant porro moneo et desinant

male dicere, malefacta ne noscant sua.

favete, adeste aequo animo et rem cognoscite,

ut pernoscatis ecquid <spei> sit relicuom, [25

posthac quas faciet de integro comoedias,

spectandae an exigendae sint vobis prius.

 

ACTVS I

Simo Sosia

SI. Vos istaec intro auferte: abite.-- Sosia,

ades dum: paucis te volo. SO. dictum puta:

nempe ut curentur recte haec? SI. immo aliud. SO. quid est [30

quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?

SI. nil istac opus est arte ad hanc rem quam paro,

sed eis quas semper in te intellexi sitas,

fide et taciturnitate. SO. exspecto quid velis.

SI. ego postquam te emi, a parvolo ut semper tibi [35

apud me iusta et clemens fuerit servitus

scis. feci ex servo ut esses libertus mihi,

propterea quod servibas liberaliter:

quod habui summum pretium persolvi tibi.

SO. in memoria habeo. SI. haud muto factum. SO. gaudeo [40

si tibi quid feci aut facio quod placeat, Simo,

et id gratum <fui>sse advorsum te habeo gratiam.

sed hoc mihi molestumst; nam istaec commemoratio

quasi exprobratiost inmemoris benefici.

quin tu uno verbo dic quid est quod me velis. [45

SI. ita faciam. hoc primum in hac re praedico tibi:

quas credis esse has non sunt verae nuptiae.

SO. quor simulas igitur? SI. rem omnem a principio audies:

<eo> pacto et gnati vitam et consilium meum

cognosces et quid facere in hac re te velim. [50

nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, <et>

~liberius vivendi fuit potestas~ (nam antea

qui scire posses aut ingenium noscere,

dum aetas metus magister prohibebant? SO. itast.)

SI. quod plerique omnes faciunt adulescentuli, [55

ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos

alere aut canes ad venandum aut ad philosophos,

horum ille nil egregie praeter cetera

studebat et tamen omnia haec mediocriter.

gaudebam. SO. non iniuria; nam id arbitror [60

adprime in vita esse utile, ut nequid nimis.

SI. sic vita erat: facile omnis perferre ac pati;

cum quibus erat quomque una is sese dedere,

<eo>rum obsequi studiis, adversus nemini,

numquam praeponens se illis; ita ut facillume [65

sine invidia laudem invenias et amicos pares.

SO. sapienter vitam instituit; namque hoc tempore

obsequium amicos, veritas odium parit.

SI. interea mulier quaedam abhinc triennium

ex Andro commigravit huc viciniae, [70

inopia et cognatorum neglegentia

coacta, egregia forma atque aetate integra.

SO. ei, vereor nequid Andria adportet mali!

SI. primo haec pudice vitam parce ac duriter

agebat, lana ac tela victum quaeritans; [75

sed postquam amans accessit pretium pollicens

unus et item alter, ita ut ingeniumst omnium

hominum ab labore proclive ad lubidinem,

accepit condicionem, de(h)inc quaestum occipit.

qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium [80

perduxere illuc, secum ut una esset, meum.

egomet continuo mecum "certe captus est:

habet". observabam mane illorum servolos

venientis aut abeuntis: rogitabam "heus puer,

dic sodes, quis heri Chrysidem habuit?" nam Andriae [85

illi id erat nomen. SO. teneo. SI. Phaedrum aut Cliniam

dicebant aut Niceratum; ~nam i tres tum simul~

amabant. "eho quid Pamphilus?" "quid? symbolam

dedit, cenavit." gaudebam. item alio die

quaerebam: comperibam nil ad Pamphilum [90

quicquam attinere. enimvero spectatum satis

putabam et magnum exemplum continentiae;

nam qui cum ingeniis conflictatur ei(u)s modi

neque commovetur animus in ea re tamen,

scias posse habere iam ipsum <suae> vitae modum. [95

quom id mihi placebat tum uno ore omnes omnia

bona dicere et laudare fortunas meas,

qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.

quid verbis opus est? hac fama inpulsus Chremes

ultro ad me venit, unicam gnatam suam [100

cum dote summa filio uxorem ut daret.

placuit: despondi. hic nuptiis dictust dies.

SO. quid obstat quor non verae fiant? SI. audies.

ferme in diebu' paucis quibus haec acta sunt

Chrysis vicina haec moritur. SO. o factum bene! [105

beasti; <ei> metui a Chryside. SI. ibi tum filius

cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens;

curabat una funu'; tristis interim,

nonnumquam conlacrumabat. placuit tum id mihi.

sic cogitabam "hic parvae consuetudinis [110

causa huiu' mortem tam fert familiariter:

quid si ipse amasset? quid hic mihi faciet patri?"

haec ego putabam esse omnia humani ingeni

mansuetique animi officia. quid multis moror?

egomet quoque eiu' causa in funus prodeo, [115

nil suspicans etiam mali. SO. hem quid id est? SI. scies.

ecfertur; imus. interea inter mulieres

quae ibi aderant forte unam aspicio adulescentulam

forma . . SO. bona fortasse. SI. et voltu, Sosia,

adeo modesto, adeo venusto ut nil supra. [120

quia tum mihi lamentari praeter ceteras

visast et quia erat forma praeter ceteras

honesta ac liberali, accedo ad pedisequas,

quae sit rogo: sororem esse aiunt Chrysidis.

percussit ilico animum. attat hoc illud est, [125

hinc illae lacrumae, haec illast misericordia.

SO. quam timeo quorsum evadas! SI. funus interim

procedit: sequimur; ad sepulcrum venimus;

in ignem inpositast; fletur. interea haec soror

quam dixi ad flammam accessit inprudentius, [130

sati' cum periclo. ibi tum exanimatus Pamphilus

bene dissimulatum amorem et celatum indicat:

adcurrit; mediam mulierem complectitur:

"mea Glycerium," inquit "quid agis? quor te is perditum?"

tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres, [135

reiecit se in eum flens quam familiariter!

SO. quid ais? SI. redeo inde iratus atque aegre ferens;

nec satis ad obiurgandum causae. diceret

"quid feci? quid commerui aut peccavi, pater?

quae sese in ignem inicere voluit, prohibui [140

servavi." honesta oratiost. SO. recte putas;

nam si illum obiurges vitae qui auxilium tulit,

quid facias illi qui dederit damnum aut malum?

SI. venit Chremes postridie ad me clamitans:

indignum facinu'; comperisse Pamphilum [145

pro uxore habere hanc peregrinam. ego illud sedulo

negare factum. ille instat factum. denique

ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam

neget daturum. SO. non tu ibi gnatum . . ? SI. ne haec quidem

sati' vehemens causa ad obiurgandum. SO. qui? cedo. [150

SI. "tute ipse his rebu' finem praescripsti, pater:

prope adest quom alieno more vivendumst mihi:

sine nunc meo me vivere interea modo."

SO. qui igitur relictus est obiurgandi locus?

SI. si propter amorem uxorem nolet ducere: [155

ea primum ab illo animum advortenda iniuriast;

et nunc id operam do, ut per falsas nuptias

vera obiurgandi causa sit, si deneget;

simul sceleratu' Davo' siquid consili

habet, ut consumat nunc quom nil obsint doli; [160

quem ego credo manibu' pedibu'que obnixe omnia

facturum, magis id adeo mihi ut incommodet

quam ut obsequatur gnato. SO. quapropter? SI. rogas?

mala mens, malus animu'. quem quidem ego si sensero . .

sed quid opust verbis? sin eveniat quod volo, [165

in Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes

cui mi expurgandus est: et spero confore.

nunc tuomst officium has bene ut adsimules nuptias,

perterrefacias Davom, observes filium

quid agat, quid cum illo consili captet. SO. sat est: [170

curabo. SI. eamu' nunciam intro: i prae, sequar.

 

Simo Davos

SI. Non dubiumst quin uxorem nolit filius;

ita Davom modo timere sensi, ubi nuptias

futuras esse audivit. sed ipse exit foras.

DA. mirabar hoc si sic abiret et eri semper lenitas [175

verebar quorsum evaderet.

qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo,

numquam quoiquam nostrum verbum fecit neque id aegre tulit.

SI. at nunc faciet neque, ut opinor, sine tuo magno malo.

DA. id voluit nos sic necopinantis duci falso gaudio, [180

sperantis iam amoto metu, interoscitantis opprimi,

ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:

astute. SI. carnufex quae loquitur? DA. erus est neque provideram.

SI. Dave. DA. hem quid est? SI. eho dum ad me. DA. quid hic volt?

SI. quid ais? DA. qua de re? SI. rogas?

<meu>m gnatum rumor est amare. DA. id populu' curat scilicet. [185

SI. hoccin agis an non? DA. ego vero istuc. SI. sed nunc ea me exquirere

iniqui patris est; nam quod ant(e)hac fecit nil ad me attinet.

dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suom;

nunc hic d<ie>s aliam vitam defert, alios mores postulat:

de(h)inc postulo sive aequomst te oro, Dave, ut redeat iam in viam. [190

hoc quid sit? omnes qui amant graviter sibi dari uxorem ferunt.

DA. ita aiunt. SI. tum siquis magistrum cepit ad eam rem inprobum,

ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque adplicat.

DA. non hercle intellego. SI. non? hem. DA. non: Davo' sum, non Oedipus.

SI. nempe ergo aperte vis quae restant me loqui? DA. sane quidem. [195

SI. si sensero hodie quicquam in his te nuptiis

fallaciae conari quo fiant minus,

aut velle in <ea> re ostendi quam sis callidus,

verberibu' caesum te in pistrinum, Dave, dedam usque ad necem,

ea lege atque omine ut, si te inde exemerim, ego pro te molam. [200

quid, hoc intellexti [n]? an nondum etiam ne hoc quidem? DA. immo callide:

ita aperte ipsam rem modo locutu's, nil circum itione usus es.

SI. ubivis faciliu' passu' sim quam in hac re me deludier.

DA. bona verba, quaeso! SI. inrides? nil me falli'. sed dico tibi:

ne temere facias; neque tu haud dicas tibi non praedictum: cave! [205

 

Davos

Enimvero, Dave, nil locist segnitiae neque socordiae,

quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis:

quae si non astu providentur, me aut erum pessum dabunt.

nec quid agam certumst, Pamphilumne adiutem an auscultem seni.

si illum relinquo, ei(u)s vitae timeo; sin opitulor, hui(u)s minas, [210

quoi verba dare difficilest: primum iam de amore hoc comperit;

me infensu' servat nequam faciam in nuptiis fallaciam.

si senserit, perii: aut si lubitum fuerit, causam ceperit

quo iure quaque iniuria praecipitem [me] in pistrinum dabit.

ad haec mala hoc mi accedit etiam: haec Andria, [215

si [ve] ista uxor sive amicast, gravida e Pamphilost.

audireque <eo>rumst operae pretium audaciam

(nam inceptiost amentium, haud amantium):

quidquid peperisset decreverunt tollere.

et fingunt quandam inter se nunc fallaciam [220

civem Atticam esse hanc: "fuit olim quidam senex

mercator; navim is fregit apud Andrum insulam;

is obiit mortem." ibi tum hanc eiectam Chrysidis

patrem recepisse orbam parvam. fabulae!

miquidem hercle non fit veri simile; atque ipsis commentum placet. [225

sed Mysis ab ea egreditur. at ego hinc me ad forum ut

conveniam Pamphilum, ne de hac re pater inprudentem opprimat.

 

Mysis

Audivi, Archylis, iamdudum: Lesbiam adduci iubes.

sane pol illa temulentast mulier et temeraria

nec sati' digna quoi committas primo partu mulierem. [230

tamen eam adducam? inportunitatem spectate aniculae

quia compotrix eius est. di, date facultatem obsecro

huic pariundi atque illi in aliis potiu' peccandi locum.

sed quidnam Pamphilum exanimatum video? vereor quid siet.

opperiar, ut sciam num quid nam haec turba tristitiae adferat. [235

 

Pamphilvs Mysis

PA. Hoccinest humanum factu aut inceptu? hoccin [est] officium patris?

MY. quid illud est? PA. pro d<eu>m fidem quid est, si haec non

contumeliast?

uxorem decrerat dare sese mi hodie: nonne oportuit

praescisse me ante? nonne priu' communicatum oportuit?

MY. miseram me, quod verbum audio! [240

PA. quid? Chremes, qui denegarat se commissurum mihi

gnatam <sua>m uxorem, id mutavit quia me inmutatum videt?

itane obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat?

quod si fit pereo funditus.

adeon hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum! [245

pro deum atque hominum fidem!

nullon ego Chremeti' pacto adfinitatem effugere potero?

quot modis contemptu' spretu'! facta transacta omnia. hem

repudiatu' repetor. quam ob rem? nisi si id est quod suspicor:

aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest, [250

itur ad me. MY. oratio haec me miseram exanimavit metu.

PA. nam quid ego dicam de patre? ah

tantamne rem tam neglegenter agere! praeteriens modo

mi apud forum "uxor tibi ducendast, Pamphile, hodie" inquit: "para,

abi domum." id mihi visust dicere "abi cito ac suspende te." [255

obstipui. censen me verbum potuisse ullum proloqui? aut

ullam causam, ineptam saltem falsam iniquam? obmutui.

quod si ego rescissem id priu', quid facerem siquis nunc me roget:

aliquid facerem ut hoc ne facerem. sed nunc quid primum exsequar?

tot me inpediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt: [260

amor, misericordia huiu', nuptiarum sollicitatio,

tum patri' pudor, qui me tam leni passus est animo usque adhuc

quae m<eo> quomque animo lubitumst facere. <ei>ne ego ut advorser? ei

mihi!

incertumst quid agam. MY. misera timeo "incertum" hoc quorsus accidat.

sed nunc peropust aut hunc cum ipsa aut de illa aliquid me advorsum hunc loqui: [265

dum in dubiost animu', paullo momento huc vel illuc impellitur.

PA. quis hic loquitur? Mysis, salve. MY. o salve, Pamphile. PA. quid agit?

MY. rogas?

laborat e dolore atque ex hoc misera sollicitast, diem

quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae. tum autem hoc timet,

ne deseras se. PA. hem egone istuc conari queam? [270

egon propter me illam decipi miseram sinam,

quae mihi suom animum atque omnem vitam credidit,

quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim?

bene et pudice ei(u)s doctum atque eductum sinam

coactum egestate ingenium inmutarier? [275

non faciam. MY. haud verear si in te solo sit situm;

sed vim ut queas ferre. PA. adeon me ignavom putas,

adeon porro ingratum aut inhumanum aut ferum,

ut neque me consuetudo neque amor neque pudor

commoveat neque commoneat ut servem fidem? [280

MY. unum hoc scio, hanc meritam esse ut memor esses sui.

PA. memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihi

scripta illa dicta sunt in animo Chrysidis

de Glycerio. iam ferme moriens me vocat:

accessi; vos semotae: nos soli: incipit [285

"mi Pamphile, huiu' formam atque aetatem vides,

nec clam te est quam illi nunc utraeque inutiles

et ad pudicitiam et ad rem tutandam sient.

quod ego per hanc te dexteram [oro] et genium tuom,

per tuam fidem perque huiu' solitudinem [290

te obtestor ne abs te hanc segreges neu deseras.

si te in germani fratri' dilexi loco

sive haec te solum semper fecit maxumi

seu tibi morigera fuit in rebus omnibus,

te isti virum do, amicum tutorem patrem; [295

bona nostra haec tibi permitto et tuae mando fide [i]."

hanc mi in manum dat; mors continuo ipsam occupat.

accepi: acceptam servabo. MY. ita spero quidem.

PA. sed quor tu abis ab illa? MY. obstetricem accerso. PA. propera.

atque audin?

verbum unum cave de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam . . MY. teneo. [300

 

ACTVS II

Charinvs Byrria Pamphilvs

CH. Quid ais, Byrria? daturne illa Pamphilo hodie nuptum? BY. sic est.

CH. qui scis? BY. apud forum modo e Davo audivi. CH. vae misero mihi!

ut animus in spe atque in timore usque ant(e)hac attentus fuit,

ita, postquam adempta spes est, lassu' cura confectus stupet.

BY. quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis, [305

id velis quod possit. CH. nil volo aliud nisi Philumenam. BY. ah

quanto satiust te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas [tuo],

quam id loqui quo mage lubido frustra incendatur tua!

CH. facile omnes quom valemu' recta consilia aegrotis damus.

tu si hic sis aliter sentias. BY. age age, ut lubet. CH. sed Pamphilum [310

video. omnia experiri certumst priu' quam pereo. BY. quid hic agit?

CH. ipsum hunc orabo, huic supplicabo, amorem huic narrabo meum:

credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies:

interea fiet aliquid, spero. BY. id "aliquid" nil est. CH. Byrria,

quid tibi videtur? adeon ad eum? BY. quidni? si nil impetres, [315

ut te arbitretur sibi paratum moechum, si illam duxerit.

CH. abin hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus?

PA. Charinum video. salve. CH. o salve, Pamphile:

ad te advenio spem salutem auxilium consilium expetens.

PA. neque pol consili locum habeo neque ad auxilium copiam. [320

sed istuc quidnamst? CH. hodie uxorem ducis? PA. aiunt. CH. Pamphile,

si id facis, hodie postremum me vides. PA. quid ita? CH. ei mihi,

vereor dicere: huic dic quaeso, Byrria. BY. ego dicam. PA. quid est?

BY. sponsam hic tuam amat. PA. ne iste haud mecum sentit. eho dum dic

mihi:

num quid nam ampliu' tibi cum illa f<ui>t, Charine? CH. ah [a], Pamphile, [325

nil. PA. quam vellem! CH. nunc te per amicitiam et per amorem obsecro,

principio ut ne ducas. PA. dabo equidem operam. CH. sed si id non potest

aut tibi nuptiae hae sunt cordi, PA. cordi! CH. saltem aliquot dies

profer, dum proficiscor aliquo ne videam. PA. audi nunciam:

ego, Charine, ne utiquam officium liberi esse hominis puto, [330

quom is nil mereat, postulare id gratiae adponi sibi.

nuptias effugere ego istas malo quam tu adipiscier.

CH. reddidisti animum. PA. nunc siquid potes aut tu aut hic Byrria,

facite fingite invenite efficite qui detur tibi;

ego id agam mihi qui ne detur. CH. sat habeo. PA. Davom optume [335

video, quoi(u)s consilio fretu' sum. CH. at tu hercle haud quicquam mihi,

nisi ea quae nil opu' sunt scire. fugin hinc? BY. ego vero ac lubens.

 

Davos Charinvs Pamphilvs

DA. Di boni, boni quid porto? sed ubi inveniam Pamphilum,

ut metum in quo nunc est adimam atque expleam animum gaudio?

CH. laetus est nescioquid. PA. nil est: nondum haec rescivit mala. [340

DA. quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias . .

CH. audin tu illum? DA. toto me oppido exanimatum quaerere.

sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam? CH. cessas conloqui?

DA. habeo. PA. Dave, ades resiste. DA. quis homost, qui me . . ? o

Pamphile,

te ipsum quaero. eugae, Charine! ambo opportune: vos volo. [345

PA. Dave, perii. DA. quin tu hoc audi. CH. interii. DA. quid timeas

scio.

PA. mea quidem hercle certe in dubio vitast. DA. et quid tu, scio.

PA. nuptiae mi . . DA. etsi scio? PA. hodie . . DA. obtundis, tam

etsi intellego?

id paves ne ducas tu illam; tu autem ut ducas. CH. rem tenes.

PA. istuc ipsum. DA. atque istuc ipsum nil periclist: me vide. [350

PA. obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu. DA. em

libero: uxorem tibi non dat iam Chremes. PA. qui scis? DA. scio.

tuo' pater modo me prehendit: <ai>t tibi uxorem dare

hodie, item alia multa quae nunc non est narrandi locus.

continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam haec tibi. [355

ubi te non invenio ibi escendo in quendam excelsum locum,

circumspicio: nusquam. forte ibi huiu' video Byrriam;

rogo: negat vidisse. mihi molestum; quid agam cogito.

redeunti interea ex ipsa re mi incidit suspicio "hem

paullulum opsoni; ipsu' tristis; de inproviso nuptiae: [360

non cohaerent." PA. quorsu' nam istuc? DA. ego me continuo ad Chremem.

quom illo advenio, solitudo ante ostium: iam id gaudeo.

CH. recte dici'. PA. perge. DA. maneo. interea intro ire neminem

video, exire neminem; matronam nullam in aedibus,

nil ornati, nil tumulti: accessi; intro aspexi. PA. scio: [365

magnum signum. DA. num videntur convenire haec nuptiis?

PA. non opinor, Dave. DA. "opinor" narras? non recte accipis:

certa res est. etiam puerum inde abiens conveni Chremi:

holera et pisciculos minutos fer [r]e obolo in cenam seni.

CH. liberatu' sum hodie, Dave, tua opera. DA. ac nullus quidem. [370

CH. quid ita? nempe huic prorsus illam non dat. DA. ridiculum caput,

quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere,

nisi vides, nisi senis amicos oras ambis. CH. bene mones:

ibo, etsi hercle saepe iam me spes haec frustratast. vale.

 

Pamphilvs Davos

PA. Quid igitur sibi volt pater? quor simulat? DA. ego dicam tibi. [375

si id suscenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes,

ipsu' sibi esse iniuriu' videatur, neque id iniuria,

priu' quam <tuo>m ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit:

sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet:

tum illae turbae fient. PA. quidvis patiar. DA. pater est, Pamphile: [380

difficilest. tum haec solast mulier. dictum [ac] factum invenerit

aliquam causam quam ob rem eiciat oppido. PA. eiciat? DA. cito.

PA. cedo igitur quid faciam, Dave? DA. dic te ducturum. PA. hem. DA.

quid est?

PA. egon dicam? DA. quor non? PA. numquam faciam. DA. ne nega.

PA. suadere noli. DA. ex <ea> re quid fiat vide. [385

PA. ut ab illa excludar, hoc concludar. DA. non itast.

nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem

"ducas volo hodie uxorem"; tu "ducam" inquies:

cedo quid iurgabit tecum? hic reddes omnia.

quae nunc sunt certa [ei] consilia, incerta ut sient [390

sine omni periclo. nam hoc haud dubiumst quin Chremes

tibi non det gnatam; nec tu <ea> causa minueris

haec quae facis, ne is mutet s<ua>m sententiam.

patri dic velle, ut, quom velit, tibi iure irasci non queat.

nam quod tu speres "propulsabo facile uxorem his moribus; [395

dabit nemo": inveniet inopem potiu' quam te corrumpi sinat.

sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris;

aliam otiosu' quaeret: interea aliquid acciderit boni.

PA. itan credis? DA. haud dubium id quidemst. PA. vide quo me inducas.

DA. quin taces?

PA. dicam. puerum autem ne resciscat mi esse ex illa cautiost; [400

nam pollicitus sum suscepturum. DA. o facinus audax! PA. hanc fidem

sibi me obsecravit, qui se sciret non deserturum, ut darem.

DA. curabitur. sed pater adest. cave te esse tristem sentiat.

 

Simo Davos Pamphilvs

SI. Reviso quid agant aut quid captent consili.

DA. hic nunc non dubitat quin te ducturum neges. [405

venit meditatus alicunde ex solo loco:

orationem sperat invenisse se

qui differat te: proin tu fac apud te ut sies.

PA. modo ut possim, Dave! DA. crede inquam hoc mihi, Pamphile,

numquam hodie tecum commutaturum patrem [410

unum esse verbum, si te dices ducere.

 

Byrria Simo Davos Pamphilvs

BY. Eru' me relictis rebu' iussit Pamphilum

hodie observare, ut quid ageret de nuptiis

scirem: id propterea nunc hunc venientem sequor.

ipsum adeo praesto video cum Davo: hoc agam. [415

SI. utrumque adesse video. DA. em serva. SI. Pamphile.

DA. quasi de inproviso respice ad eum. PA. ehem pater.

DA. probe. SI. hodie uxorem ducas, ut dixi, volo.

BY. nunc nostrae timeo parti quid hic respondeat.

PA. neque istic neque alibi tibi erit usquam in me mora. BY. hem. [420

DA. obmutuit. BY. quid dixit? SI. facis ut te decet,

quom istuc quod postulo impetro cum gratia.

DA. sum verus? BY. eru', quantum audio, uxore excidit.

SI. i nunciam intro, ne in mora, quom opu' sit, sies.

PA. eo.-- BY. nullane in re esse quoiquam homini fidem! [425

verum illud verbumst, volgo quod dici solet,

omnis sibi malle melius esse quam alteri.

ego illam vidi: virginem forma bona

memini videri: quo aequior sum Pamphilo,

si se illam in somnis quam illum amplecti maluit. [430

renuntiabo, ut pro hoc malo mihi det malum.

 

Davos Simo

DA. Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam

portare et ea me hic restitisse gratia.

SI. quid Davo' narrat? DA. aeque quicquam nunc quidem.

SI. nilne? hem. DA. nil prorsus. SI. atqui exspectabam quidem. [435

DA. praeter spem evenit, sentio: hoc male habet virum.

SI. potin es mihi verum dicere? DA. nil facilius.

SI. num illi molestae quidpiam haec sunt nuptiae

propter huiusce hospitai consuetudinem?

DA. nil hercle; aut, si adeo, biduist aut tridui [440

haec sollicitudo: nosti? deinde desinet.

etenim ipsu' secum eam rem reputavit via.

SI. laudo. DA. dum licitumst ei dumque aetas tulit,

amavit; tum id clam: cavit ne umquam infamiae

ea res sibi esset, ut virum fortem decet. [445

nunc uxore opus est: animum ad uxorem adpulit.

SI. subtristi' visus est esse aliquantum mihi.

DA. nil propter hanc rem, sed est quod suscenset tibi.

SI. quidnamst? DA. puerilest. SI. quid id est? DA. nil. SI. quin

dic, quid est?

DA. <ai>t nimium parce facere sumptum. SI. mene? DA. te. [450

"vix" inquit "drachumis est opsonatum decem:

non filio videtur uxorem dare.

quem" inquit "vocabo ad cenam m<eo>rum aequalium

potissumum nunc?" et, quod dicendum hic siet,

tu quoque perparce nimium: non laudo. SI. tace. [455

DA. commovi. SI. ego istaec recte ut fiant videro.

quidnam hoc est rei? quid hic volt veterator sibi?

nam si hic malist quicquam, em illic est huic r<ei> caput.

 

ACTVS III

Mysis Simo Davos Lesbia (Glycerivm)

MY. Ita pol quidem res est, ut dixti, Lesbia:

fidelem haud ferme mulieri invenias virum. [460

SI. ab Andriast ancilla haec. DA. quid narras? ita est.

MY. sed hic Pamphilus . . SI. quid dicit? MY. firmavit fidem. SI. hem.

DA. utinam aut hic surdus aut haec muta facta sit!

MY. nam quod peperisset iussit tolli. SI. o Iuppiter,

quid ego audio? actumst, siquidem haec vera praedicat. [465

LE. bonum ingenium narras adulescentis. MY. optumum

sed sequere me intro, ne in mora illi sis. LE. sequor.--

DA. quod remedium nunc huic malo inveniam? SI. quid hoc?

adeon est demens? ex peregrina? iam scio: ah

vix tandem sensi stolidu'. DA. quid hic sensisse ait? [470

SI. haec primum adfertur iam mi ab hoc fallacia:

hanc simulant parere, quo Chremetem absterreant.

GL. (intus) Iuno Lucina, fer opem, serva me, obsecro.

SI. hui tam cito? ridiculum: postquam ante ostium

me audivit stare, adproperat. non sat commode [475

divisa sunt temporibu' tibi, Dave, haec. DA. mihin?

SI. num inmemores discipuli? DA. ego quid narres nescio.

SI. hicin me si inparatum in veris nuptiis

adortus esset, quos mihi ludos redderet!

nunc hui(u)s periclo fit, ego in portu navigo. [480

 

Lesbia Simo Davos

LE. Adhuc, Archylis, quae adsolent quaeque oportent

signa esse ad salutem, omnia huic esse video.

nunc primum fac istaec [ut] lavet; post<e> deinde,

quod iussi dari bibere et quantum imperavi,

date; mox ego huc revortor. [485

per ecastor scitu' puer est natu' Pamphilo.

d<eo>s quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipsest ingenio bono,

quomque huic est veritus optumae adulescenti facere iniuriam.--

SI. vel hoc quis [non] credat, qui te norit, abs te esse ortum? DA.

quidnam id est?

SI. non imperabat coram quid opu' facto esset puerperae, [490

sed postquam egressast, illis quae sunt intu' clamat de via

o Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus

tibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis?

saltem accurate, ut metui videar certe, si resciverim.

DA. certe hercle nunc hic se ipsu' fallit, haud ego. SI. edixin tibi, [495

interminatu' sum ne faceres? num veritus? quid re tulit?

credon tibi hoc nunc, peperisse hanc e Pamphilo?

DA. teneo quid erret et quid agam habeo. SI. quid taces?

DA. quid credas? quasi non tibi renuntiata sint haec sic fore.

SI. mihin quisquam? DA. eho an tute intellexti [hoc] adsimularier? [500

SI. inrideor.

DA. renuntiatumst; nam qui istaec tibi incidit suspicio?

SI. qui? quia te noram. DA. quasi tu dicas factum id consilio meo.

SI. certe enim scio. DA. non sati' me pernosti etiam quali' sim, Simo.

SI. egon te? DA. sed siquid tibi narrare occepi, continuo dari

tibi verba censes. SI. falso! DA. itaque hercle nil iam muttire audeo. [505

SI. hoc ego scio unum, neminem peperisse hic. DA. intellexti;

sed nilo setius referetur mox huc puer ante ostium.

id ego iam nunc tibi, ere, renuntio futurum, ut sis sciens,

ne tu hoc [mihi] posteriu' dicas Davi factum consilio aut dolis.

prorsus a me opinionem hanc t<ua>m esse ego amotam volo. [510

SI. unde id scis? DA. audivi et credo: multa concurrunt simul

qui coniecturam hanc nunc facio. iam prius haec se e Pamphilo

gravidam dixit esse: inventumst falsum. nunc, postquam videt

nuptias domi adparari, missast ancilla ilico

obstetricem accersitum ad eam et puerum ut adferret simul. [515

hoc nisi fit, puerum ut tu videas, nil moventur nuptiae.

SI. quid ais? quom intellexeras

id consilium capere, quor non dixti extemplo Pamphilo?

DA. quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem

scimu' quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit. [520

postremo id mihi da negoti; tu tamen [i]dem has nuptias

perge facere ita ut facis, et id spero adiuturos deos.

SI. immo abi intro: ibi me opperire et quod parato opus est para.--

non inpulit me haec nunc omnino ut crederem;

atque haud scio an quae dixit sint vera omnia, [525

sed parvi pendo: illud mihi multo maxumumst

quod mihi pollicitust ipsu' gnatu'. nunc Chremem

conveniam, orabo gnato uxorem: si impetro,

quid alias malim quam hodie has fieri nuptias?

nam gnatu' quod pollicitust, haud dubiumst mihi, id [530

si nolit, quin <eu>m merito possim cogere.

atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam.

 

Simo Chremes

SI. Iubeo Chremetem . . CH. o te ipsum quaerebam. SI. et ego te. CH.

optato advenis.

aliquot me adierunt, ex te auditum qui <ai>bant hodie filiam

meam nubere tuo gnato; id viso tune an illi insaniant. [535

SI. ausculta pauca: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies.

CH. ausculto: loquere quid velis.

SI. per te d<eo>s oro et nostram amicitiam, Chreme,

quae incepta a parvis cum aetate adcrevit simul,

perque unicam gnatam tuam et gnatum meum, [540

quoi(u)s tibi potestas summa servandi datur,

ut me adiuves in hac re atque ita uti nuptiae

fuerant futurae, fiant. CH. ah ne me obsecra:

quasi hoc te orando a me impetrare oporteat.

alium esse censes nunc me atque olim quom dabam? [545

si in remst utrique ut fiant, accersi iube;

sed si ex ea re plus malist quam commodi

utrique, id oro te in commune ut consulas,

quasi si illa tua sit Pamphilique ego sim pater.

SI. immo ita volo itaque postulo ut fiat, Chreme, [550

neque postulem abs te ni ipsa res moneat. CH. quid est?

SI. irae sunt inter Glycerium et gnatum. CH. audio.

SI. ita magnae ut sperem posse avelli. CH. fabulae!

SI. profecto sic est. CH. sic hercle ut dicam tibi:

amantium irae amoris integratiost. [555

SI. em id te oro ut ante eamu', dum tempus datur

dumque ei(u)s lubido occlusast contumeliis,

priu' quam harum scelera et lacrumae confictae dolis

redducunt animum aegrotum ad misericordiam,

uxorem demu'. spero consuetudine et [560

coniugio liberali devinctum, Chreme,

de(h)inc facile ex illis sese emersurum malis.

CH. tibi ita hoc videtur; at ego non posse arbitror

neque illum hanc perpetuo habere neque me perpeti.

SI. qui scis ergo istuc, nisi periclum feceris? [565

CH. at istuc periclum in filia fieri gravest.

SI. nempe incommoditas denique huc omnis redit

si eveniat, quod di prohibeant, discessio.

at si corrigitur, quot commoditates vide:

principio amico filium restitueris, [570

tibi generum firmum et filiae invenies virum.

CH. quid istic? si ita istuc animum induxti esse utile,

nolo tibi ullum commodum in me claudier.

SI. merito te semper maxumi feci, Chreme.

CH. sed quid ais? SI. quid? CH. qui scis eos nunc discordare inter se? [575

SI. ipsu' mihi Davo', qui intumust <eo>rum consiliis, dixit;

et is mihi persuadet nuptias quantum queam ut maturem.

num censes faceret, filium nisi sciret eadem haec velle?

tute adeo iam eius audies verba. [heus] evocate huc Davom.

atque eccum video ipsum foras exire. [580

 

Davos Simo Chremes

DA. Ad te ibam. SI. quidnamst?

DA. quor uxor non accersitur? iam advesperascit. SI. audin?

ego dudum non nil veritu' sum, Dave, abs te ne faceres idem

quod volgu' servorum solet, dolis ut me deluderes

propterea quod amat filius. DA. egon istuc facerem? SI. credidi,

idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam. DA. quid? SI. scies; [585

nam propemodum habeo iam fidem. DA. tandem cognosti qui siem?

SI. non fuerant nuptiae futurae. DA. quid? non? SI. sed ea gratia

simulavi vos ut pertemptarem. DA. quid ais? SI. sic res est. DA. vide:

numquam istuc quivi ego intellegere. vah consilium callidum!

SI. hoc audi: ut hinc te intro ire iussi, opportune hic fit mi obviam. DA. hem [590

numnam perimu'? SI. narro huic quae tu dudum narrasti mihi.

DA. quidnam audio? SI. gnatam ut det oro vixque id exoro. DA. occidi.SI. hem

quid dixti? DA. optume inquam factum. SI. nunc per hunc nullast mora.

CH. domum modo ibo, ut adparetur dicam, atque huc renuntio.--

SI. nunc te oro, Dave, quoniam solu' mi effecisti has nuptias . . [595

DA. ego vero solu'. SI. corrigere mihi gnatum porro enitere.

DA. faciam hercle sedulo. SI. potes nunc, dum animus inritatus est.

DA. quiescas. SI. age igitur, ubi nunc est ipsu'? DA. mirum ni domist.

SI. ibo ad eum atque <ea>dem haec quae tibi dixi dicam idem illi.-- DA.

nullu' sum.

quid causaest quin hinc in pistrinum recta proficiscar via? [600

nil est preci loci relictum: iam perturbavi omnia:

erum fefelli; in nuptias conieci erilem filium;

feci hodie ut fierent, insperante hoc atque invito Pamphilo.

em astutias! quod si quiessem, nil evenisset mali.

sed eccum ipsum video: occidi. [605

utinam mi [hi] esset aliquid hic quo nunc me praecipitem darem!

 

Pamphilvs Davos

PA. Vbi illic [e]st scelu' qui perdidit me? DA. perii. PA. atque hoc

confiteor iure

mi obtigisse, quandoquidem tam iners, tam nulli consili sum.

servon fortunas meas me commisisse futtili!

ego pretium ob stultitiam fero: sed inultum numquam id auferet. [610

DA. posthac incolumem sat scio [fore] me, nunc si devito hoc malum.

PA. nam quid ego nunc dicam patri? negabon velle me, modo

qui sum pollicitu' ducere? qua audacia id facere audeam?

nec quid nunc me faciam scio. DA. nec mequidem, atque id ago sedulo.

dicam aliquid me inventurum, ut huic malo aliquam productem moram. [615

PA. oh! DA. visu' sum PA. eho dum, bone vir, quid ais? viden me

consiliis tuis

miserum inpeditum esse? DA. at iam expediam. PA. expedies? DA. certe,

Pamphile.

PA. nempe ut modo. DA. immo meliu' spero. PA. oh tibi ego ut credam,

furcifer?

tu rem inpeditam et perditam restituas? em quo fretu' sim,

qui me hodie ex tranquillissuma re coniecisti in nuptias. [620

an non dixi esse hoc futurum? DA. dixti. PA. quid meritu's? DA. crucem.

sed sine paullulum ad me redeam: iam aliquid dispiciam. PA. ei mihi,

quom non habeo spatium ut de te sumam supplicium ut volo!

namque hoc tempu' praecavere mihi me, haud te ulcisci sinit.

 

ACTVS IV

Charinvs Pamphilvs Davos

CH. Hoccinest credibile aut memorabile, [625

tanta vecordia innata quoiquam ut siet

ut malis gaudeant atque ex incommodis

alterius sua ut comparent commoda? ah

idnest verum? immo id est genus hominum pessumum in

denegando modo quis pudor paullum adest; [630

post ubi tempu' promissa iam perfici,

tum coacti necessario se aperiunt,

et timent et tamen res premit denegare;

ibi tum eorum inpudentissuma oratiost

"quis tu es? quis mihi es? quor meam tibi? heus [635

proxumus sum egomet mihi."

at tamen "ubi fides?" si roges,

nil pudet hic, ubi opus [est]; illi ubi

nil opust, ibi verentur. [638a

sed quid agam? adeon ad eum et cum eo iniuriam hanc expostulem?

ingeram mala multa? atque aliqui' dicat "nil promoveris":

multum: molestu' certe <ei> fuero atque animo morem gessero.

PA. Charine, et me et te inprudens, nisi quid di respiciunt, perdidi.

CH. itane "inprudens"? tandem inventast causa: solvisti fidem.

PA. quid "tandem"? CH. etiamnunc me ducere istis dictis postulas?

PA. quid istuc est? CH. postquam me amare dixi, conplacitast tibi. [645

heu me miserum qui tuom animum ex animo spectavi meo!

PA. falsus es. CH. non tibi sat esse hoc solidum visumst gaudium,

nisi me lactasses amantem et falsa spe produceres?

habeas. PA. habeam? ah nescis quantis in malis vorser miser

quantasque hic s<ui>s consiliis mihi conflavit sollicitudines [650

meu' carnufex. CH. quid istuc tam mirumst de te si exemplum capit?

PA. haud istuc dicas, si cognoris vel me vel amorem meum.

CH. scio: cum patre altercasti dudum et is nunc propterea tibi

suscenset nec te quivit hodie cogere illam ut duceres.

PA. immo etiam, quo tu minu' scis aerumnas meas, [655

haec nuptiae non adparabantur mihi

nec postulabat nunc quisquam uxorem dare.

CH. scio: tu coactu' tua voluntate es. PA. mane:

nondum scis. CH. scio equidem illam ducturum esse te.

PA. quor me enicas? hoc audi: numquam destitit [660

instare ut dicerem me ducturum patri;

suadere orare usque adeo donec perpulit.

CH. quis homo istuc? PA. Davo' . . CH. Davos? PA. interturbat. CH.

quam ob rem? PA. nescio;

nisi mihi d<eo>s sati' scio fuisse iratos qui auscultaverim.

CH. factum hoc est, Dave? DA. factum. CH. hem quid ais? scelus! [665

at tibi di dignum factis exitium duint!

eho dic mi, si omnes hunc coniectum in nuptias

inimici vellent, quod nisi hoc consilium darent?

DA. deceptu' sum, at non defetigatus. PA. scio.

DA. hac non successit, alia adoriemur via: [670

nisi si id putas, quia primo processit parum,

non posse iam ad salutem convorti hoc malum.

PA. immo etiam; nam sati' credo, si advigilaveris,

ex unis geminas mihi conficies nuptias.

DA. ego, Pamphile, hoc tibi pro servitio debeo, [675

conari manibu' pedibu' noctesque et dies,

capitis periclum adire, dum prosim tibi;

tuomst, siquid praeter spem evenit, mi ignoscere.

parum succedit quod ago; at facio sedulo.

vel meliu' tute reperi, me missum face. [680

PA. cupio: restitue in quem me accepisti locum.

DA. faciam. PA. at iam hoc opust. DA. em . . sed mane; concrepuit a

Glycerio ostium.

PA. nil ad te. DA. quaero. PA. hem nuncin demum? DA. at iam hoc tibi

inventum dabo.

 

Mysis Pamphilvs Charinvs Davos

MY. Iam ubi ubi erit, inventum tibi curabo et mecum adductum

t<uo>m Pamphilum: modo tu, anime mi, noli te macerare. [685

PA. Mysis. MY. quis est? <e>hem Pamphile, optume mihi te offers. PA.

quid <id> est?

MY. orare iussit, si se ames, era, iam ut ad sese venias:

videre te ait cupere. PA. vah perii: hoc malum integrascit.

sicin me atque illam opera tua nunc miseros sollicitari [er]!

nam idcirco accersor nuptias quod mi adparari sensit. [690

CH. quibu' quidem quam facile potuerat quiesci, si hic quiesset!

DA. age, si hic non insanit satis sua sponte, instiga. MY. atque edepol

ea res est, proptereaque nunc misera in maerorest. PA. Mysis,

per omnis tibi adiuro deos numquam <ea>m me deserturum,

non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnis homines. [695

hanc mi expetivi: contigit; conveniunt mores: valeant

qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mi adimet nemo.

MY. resipisco. PA. non Apollinis mage verum atque hoc responsumst.

si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat

quo minus haec fierent nuptiae, volo; sed si id non poterit, [700

id faciam, in proclivi quod est, per me stetisse ut credat.

quis videor? CH. miser, aeque atque ego. DA. consilium quaero. PA.forti's!

scio quid conere. DA. hoc ego tibi profecto effectum reddam.

PA. iam hoc opus est. DA. quin iam habeo. CH. quid est? DA. huic, non

tibi habeo, ne erres.

CH. sat habeo. PA. quid facies? cedo. DA. dies [hic] mi ut sati' sit vereor [705

ad agendum: ne vacuom esse me nunc ad narrandum credas:

proinde hinc vos amolimini; nam mi inpedimento estis.

PA. ego hanc visam.-- DA. quid tu? quo hinc te agis? CH. verum vis

dicam? DA. immo etiam:

narrationis incipit mi initium. CH. quid me fiet?

DA. eho tu inpudens, non satis habes quod tibi dieculam addo, [710

quantum huic promoveo nuptias? CH. Dave, at tamen . . DA. quid ergo?

CH. ut ducam. DA. ridiculum. CH. huc face ad me [ut] venias, siquid

poteris.

DA. quid veniam? nil habeo. CH. at tamen, siquid. DA. age veniam. CH. siquid,

domi ero.-- DA. tu, Mysis, dum exeo, parumper me opperire hic.

MY. quapropter? DA. ita factost opus. MY. matura. DA. iam inquam hic adero. [715

 

Mysis Davos

MY. Nilne esse proprium quoiquam! di vostram fidem!

summum bonum esse erae putabam hunc Pamphilum,

amicum, amatorem, virum in quovis loco

paratum; verum ex <eo> nunc misera quem capit

laborem! facile hic plus malist quam illic boni. [720

sed Davos exit. mi homo, quid istuc obsecrost?

quo portas puerum? DA. Mysis, nunc opus est tua

mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.

MY. quidnam incepturu's? DA. accipe a me hunc ocius

atque ante nostram ianuam adpone. MY. obsecro, [725

humine? DA. ex ara hinc sume verbenas tibi

atque <ea>s substerne. MY. quam ob rem id tute non facis?

DA. quia, si forte opu' sit ad erum iurandum mihi

non adposisse, ut liquido possim. MY. intellego:

nova nunc religio in te istaec incessit. cedo! [730

DA. move ocius te, ut quid agam porro intellegas.

pro Iuppiter! MY. quid est? DA. sponsae pater intervenit.

repudio quod consilium primum intenderam.

MY. nescio quid narres. DA. ego quoque hinc ab dextera

venire me adsimulabo: tu ut subservias [735

orationi, ut quomque opu' sit, verbis vide.

MY. ego quid agas nil intellego; sed siquid est

quod mea opera opu' sit vobis, [a]ut tu plus vides,

manebo, nequod vostrum remorer commodum.

 

Chremes Mysis Davos

CH. Revortor, postquam quae opu' fuere ad nuptias [740

gnatae paravi, ut iubeam accersi. sed quid hoc?

puer herclest. mulier, tun posisti hunc? MY. ubi illic est?

CH. non mihi respondes? MY. nusquam est. vae miserae mihi!

reliquit me homo atque abiit. DA. di vostram fidem,

quid turbaest apud forum! quid illi hominum litigant! [745

tum annona carast. (quid dicam aliud nescio.)

MY. quor tu obsecro hic me solam? DA. hem quae haec est fabula?

eho Mysis, puer hic undest? quisve huc attulit?

MY. satin sanu's qui me id rogites? DA. quem ego igitur rogem

qui hic neminem alium videam? CH. miror unde sit. [750

DA. dictura es quod rogo? MY. au! DA. concede ad dexteram.

MY. deliras: non tute ipse . . ? DA. verbum si mihi

unum praeter quam quod te rogo faxis: cave!

male dicis? undest? dic clare. MY. a nobis. DA. hahae!

mirum vero inpudenter mulier si facit [755

meretrix! CH. ab Andriast [ancilla] haec, quantum intellego.

DA. adeon videmur vobis esse idonei

in quibu' sic inludati'? CH. veni in tempore.

DA. propera adeo puerum tollere hinc ab ianua.

mane: cave quoquam ex istoc excessis loco! [760

MY. di te eradicent! ita me miseram territas.

DA. tibi ego dico an non? MY. quid vis? DA. at etiam rogas?

cedo, quoium puerum hic adposisti? dic mihi.

MY. tu nescis? DA. mitte id quod scio: dic quod rogo.

MY. vostri. DA. quoi(u)s nostri? MY. Pamphili. DA. hem quid? Pamphili? [765

MY. eho an non est? CH. recte ego has semper fugi nuptias.

DA. o facinus animadvortendum! MY. quid clamitas?

DA. quemne ego heri vidi ad vos adferri vesperi?

MY. o hominem audacem! DA. verum: vidi Cantharam

suffarcinatam. MY. dis pol habeo gratiam [770

quom in pariundo aliquot adfuerunt liberae.

DA. ne illa illum haud novit quoiu' causa haec incipit:

"Chremes si positum puerum ante aedis viderit,

s<ua>m gnatam non dabit": tanto hercle mage dabit.

CH. non hercle faciet. DA. nunc adeo, ut tu sis sciens, [775

nisi puerum tolli' iam ego hunc in mediam viam

provolvam teque ibidem pervolvam in luto.

MY. tu pol homo non es sobrius. DA. fallacia

alia aliam trudit: iam susurrari audio

civem Atticam esse hanc. CH. hem. DA. "coactus legibus [780

eam uxorem ducet." MY. au obsecro, an non civis est?

CH. iocularium in malum insciens paene incidi.

DA. quis hic loquitur? o Chreme, per tempus advenis:

ausculta. CH. audivi iam omnia. DA. an<ne> haec tu omnia?

CH. audivi, inquam, a principio. DA. audistin, obsecro? hem [785

scelera! hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.

hic est ille: non te credas Davom ludere.

MY. me miseram! nil pol falsi dixi, mi senex.

CH. novi omnem rem. est Simo intus? DA. est.-- MY. ne me atti [n]gas,

sceleste. si pol Glycerio non omnia haec . . [790

DA. eho inepta, nescis quid sit actum? MY. qui sciam?

DA. hic socer est. alio pacto haud poterat fieri

ut sciret haec quae voluimus. MY. praediceres.

DA. paullum interesse censes ex animo omnia,

ut fert natura, facias an de industria? [795

 

Crito Mysis Davos

CR. In hac habitasse platea dictumst Chrysidem,

quae sese inhoneste optavit parere hic ditias

potius quam honeste in patria pauper viveret:

ei(u)s morte ea ad me lege redierunt bona.

sed quos perconter video: salvete. MY. obsecro, [800

quem video? estne hic Crito sobrinu' Chrysidis?

is est. CR. o Mysis, salve! MY. salvo' sis, Crito.

CR. itan Chrysis? hem. MY. nos quidem pol miseras perdidit.

CR. quid vos? quo pacto hic? satine recte? MY. nosne? sic

ut quimus, aiunt, quando ut volumu' non licet. [805

CR. quid Glycerium? iam hic s<uo>s parentis repperit?

MY. utinam! CR. an nondum etiam? haud auspicato huc me appuli;

nam pol, si id scissem, numquam huc tetulissem pedem.

semper eiu' dictast esse haec atque habitast soror;

quae illi(u)s fuere possidet: nunc me hospitem [810

litis sequi quam id mihi sit facile atque utile

aliorum exempla commonent. simul arbitror

iam aliquem esse amicum et defensorem <ei>; nam fere

grandi [us]cula iam profectast illinc: clamitent

me sycophantam, hereditatem persequi [815

mendicum. tum ipsam despoliare non lubet.

MY. o optume hospes! pol, Crito, antiquom obtines.

CR. duc me ad eam, quando huc veni, ut videam. MY. maxume.

DA. sequar hos: nolo me in tempore hoc videat senex.

 

ACTVS V

Chremes Simo

CH. Sati' iam sati', Simo, spectata erga te amicitiast mea; [820

sati' pericli incepi adire: orandi iam finem face.

dum studeo obsequi tibi, paene inlusi vitam filiae.

SI. immo enim nunc quom maxume abs te postulo atque oro, Chreme,

ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes.

CH. vide quam iniquo' sis prae studio: dum id efficias quod lubet, [825

neque modum benignitati' neque quid me ores cogitas;

nam si cogites remittas iam me onerare iniuriis.

SI. quibus? CH. at rogitas? perpulisti me ut homini adulescentulo

in alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria,

filiam ut darem in seditionem atque in incertas nuptias, [830

eiu' labore atque eiu' dolore gnato ut medicarer tuo.

impetrasti: incepi, dum res tetulit. nunc non fert: feras.

illam hinc civem esse aiunt; puer est natu': nos missos face.

SI. per ego te d<eo>s oro, ut ne illis animum inducas credere,

quibus id maxume utilest illum esse quam deterrumum. [835

nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.

ubi ea causa quam ob rem haec faciunt erit adempta his, desinent.

CH. erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. SI. scio. CH. at

vero voltu, quom ibi me adesse neuter tum praesenserant.

SI. credo et id facturas Davo' dudum praedixit mihi; et [840

nescio qui <i>d tibi sum oblitus hodie, ac volui, dicere.

 

Davos Chremes Simo Dromo

DA. Animo nunciam otioso esse impero. CH. em Davom tibi!

SI. unde egreditur? DA. meo praesidio atque hospiti'. SI. quid illud malist?

DA. ego commodiorem hominem adventum tempu' non vidi. SI. scelus,

quemnam hic laudat? DA. omni' res est iam in vado. SI. cesso adloqui? [845

DA. erus est: quid agam? SI. o salve, bone vir. DA. ehem Simo, o noster

Chreme,

omnia adparata iam sunt intu'. SI. curasti probe.

DA. ubi voles accerse. SI. bene sane; id enimvero hinc nunc abest.

etiam tu hoc respondes quid istic tibi negotist? DA. mihin? SI. ita.

DA. mihin? SI. tibi ergo. DA. modo introii. SI. quasi ego quam dudum rogem. [850

DA. cum t<uo> gnato una. SI. anne est intu' Pamphilu'? crucior miser!

eho non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?

DA. sunt. SI. quor igitur hic est? CH. quid illum censes? cum illa litigat.

DA. immo vero indignum, Chreme, iam facinu' faxo ex me audies.

nescioquis senex modo venit, ellum, confidens catus: [855

quom faciem videas, videtur esse quantivis preti:

tristi' severitas inest in voltu atque in verbis fides.

SI. quidnam adportat? DA. nil equidem nisi quod illum audivi dicere.

SI. quid ait tandem? DA. Glycerium se scire civem esse Atticam. SI. hem

Dromo, Dromo. DA. quid est? SI. Dromo. DA. audi. SI. verbum si [860

addideris . . ! Dromo.

DA. audi obsecro. DR. quid vis? SI. sublimem intro rape hunc, quantum

potest.

DR. quem? SI. Davom. DA. quam ob rem? SI. quia lubet. rape inquam.

DA. quid feci? SI. rape.

DA. si quicquam invenies me mentitum, occidito. SI. nil audio.

DR. ego iam te commotum reddam. DA. tamen etsi hoc verumst? SI. tamen.

cura adservandum vinctum, atque audin? quadrupedem constringito. [865

age nunciam: ego pol hodie, si vivo, tibi

ostendam erum quid sit pericli fallere,

et illi patrem. CH. ah ne saevi tanto opere. SI. o Chreme,

pietatem gnati! nonne te miseret mei?

tantum laborem capere ob talem filium! [870

age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?

 

Pamphilvs Simo Chremes

PA. Quis me volt? perii, pater est. SI. quid ais, omnium . . ? CH. ah

rem potius ipsam dic ac mitte male loqui.

SI. quasi quicquam in hunc iam graviu' dici possiet.

<ai>n tandem, civi' Glyceriumst? PA. ita praedicant. [875

SI. "ita praedicant"? o ingentem confidentiam!

num cogitat quid dicat? num facti piget?

vide num ei(u)s color pudori' signum usquam indicat.

adeo [n] inpotenti esse animo ut praeter civium

morem atque legem et s<ui> voluntatem patris [880

tamen hanc habere studeat cum summo probro!

PA. me miserum! SI. hem modone id demum sensti, Pamphile?

olim istuc, olim quom ita animum induxti tuom,

quod cuperes aliquo pacto efficiundum tibi,

<eo>dem die istuc verbum vere in te accidit. [885

sed quid ego? quor me excrucio? quor me macero?

quor meam senectutem huius sollicito amentia?

an ut pro hui(u)s peccatis ego supplicium sufferam?

immo habeat, valeat, vivat cum illa. PA. mi pater!

SI. quid "mi pater"? quasi tu huius indigeas patris. [890

domus uxor liberi inventi invito patre;

adducti qui illam hinc civem dicant: viceris.

PA. pater, licetne pauca? SI. quid dices mihi? CH. at

tamen, Simo, audi. SI. ego audiam? quid audiam,

Chreme? CH. at tandem dicat. SI. age dicat, sino. [895

PA. ego me amare hanc fateor; si id peccarest, fateor id quoque.

tibi, pater, me dedo: quidvis oneris inpone, impera.

vis me uxorem ducere? hanc vis [a]mittere? ut potero feram.

hoc modo te obsecro, ut ne credas a me adlegatum hunc senem:

sine me expurgem atque illum huc coram adducam. SI. adducas? PA. [900

sine, pater.

CH. aequom postulat: da veniam. PA. sine te hoc exorem. SI. sino.

quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar, Chreme.

CH. pro peccato magno paullum supplici satis est patri.

 

Crito Chremes Simo Pamphilvs

CR. Mitte orare. una harum quaevis causa me ut faciam monet,

vel tu vel quod verumst vel quod ipsi cupio Glycerio. [905

CH. Andrium ego Critonem video? certe is est. CR. salvo' sis, Chreme.

CH. quid tu Athenas insolens? CR. evenit. sed hicinest Simo?

CH. hic. CR. Simo . . SI. men quaeris? eho tu, Glycerium hinc civem

esse ais?

CR. tu negas? SI. itane huc paratus advenis? CR. qua re? SI. rogas?

tune inpune haec facias? tune hic homines adulescentulos [910

inperitos rerum, eductos libere, in fraudem inlicis?

sollicitando et pollicitando <eo>rum animos lactas? CR. sanun es?

SI. ac meretricios amores nuptiis conglutinas?

PA. perii, metuo ut substet hospes. CH. si, Simo, hunc noris satis,

non ita arbitrere: bonus est hic vir. SI. hic vir sit bonus? [915

itane adtemperate evenit, hodie in ipsis nuptiis

ut veniret, ant(e)hac numquam? est vero huic credundum, Chreme.

PA. ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe.

SI. sycophanta. CR. hem. CH. sic, Crito, est hic: mitte. CR. videat

qui siet.

si mihi perget quae volt dicere, ea quae non volt audiet. [920

ego istaec moveo aut curo? non tu t<uo>m malum aequo animo feras!

nam ego quae dico vera an falsa audierim iam sciri potest.

Atticus quidam olim navi fracta ad Andrum eiectus est

et istaec una parva virgo. tum ille egens forte adplicat

primum ad Chrysidis patrem se. SI. fabulam inceptat. CH. sine. [925

CR. itane vero obturbat? CH. perge. CR. Tu -- is mihi cognatus fuit

qui <eu>m recepit. ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.

is ibi mortuost. CH. ei(u)s nomen? CR. nomen tam cito? Phania? hem

perii! verum hercle opinor f<ui>sse Phaniam; hoc certo scio,

Rhamnusium se aiebat esse. CH. o Iuppiter! CR. eadem haec, Chreme, [930

multi alii in Andro tum audi [ve]re. CH. utinam id sit quod spero! eho dic mihi,

quid eam tum? suamne esse aibat? CR. non. CH. quoiam igitur? CR.

fratri' filiam.

CH. certe meast. CR. quid ais? SI. quid tu ais? PA. arrige auris, Pamphile!

SI. qui credi'? CH. Phania illic frater meu' fuit. SI. noram et scio.

CH. is bellum hinc fugiens meque in Asiam persequens proficiscitur: [935

tum illam relinquere hic est veritus.~ postilla nunc primum audio

quid illo sit factum. PA. vix sum apud me: ita animu' commotust metu

spe gaudio, mirando tanto tam repentino hoc bono.

SI. ne istam multimodis t<ua>m inveniri gaudeo. PA. credo, pater.

CH. at mi unu' scrupulus etiam restat qui me male habet. PA. dignus es [940

cum t<ua> religione, odium: nodum in scirpo quaeri'. CR. quid istuc est?

CH. nomen non convenit. CR. fuit hercle huic aliud parvae. CH. quod, Crito?

numquid meministi? CR. id quaero. PA. egon huiu' memoriam patiar meae

voluptati obstare, quom ego possim in hac re medicari mihi?

heus, Chreme, quod quaeri', Pasibulast. CH. ipsa <ea>st. CR. east. [945

PA. ex ipsa miliens audivi. SI. omnis nos gaudere hoc, Chreme,

te credo credere. CH. ita me di ament, credo. PA. quod restat, pater . .

SI. iamdudum res redduxit me ipsa in gratiam. PA. o lepidum patrem!

de uxore, ita ut possedi, nil mutat Chremes? CH. causa optumast;

nisi quid pater ait aliud. PA. nempe id. SI. scilicet. CH. dos, Pamphile, est [950

decem talenta. PA. accipio. CH. propero ad filiam. eho mecum, Crito;

nam illam me credo haud nosse.-- SI. quor non illam huc transferri iubes?

PA. recte admones: Davo ego istuc dedam iam negoti. SI. non potest.

PA. qui? SI. quia habet aliud magis ex sese et maiu'. PA. quidnam? SI. vinctus est.

PA. pater, non recte vinctust. SI. haud ita iussi. PA. iube solvi, obsecro. [955

SI. age fiat. PA. at matura. SI. eo intro. PA. o faustum et felicem diem!

 

Charinvs Pamphilvs Davos

CH. Proviso quid agat Pamphilus. atque eccum. PA. aliquis fors [itan] me putet

non putare hoc verum, at mihi nunc sic esse hoc verum lubet.

ego d<eo>rum vitam propterea sempiternam esse arbitror

quod voluptates <eo>rum propriae sunt; nam mi inmortalitas [960

partast, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.

sed quem ego mihi potissumum optem, nunc quoi haec narrem, dari?

CH. quid illud gaudist? PA. Davom video. nemost quem mallem omnium;

nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.

DA. Pamphilus ubinam hic est? PA. Dave. DA. quis homost? PA. ego sum. [965

DA. o Pamphile.

PA. nescis quid mi obtigerit. DA. certe; sed quid mihi obtigerit scio.

PA. et quidem ego. DA. more hominum evenit ut quod sim nanctus mali

priu' rescisceres tu quam ego illud quod tibi evenit boni.

PA. Glycerium mea s<uo>s parentis repperit. DA. factum bene. CH. hem.

PA. pater amicu' summu' nobis. DA. quis? PA. Chremes. DA. narras probe. [970

PA. nec mora ullast quin eam uxorem ducam. CH. num illic somniat

ea quae vigilans voluit? PA. tum de puero, Dave . . DA. ah desine!

solus est quem diligant di. CH. salvo' sum si haec vera sunt.

conloquar. PA. quis homost? [o] Charine, in tempore ipso mi advenis.

CH. bene factum. PA. audisti [n]? CH. omnia. age, me in t<ui>s [975

secundis respice.

tuos est nunc Chremes: facturum quae voles scio esse omnia.

PA. memini: atque adeo longumst illum me exspectare dum exeat.

sequere hac me: intus apud Glycerium nunc est. tu, Dave, abi domum,

propera, accerse hinc qui auferant. em quid stas? quid cessas? DA. eo.

ne exspecteti' dum exeant huc: intu' despondebitur; [980

intu' transigetur siquid est quod restet. CANTOR. plaudite!

 

EXITVS ALTER SVPPOSITICIVS

PA. memini adq<ue adeo ut uolui commodum huc senex exit foras>. [977a

CH. m o [978a

CH. [979a

 

Pamphilvs Charinvs Chremes Davos

PA. Te expectabam: est de tua re quod agere ego tecum uolo. [980a

operam dedi ne me esse oblitum dicas tuae gnatae alterae. [981a

tibi me opinor inuenisse dignum te atque illa uirum. CHA. Ah, [982a

perii, Daue, de meo amore ac uita <nunc> sors tollitur. [983a

CHR. non noua istaec mihi condicio est, si uoluissem, Pamphile. [984a

CHA. occidi, Daue. DA. mane. CHA. perii. CHR. id quamobrem non [985a

uolui eloquar:

non idcirco quod eum omnino adfinem mihi nollem . . CHA. hem! DA. tace. [986a

CHR. sed amicitia nostra quae est a patribus nostris tradita [987a

nobis, aliquam partem studui adauctam tradi liberis. [988a

nunc cum copia ac fortuna utrique ut obsequerer dedit, [989a

detur. PA. bene factum. DA. adi atque age homini gratias. CHA. [990a

salue, Chremes,

amicorum meorum omnium mihi ~agissime. [991a

quod mihi non minus est gaudio quam id <quod volo> [992a

quod <abs te expecto et summo studio> abs te expeto: [993a

me repperisse ut habitus antehac fui tibi. [994a

CHR. animum, Charine, quod ad cumque applicaueris [995a

studium exinde ut erit tute existimaberis. [996a

id ita esse facere coniecturam ex me licet: [997a

alienus abs te tamen quis tu esses noueram. [998a

CHA. ita res est. CHR. gnatam tibi meam Philumenam [999a

uxorem et dotis sex talenta spondeo. [1000a

 


Aerius, 2004