Publius Papinius Statius
Silvae


Statius

E-Text: The Latin Library.


Index

LIBER I

    STATIVS STELLAE SVO SALVTEM

    I. ECVS MAXIMVS DOMITIANI IMP.

    II. EPITHALAMION IN STELLAM ET VIOLENTILLAM

    III. VILLA TIBVRTINA MANILII VOPISCI

    IV. SOTERIA RVTILII GALLICI

    V. BALNEVM CLAVDII ETRVSCI

    VI. KALENDAE DECEMBRES

LIBER II

    STATIVS MELIORI SVO SALVTEM

    I. GLAVCIAS ATEDII MELIORIS DELICATVS

    II. VILLA SVRRENTINA POLLII FELICIS

    III. ARBOR ATEDII MELIORIS

    IV. PSITTACVS EIVSDEM

    V. LEO MANSVETVS

    VI. CONSOLATIO AD FLAVIVM VRSVM DE AMISSIONE PVERI DELICATI

    VII. GENETHLIACON LVCANI AD POLLAM

LIBER III

    STATIVS POLLIO SVO SALVTEM

    I. HERCVLES SVRRENTINVS POLLII FELICIS

    II. PROPEMPTICON MAECIO CELERI

    III. CONSOLATIO AD CLAVDIVM ETRVSCVM

    IV. CAPILLI FLAVI EARINI

    V. <AD VXOREM>

LIBER IV

    STATIVS MARCELLO SVO SALVTEM

    I. SEPTIMVS DECIMVS CONSVLATVS IMP. AVG. GERMANICI

    II. EVCHARISTICON AD IMP. AVG. GERM. DOMITIANVM

    III. VIA DOMITIANA

    IV. EPISTOLA AD VITORIVM MARCELLVM

    V. ODE LYRICA AD SEPTIMIVM SEVERVM

    VI. HERCVLES EPITRAPEZIOS NOVI VINDICIS

    VII. ODE LYRICA AD VIBIVM MAXIMVM

    VIII. GRATVLATIO AD IVLIVM MENECRATEN

    IX. HENDECASYLLABI IOCOSI AD PLOTIVM GRYPVM

LIBER V

    STATIVS ABASCANTO SVO SALVTEM

    I. EPICEDION IN PRISCILLAM

    II. LAVDES CRISPINI VETTI BOLANI FILII

    III. EPICEDION IN PATREM SVVM

    IV. SOMNVS

    V. EPICEDION IN PVERVM SVVM

 


 

 

Liber I

 

STATIVS STELLAE SVO SALVTEM

     Diu multumque dubitavi, Stella iuvenis optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte evolvisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo pro [ . . . . ] congregatos ipse dimitterem. quid enim o [ . . . . ] quoque auctoritate editionis onerari, quo adhuc pro Thebaide mea, quamvis me reliquerit, timeo? sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit. quid quod haec serum erat continere, cum illa vos certe quorum honori data sunt haberetis? sed apud ceteros necesse est multum illis pereat ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam celeritatis. nullum enim ex illis biduo longius tractum, quaedam et in singulis diebus effusa. quam timeo ne verum istuc versus quoque ipsi de se probent!

     Primus libellus sacrosanctum habet testem: sumendum enim erat 'a Iove principium.' centum hos versus, quos in ecum maximum feci, indulgentissimo imperatori postero die quam dedicaverat opus, tradere est iussum. 'potuisti illud'--dicet aliquis--'et ante vidisse.' respondebis illi tu, Stella carissime, qui epithalamium tuum, quod mihi iniunxeras, scis biduo scriptum. audacter mehercles, sed tantum tamen hexametros habet et fortasse tu pro collega mentieris. Manilius certe Vopiscus, vir eruditissmus et qui praecipue vindicat a situ litteras iam paene fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari villam Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die. sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri. nam Claudi Etrusci testimonium est, qui balneolum a me suum intra moram cenae recepit. in fine sunt kalendae Decembres, quibus utique creditur: noctem enim illam felicissimam et voluptatibus publicis inexpertam. . . .

 

I. ECVS MAXIMVS DOMITIANI IMP.

     Quae superinposito moles geminata colosso          

stat Latium complexa forum? caelone peractum

fluxit opus? Siculis an conformata caminis

effigies lassum Steropem Brontemque reliquit?

an te Palladiae talem, Germanice, nobis           5

effecere manus, qualem modo frena tenentem

Rhenus et attoniti vidit domus ardua Daci?

nunc age Fama prior notum per saecula nomen

Dardanii miretur equi cui vertice sacro

Dindymon et caesis decrevit frondibus Ide:          10

hunc neque discissis cepissent Pergama muris,

nec grege permixto pueri innuptaeque puellae

ipse nec Aeneas nec magnus duceret Hector.

adde quod ille nocens saevosque amplexus Achivos,

hunc mitis commendat eques: iuvat ora tueri          15

mixta notis belli placidamque gerentia pacem.

     Nec veris maiora putes: par forma decorque,

par honor. exhaustis Martem non altius armis

Bistonius portat sonipes magnoque superbit

pondere, nec tardo raptus prope flumina cursu          20

fumat et ingenti propellit Strymona flatu.

par operi sedes. hinc obvia limina pandit

qui fessus bellis adsertae munere prolis

primus iter nostris ostendit in aethera divis;

discit et e vultu quantum tu mitior armis,          25

qui nec in externos facilis saevire furores

das Cattis Dacisque fidem: te signa ferente

et minor in leges iret gener et Cato castris.

at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur,

illinc belligeri sublimis regia Pauli,          30

terga pater blandoque videt Concordia vultu.

ipse autem puro celsum caput aere saeptus

templa superfulges et prospectare videris,

an nova contemptis surgant Palatia flammis

pulchrius, an tacita vigilet face Troicus ignis          35

atque exploratas iam laudet Vesta ministras.

     Dextra vetat pugnas, laevam Tritonia virgo

non gravat et sectae praetendit colla Medusae.

ceu stimulis accendit equum, nec dulcior usquam

lecta deae sedes, nec si, Pater, ipse teneres.          40

pectora, quae mundi valeant evolvere curas

et quis se totis Temese dedit hausta metallis.

it tergo demissa chlamys, latus ense quieto

securum, magnus quanto mucrone minatur

noctibus hibernis et sidera terret Orion.          45

     At sonipes habitus animosque imitatus equestris

acrius attollit vultus cursumque minatur;

cui rigidis stant colla iubis vivusque per armos

impetus, et tantis calcaribus ilia late

suffectura patent. vacuae pro cespite terrae          50

aerea captivi crinem tegit ungula Rheni.

hunc et Adrasteus visum extimuisset Arion,

et pavet aspiciens Ledaeus ab aede propinqua

Cyllarus: hic domini numquam mutabit habenas

perpetuus frenis atque uni serviet astro.          55

     Vix sola suffieiunt insessaque pondere toto

subter anhelat humus, nec ferro aut aere: laborant

sub genio, teneat quamvis aeterna crepido,

quae superingesti portaret culmina montis

caeliferique attrita genu durasset Atlantis.          60

     Nec longae traxere morae. iuvat ipsa labores

forma dei praesens, operique intenta iuventus

miratur plus posse manus. strepit ardua pulsu

machina; continuus septem per culmina ventis

it fragor et magnae figit vaga murmura Romae.          65

     Ipse loci custos, cuius sacrata vorago

famosique lacus nomen memorabile servant,

innumeros aeris sonitus et verbere crudo

ut sensit mugire forum, movet horrida sancto

ora situ meritaque caput venerabile quercu.          70

ac primum ingentes habitus lucemque coruscam

expavit maioris equi terque ardua mersit

colla lacu trepidans, laetus mox praeside viso:

'salve, magnorum proles genitorque deorum,

auditum longe numen mihi! nunc mea felix,          75

nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque

immortale iubar vicina sede tueri

concessum. semel auctor ego inventorque salutis

Romuleae: tu bella Iovis, tu proelia Rheni,

tu civile nefas, tu tardum in foedera montem          80

longo Marte domas. quod si te nostra tulissent

saecula, temptasses me non audente profundo

ire lacu, set Roma tuas tenuisset habenas.'

     Cedat equus Latiae qui contra templa Diones

Caesarei stat sede fori quem traderis ausus          85

Pellaeo, Lysippe, duci; mox Caesaris ora

mirata cervice tulit: vix lumine fesso

explores quam longus in hunc despectus ab illo.

quis rudis usque adeo qui non, ut viderit ambos,

tantum dicat equos quantum distare regentes?          90

     Non hoc imbriferas hiemes opus aut Iovis ignem

tergeminum, Aeolii non agmina carceris horret

annorumve moras: stabit, dum terra polusque,

dum Romana dies. hoc et sub nocte silenti,

cum superis terrena placent, tua turba relicto           95

labetur caelo miscebitque oscula iuxta.

ibit in amplexus natus fraterque paterque

et soror: una locum cervix dabit omnibus astris.

     Vtere perpetuum populi magnique senatus

munere. Apelleae cuperent te scribere cerae,          100

optassetque novo similem te ponere templo

Atticus Elei senior Iovis, et tua mitis

ora Tarans, tua sidereas imitantia flammas

lumina contempto mallet Rhodos aspera Phoebo.

certus ames terras et quae tibi templa dicamus.          105

ipse colas; nec te caeli iuvet aula, tuosque

laetus huic dono videas dare tura nepotes.

 

II. EPITHALAMION IN STELLAM ET VIOLENTILLAM

     Vnde sacro Latii sonuerunt carmine montes?

cui, Paean, nova plectra moves umeroque comanti

facundum suspendis ebur? procul ecce canoro

demigrant Helicone deae quatiuntque novena

lampade sollemnem thalamis coeuntibus ignem          5

et de Pieriis vocalem fontibus undam.

quas inter vultu petulans Elegea propinquat

celsior adsueto divasque hortatur et ambit

alternum fultura pedem, decimamque videri

se cupit et medias fallit permixta sorores.          10

ipsa manu nuptam genetrix Aeneia duxit

lumine demissam et dulci probitate rubentem,

ipsa toros et sacra parat coetuque Latino

dissimulata deam crinem vultusque genasque

temperat atque nova gestit minor ire marita.          15

     Nosco diem causasque sacri: te concinit iste

(pande fores!) te, Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhan

et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra

serta ferunt. nec blandus Amor nec Gratia cessat

amplexum niveos optatae coniugis artus          20

floribus innumeris et olenti spargere nimbo.

tu modo fronte rosas, violis modo lilia mixta

excipis et dominae niveis a vultibus obstas.

     Ergo dies aderat Parcarum conditus albo

vellere, quo Stellae Violentillaeque professus          25

clamaretur hymen. cedant curaeque metusque,

cessent mendaces obliqui carminis astus,

fama tace: subiit leges et frena momordit

ille solutus amor, consumpta est fabula vulgi

et narrata diu viderunt oscula cives.          30

tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae

noctis, adhuc optas permissaque numine dextro

vota paves. pone o dulcis suspiria vates,

pone: tua est. licet expositum per limen aperto

ire redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex          35

aut pudor. amplexu tandem satiare petito

(contigit!) et duras pariter reminiscere noctes.

digna quidem merces, et si tibi Iuno labores

Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris

fata darent, si Cyaneos raperere per aestus          40

hanc propter: tanti Pisaea lege trementem

currere et Oenomai fremitus audire sequentis.

nec si Dardania pastor temerarius Ida

sedisses, haec dona forent, nec si alma per auras

te potius prensum aveheret Tithonia biga.          45

     Sed quae causa toros inopinaque gaudia vatis

attulit, hic mecum, dum fervent agmine postes

atriaque et multa pulsantur limina virga,

hic, Erato iucunda, doce. vacat apta movere

colloquia, et docti norunt audire penates.           50

     Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli,

alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat

amplexu duro Getici resoluta mariti.

fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum;

signa petunt quas ferre faces, quae pectora figi          55

imperet; an terris saevire an malit in undis,

an miscere deos an adhuc vexare Tonantem.

ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas:

fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae

Lemnia deprenso repserunt vincula lecto.          60

hic puer e turba volucrum, cui plurimus ignis

ore manuque levi numquam frustrata sagitta,

agmine de medio tenera sic dulce profatur

voce (pharetrati pressere silentia fratres):

'scis ut, mater,' ait 'nulla mihi dextera segnis          65

militia: quemcumque hominum divumque dedisti,

uritur. at quondam lacrimis et supplice dextra

et votis precibusque virum concede moveri,

o genetrix: duro nec enim ex adamante creati,

sed tua turba sumus. clarus de gente Latina          70

est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum

nobilitas gavisa tulit praesagaque formae

protinus e nostro posuit cognomina caelo.

hunc egomet tota quondam (tibi dulce) pharetra

improbus et densa trepidantem cuspide fixi.          75

quamvis Ausoniis multum gener ille petitus

matribus, edomui victum dominaeque potentis

ferre iugum et longos iussi sperare per annos.

ast illam summa leviter (sic namque iubebas)

lampade parcentes et inerti strinximus arcu.          80

ex illo quantos iuvenis premat anxius ignes,

testis ego attonitus, quantum me nocte dieque

urgentem ferat: haud ulli vehementior umquam

incubui, genetrix, iterataque vulnera fodi.

vidi ego et immiti cupidum decurrere campo           85

Hippomenen, nec sic meta pallebat in ipsa.

vidi et Abydeni iuvenis certantia remis

brachia laudavique manus et saepe natanti

praeluxi: minor ille calor quo saeva tepebant

aequora: tu veteres, iuvenis, transgressus amores.          90

ipse ego te tantos stupui durasse per aestus

firmavique animos blandisque madentia plumis

lumina detersi. quotiens mihi questus Apollo

sic vatem maerere suum! iam, mater, amatos

indulge thalamos. noster comes ille piusque          95

signifer armiferos poterat memorare labores

claraque facta virum et torrentes sanguine campos;

sic tibi plectra dedit, mitisque incedere vates

maluit et nostra laurum subtexere myrto.

hic iuvenuapsus suaque aut externa revolvit          100

vulnera; pro! quanta est Paphii reverentia, mater,

numinis: hic nostrae deflevit fata columbae.'

     Finis erat: tenera matris cervice pependit

blandus et admotis tepefecit pectora pennis.

illa refert vultum non aspernata rogari:          105

'grande quidem rarumque viris, quos ipsa probavi,

Pierius votum iuvenis cupit. hanc ego, formae

egregium mirata decus cui gloria patrum

et generis certabat honos, tellure cadentem

excepi fovique sinu; nec colla genasque          110

comere nec pingui crinem deducere amomo

cessavit mea, nate, manus. mihi dulcis imago

prosiluit. celsae procul aspice frontis honores

suggestumque comae. Latias metire quid ultra

emineat matres: quantum Latonia Nymphas          115

virgo premit quantumque egomet Nereidas exsto.

haec et caeruleis mecum consurgere digna

fluctibus et nostra potuit considere concha,

et si flammigeras potuisset scandere sedes

hasque intrare domos, ipsi erraretis, Amores.          120

huic quamvis census dederim largita beatos,

vincit opes animo. queritor iam Seras avaros

angustum spoliare nemus Clymeneaque deesse

germina nec virides satis inlacrimare sorores,

vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo          125

raraque longaevis nivibus crystalla gelari.

huic Hermum fulvoque Tagum decurrere limo,

nec satis ad cultus; huic Inda monilia Glaucum

Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi.

hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros,          130

erraret secura Daphne. si in litore Naxi

Theseum iuxta foret haec conspecta cubile,

Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan.

quod nisi me longis placasset Iuno querelis,

falsus huic pennas et cornua sumeret aethrae          135

rector, in hanc vero cecidisset Iuppiter auro.

sed dabitur iuveni cui tu, mea summa potestas,

nate, cupis, thalami quamvis iuga ferre secundi

saepe neget maerens. ipsam iam cedere sensi

inque vicem tepuisse viro.' sic fata levavit          140

sidereos artus thalamique egressa superbum

limen Amyclaeos ad frena citavit olores.

iungit Amor laetamque vehens per nubila matrem

gemmato temone sedet. iam Thybridis arces

Iliacae: pandit nitidos domus alta penates          145

claraque, gaudentes plauserunt limina cygni.

     Digna deae sedes, nitidis nec sordet ab astris.

hic Libycus Phrygiusque silex, hic dura Laconum

saxa virent, hic flexus onyx et concolor alto

vena mari, rupesque nitent quis purpura saepe          150

Oebalis et Tyrii moderator livet aeni.

pendent innumeris fastigia nixa columnis,

robora Dalmatico lucent satiata metallo.

excludunt radios silvis demissa vetustis

frigora, perspicui vivunt in marmore fontes.          155

nec servat natura vices: hic Sirius alget,

bruma tepet, versumque domus sibi temperat annum.

     Exsultat visu tectisque potentis alumnae

non secus alma Venus quam si Paphon aequore ab alto

Idaliasque domos Erycinaque templa subiret.          160

tunc ipsam solo reclinem adfata cubili:

'quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti,

o mihi Laurentes inter dilecta puellas?

quis morum fideique modus? numquamne virili

summittere iugo? veniet iam tristior aetas.          165

exerce formam et fugientibus utere donis:

non ideo tibi tale decus vultusque superbos

meque dedi viduos ut transmittare per annos,

ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores

despexisse procos. at enim hic tibi sanguine toto          170

deditus unam omnes inter miratur amatque,

nec formae nec stirpis egens: nam docta per urbem

carmina qui iuvenes, quae non didicere puellae?

hunc et bissenos (sic indulgentia pergat

praesidis Ausonii!) cernes attollere fasces          175

ante diem; certe iam nunc Cybeleia movit

limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae.

iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem

fas mihi, purpureos habitus iuvenique curule

indulgebit ebur, Dacasque (et gloria maior)          180

exuvias laurosque dabit celebrare recentes.

ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae.

quas ego non gentes, quae non face corda iugali?

alituum pecudumque mihi durique ferarum

non renuere greges; ipsum in conubia terrae          185

aethera, cum pluviis rarescunt nubila, solvo.

sic rerum series mundique revertitur aetas.

unde novum Troiae decus ardentumque deorum

raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito?

Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?          190

quis septemgeminae posuisset moenia Romae

imperii Latiale caput, ni Dardana furto

cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?'

     His mulcet dictis tacitaeque inspirat honorem

conubii. redeunt animo iam dona precesque          195

et lacrimae vigilesque viri prope limina questus,

Asteris et vatis totam cantata per urbem,

Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,

quantum non clamatus Hylas. iamque aspera coepit

flectere corda libens et iam sibi dura videri.          200

     Macte toris, Latios inter placidissime vates,

quod durum permensus iter coeptique laboris

prendisti portus. nitidae sic transfuga Pisae

amnis in externos longe flammatus amores

flumina demerso trahit intemerata canali,          205

donec Sicanios tandem prolatus anhelo

ore bibat fontes: miratur dulcia Nais

oscula nec credit pelago venisse maritum.

     Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,

Stella, dies? quanto salierunt pectora voto,          210

dulcia cum dominae dexter conubia vultus

adnuit! ire polo nitidosque errare per axes

visus. Amyclaeis minus exsultavit harenis

pastor ad Idaeas Helena veniente carinas;

Thessala nec talem viderunt Pelea Tempe,          215

cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris

erecto prospexit equo. quam longa morantur

sidera! quam segnis votis Aurora mariti!

     At procul ut Stellae thalamos sensere parari

Letous vatum pater et Semeleius Euhan,          220

hic movet Ortygia, movet hic rapida agmina Nysa.

huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae

et Parnasus honos: illi Pangaea resultant

Ismaraque et quondam genialis litora Naxi.

tunc caras iniere fores comitique canoro          225

hic chelyn, hic flavam maculoso nebrida tergo,

hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro

tempora, Minoa crinem premit ille corona.

     Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto

omina, iam festa fervet domus utraque pompa.          230

fronde virent postes, ecfulgent compita flammis,

et pars immensae gaudet celeberrima Romae.

omnis honos, cuncti veniunt ad limina fasces,

omnis plebeio teritur praetexta tumultu;

hinc eques, hinc iuvenum questus, stola mixta laborat.          235

felices utrosque vocant, sed in agmine plures

invidere viro. iamdudum poste reclinis

quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen

quo vatem mulcere queat. dat Iuno verenda

vincula, et insigni geminat Concordia taeda.          240

hic fuit ille dies: noctem canat ipse maritus,

quantum nosse licet. sic victa sopore doloso

Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;

non talis niveos strinxit Lavinia vultus

cum Turno spectante rubet; non Claudia talis          245

respexit populos mota iam virgo carina.

     Nunc opus, Aonidum comites tripodumque ministri,

diversis certare modis: eat enthea vittis

atque hederis redimita cohors, ut pollet ovanti

quisque lyra. sed praecipui qui nobile gressu          250

extremo fraudatis opus, date carmina festis

digna toris. hunc ipse Coo plaudente Philitas

Callimachusque senex Vmbroque Propertius antro

ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis

Naso Tomis divesque foco lucente Tibullus.           255

     Me certe non unus amor simplexque canendi

causa trahit: tecum similes iunctaeque Camenae,

Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras

et sociam doctis haurimus ab amnibus undam.

at te nascentem gremio mea prima recepit          260

Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro

reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus

Eubois et pulchra tumeat Sebethos alumna;

nec sibi sulpureis Lucrinae Naides antris

nec Pompeiani placeant magis otia Sarni.          265

     Heia age, praeclaros Latio properate nepotes,

qui leges, qui castra legant, qui carmina ludant.

acceleret partu decimum bona Cynthia mensem,

sed parcat Lucina precor; tuque ipse parenti

parce, puer, ne mollem uterum, ne stantia laedas          270

pectora; cumque tuos tacito natura recessu

formarit vultus, multum de patre decoris,

plus de matre feras. at tu, pulcherrima forma

Italidum, tandem merito possessa marito,

vincla diu quaesita fove: sic damna decoris          275

nulla tibi; longe virides sic flore iuventae

perdurent vultus, tardeque haec forma senescat.

 

III. VILLA TIBVRTINA MANILII VOPISCI

     Cernere facundi Tibur glaciale Vopisci

si quis et inserto geminos Aniene penates,

aut potuit sociae commercia noscere ripae

certantisque sibi dominum defendere villas,

illum nec calido latravit Sirius astro          5

nec gravis aspexit Nemeae frondentis alumnus:

talis hiems tectis, frangunt sic improba solem

frigora, Pisaeumque domus non aestuat annum.

     Ipsa manu tenera tecum scripsisse Voluptas

                                    . . .                                             9a

tunc Venus Idaliis unxit fastigia sucis

permulsitque comis blandumque reliquit honorem

sedibus et volucres vetuit discedere natos.

     O longum memoranda dies! quae mente reporto

gaudia, quam lassos per tot miracula visus!

ingenium quam mite solo, quae forma beatis          15

ante manus artemque locis! non largius usquam

indulsit natura sibi. nemora alta citatis

incubuere vadis; fallax responsat imago

frondibus, et longas eadem fugit umbra per undas.

ipse Anien (miranda fides) infraque superque          20

saxeus hic tumidam rabiem spumosaque ponit

murmura, ceu placidi veritus turbare Vopisci

Pieriosque dies et habentes carmina somnos.

litus utrumque domi, nec te mitissimus amnis

dividit: alternas servant praetoria ripas,          25

non externa sibi fluviorum obstare queruntur.

Sestiacos nunc Fama sinus pelagusque natatum

iactet et audaci victos delphinas ephebo:

hic aeterna quies, nullis hic iura procellis,

numquam fervor aquis. datur hic transmittere visus          30

et voces et paene manus. sic Chalcida fluctus

expellunt fluvii, sic dissociata profundo

Bruttia Sicanium circumspicit ora Pelorum.

     Quid primum mediumve canam, quo fine quiescam?

auratasne trabes an Mauros undique postes          35

an picturata lucentia marmora vena

mirer, an emissas per cuncta cubilia nymphas?

huc oculis, huc mente trahor. venerabile dicam

lucorum senium? te, quae vada fluminis infra

cernis, an ad silvas quae respicis, aula, tacentis,           40

qua tibi tota quies offensaque turbine nullo

nox silet et nigros imitantia murmura somnos?

an quae graminea suscepta crepidine fumant

balnea et impositum ripis algentibus ignem,

quaque vaporiferis iunctus fornacibus amnis          45

ridet anhelantes vicino flumine nymphas?

     Vidi artes veterumque manus variisque metalla

viva modis. labor est auri memorare figuras

aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas;

quicquid et argento primum vel in aere minori          50

lusit, et enormes manus est experta colossos.

dum vagor aspectu visusque per omnia duco,

calcabam necopinus opes. nam splendor ab alto

defluus et nitidum referentes aera testae

monstravere solum, varias ubi picta per artes          55

gaudet humus superatque novis asarota figuris.

expavere gradus.

     Quid nunc iungentia mirer

aut quid partitis distantia tecta trichoris?

quid te, quae mediis servata penatibus arbor

tecta per et postes liquidas emergis in auras,          60

quo non sub domino saevas passura bipennes?

et nunc ignaro forsan vel lubrica Nais

vel non abruptos tibi demet Hamadryas annos.

quid referam alternas gemino super aggere mensas

albentesque lacus altosque in gurgite fontes?          65

teque, per obliquum penitus quae laberis amnem,

Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo?

an solum Ioniis sub fluctibus Elidis amnem

dulcis ad Aetnaeos deducat semita portus?

illic ipse antris Anien et fonte relicto,          70

nocte sub arcana glaucos exutus amictus

huc illuc fragili prosternit pectora musco,

aut ingens in stagna cadit vitreasque natatu

plaudit aquas. illa recubat Tiburnus in umbra,

illic sulpureos cupit Albula mergere crines;          75

haec domus Egeriae nemoralem abiungere Phoeben

et Dryadum viduare choris algentia possit

Taygeta et silvis accersere Pana Lycaeis.

quod ni templa darent alias Tirynthia sortes,

et Praenestinae poterant migrare sorores.          80

     Quid bifera Alcinoi laudem pomaria vosque,

qui numquam vacui prodistis in aethera, rami?

cedant Telegoni, cedant Laurentia Turni

iugera Lucrinaeque domus litusque cruenti

Antiphatae; cedant vitreae iuga perfida Circes          85

Dulichiis ululata lupis, arcesque superbae

Anxyris et sedes Phrygio quas mitis alumno

debet anus; cedant, quae te iam solibus artis

avia nimbosa revocabunt litora bruma.

     Scilicet hic illi meditantur pondera mores;          90

hic premitur fecunda quies, virtusque serena

fronte gravis sanusque nitor luxuque carentes

deliciae, quas ipse suis digressus Athenis

mallet deserto senior Gargettius horto;

haec per et Aegaeas hiemes Pliadumque nivosum          95

sidus et Oleniis dignum petiisse sub astris,

si Maleae credenda ratis Siculosque per aestus

sit via: cur oculis sordet vicina voluptas?

hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuvat ipsum

Alciden dictumque lyra maiore Catillum;          100

seu tibi Pindaricis animus contendere plectris,

sive chelyn tollas heroa ad robora, sive

liventem satiram nigra rubigine turbes,

seu tua non alia splendescat epistola cura.

     Digne Midae Croesique bonis et Perside gaza,          105

macte bonis animi, cuius stagnantia rura

debuit et flavis Hermus transcurrere ripis

et limo splendente Tagus. sic docta frequentes

otia, sic omni detectus pectora nube

finem Nestoreae precor egrediare senectae.

 

IV. SOTERIA RVTILII GALLICI

     Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho

volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique

conciliata redit, dubitataque sidera cernit

Gallicus. es caelo dive, es, Germanice, cordi

(quis neget?): erubuit tanto spoliare ministro          5

imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix

ponderis immensi damnosaque fila senectae

exuit atque alios melior revirescit in annos.

ergo alacres quae signa colunt urbana cohortes,

inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum          10

confugiunt leges, urbesque ubicumque togatae

quae tua longinquis implorant iura querelis,

certent laetitia, nosterque ex ordine collis

confremat, et sileant peioris murmura famae.

quippe manet longumque aevo redeunte manebit          15

quem penes intrepidae mitis custodia Romae,

nec tantum induerint fatis nova saecula crimen

aut instaurati peccaverit ara Tarenti.

     Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo

plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas          20

aut mitem Tegeae Dircesve hortabor alumnum;

ipse veni viresque novas animumque ministra,

qui caneris; docto nec enim sine numine tantus

Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti

iudicium mentemque viris. licet enthea vatis           25

excludat Piplea sitim nec conscia detur

Pirene: largos potius mihi gurges in haustus

qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis

quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem

frangitur et nostras curat facundia leges.          30

quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo

reddimus, et dives praedae tamen accipit omni

exuvias Diana tholo captivaque tela

Bellipotens; nec tu (quando tibi, Gallice, maius

eloquium fandique opibus sublimis abundas)          35

sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris

luna, et in Oceanum rivi cecidere minores.

     Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum

urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi

lumina et ignarae plebis lugere potentes!          40

non labente Numa timuit sic curia felix,

Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto.

hoc illud: tristis invitum audire catenas;

parcere verberibus nec qua iubet alta potestas

ire, set armatas multum sibi demere vires          45

dignarique manus humilis et verba precantum;

reddere iura foro nec proturbare curules,

et ferrum mulcere toga. sic itur in alta

pectora, sic mixto reverentia fidit amori.

     Ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati          50

terruit et subiti praeceps iuvenile pericli,

nil cunctante malo. non illud culpa senectae

(quippe ea bis senis vixdum orsa excedere lustris),

sed labor intendens animique in membra vigentis

imperium vigilesque suo pro Caesare curae,          55

dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus

insidiosa quies et pigra oblivio vitae.

     Tunc deus, Alpini qui iuxta culmina dorsi

signat Apollineos sancto cognomine lucos,

respicit heu tanti pridem securus alumni.           60

praegressusque moras: 'hinc mecum, Epidauria proles,

hinc' ait 'i gaudens: datur (aggredienda facultas!)

ingentem recreare virum. teneamus adorti

(tendatis iam fila!) colos. ne fulminis atri

sit metus: has ultro laudarit Iuppiter artes.          65

nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam

servo animam. atque adeo breviter, dum tecta subimus,

expediam. genus ipse suis permissaque retro

nobilitas; nec origo latet, sed luce sequente

vincitur et magno gaudet cessisse nepoti.          70

prima togae virtus illi quoque: clarus et ingens

eloquio; mox innumeris exercita castris

occiduas primasque domos et sole sub omni

permeruit iurata manus, nec in otia pacis

permissum laxare animos ferrumque recingi.          75

hunc Galatea vigens ausa est incessere bello

(me quoque!) perque novem timuit Pamphylia messes

Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci

Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes.

quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam          80

iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque

hunc sibi, sed revocant fasti maiorque curulis

nec permissa semel. Libyci quid mira tributi

obsequia et missum media de pace triumphum

laudem et opes tantas? nec qui mandaverat ausus          85

expectare fuit: gaudet Trasimennus et Alpes

Cannensesque animae; primusque insigne tributum

ipse palam laeta poscebat Regulus umbra.

non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem

captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper          90

gloria, depositam Dacis pereuntibus Vrbem

pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,

Gallice, Fortuna non admirante subisti.

hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,

nate, Iovi. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis,          95

et meruit; neque enim frustra mihi nuper honora

carmina patricio pueri sonuistis in ostro.

si qua salutifero gemini Chironis in antro

herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit

Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis          100

educat, Idaea profert quam Creta sub umbra

dictamni florentis opem, quoque anguis abundat

spumatu: iungam ipse manus atque omne benigne

virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis

aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsit.'          105

     Dixerat. inveniunt positos iam segniter artus

pugnantemque animam; ritu se cingit uterque

Paeonio monstrantque simul parentque volentes,

donec letiferas vario medicamine pestes

et suspecta mali ruperunt nubila somni.          110

adiuvat ipse deos morboque valentior omni

occupat auxilium. citius non arte refectus

Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae

saeva Machaonio coierunt vulnera suco.

     Quis mihi tot coetus inter populique patrumque          115

sit curae votique locus? tamen ardua testor

sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni

luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens

assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta

auguror; immensae veluti conexa carinae          120

cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis

parva receptat aquas et eodem volvitur austro.

     Nectite nunc laetae candentia fila, sorores,

nectite! nemo modum transmissi computet aevi:

hic vitae natalis erit. tu Troica dignus          125

saecula et Euboici transcendere pulveris annos

Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra

digna litem? nec si vacuet Mevania valles,

aut praestent niveos Clitumna novalia tauros,

sufficiam. sed saepe deis hos inter honores          130

caespes et exiguo placuerunt farra salino.

 

V. BALNEVM CLAVDII ETRVSCI

     Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro,

nec lassata voco totiens mihi numina, Musas;

et te, Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan;

tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae

terga premas: alios poscunt mea carmina coetus.          5

Naidas, undarum dominas, regemque corusci

ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem

elicuisse satis. paulum arma nocentia, Thebae,

ponite: dilecto volo lascivire sodali.

iunge, puer, cyathos et ne numerare labora          10

cunctantemque incende chelyn; discede Laborque

Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis

balnea dumque procax vittis hederisque, soluta

fronde verecunda, Clio mea ludit Etrusco.

ite, deae virides, liquidosque advertite vultus          15

et vitreum teneris crinem redimite corymbis,

veste nihil tectae, quales emergitis altis

fontibus et visu Satyros torquetis amantes.

non vos quae culpa decus infamastis aquarum,

sollicitare iuvat; procul hinc et fonte doloso           20

Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu

flumina et Herculei praedatrix cedat alumni.

vos mihi quae Latium septenaque culmina, Nymphae,

incolitis Thybrimque novis attollitis undis,

quas praeceps Anien atque exceptura natatus          25

Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens

Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda

crescit et innumero pendens transmittitur arcu:

vestrum opus aggredimur, vestra est quam carmine molli

pando domus. non umquam aliis habitastis in antris          30

ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti

monstravitque artes; neu vilis flamma caminos

ureret, ipsa faces volucrum succendit amorum.

non huc admissae Thasos aut undosa Carystos;

maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:          35

sola nitet flavis Nomadum decisa metallis

purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro

ipse cruentavit maculis lucentibus Attis

quaeque Tyri niveas secat et Sidonia rupes.

vix locus Eurotae, viridis cum regula longo          40

Synnada distinctu variat. non limina cessant,

effulgent camerae, vario fastigia vitro

in species animoque nitent. stupet ipse beatas

circumplexus opes et parcius imperat ignis.

multus ubique dies, radiis ubi culmina totis          45

perforat atque alio sol improbus uritur aestu.

nil ibi plebeium; nusquam Temesaea notabis

aera, sed argento felix propellitur unda

argentoque cadit, labrisque nitentibus instat

delicias mirata suas et abire recusat.          50

     Extra autem niveo qui margine caerulus amnis

vivit et in summum fundo patet omnis ab imo

cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus

suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo,

hic te perspicuum melius, Narcisse, videres,          55

hic velox Hecate velit et deprensa lavari.

     Quid nunc strata solo referam tabulata crepantis

auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat

aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem?

nec si Baianis veniat novus hospes ab oris,          60

talia despiciet (fas sit componere magnis

parva), Neronea nec qui modo lotus in unda,

hic iterum sudare neget. macte, oro, nitenti

ingenio curaque puer! tecum ista senescant,

et tua iam melius discat fortuna renasci!

 

VI. KALENDAE DECEMBRES

Et Phoebus pater et severa Pallas

et Musae procul ite feriatae:

Iani vos revocabimus kalendis.

Saturnus mihi compede exsoluta

et multo gravidus mero December          5

et ridens Iocus et Sales protervi

adsint, dum refero diem beatum

laeti Caesaris ebriamque ~parcen~.

     Vix aurora novos movebat ortus,

iam bellaria linea pluebant:          10

hunc rorem veniens profudit eurus.

quicquid nobile Ponticis nucetis,

fecundis cadit aut iugis Idymes;

quod ramis pia germinat Damascos,

et quod percoquit ~aebosia~ Caunos,           15

largis gratuitum cadit rapinis;

molles gaioli lucuntulique

et massis Amerina non perustis

et mustaceus et latente palma

praegnantes caryotides cadebant.          20

non tantis Hyas inserena nimbis

terras obruit aut soluta Plias,

qualis per cuneos hiems Latinos

plebem grandine contudit serena.

ducat nubila Iuppiter per orbem          25

et latis pluvias minetur agris,

dum nostri Iovis hi ferantur imbres.

     Ecce autem caveas subit per omnis

insignis specie decora cultu

plebes altera, non minor sedente.          30

hi panaria candidasque mappas

subvectant epulasque lautiores;

illi marcida vina largiuntur:

Idaeos totidem putes ministros.

     Orbem, qua melior severiorque est,          35

et gentes alis insemel togatas;

et cum tot populos, beate, pascas,

hunc Annona diem superba nescit.

i nunc saecula compara, Vetustas,

antiqui Iovis aureumque tempus:          40

non sic libera vina tunc fluebant

nec tardum seges occupabat annum.

una vescitur omnis ordo mensa,

parvi, femina, plebs, eques, senatus:

libertas reverentiam remisit.          45

et tu quin etiam (quis hoc vocari,

quis promittere possit hoc deorum?)

nobiscum socias dapes inisti.

iam se, quisquis is est, inops beatus

convivam ducis esse gloriatur.          50

     Hos inter fremitus novosque luxus

spectandi levis effugit voluptas:

stat sexus rudis, insciusque ferri

ut pugnas capit improbus viriles!

credas ad Tanain ferumque Phasim          55

Thermodontiacas calere turmas.

hic audax subit ordo pumilorum,

quos natura brevis statim peracta

nodosum semel in globum ligavit.

edunt vulnera conseruntque dextras          60

et mortem sibi (qua manu!) minantur.

ridet Mars pater et cruenta Virtus,

casuraeque vagis grues rapinis

mirantur pugiles ferociores.

     Iam noctis propioribus sub umbris          65

dives sparsio quos agit tumultus!

hic intrant faciles emi puellae,

hic agnoscitur omne quod theatris

aut forma placet aut probatur arte.

hoc plaudunt grege Lydiae tumentes,          70

illic cymbala tinnulaeque Gades,

illic agmina confremunt Syrorum,

hic plebs scenica quique comminutis

permutant vitreis gregale sulpur.

     Inter quae subito cadunt volatu          75

immensae volucrum per astra nubes,

quas Nilus sacer horridusque Phasis,

quas udo Numidae legunt sub austro.

desunt qui rapiant, sinusque pleni

gaudent dum nova lucra comparantur.          80

tollunt innumeras ad astra voces

Saturnalia principis sonantes,

et dulci dominum favore clamant:

hoc solum vetuit licere Caesar.

     Vixdum caerula nox subibat orbem,          85

descendit media nitens harena

densas flammeus orbis inter umbras

vincens Gnosiacae facem coronae.

conlucet polus ignibus nihilque

obscurae patitur licere nocti.          90

fugit pigra Quies, inersque Somnus

haec cernens alias abit in urbes.

     Quis spectacula, quis iocos licentes,

quis convivia, quis dapes inemptas,

largi flumina quis canat Lyaei?          95

iam iam deficio tuoque Baccho

in serum trahor ebrius soporem.

     Quos ibit procul hic dies per annos!

quam nullo sacer exolescet aevo!

dum montes Latii paterque Thybris,          100

dum stabit tua Roma dumque terris

quod reddis Capitolium manebit.

 

 

Liber II

 

STATIVS MELIORI SVO SALVTEM

Et familiaritas nostra qua gaudeo, Melior, vir optime nec minus in iudicio litterarum quam in omni vitae colore tersissime, et ipsa opusculorum quae tibi trado condicio sic posita est ut totus hic ad te liber meus etiam sine epistola spectet. primum enim habet Glauciam nostrum, cuius gratissima infantia, et qualem plerumque infelices sortiuntur--apud te complexus amabam--iam non tibi. huius amissi recens vulnus, ut scis, epicedio prosecutus sum adeo festinanter ut excusandam habuerim affectibus tuis celeritatem. nec nunc eam apud te iacto qui nosti, sed et ceteris indico, ne quis asperiore lima carmen examinet et a confuso scriptum et dolenti datum, cum paene supervacua sint tarda solacia. Polli mei villa Surrentina quae sequitur debuit a me vel in honorem eloquentiae eius diligentius dici, sed amicus ignovit. in arborem certe tuam Melior, et psittacum scis a me leves libellos quasi epigrammatis loco scriptos. eandem exigebat stili facilitatem leo mansuetus, quem in amphitheatro prostratum frigidum erat sacratissimo Imperatori, ni statim traderem. ad Vrsum quoque nostrum, iuvenem candidissimum et sine iactura desidiae doctissimum, scriptam de amisso puero consolationem super ea quae ipsi debeo huic libro libenter inserui, quia honorem eius tibi laturus accepto est. cludit volumen genethliacon Lucani, quod Polla Argentaria, rarissima uxorum, cum hunc diem forte consuleremus, imputari sibi voluit. ego non potui maiorem tanti auctoris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui.      Haec qualiacumque sunt, Melior carissime, si tibi non displicuerint, a te publicum accipiant; si minus, ad me revertantur.

 

I. GLAVCIAS ATEDII MELIORIS DELICATVS

     Quod tibi praerepti, Melior, solamen alumni

improbus ante rogos et adhuc vivente favilla

ordiar? abruptis etiam nunc flebile venis

vulnus hiat, magnaeque patet via lubrica plagae,

cum iam egomet cantus et verba medentia saevus            5

consero, tu planctus lamentaque fortia mavis

odistique chelyn surdaque averteris aure.

intempesta cano: citius me tigris abactis

fetibus orbatique velint audire leones.

nec si tergeminum Sicula de virgine carmen            10

affluat aut silvis chelys intellecta ferisque,

mulceat insanos gemitus. stat pectore demens

luctus et admoto latrant praecordia tactu.

     Nemo vetat: satiare malis aegrumque dolorem

libertate doma. iam flendi expleta voluptas,            15

iamque preces fessus non indignaris amicas?

iamne canam? lacrimis en et mea carmine in ipso

ora natant tristesque cadunt in verba liturae.

ipse etenim tecum nigrae sollemnia pompae

spectatumque Vrbi scelus et puerile feretrum            20

produxi; saevos damnati turis acervos

plorantemque animam supra sua funera vidi;

teque patrum gemitus superantem et brachia matrum

complexumque rogos ignemque haurire parantem

vix tenui similis comes offendique tenendo.            25

et nunc heu vittis et frontis honore soluto

infaustus vates versa mea pectora tecum

plango lyra: ~et diu~ comitem sociumque doloris,

si merui luctusque tui consortia sensi,

iam lenis patiare precor: me fulmine in ipso            30

audivere patres; ego iuxta busta profusis

matribus atque piis cecini solatia natis,

et mihi, cum proprios gemerem defectus ad ignes

(quem, Natura!) patrem. nec te lugere severus

arceo, sed confer gemitus pariterque fleamus.            35

     Iamdudum dignos aditus laudumque tuarum,

o merito dilecte puer, primordia quaerens

distrahor. hinc anni stantes in limine vitae,

hinc me forma rapit, rapit inde modestia praecox

et pudor et tenero probitas maturior aevo.            40

o ubi purpureo suffusus sanguine candor

sidereique orbes radiataque lumina caelo

et castigatae collecta modestia frontis

ingenuique super crines mollisque decorae

margo comae? blandis ubinam ora arguta querelis            45

osculaque impliciti vernos redolentia flores,

et mixtae risu lacrimae penitusque loquentis

Hyblaeis vox mixta favis? cui sibila serpens

poneret et saevae vellent servire novercae.

nil veris adfingo bonis. heu lactea colla,            50

brachiaque et numquam domini sine pondere cervix!

o ubi venturae spes non longinqua iuventae,

atque genis optatus honos iurataque multum

barba tibi? cuncta in cineres gravis intulit hora

hostilisque dies: nobis meminisse relictum.            55

quis tua colloquiis hilaris mulcebit amatis

pectora, quis curas mentisque arcana remittet?

accensum quis bile fera famulisque tumentem

leniet ardentique in se deflectet ab ira?

inceptas quis ab ore dapes libataque vina            60

auferet et dulci turbabit cuncta rapina?

quis matutinos abrumpet murmure somnos

impositus stratis, abitusque morabitur artis

nexibus, atque ipso revocabit ad oscula poste?

obvius intranti rursus quis in ora manusque            65

prosiliet brevibusque umeros circumdabit ulnis?

muta domus, fateor, desolatique penates,

et situs in thalamis et maesta silentia mensis!

     Quid mirum, tanto si te pius altor honorat

funere? tu domino requies portusque senectae,            70

tu modo deliciae, dulces modo pectore curae.

non te barbaricae versabat turbo catastae,

nec mixtus Phariis venalis mercibus infans

compositosque sales meditataque verba locutus

quaesisti lascivus erum tardeque parasti.            75

hic domus, hinc ortus, dominique penatibus olim

carus uterque parens atque in tua gaudia liber,

ne quererere genus. raptum sed protinus alvo

sustulit exsultans ac prima lucida voce

astra salutantem dominus sibi mente dicavit,            80

amplexusque sinu tulit et genuisse putavit.

fas mihi sanctorum venia dixisse parentum,

tuque oro, Natura, sinas, cui prima per orbem

iura animis sancire datum: non omnia sanguis

proximus aut serie generis demissa propago            85

alligat; interius nova saepe adscitaque serpunt

pignora conexis. natos genuisse necesse est,

elegisse iuvat. tenero sic blandus Achilli

semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron.

nec senior Peleus natum comitatus in arma            90

Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno.

optabat longe reditus Pallantis ovantis

Evander, fidus pugnas spectabat Acoetes.

cumque procul nitidis genitor cessaret ab astris,

fluctivagus volucrem comebat Persea Dictys.            95

quid referam altricum victas pietate parentes?

quid te post cineres deceptaque funera matris

tutius Inoo reptantem pectore, Bacche?

iam secura patris Tuscis regnabat in undis

Ilia, portantem lassabat Romulus Accam.            100

vidi ego transertos alieno in robore ramos

altius ire suis. et te iam fecerat illi

mens animusque patrem, necdum moresve decorve:

tu tamen et vinctas etiam nunc murmure voces

vagitumque rudem fletusque infantis amabas.            105

     Ille, velut primos exspiraturus ad austros

mollibus in pratis alte flos improbus exstat,

sic tener ante diem vultu gressuque superbo

vicerat aequales multumque reliquerat annos.

sive catenatis curvatus membra palaestris            110

staret, Amyclaea conceptum matre putares;

Oebaliden illo praeceps mutaret Apollo,

Alcides pensaret Hylan: seu gratus amictu

Attica facundi decurreret orsa Menandri,

laudaret gavisa sonum crinemque decorum            115

fregisset rosea lasciva Thalia corona;

Maeonium sive ille senem Troiaeque labores

diceret aut casus tarde remeantis Vlixis,

ipse pater sensus, ipsi stupuere magistri.

     Scilicet infausta Lachesis cunabula dextra            120

attigit, et gremio puerum complexa fovebat

Invidia: illa genas et adultum comere crinem,

et monstrare artes et verba infigere, quae nunc

plangimus. Herculeos annis aequare labores

coeperat adsurgens, sed adhuc infantia iuxta;            125

iam tamen et validi gressus mensuraque maior

cultibus et visae puero decrescere vestes,

cum tibi quas vestes, quae non gestamina mitis

festinabat erus? brevibus constringere laenis

pectora et angusta telas artare lacerna;            130

enormes non ille sinus, sed semper ad annos

texta legens modo puniceo velabat amictu,

nunc herbas imitante sinu, nunc dulce rubenti

murice, nunc vivis digitos incendere gemmis

gaudebat; non turba comes, non munera cessant:            135

sola verecundo deerat praetexta decori.

     Haec fortuna domus. subitas inimica levavit

Parca manus. quo, diva, feros gravis exseris ungues?

non te forma movet, non te lacrimabilis aetas?

hunc nec saeva viro potuisset carpere Procne,            140

nec fera crudeles Colchis durasset in iras,

editus Aeolia nec si foret iste Creusa;

torvus ab hoc Athamas insanos flecteret arcus;

hunc quamquam Hectoreos cineres Troiamque perosus

turribus e Phrygiis flesset missurus Vlixes.            145

     Septima lux, et iam frigentia lumina torpent,

iam complexa manu crinem tenet infera Iuno.

ille tamen Parcis fragiles urgentibus annos

te vultu moriente videt linguaque cadente

murmurat; in te omnes vacui iam pectoris efflat            150

reliquias, solum meminit solumque vocantem

exaudit, tibique ora movet, tibi verba relinquit,

et prohibet gemitus consolaturque dolentem.

gratum est, Fata, tamen quod non mors lenta iacentis

exedit puerile decus, manesque subivit            155

integer et nullo temeratus corpora damno,

qualis erat.

     Quid ego exsequias et prodiga flammis

dona loquor maestoque ardentia funera luxu?

quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit,

quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,            160

quodque Arabes Phariique Palaestinique liquores

arsuram lavere comam? cupit omnia ferre

prodigus et totos Melior succendere census,

desertas exosus opes; sed non capit ignis

invidus, atque artae desunt in munera flammae.            165

     Horror habet sensus. qualem te funere summo

atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,

extimui! tune ille hilaris comisque videri?

unde animi saevaeque manus et barbarus horror,

dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam,            170

nunc torvus pariter vestes et pectora rumpis

dilectosque premis visus et frigida lambis

oscula? erant illic genitor materque iacentis

maesta, sed attoniti te spectavere parentes.

quid mirum? plebs cuncta nefas et praevia flerunt            175

agmina, Flaminio quae limite Molvius agger

transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans

traditur et gemitum formaque aevoque meretur:

talis in Isthmiacos prolatus ab aequore portus

naufragus imposita iacuit sub matre Palaemon;            180

sic et in anguiferae ludentem gramine Lernae

rescissum squamis avidus bibit anguis Ophelten.

     Pone metus letique minas desiste vereri:

illum nec terno latrabit Cerberus ore,

nulla soror flammis, nulla adsurgentibus hydris            185

terrebit; quin ipse avidae trux navita cumbae

interius steriles ripas et adusta subibit

litora, ne puero dura ascendisse facultas.

     Quid mihi gaudenti proles Cyllenia virga

nuntiat? estne aliquid tam saevo in tempore laetum?            190

noverat effigies generosique ardua Blaesi

ora puer, dum saepe domi nova serta ligantem

te videt et similes tergentem pectore ceras.

hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras

Ausonios inter proceres seriemque Quirini            195

adgnovit, timide primum vestigia iungit

accessu tacito summosque lacessit amictus,

inde magis sequitur; neque enim magis ille trahentem

spernit et ignota credit de stirpe nepotum.

mox ubi delicias et rari pignus amici            200

sensit et amissi puerum solacia Blaesi,

tollit humo magnaque ligat cervice diuque

ipse manu gaudens vehit et, quae munera mollis

Elysii, steriles ramos mutasque volucres

porgit et optunso pallentes germine flores.            205

nec prohibet meminisse tui, sed pectora blandus

miscet et alternum pueri partitur amorem.

     Hic finis rapto. quin tu iam vulnera sedas

et tollis mersum luctu caput? omnia functa

aut moritura vides: obeunt noctesque diesque            210

astraque, nec solidis prodest sua machina terris.

nam populus mortale genus, plebisque caducae

quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt;

his amor exitio, furor his et saeva cupido,

ut sileam morbos; hos ora rigentia Brumae,            215

illos implacido letalis Sirius igni,

hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu.

quicquid init ortus, finem timet. ibimus omnes,

ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris.

     Ast hic quem gemimus, felix hominesque deosque            220

et dubios casus et caecae lubrica vitae

effugit, immunis fatis. non ille rogavit,

non timuit meruitve mori: nos anxia plebes,

nos miseri; quibus unde dies suprema, quis aevi

exitus incertum, quibus instet fulmen ab astris,            225

quae nubes fatale sonet. nil flecteris istis?

sed flectere libens. ades huc emissus ab atro

limine, cui soli cuncta impetrare facultas,

Glaucia! (insontes animas nec portitor arcet,

nec durae comes ille ferae) tu pectora mulce,            230

tu prohibe manare genas noctesque beatas

dulcibus alloquiis et vivis vultibus imple

et periisse nega, desolatamque sororem,

qui potes, et miseros perge insinuare parentes.

 

II. VILLA SVRRENTINA POLLII FELICIS

     Est inter notos Sirenum nomine muros

saxaque Tyrrhenae templis onerata Minervae

celsa Dicarchei speculatrix villa profundi,

qua Bromio dilectus ager, collesque per altos

uritur et prelis non invidet uva Falernis.            5

huc me post patrii laetum quinquennia lustri,

cum stadio iam pigra quies canusque sederet

pulvis, ad Ambracias conversa gymnade frondes,

trans gentile fretum placidi facundia Polli

detulit et nitidae iuvenilis gratia Pollae,            10

flectere iam cupidum gressus qua limite noto

Appia longarum teritur regina viarum.

     Sed iuvere morae. placido lunata recessu

hinc atque hinc curvas perrumpunt aequora rupes.

dat natura locum montique intervenit unum            15

litus et in terras scopulis pendentibus exit.

gratia prima loci, gemina testudine fumant

balnea, et e terris occurrit dulcis amaro

nympha mari. levis hic Phorci chorus udaque crines

Cymodoce viridisque cupit Galatea lavari.            20

ante domum tumidae moderator caerulus undae

excubat, innocui custos laris; huius amico

spumant templa salo. felicia rura tuetur

Alcides; gaudet gemino sub numine portus:

hic servat terras, hic saevis fluctibus obstat.            25

mira quies pelagi: ponunt hic lassa furorem

aequora et insani spirant clementius austri;

hic praeceps minus audet hiems, nulloque tumultu

stagna modesta iacent dominique imitantia mores.

inde per obliquas erepit porticus arces,            30

urbis opus, longoque domat saxa aspera dorso.

qua prius obscuro permixti pulvere soles

et feritas inamoena viae, nunc ire voluptas:

qualis, si subeas Ephyres Baccheidos altum

culmen, ab Inoo fert semita tecta Lyaeo.            35

     Non, mihi si cunctos Helicon indulgeat amnes

et superet Piplea sitim largeque volantis

ungula sedet equi reseretque arcana pudicos

Phemonoe fontes vel quos meus auspice Phoebo

altius immersa turbavit Pollius urna,            40

innumeras valeam species cultusque locorum

Pieriis aequare modis. vix ordine longo

suffecere oculi, vix, dum per singula ducor,

suffecere gradus. quae rerum turba! locine

ingenium an domini mirer prius? haec domus ortus            45

aspicit et Phoebi tenerum iubar; illa cadentem

detinet exactamque negat dimittere lucem,

cum iam fessa dies et in aequora montis opaci

umbra cadit vitreoque natant praetoria ponto.

haec pelagi clamore fremunt, haec tecta sonoros            50

ignorant fluctus terraeque silentia malunt.

his favit natura locis, hic victa colenti

cessit et ignotos docilis mansuevit in usus.

mons erat hic ubi plana vides; et lustra fuerunt,

quae nunc tecta subis; ubi nunc nemora ardua cernis,            55

hic nec terra fuit: domuit possessor, et illum

formantem rupes expugnantemque secuta

gaudet humus. nunc cerne iugum discentia saxa

intrantesque domos iussumque recedere montem.

iam Methymnaei vatis manus et chelys una            60

Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri:

et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.

     Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras?

si quid Apellei gaudent animasse colores,

si quid adhuc vacua tamen admirabile Pisa            65

Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis

aut Polycleteo iussum est quod vivere caelo,

aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis,

ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum,

quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis            70

expers curarum atque animum virtute quieta

compositus semperque tuus.

     Quid mille revolvam

culmina visendique vices? sua cuique voluptas

atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem

Nerea diversis servit sua terra fenestris:            75

haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;

armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum

aera respirat pelago circumflua Nesis;

inde vagis omen felix Euploea carinis,

quaeque ferit curvos exerta Megalia fluctus;            80

angitur et domino contra recubante proculque

Surrentina tuus spectat praetoria Limon.

una tamen cunctis procul eminet una diaetis,

quae tibi Parthenopen derecto limite ponti

ingerit: hic Grais penitus delecta metallis            85

saxa; quot Eoae respergit vena Syenes,

Synnade quot maesta Phrygiae fodere secures

per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto

candida purpureo distinguitur area gyro;

hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi             90

quod viret et molles imitatur rupibus herbas;

hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque

et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:

omnia Chalcidicas turres obversa salutant.

macte animo quod Graia probas, quod Graia frequentas            95

arva, nec invideant quae te genuere Dicarchi

moenia: nos docto melius potiemur alumno.

     Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam

iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?

saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo            100

conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra

palmite maturo rorantia lumina tersit

Nereis et dulces rapuit de collibus uvas.

saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu,

et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas            105

Dorida montani cupierunt prendere Panes.

     Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos

Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes

servitium, nec te cultu Tirynthia vincat

aula Dicarcheique sinus, nec saepius isti            110

blanda Therapnaei placent vineta Galesi.

hic ubi Pierias exercet Pollius artes,

seu volvit monitus quos dat Gargettius auctor,

seu nostram quatit ille chelyn, seu dissona nectit

carmina, sive minax ultorem stringit iambon:            115

hinc levis e scopulis meliora ad carmina Siren

advolat, hinc motis audit Tritonia cristis.

tunc rapidi ponunt flatus, maria ipsa vetantur

obstrepere, emergunt pelago doctamque trahuntur

ad chelyn et blandi scopulis delphines aderrant.            120

     Vive, Midae gazis et Lydo ditior auro,

Troica et Euphratae supra diademata felix,

quem non ambigui fasces, non mobile vulgus,

non leges, non castra terent; qui pectore magno

spemque metumque domas voto sublimior omni,             125

exemptus fatis indignantemque refellens

Fortunam; dubio quem non in turbine rerum

deprendet suprema dies, sed abire paratum

ac plenum vita. nos, vilis turba, caducis

deservire bonis semperque optare parati,            130

spargimur in casus: celsa tu mentis ab arce

despicis errantes humanaque gaudia rides.

tempus erat cum te geminae suffragia terrae

diriperent, celsusque duas veherere per urbes,

inde Dicarcheis multum venerande colonis            135

hinc adscite meis, pariterque his largus et illis

ac iuvenile calens plectrique errore superbus.

at nunc discussa rerum caligine verum

aspicis. illo alii rursus iactantur in alto,

et tua securos portus placidamque quietem            140

intravit non quassa ratis. sic perge, nec umquam

emeritam in nostras puppem demitte procellas.

tuque, nurus inter longae . . .            147

     . . . praecordia curae,

non frontem vertere minae, sed candida semper

gaudia et in vultu curarum ignara voluptas;            150

non tibi sepositas infelix strangulat area

divitias avidique animum dispendia torquent

fenoris: expositi census et docta fruendi

temperies. non ulla deo meliore cohaerent

pectora, non alias docuit concordia mentes.            155

discite securi, quorum de pectore mixtae            143

in longum coiere faces sanctusque pudicae

servat amicitiae leges amor. ite per annos

saeculaque et priscae titulos praecedite famae.

 

III. ARBOR ATEDII MELIORIS

     Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet

arbor aquas complexa lacus; quae robore ab imo

incurvata vadis redit inde cacumine recto

ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis

atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem.            5

quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas,

Naides, et faciles, satis est, date carmina Fauni.

     Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae;

ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen unam

in Pholoen. silvis haec fluminibusque sequentis            10

nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat.

iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci

rura Quirinalesque fuga suspensa per agros

Caelica tesca subit; ibi demum victa labore,

fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti            15

stant sine fraude lares, flavos collegit amictus

artius et niveae posuit se margine ripae.

insequitur velox pecorum deus et sua credit

conubia; ardenti iamiam suspiria librat

pectore, iam praedae levis imminet. ecce citatos            20

advertit Diana gradus, dum per iuga septem

errat Aventinaeque legit vestigia cervae.

paenituit vidisse deam, conversaque fidas

ad comites: 'numquamne avidis arcebo rapinis

hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici            25

decrescet mihi turba chori?' sic deinde locuta

depromit pharetra telum breve, quod neque flexis

cornibus aut solito torquet stridore, sed una

emisit contenta manu laevamque soporae

Naidos aversa fertur tetigisse sagitta.             30

illa diem pariter surgens hostemque protervum

vidit et in fontem, niveos ne panderet artus,

sic tota cum veste ruit, stagnisque sub altis

Pana sequi credens ima latus implicat alga.

quid faceret subito deceptus praedo? nec altis            35

credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet

pellis, et a tenero nandi rudis. omnia questus

immitem Bromium, stagna invida et invida tela,

primaevam visu platanum, cui longa propago

innumeraeque manus et iturus in aethera vertex,            40

deposuit iuxta vivamque adgessit harenam

optatisque aspergit aquis et talia mandat:

'vive diu nostri pignus memorabile voti,

arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae

tu saltem declinis ama, preme frondibus undam.            45

illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno

aestuet aut dura feriatur grandine; tantum

spargere tu laticem et foliis turbare memento.

tunc ego teque diu recolam dominamque benignae

sedis et inlaesa tutabor utramque senecta,            50

ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra

populus et nostrae stupeant tua germina pinus.'

sic ait. illa dei veteres animata calores

uberibus stagnis obliquo pendula trunco

incubat atque umbris scrutatur amantibus undas.            55

sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet

nec patitur tactus. tandem eluctata sub auras

libratur fundo rursusque enode cacumen

ingeniosa levat, veluti descendat in imos

stirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Nais            60

odit et exclusos invitat gurgite ramos.

     Haec tibi parva quidem genitali luce paramus

dona, sed ingenti forsan victura sub aevo.

tu cuius placido posuere in pectore sedem

blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus,            65

cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes

improba, sed medius per honesta et dulcia limes,

incorrupte fidem nullosque experte tumultus

et secrete, palam quod digeris ordine vitam,

idem auri facilis contemptor et optimus idem            70

comere divitias opibusque immittere lucem;

hac longum florens animi morumque iuventa

Iliacos aequare senes, et vincere persta

quos pater Elysio, genetrix quos detulit annos:

hoc illi duras exoravere sorores,            75

hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem

ardua magnamimi revirescet gloria Blaesi.

 

IV. PSITTACVS EIVSDEM

     Psittace dux volucrum, domini facunda voluptas,

humanae sollers imitator, psittace, linguae,

quis tua tam subito praeclusit murmura fato?

hesternas, miserande, dapes moriturus inisti

nobiscum, et gratae carpentem munera mensae            5

errantemque toris mediae plus tempore noctis

vidimus. adfatus etiam meditataque verba

reddideras. at nunc aeterna silentia Lethes

ille canorus habes. cedat Phaethontia vulgi

fabula: non soli celebrant sua funera cygni.            10

     At tibi quanta domus rutila testudine fulgens,

conexusque ebori virgarum argenteus ordo,

argutumque tuo stridentia limina cornu

et querulae iam sponte fores! vacat ille beatus

carcer, et augusti nusquam convicia tecti.            15

     Huc doctae stipentur aves quis nobile fandi

ius natura dedit: plangat Phoebeius ales,

auditasque memor penitus demittere voces

sturnus, et Aonio versae certamine picae,

quique refert iungens iterata vocabula perdix,            20

et quae Bistonio queritur soror orba cubili:

ferte simul gemitus cognataque ducite flammis

funera, et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:

'occidit aeriae celeberrima gloria gentis

psittacus, ille plagae viridis regnator Eoae;            25

quem non gemmata volucris Iunonia cauda

vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales,

nec quas umenti Numidae rapuere sub austro;

ille salutator regum nomenque locutus

Caesareum et queruli quondam vice functus amici,            30

nunc conviva levis monstrataque reddere verba

tam facilis, quo tu, Melior dilecte, recluso

numquam solus eras. at non inglorius umbris

mittitur: Assyrio cineres adolentur amomo

et tenues Arabum respirant gramine plumae            35

Sicaniisque crocis; senio nec fessus inerti

scandet odoratos phoenix felicior ignes.'

 

V. LEO MANSVETVS

     Quid tibi monstrata mansuescere profuit ira?

quid scelus humanasque animo dediscere caedes

imperiumque pati et domino parere minori?

quid, quod abire domo rursusque in claustra reverti

suetus et a capta iam sponte recedere praeda            5

insertasque manus laxo dimittere morsu?

occidis, altarum vastator docte ferarum,

non grege Massylo curvaque indagine clausus,

non formidato supra venabula saltu

incitus aut caeco foveae deceptus hiatu,            10

sed victus fugiente fera. stat cardine aperto

infelix cavea, et clausas circum undique portas

hoc licuisse nefas placidi tumuere leones.

tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum

aspicere, et totas duxere in lumina frontes.            15

at non te primo fusum novus obruit ictu

ille pudor: mansere animi, virtusque cadenti

a media iam morte redit, nec protinus omnes

terga dedere minae. sicut sibi conscius alti

vulneris adversum moriens it miles in hostem            20

attollitque manum et ferro labente minatur,

sic piger ille gradu solitoque exutus honore

firmat hians oculos animamque hostemque requirit.

magna tamen subiti tecum solacia leti,

victe, feres, quod te maesti populusque patresque,            25

ceu notus caderes tristi gladiator harena,

ingemuere mori; magni quod Caesaris ora

inter tot Scythicas Libycasque, e litore Rheni

et Pharia de gente feras, quas perdere vile est,

unius amissi tetigit iactura leonis.

 

VI. CONSOLATIO AD FLAVIVM VRSVM DE AMISSIONE PVERI DELICATI

     Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis

lugendique modos. miserum est primaeva parenti

pignera surgentesque (nefas!) accendere natos;

durum et deserti praerepta coniuge partem

conclamare tori, maesta et lamenta sororum            5

et fratrum gemitus; alte haec tamen at procul intrat

altius in sensus, maioraque vulnera vincit

plaga minor. famulum (quia rerum nomina caeca

sic miscet Fortuna manu nec pectora novit),

sed famulum gemis, Vrse, pium, sed amore fideque             10

has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto

libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,

ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,

si tam dura placent, hominem gemis (heu mihi! subdo

ipse faces), hominem, Vrse, tuum, cui dulce volenti            15

servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique

imperiosus erat. quisnam haec in funera missos

castiget luctus? gemit inter bella peremptum

Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,

et volucres habuere rogum cervusque Maronem.            20

quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi

te tantum cupientis erum, sed maior in ore

spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.

optarent multum Graiae cuperentque Latinae

sic peperisse nurus. non talem Cressa superbum            25

callida sollicito revocavit Thesea filo,

nec Paris Oebalios talis visurus amores

rusticus invitas deiecit in aequora pinus.

non fallo aut cantus assueta licentia ducit:

vidi et adhuc video, qualem nec bella caventem            30

litore virgineo Thetis occultavit Achillen,

nec circum saevi fugientem moenia Phoebi

Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae.

qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque

pulchrior et tantum domino minor! illius unus            35

ante decor, quantum praecedit clara minores

luna faces quantumque alios premit Hesperos ignes.

non tibi femineum vultu decus oraque supra

mollis honos, qualis dubiae post crimina formae

de sexu transire iubent: torva atque virilis            40

gratia; nec petulans acies, blandique severo

igne oculi, qualis bellis iam casside, visu

Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro

crinis, et obsessae nondum primoque micantes

flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem             45

educat Eurotas, teneri sic integer aevi

Elin adit primosque Iovi puer approbat annos.

nam pudor unde notae, mentis tranquillaque morum

temperies teneroque animus maturior aevo

carmine quo pandisse queam? saepe ille volentem            50

castigabat erum studioque altisque iuvabat

consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam

ille suus, vultumque tuo sumebat ab ore:

dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama

Cecropiamque fidem. sed laudum terminus esto,            55

quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra

speravit tardi reditus Eumaeus Vlixis.

     Quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casus

eligit? unde manus Fatis tam certa nocendi?

o quam divitiis censuque exutus opimo            60

fortior, Vrse, fores! si vel fumante ruina

ructassent dites Vesuvina incendia Locroe,

seu Pollentinos mersissent flumina saltus,

seu Lucanus Acir seu Thybridis impetus altas

in dextrum torsisset aquas, paterere serena            65

fronte deos; sive alma fidem messisque negasset

Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato

larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum

Invidia infelix animi vitalia vidit

laedendique vias.            70

     Vitae modo carcer adultae:

nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille

cum tribus Eleis unam trieterida lustris.

attendit torvo tristis Rhamnusia vultu,

ac primum implevitque toros oculisque nitorem

addidit ac solito sublimius ora levavit,             75

heu! misero letale favens: seseque videndo

torsit et invidia, mortemque amplexa iacenti

iniecit nexus carpsitque immitis adunca

ora verenda manu. quinta vix Phosphoros ora

rorantem sternebat equum: iam litora duri            80

saeva, Philete, senis durumque Acheronta videbas,

quo domini clamate sono! non saevius atros

nigrasset planctu genetrix sibi saeva lacertos,

nec pater; et certe qui vidit funera frater

erubuit vinci. sed nec servilis adempto            85

ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos

et Cilicum messes Phariaeque exempta volucri

cinnama et Assyrio manantes gramine sucos,

et domini fletus: hos tantum hausere favillae,

hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos            90

restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa

quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris

quam gemitus.

     Sed et ipse iuvat: quid terga dolori,

Vrse, damus? quid damna foves et pectore iniquo

vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis?            95

quid caram crucias tam saevis luctibus umbram?

eximius licet ille animi meritusque doleri:

solvisti. subit ille pios carpitque quietem

Elysiam clarosque illic fortasse parentes

invenit; aut illi per amoena silentia Lethes            100

forsan Avernales adludunt undique mixtae

Naides, obliquoque notat Proserpina vultu.

     Pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton,

forsan et ipse dabit, moresque habitusque decoros

monstrabit gaudens similemque docebit amari.

 

VII. GENETHLIACON LVCANI AD POLLAM

     Lucani proprium diem frequentet

quisquis collibus Isthmiae Diones

docto pectora concitatus oestro

pendentis bibit ungulae liquorem.

ipsi quos penes est honor canendi,            5

vocalis citharae repertor Arcas,

et tu Bassaridum rotator Euhan,

et Paean et Hyantiae sorores

laetae purpureas novate vittas,

crinem comite, candidamque vestem            10

perfundant hederae recentiores.

docti largius evagentur amnes,

et plus Aoniae virete silvae,

et, si qua patet aut diem recepit,

sertis mollibus expleatur umbra.            15

centum Thespiacis odora lucis

stent altaria victimaeque centum,

quas Dirce lavat aut alit Cithaeron.

Lucanum canimus, favete linguis;

vestra est ista dies, favete, Musae,            20

dum qui vos geminas tulit per artes,

et vinctae pede vocis et solutae,

Romani colitur chori sacerdos.

     Felix heu nimis et beata tellus,

quae pronos Hyperionis meatus            25

summis Oceani vides in undis

stridoremque rotae cadentis audis;

quae Tritonide fertilis Athenas

unctis, Baetica, provocas trapetis:

Lucanum potes imputare terris!             30

hoc plus quam Senecam dedisse mundo

aut dulcem generasse Gallionem.

attollat refluos in astra fontes

Graio nobilior Melete Baetis;

Baetim, Mantua, provocare noli.            35

     Natum protinus atque humum per ipsam

primo murmure dulce vagientem

blando Calliope sinu recepit.

tum primum posito remissa luctu

longos Orpheos exuit dolores            40

et dixit: 'puer o dicate Musis,

longaevos cito transiture vates,

non tu flumina nec greges ferarum

nec plectro Geticas movebis ornos,

sed septem iuga Mariumque Thybrim            45

et doctos equites et eloquente

cantu purpureum trahes senatum.

nocturnas alii Phrygum ruinas

et tardi reducis vias Vlixis

et puppem temerariam Minervae            50

trita vatibus orbita sequantur:

tu carus Latio memorque gentis

carmen fortior exeris togatum.

ac primum teneris adhuc in annis

ludes Hectora Thessalosque currus            55

et supplex Priami potentis aurum,

et sedes reserabis inferorum;

ingratus Nero dulcibus theatris

et noster tibi proferetur Orpheus.

dices culminibus Remi vagantis            60

infandos domini nocentis ignes.

hinc castae titulum decusque Pollae

iucunda dabis adlocutione.

mox coepta generosior iuventa

albos ossibus Italis Philippos            65

et Pharsalica bella detonabis,

quo fulmen ducis inter arma divi,

libertate gravem pia Catonem

et gratum popularitate Magnum.

tu Pelusiaci scelus Canopi            70

deflebis pius et Pharo cruenta

Pompeio dabis altius sepulcrum.

haec primo iuvenis canes sub aevo,

ante annos Culicis Maroniani.

cedet Musa rudis ferocis Enni            75

et docti furor arduus Lucreti,

et qui per freta duxit Argonautas,

et qui corpora prima transfigurat.

quid? maius loquar: ipsa te Latinis

Aeneis venerabitur canentem.            80

     Nec solum dabo carminum nitorem,

sed taedis genialibus dicabo

doctam atque ingenio tuo decoram

qualem blanda Venus daretque Iuno

forma, simplicitate, comitate,            85

censu, sanguine, gratia, decore,

et vestros hymenaeon ante postes

festis cantibus ipsa personabo.

     O saevae nimium gravesque Parcae!

o numquam data longa fata summis!            90

cur plus, ardua, casibus patetis?

cur saeva vice magna non senescunt?

sic gnatum Nasamonii Tonantis

post ortus obitusque fulminatos

angusto Babylon premit sepulcro;             95

sic fixum Paridis manu trementis

Peliden Thetis horruit cadentem;

sic ripis ego murmurantis Hebri

non mutum caput Orpheos sequebar.

sic et tu (rabidi nefas tyranni!)            100

iussus praecipitem subire Lethen,

dum pugnas canis arduaque voce

das solacia grandibus sepulcris,

(o dirum scelus! o scelus!) tacebis.'

     Sic fata est leviterque decidentes            105

abrasit lacrimas nitente plectro.

     At tu, seu rapidum poli per axem

famae curribus arduis levatus

qua surgunt animae potentiores,

terras despicis et sepulcra rides;            110

seu pacis merito nemus reclusi

felix Elysii tenes in oris,

quo Pharsalica turba congregatur,

et te nobile carmen insonantem

Pompei comitantur et Catones;            115

(tu magna sacer et superbus umbra

nescis Tartaron et procul nocentum

audis verbera pallidumque visa

matris lampade respicis Neronem),

adsis lucidus, et vocante Polla            120

unum, quaeso, diem deos silentum

exores: solet hoc patere limen

ad nuptas redeuntibus maritis.

haec te non thiasis procax dolosis

falsi numinis induit figura,            125

ipsum sed colit et frequentat ipsum

imis altius insitum medullis;

at solacia vana subministrat

vultus, qui simili notatus auro

stratis praenitet incubatque somno            130

securae. procul hinc abite, Mortes:

haec vitae genialis est origo.

cedat luctus atrox genisque manent

iam dulces lacrimae, dolorque festus,

quicquid fleverat ante, nunc adoret.

 

 

Liber III

 

STATIVS POLLIO SVO SALVTEM

     Tibi certe, Polli dulcissime et hac cui tam fideliter inhaeres quiete dignissime, non habeo diu probandam libellorum istorum temeritatem, cum scias multos ex illis in sinu tuo subito natos et hanc audaciam stili nostri frequenter expaveris, quotiens in illius facundiae tuae penetrali seductus altius litteras intro et in omnis a te studiorum sinus ducor. securus itaque tertius hic Silvarum nostrarum liber ad te mittitur. habuerat quidem et secundus te testem, sed hic habet auctorem. nam primum limen eius Hercules Surrentinus aperit, quem in litore tuo consecratum, statim ut videram, his versibus adoravi. sequitur libellus quo splendidissimum et mihi iucundissimum iuvenem Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prosecutus sum. merebatur et Claudi Etrusci mei pietas aliquod ex studiis nostris solacium, cum lugeret veris (quod iam rarissimum est) lacrimis senem patrem. Earinus praeterea, Germanici nostri libertus scis quamdiu desiderium eius moratus sim, cum petisset ut capillos suos quos cum gemmata pyxide et speculo ad Pergamenum Asclepium mittebat, versibus dedicarem. summa est ecloga qua mecum secedere Neapolim Claudiam meam exhortor. hic, si verum dicimus, sermo est, et quidem securus ut cum uxore et qui persuadere malit quam placere. huic praecipue libello favebis cum scias hanc destinationem quietis meae tibi maxime intendere meque non tam in patriam quam ad te secedere. vale.

 

I. HERCVLES SVRRENTINVS POLLII FELICIS

Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra

Pollius et causas designat desidis anni,

quod coleris maiore tholo nec litora pauper

nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis,

sed nitidos postes Graisque effulta metallis,          5

culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti

ignis ab Oetaea conscenderis aethera flamma.

     Vix oculis animoque fides. tune ille reclusi

liminis et parvae custos inglorius arae?

unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti,          10

Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum.

o velox pietas! steriles hic nuper harenas

ad sparsum pelago montis latus hirtaque dumis

saxa nec ulla pati faciles vestigia terras

cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes,          15

ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro

an Getica venere lyra? stupet ipse labores

annus, et angusti bis seno limite menses

longaevum mirantur opus. deus attulit arces

erexitque suas, atque obluctantia saxa,          20

summovit nitens et magno pectore montem

reppulit: immitem credas iussisse novercam.

     Ergo age, seu patrios liber iam legibus Argos

incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,

sive tui solium Iovis et virtute parata,          25

astra tenes, haustumque tibi succincta beati

nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe:

huc ades et genium templis nascentibus infer.

non te Lerna nocens nec pauperis arva Molorchi

nec formidatus Nemees ager antraque poscunt,          30

Thracia nec Pharii polluta altaria regis,

sed felix simplexque domus fraudumque malarum

inscia et hospitibus superis dignissima sedes.

pone truces arcus agmenque immite pharetrae

et regum multo perfusum sanguine robur,          35

instratumque umeris dimitte gerentibus hostem.

hic tibi Sidonio celsum pulvinar acantho

texitur et signis crescit torus asper eburnis.

pacatus mitisque veni nec turbidus ira

nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge,          40

confectum thiasis et multo fratre madentem

detinuit, qualemque vagae post crimina noctis

Thespius obstupuit, totiens socer. hic tibi festa

gymnas, et insontes iuvenum sine caestibus irae

annua veloci peragunt certamina lustro.,          45

hic templis inscriptus avo gaudente sacerdos

parvus adhuc similisque tui cum prima novercae

monstra manu premeres atque exanimata doleres.

     Sed quaenam subiti, veneranda, exordia templi

dic age, Calliope; socius tibi grande sonabit,          50

Alcides tensoque modos imitabitur arcu.

     Tempus erat caeli cum torrentissimus axis

incumbit terris ictusque Hyperione multo

acer anhelantis incendit Sirius agros.

iamque dies aderat profugis cum regibus aptum,          55

fumat Aricinum Triviae nemus et face multa

conscius Hippolyti splendet lacus; ipsa coronat

emeritos Diana canes et spicula terget

et tutas sinit ire feras, omnisque pudicis

Itala terra focis Hecateidas excolit idus. ,          60

ast ego, Dardaniae quamvis sub collibus Albae

rus proprium magnique ducis mihi munere currens

unda domi curas mulcere aestusque levare

sufficerent, notas Sirenum nomine rupes

facundique larem Polli non hospes habebam,          65

assidue moresque viri pacemque novosque

Pieridum flores intactaque carmina discens.

forte diem Triviae dum litore ducimus udo

angustasque fores adsuetaque tecta gravati

frondibus et patula defendimus arbore soles,          70

delituit caelum et subitis lux candida cessit

nubibus ac tenuis graviore favonius austro

immaduit; qualem Libyae Saturnia nimbum

attulit, Iliaco dum dives Elissa marito

donatur testesque ululant per devia nymphae.,          75

diffugimus, festasque dapes redimitaque vina

abripiunt famuli; nec quo convivia migrent,

quamvis innumerae gaudentia rura superne

insedere domus et multo culmine dives

mons nitet: instantes sed proxima quaerere nimbi,          80

suadebant laesique fides reditura sereni.

stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi

et magnum Alciden humili lare parva premebat,

fluctivagos nautas scrutatoresque profundi

vix operire capax. huc omnis turba coimus,          85

huc epulae ditesque tori coetusque ministrum

stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.

non cepere fores, angustaque deficit aedes.

erubuit risitque deus dilectaque Polli

corda subit blandisque virum complectitur ulnis.,          90

'tune,' inquit 'largitor opum, qui mente profusa

tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti

Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti,

tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus

aeraque, tot scripto viventes lumine ceras ,          95

fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam

te gauderet, erant? longo tu tramite nudos

texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,

nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,

ne sorderet iter. curvi tu litoris ora,          100

clausisti calidas gemina testudine nymphas.

vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni

Pollius? et talis hilaris tamen intro penates

et litus quod pandis, amo. sed proxima sedem

despicit et tacite ridet mea limina Iuno.,          105

da templum dignasque tuis conatibus aras,

quas puppes velis nolint transire secundis,

quo Pater aetherius mensisque accita deorum

turba et ab excelso veniat soror hospita templo.

nec te, quod solidus contra riget umbo maligni,          110

montis et immenso non umquam exesus ab aevo,

terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo

asperaque invitae perfringam viscera terrae.

incipe et Herculeis fidens hortatibus aude.

non Amphioniae steterint velocius arces,          115

Pergameusve labor.' dixit mentemque reliquit.

     Nec mora, cum scripta formatur imagine tela.

innumerae coiere manus: his caedere silvas

et levare trabes, illis immergere curae

fundamenta solo. coquitur pars umida terrae,          120

protectura hiemes atque exclusura pruinas,

indomitusque silex curva fornace liquescit.

praecipuus sed enim labor est excindere dextra

oppositas rupes et saxa negantia ferro.

hic pater ipse loci positis Tirynthius armis,          125

insudat validaque solum deforme bipenni,

cum grave nocturna caelum subtexitur umbra,

ipse fodit, ditesque Caprae viridesque resultant

Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo.

non tam grande sonat motis incudibus Aetne ,          130

cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris

Lemniacis fragor est ubi flammeus aegida caelat

Mulciber et castis exornat Pallada donis.

decrescunt scopuli, et rosea sub luce reversi

artifices mirantur opus. vix annus anhelat,          135

alter, et ingenti dives Tirynthius arce

despectat fluctus et iunctae tecta novercae

provocat et dignis invitat Pallada templis.

iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens

fumat harena sacris. hos nec Pisaeus honores,          140

Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae.

nil his triste locis; cedat lacrimabilis Isthmos,

cedat atrox Nemee: litat hic felicior infans.

ipsae puniceis virides Nereides antris

exsiliunt ultro, scopulis umentibus haerent,          145

nec pudet occulte nudas spectare palaestras.

spectat et Icario nemorosus palmite Gaurus,

silvaque quae fixam pelago Nesida coronat,

et placidus Limon, omenque Euploea carinis,

et Lucrina Venus, Phrygioque e vertice Graias,          150

addisces, Misene, tubas, ridetque benigna

Parthenope gentile sacrum nudosque virorum

certatus et parva suae simulacra coronae.

     Quin age et ipse libens proprii certaminis actus

invicta dignare manu; seu nubila disco,          155

findere seu volucres Zephyros praecedere telo

seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras,

indulge sacris et, si tibi poma supersunt

Hesperidum, gremio venerabilis ingere Pollae;

nam capit et tantum non degenerabit honorem.,          160

quod si dulce decus viridesque resumeret annos,

(da veniam, Alcide,) fors hic et pensa tulisses.

     Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras

libamenta tuli. nunc ipse in limine--cerno

solventem voces et talia dicta ferentem:,          165

'macte animis opibusque meos imitate labores,

qui rigidas rupes infecundaeque pudenda

naturae deserta domas et vertis in usum

lustra habitata feris, foedeque latentia profers

numina. quae tibi nunc meritorum praemia solvam?,          170

quas referam grates? Parcarum fila tenebo

extendamque colus (duram scio vincere Mortem);

avertam luctus et tristia damna vetabo

teque nihil laesum viridi renovabo senecta

concedamque diu iuvenes spectare nepotes,          175

donec et hic sponsae maturus et illa marito,

rursus et ex illis soboles nova grexque protervus

nunc umeris inreptet avi nunc agmine blando

certatim placidae concurrat ad oscula Pollae.

nam templis numquam statuetur terminus aevi,          180

dum me flammigeri portabit machina caeli.

nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos

nec Tiburna domus solisque cubilia Gades.'

     Sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem

populeaque movens albentia tempora silva,          185

et Styga et aetherii iuravit fulmina Patris.

 

II. PROPEMPTICON MAECIO CELERI

     'Di quibus audaces amor est servare carinas,

saevaque ventosi mulcere pericula ponti,

sternite molle fretum placidumque advertite votis

concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:

grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo,          5

depositum; iuvenis dubio committitur alto

Maecius atque animae partem super aequora nostrae

maiorem transferre parat. proferte benigna

sidera et antemnae gemino considite cornu,

Oebalii fratres; vobis pontusque polusque,          10

luceat; Iliacae longe nimbosa sororis

astra fugate, precor, totoque excludite caelo.

vos quoque caeruleum ponti, Nereides, agmen,

quis honor et regni cessit fortuna secundi,

(dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti),          15

surgite de vitreis spumosae Doridos antris

Baianosque sinus et feta tepentibus undis

litora tranquillo certatim ambite natatu,

quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet

nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus.,          20

nec quaerenda diu; modo nam trans aequora terris

prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum,

prima salutavit Capreas et margine dextro

sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae.

huius utrumque latus molli praecingite gyro,          25

partitaeque vices vos stuppea tendite mali

vincula, vos summis adnectite sipara velis,

vos Zephyris aperite sinus; pars transtra reponat,

pars demittat aquis curvae moderamina puppis;

sint quibus exploret primos gravis artemo flatus,          30

quaeque secuturam religent post terga phaselon

uncaque summersae penitus retinacula vellant;

temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus:

officio careat glaucarum nulla sororum.

hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton,          35

praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris

Glaucus, adhuc patriis quotiens adlabitur oris

litoream blanda feriens Anthedona cauda.

tu tamen ante omnes diva cum matre, Palaemon,

annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas,          40

nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro.

et pater Aeolio frangit qui carcere ventos,

cui varii flatus omnisque per aequora mundi

spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent,

artius obiecto Borean Eurumque Notumque,          45

monte premat: soli Zephyro sit copia caeli,

solus agat puppes summasque supernatet undas

assiduus pelago; donec tua turbine nullo

laeta Paraetoniis adsignet carbasa ripis.'

     Audimur. vocat ipse ratem nautasque morantes,          50

increpat. ecce meum timido iam frigore pectus

labitur et nequeo, quamvis movet ominis horror,

claudere suspensos oculorum in margine fletus.

iamque ratem terris divisit fune soluto

navita et angustum deiecit in aequora pontem.,          55

saevus et e puppi longo clamore magister

dissipat amplexus atque oscula fida revellit,

nec longum cara licet in cervice morari.

attamen in terras e plebe novissimus omni

ibo, nec egrediar nisi iam currente carina.,          60

     Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor

fecit iter, solidaeque pios telluris alumnos

expulit in fluctus pelagoque immisit hianti,

audax ingenii? nec enim temeraria virtus

illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae,          65

iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum.

usque adeone parum lentas transire paludes

stagnaque et angustos summittere pontibus amnes?

imus in abruptum gentilesque undique terras

fugimus exigua clausi trabe et aere nudo.,          70

inde furor ventis indignataeque procellae

et caeli fremitus et fulmina plura Tonanti.

ante rates pigro torpebant aequora somno,

nec spumare Thetis nec spargere nubila fluctus

audebant. visis tumuerunt puppibus undae, ,          75

inque hominem surrexit hiems. tunc nubila Plias

Oleniumque pecus, solito tunc peior Orion.

     Iusta queror. fugit ecce vagas ratis acta per undas

paulatim minor et longe servantia vincit

lumina, tot gracili ligno complexa timores,          80

quaeque super reliquos te, nostri pignus amoris

portatura, Celer. quos nunc ego pectore somnos

quosve queam perferre dies? quis cuncta paventi

nuntius an facili te praetermiserit unda

Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis,          85

fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi,

quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores,

quae pax Carpathio, quali te subvehat aura

Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?

sed merui questus. quid enim te castra petente,          90

non vel ad ignotos ibam comes impiger Indos

Cimmeriumque chaos? starem prope bellica regis

signa mei, seu tela manu seu frena teneres,

armatis seu iura dares; operumque tuorum

etsi non socius, certe mirator adessem.,          95

si quondam magno Phoenix reverendus Achilli

litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit

imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae,

cur nobis ignavus amor? sed pectore fido

numquam abero longisque sequar tua carbasa votis.,          100

     Isi, Phoroneis olim stabulata sub antris,

nunc regina Phari numenque Orientis anheli,

excipe multisono puppem Mareotida sistro;

ac iuvenem egregium, Latius cui ductor Eoa

signa Palaestinasque dedit frenare cohortes,          105

ipsa manu placida per limina festa sacrosque

duc portus urbesque tuas. te praeside noscat

unde paludosi fecunda licentia Nili,

cur vada desidant et ripa coerceat undas

Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis, ,          110

curve Therapnaei lasciviat ora Canopi,

cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras,

vilia cur magnos aequent animalia divos;

quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix,

quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili,          115

mergat adoratus trepidis pastoribus Apis.

duc et ad Emathios manes ubi belliger urbis

conditor Hyblaeo perfusus nectare durat,

anguiferamque domum blando qua mersa veneno

Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.,          120

usque et in Assyrias sedes mandataque castra

prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino.

nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis

notus adhuc tantum maioris lumine clavi,

iam tamen et turmas facili praevertere gyro,          125

fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.

     Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus

Caesar ab emerito iubeat discedere bello,

at nos hoc iterum stantes in litore vastos

cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.,          130

o tum quantus ego aut quanta votiva movebo

plectra lyra, cum me magna cervice ligatum

attolles umeris atque in mea pectora primum

incumbes e puppe novus, servataque reddes

colloquia inque vicem medios narrabimus annos;,          135

tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque

antiquae Babylonis opes et Zeuma, Latinae

pacis iter, qua dulce nemus florentis Idymes,

qua pretiosa Tyros rubeat, qua purpura suco

Sidoniis iterata cadis, ubi germine primum,          140

candida felices sudent opobalsama virgae;

ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis

quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.

 

III. CONSOLATIO AD CLAVDIVM ETRVSCVM

     Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo,

rara profanatas inspectant numina terras,

huc vittata comam niveoque insignis amictu,

qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum

fraude rudes populos atque aurea regna colebas,          5

mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci

cerne pios fletus laudataque lumina terge.

nam quis inexpleto rumpentem pectora questu

complexumque rogos incumbentemque favillis

aspiciens non aut primaevae funera plangi,          10

coniugis aut nati modo pubescentia credat

ora rapi flammis? pater est qui fletur. adeste

dique hominesque sacris. procul hinc, procul ite nocentes,

si cui corde nefas tacitum fessique senectus

longa patris, si quis pulsatae conscius umquam,          15

matris et inferna rigidum timet Aeacon urna:

insontes castosque voco. tenet ecce seniles

leniter implicitos vultus sanctamque parentis

canitiem spargit lacrimis animaeque supremum

frigus amat; celeres genitoris filius annos,          20

(mira fides!) nigrasque putat properasse sorores.

     Exsultent placidi Lethaea ad flumina manes,

Elysiae gaudete domus, date serta per aras,

festaque pallentes hilarent altaria lucos.

felix a!, nimium felix plorataque nato,          25

umbra venit. longe Furiarum sibila, longe

tergeminus custos, penitus via longa patescat

manibus egregiis. eat horrendumque silentis

accedat domini solium, gratesque supremas

perferat, et totidem iuveni roget anxius annos.,          30

     Macte pio gemitu! dabimus solacia dignis

luctibus Aoniasque tuo sacrabimus ultro

inferias, Etrusce, seni! tu largus Eoa

germina, tu messes Cilicumque Arabumque superbas

merge rogis; ferat ignis opes heredis et alto,          35

aggere missuri nitido pia nubila caelo

stipentur cineres: nos non arsura feremus

munera, venturosque tuus durabit in annos

me monstrante dolor. neque enim mihi flere parentem

ignotum; similis gemui proiectus ad ignem.,          40

ille mihi tua damna dies compescere cantu

suadet: et ipse tuli quos nunc tibi confero questus.

     Non tibi clara quidem, senior placidissime, gentis

linea nec proavis demissum stemma, sed ingens

supplevit fortuna genus culpamque parentum,          45

occuluit. nec enim dominos de plebe tulisti,

sed quibus occasus pariter famulantur et ortus.

nec pudor iste tibi: quid enim terrisque poloque

parendi sine lege manet? vice cuncta reguntur

alternisque premunt. propriis sub regibus omnis,          50

terra; premit felix regum diademata Roma;

hanc ducibus frenare datum; mox crescit in illos

imperium superis. sed habent et numina legem:

servit et astrorum velox chorus et vaga servit

luna, nec iniussae totiens redit orbita luci.,          55

et (modo si fas est aequare iacentia summis)

pertulit et saevi Tirynthius horrida regis

pacta, nec erubuit famulantis fistula Phoebi.

     Sed neque barbaricis Latio transmissus ab oris:

Smyrna tibi gentile solum potusque verendo,          60

fonte Meles Hermique vadum, quo Lydius intrat

Bacchus et aurato reficit sua cornua limo.

laeta dehinc series variisque ex ordine curis

auctus honos; semperque gradi prope numina, semper

Caesareum coluisse latus sacrisque deorum,          65

arcanis haerere datum. Tibereia primum

aula tibi vixdum ora nova mutante iuventa

panditur (hic annis multa super indole victis

libertas oblata venit) nec proximus heres,

immitis quamquam et Furiis agitatus, abegit.,          70

hinc et in Arctoas tenuis comes usque pruinas

terribilem affatu passus visuque tyrannum

immanemque suis, ut qui metuenda ferarum

corda domant mersasque iubent iam sanguine tacto

reddere ab ore manus et nulla vivere praeda.,          75

praecipuos sed enim merito surrexit in actus

nondum stelligerum senior dimissus in axem

Claudius et longo transmittit habere nepoti.

quis superos metuens pariter tot templa, tot aras

promeruisse datur? summi Iovis aliger Arcas,          80

nuntius; imbrifera potitur Thaumantide Iuno;

stat celer obsequio iussa ad Neptunia Triton:

tu totiens mutata ducum iuga rite tulisti

integer, inque omni felix tua cumba profundo.

     Iamque piam lux alta domum praecelsaque toto,          85

intravit Fortuna gradu; iam creditur uni

sanctarum digestus opum partaeque per omnis

divitiae populos magnique impendia mundi.

quicquid ab auriferis eiectat Hiberia fossis,

Dalmatico quod monte nitet, quod messibus Afris,          90

verritur, aestiferi quicquid terit area Nili,

quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi,

et Lacedaemonii pecuaria culta Galesi

perspicuaeque nives Massylaque robora et Indi

dentis honos: uni parent commissa ministro,          95

quae Boreas quaeque Eurus atrox, quae nubilus Auster

invehit: hibernos citius numeraveris imbres

silvarumque comas. vigil iste animique sagacis

et citus evolvit quantum Romana sub omni

pila die quantumque tribus, quid templa, quid alti,          100

undarum cursus, quid propugnacula poscant

aequoris aut longe series porrecta viarum;

quod domini celsis niteat laquearibus aurum,

quae divum in vultus igni formanda liquescat

massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae.,          105

     Hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas,

exiguaeque dapes et numquam laesa profundo

cura mero; sed iura tamen genialia cordi

et mentem vincire toris ac iungere festa

conubia et fidos domino genuisse clientes.,          110

quis sublime genus formamque insignis Etruscae

nesciat? haudquaquam proprio mihi cognita visu,

sed decus eximium famae par reddit imago,

et sibimet similis natorum gratia monstrat.

nec vulgare genus; fasces summamque curulem,          115

frater et Ausonios enses mandataque fidus

signa tulit, cum prima truces amentia Dacos

impulit et magno gens est damnata triumpho.

sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater

reddidit, obscurumque latus clarescere vidit,          120

conubio gavisa domus. nec pignora longe;

quippe bis ad partus venit Lucina manuque

ipsa levi gravidos tetigit fecunda labores.

felix a! si longa dies, si cernere vultus

natorum viridisque genas tibi iusta dedissent,          125

stamina. sed media cecidere abrupta iuventa

gaudia, florentesque manu scidit Atropos annos;

qualia pallentes declinant lilia culmos

pubentesque rosae primos moriuntur ad austros,

aut ubi verna novis exspirat purpura pratis.,          130

illa, sagittiferi, circumvolitastis, Amores,

funera maternoque rogos unxistis amomo;

nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem

spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.

quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses ,          135

maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris

haud matura putas atque hos pius ingemis annos!

     Illum et qui nutu superas nunc temperat arces,

progeniem claram terris partitus et astris,

laetus Idymaei donavit honore triumphi,          140

dignatusque loco victricis et ordine pompae

non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes.

atque idem in cuneos populo deduxit equestres

mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum

exuit et celso natorum aequavit honorem.,          145

dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,

atque aevi sine nube tenor. quam dives in usus

natorum totoque volens excedere censu,

testis adhuc largi nitor inde assuetus Etrusci,

cui tua non humilis dedit indulgentia mores:,          150

hunc siquidem amplexu semper revocante tenebas

blandus et imperio numquam pater; huius honori

pronior ipse etiam gaudebat cedere frater.

     Quas tibi devoti iuvenes pro patre renato,

summe ducum, grates, aut quae pia vota rependunt!,          155

tu (seu tarda situ rebusque exhausta senectus

erravit, seu blanda diu Fortuna regressum

maluit) attonitum et venturi fulminis ictus

horrentem tonitru tantum lenique procella

contentus monuisse senem; cumque horrida supra,          160

aequora curarum socius procul Itala rura

linqueret, hic molles Campani litoris oras

et Diomedeas concedere iussus in arces,

atque hospes, non exsul, erat. nec longa moratus

Romuleum reseras iterum, Germanice, limen,          165

maerentemque foves inclinatosque penates

erigis. haut mirum, ductor placidissime, quando

haec est quae victis parcentia foedera Cattis

quaeque suum Dacis donat clementia montem,

quae modo Marcomanos post horrida bella vagosque ,          170

Sauromatas Latio non est dignata triumpho.

     Iamque in fine dies, et inexorabile pensum

deficit. hic maesti pietas me poscit Etrusci

qualia nec Siculae moderantur carmina rupes

nec fati iam certus olor saevique marita,          175

Tereos. heu quantis lassantem brachia vidi

planctibus et prono fusum super oscula vultu!

vix famuli comitesque tenent, vix arduus ignis

summovet. haud aliter gemuit periuria Theseus

litore, qui falsis deceperat Aegea velis.,          180

tunc immane gemens foedatusque ora tepentes

affatur cineres: 'cur nos, fidissime, linquis

Fortuna redeunte, pater? modo numina magni

praesidis atque breves superum placavimus iras,

nec frueris; tantique orbatus muneris usu,          185

ad manes, ingrate, fugis. nec flectere Parcas

aut placare malae datur aspera numina Lethes?

felix, cui magna patrem cervice vehenti

sacra Mycenaeae patuit reverentia flammae,

quique tener saevis genitorem Scipio Poenis,          190

abstulit, et Lydi pietas temeraria Lausi.

ergo et Thessalici coniunx pensare mariti

funus et immitem potuit Styga vincere supplex

Thracius? hoc quanto melius pro patre liceret!

non totus rapiere tamen, nec funera mittam,          195

longius; hic manes, hic intra tecta tenebo:

tu custos dominusque laris, tibi cuncta tuorum

parebunt; ego rite minor semperque secundus

assiduas libabo dapes et pocula sacris

manibus effigiesque colam: te lucida saxa,          200

te similem doctae referet mihi linea cerae;

nunc ebur et fulvum vultus imitabitur aurum.

inde viam morum longaeque examina vitae

adfatusque pios monituraque somnia poscam.'

     Talia dicentem genitor dulcedine laeta,          205

audit, et immites lente descendit ad umbras

verbaque dilectae fert narraturus Etruscae.

     Salve supremum, senior mitissime patrum,

supremumque vale, qui numquam sospite nato

triste chaos maestique situs patiere sepulcri.,          210

semper odoratis spirabunt floribus arae,

semper et Assyrios felix bibet urna liquores

et lacrimas, qui maior honos. hic sacra litabit

manibus eque tua tumulum tellure levabit.

nostra quoque exemplo meritus tibi carmina sancit,          215

hoc etiam gaudens cinerem donasse sepulcro.

 

IV. CAPILLI FLAVI EARINI

     Ite, comae, facilemque precor transcurrite pontum,

ite coronato recubantes molliter auro;

ite, dabit cursus mitis Cytherea secundos

placabitque notos, fors et de puppe timenda

transferet inque sua ducet super aequora concha.,          5

     Accipe laudatos, iuvenis Phoebeie, crines

quos tibi Caesareus donat puer, accipe laetus

intonsoque ostende patri. sine dulce nitentes

comparet atque diu fratris putet esse Lyaei.

forsan et ipse comae numquam labentis honorem,          10

praemetet atque alio clusum tibi ponet in auro.

     Pergame, pinifera multum felicior Ida,

illa licet sacrae placeat sibi nube rapinae

(nempe dedit superis illum quem turbida semper

Iuno videt refugitque manum nectarque recusat),          15

at tu grata deis pulchroque insignis alumno

misisti Latio, placida quem fronte ministrum

Iuppiter Ausonius pariter Romanaque Iuno

aspiciunt et uterque probant. nec tanta potenti

terrarum domino divum sine mente voluptas.,          20

     Dicitur Idalios Erycis de vertice lucos

dum petit et molles agitat Venus aurea cygnos,

Pergameas intrasse domos ubi maximus aegris

auxiliator adest et festinantia sistens

fata salutifero mitis deus incubat angui.,          25

hic puerum egregiae praeclarum sidere formae

ipsius ante dei ludentem conspicit aras.

ac primum subita paulum decepta figura

natorum de plebe putat; sed non erat illi

arcus et ex umeris nullae fulgentibus umbrae.,          30

miratur puerile decus, vultumque comasque

aspiciens 'tune Ausonias' ait 'ibis ad arces,

neglectus Veneri? tu sordida tecta iugumque

servitii vulgare feres? procul absit: ego isti

quem meruit formae dominum dabo. vade age mecum,          35

vade, puer: ducam volucri per sidera curru

donum immane duci; nec te plebeia manebunt

iura: Palatino famulus deberis amori.

nil ego, nil, fateor, toto tam dulce sub orbe

aut vidi aut genui. cedet tibi Latmius ultro,          40

Sangariusque puer, quemque irrita fontis imago

et sterilis consumpsit amor. te caerula Nais

mallet et adprensa traxisset fortius urna.

tu puer ante omnis; solus formosior ille

cui daberis.' sic orsa leves secum ipsa per auras,          45

tollit olorinaque iubet considere biga.

nec mora. iam Latii montes veterisque penates

Evandri, quos mole nova pater inclitus orbis

excolit et summis aequat Germanicus astris.

tunc propior iam cura deae, quae forma capillis,          50

optima, quae vestis roseos accendere vultus

apta, quod in digitis, collo quod dignius aurum.

norat caelestis oculos ducis ipsaque taedas

iunxerat et plena dederat conubia dextra.

sic ornat crines, Tyrios sic fundit amictus,          55

dat radios ignemque suum. cessere priores

deliciae famulumque greges; hic pocula magno

prima duci murrasque graves crystallaque portat

candidiore manu: crescit nova gratia Baccho.

     Care puer superis, qui praelibare verendum,          60

nectar et ingentem totiens contingere dextram

electus quam nosse Getae, quam tangere Persae

Armeniique Indique petunt! o sidere dextro

edite, multa tibi divum indulgentia favit.

olim etiam, ne prima genas lanugo nitentes,          65

carperet et pulchrae fuscaret gratia formae,

ipse deus patriae celsam trans aequora liquit

Pergamon. haud ulli puerum mollire potestas

credita, sed tacita iuvenis Phoebeius arte

leniter haud ullo concussum vulnere corpus,          70

de sexu transire iubet. tamen anxia curis

mordetur puerique timet Cytherea dolores.

nondum pulchra ducis clementia coeperat ortu

intactos servare mares; nunc frangere sexum

atque hominem mutare nefas, gavisaque solos,          75

quos genuit natura videt, nec lege sinistra

ferre timent famulae natorum pondera matres.

     Tu quoque nunc, iuvenis, genitus si tardius esses,

umbratusque genas et adultos fortior artus

non unum gaudens Phoebea ad limina munus,          80

misisses; patrias nunc solus crinis ad oras

naviget. hunc multo Paphie saturabat amomo,

hunc nova tergemina pectebat Gratia dextra.

huic et purpurei cedet coma saucia Nisi,

et quam Sperchio tumidus servabat Achilles.,          85

ipsi, cum primum niveam praecerpere frontem

decretum est umerosque manu nudare nitentes,

adcurrunt teneri Paphia cum matre volucres

expediuntque comas et serica pectore ponunt

pallia. tunc iunctis crinem incidere sagittis,          90

atque auro gemmisque locant; rapit ipsa cadentem

mater et arcanos iterat Cytherea liquores.

tunc puer e turba, manibus qui forte supinis

nobile gemmato speculum portaverat auro,

'hoc quoque demus' ait 'patriis (nec gratius ullum,          95

munus erit) templis, ipsoque potentius auro.

tu modo fige aciem et vultus hic usque relinque.'

sic ait et speculum reclusit imagine rapta.

     At puer egregius tendens ad sidera palmas,

'his mihi pro donis, hominum mitissime custos,          100

si merui, longa dominum renovare iuventa

atque orbi servare velis! hoc sidera mecum,

hoc undae terraeque rogant. eat, oro, per annos

Iliacos Pyliosque simul, propriosque penates

gaudeat et secum Tarpeia senescere templa.',          105

sic ait et motas miratur Pergamos aras.

 

V. <AD VXOREM>

     Quid mihi maesta die, sociis quid noctibus, uxor,

anxia pervigili ducis suspiria cura?

non metuo ne laesa fides aut pectore in isto

alter amor; nullis in te datur ire sagittis

(audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu),          5

non datur. et si egomet patrio de litore raptus

quattuor emeritis per bella, per aequora lustris

errarem, tu mille procos intacta fugares,

non intersectas commenta retexere telas,

sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses. ,          10

dic tamen, unde alta mihi fronte et nubila vultus?

anne quod Euboicos fessus remeare penates

auguror et patria senium componere terra?

cur hoc triste tibi? certe lascivia corde

nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi,          15

aut intrat sensus clamosi turba theatri;

sed probitas et opaca quies et sordida numquam

gaudia. quas autem comitem te rapto per undas?

quamquam, et si gelidas irem mansurus ad Arctos

vel super Hesperiae vada caligantia Thyles,          20

aut septemgemini caput impenetrabile Nili,

hortarere vias. etenim tua (nempe benigna

quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis

servat et in senium), tua, quae me vulnere primo

intactum thalamis et adhuc iuvenile vagantem,          25

fixisti, tua frena libens docilisque recepi,

et semel insertas non mutaturus habenas

usque premo. tu me nitidis Albana ferentem

dona comis sanctoque indutum Caesaris auro

visceribus complexa tuis, sertisque dedisti,          30

oscula anhela meis; tu, cum Capitolia nostrae

infitiata lyrae, saevum ingratumque dolebas

mecum victa Iovem; tu procurrentia primis

carmina nostra sonis, totasque in murmure noctes

aure rapis vigili; longi tu sola laboris,          35

conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis.

qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras

cum iam Lethaeos audirem comminus amnes,

aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes!

scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati,          40

te tantum miserata dedit, superique potentes

invidiam timuere tuam. post ista propinquum

nunc iter optandosque sinus comes ire moraris?

heu ubi nota fides totque explorata per usus,

qua veteres Latias Graias heroidas aequas? ,          45

isset ad Iliacas (quid enim deterret amantes?)

Penelope gavisa domos, si passus Vlixes;

questa est Aegiale, questa est Meliboea relinqui,

et quam (quam saevi!) fecerunt maenada planctus.

nec minor his tu nosse fidem vitamque maritis,          50

dedere. sic certe cineres umbramque priorem

quaeris adhuc, sic exsequias amplexa canori

coniugis ingentes iterasti pectore planctus,

iam mea. nec pietas alia est tibi curaque natae:

sic et mater amas, sic numquam corde recedit,          55

nata tuo, fixamque animi penetralibus imis

nocte dieque tenes. non sic Trachinia nidos

Alcyone, vernos non sic Philomela penates

circumit amplectens animamque in pignora transfert.

et nunc illa tenet viduo quod sola cubili,          60

otia iam pulchrae terit infecunda iuventae.

sed venient, plenis venient conubia taedis.

sic certe formaeque bonis animique meretur;

sive chelyn complexa petit seu voce paterna

discendum Musis sonat et mea carmina flectit,          65

candida seu molli diducit bracchia motu,

ingenium probitas artemque modestia vincit.

nonne leves pueros, non te, Cytherea, pudebit

hoc cessare decus? nec tantum Roma iugales

conciliare toros festasque accendere taedas,          70

fertilis: et nostra generi tellure dabuntur.

non adeo Vesuvinus apex et flammea diri

montis hiems trepidas exhausit civibus urbes:

stant populisque vigent. hinc auspice condita Phoebo

tecta Dicarchei portusque et litora mundi,          75

hospita: at hinc magnae tractus imitantia Romae

quae Capys advectis implevit moenia Teucris.

nostra quoque et propriis tenuis nec rara colonis

Parthenope, cui mite solum trans aequora vectae

ipse Dionaea monstravit Apollo columba.,          80

     Has ego te sedes (nam nec mihi barbara Thrace

nec Libye natale solum) transferre laboro,

quas et mollis hiems et frigida temperat aestas,

quas imbelle fretum torpentibus adluit undis.

pax secura locis et desidis otia vitae,          85

et numquam turbata quies somnique peracti.

nulla foro rabies aut strictae in iurgia leges:

morum iura viris solum et sine fascibus aequum.

quid nunc magnificas species cultusque locorum

templaque et innumeris spatia interstincta columnis,          90

et geminam molem nudi tectique theatri

et Capitolinis quinquennia proxima lustris,

quid laudem litus libertatemque Menandri,

quam Romanus honos et Graia licentia miscent?

nec desunt variae circa oblectamina vitae:,          95

sive vaporiferas, blandissima litora, Baias,

enthea fatidicae seu visere tecta Sibyllae

dulce sit Iliacoque iugum memorabile remo,

seu tibi Bacchei vineta madentia Gauri

Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis,          100

lumina noctivagae tollit Pharus aemula lunae,

caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo,

quae meus ante alios habitator Pollius auget,

Dinarumque lacus medicos Stabiasque renatas.

mille tibi nostrae referam telluris amores?,          105

sed satis hoc, coniunx, satis est dixisse: creavit

me tibi, me socium longos astrinxit in annos.

nonne haec amborum genetrix altrixque videri

digna? sed ingratus qui plura adnecto tuisque

moribus indubito: venies, carissima coniunx,          110

praeveniesque etiam. sine me tibi ductor aquarum

Thybris et armiferi sordebunt tecta Quirini.

 

 

Liber IV

 

STATIVS MARCELLO SVO SALVTEM

     Inveni librum, Marcelle carissime, quem pietati tuae dedicarem. reor equidem aliter quam invocato numine maximi imperatoris nullum opusculum meum coepisse; sed hic liber tres habet [ . . . . . ] se quam quod quarta ad honorem tuum pertinet. primo autem septimum decimum Germanici nostri consulatum adoravi; secundo gratias egi sacratissimis eius epulis honoratus; tertio viam Domitianam miratus sum qua gravissimam harenarum moram exemit: cuius beneficio tu quoque maturius epistolam meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo. proximum est lyricum carmen ad Septimium Severum, iuvenem, uti scis, inter ornatissimos secundi ordinis, tuum quidem et condiscipulum, sed mihi citra hoc quoque ius artissime carum. nam Vindicis nostri Herculem Epitrapezion secundum honorem, quem de me et de ipsis studiis meretur, imputare etiam tibi possum. Maximum Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi satis eram testatus epistola, quam ad illum de editione Thebaidos meae publicavi; sed nunc quoque eum reverti maturius ex Dalmatia rogo. iuncta est ecloga ad municipem meum Iulium Menecraten, splendidum iuvenem et Polli mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram numero liberorum honestaverit. Plotio Grypo, maioris gradus iuveni, dignius opusculum reddam, sed interim hendecasyllabos quos Saturnalibus una risimus, huic volumini inserui. quare ergo plura in quarto Silvarum quam in prioribus? ne se putent aliquid egisse, qui reprehenderunt ut audio, quod hoc stili genus edidissem. primum supervacuum est dissuadere rem factam; deinde multa ex illis iam domino Caesari dederam, et quanto hoc plus est quam edere! exercere autem ioco non licet? 'secreto' inquit. sed et sphaeromachias spectamus et palaris lusio admittit. novissime: quisquis ex meis invitus aliquid legit, statim se profiteatur adversum. ita quare consilio eius accedam? in summam, nempe ego sum qui traducor: taceat et gaudeat. hunc tamen librum tu, Marcelle, defendes. et, si videtur, hactenus, sin minus, reprehendemur. vale.

 

I. SEPTIMVS DECIMVS CONSVLATVS IMP. AVG. GERMANICI

Laeta bis octonis accedit purpura fastis

Caesaris insignemque aperit Germanicus annum,

atque oritur cum sole novo, cum grandibus astris

clarius ipse nitens et primo maior Eoo.

exsultent leges Latiae, gaudete, curules,          5

et septemgemino iactantior aethera pulset

Roma iugo, plusque ante alias Evandrius arces

collis ovet: subiere novi Palatia fasces

et requiem bis sextus honos precibusque receptis

curia Caesareum gaudet vicisse pudorem.          10

ipse etiam immensi reparator maximus aevi

attollit vultus et utroque a limine grates

Ianus agit, quem tu vicina Pace ligatum

omnia iussisti componere bella novique

in leges iurare fori. levat ecce supinas          15

hinc atque inde manus geminaque haec voce profatur:

'salve, magne parens mundi, qui saecula mecum

instaurare paras, talem te cernere semper

mense meo tua Roma cupit; sic tempora nasci,

sic annos intrare decet. da gaudia fastis          20

continua; hos umeros multo sinus ambiat ostro

et properata tuae manibus praetexta Minervae.

aspicis ut templis alius nitor, altior aris

ignis et ipsa meae tepeant tibi sidera brumae,

moribus atque tuis gaudent turmaeque tribusque          25

purpureique patres, lucemque a consule ducit

omnis honos. quid tale, precor, prior annus habebat?

dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas,

dinumera fastos nec parva exempla recense,

sed quae sola meus dignetur vincere Caesar.          30

ter Latio deciesque tulit labentibus annis

Augustus fasces, sed coepit sero mereri:

tu iuvenis praegressus avos. et quanta recusas,

quanta vetas! flectere tamen precibusque senatus

permittes hunc saepe diem. manet insuper ordo          35

longior, et totidem felix tibi Roma curules

terque quaterque dabit. mecum altera saecula condes,

et tibi longaevi renovabitur ara parentis;

mille tropaea feres, tantum permitte triumphos.

restat Bactra novis, restat Babylona tributis          40

frenari; nondum gremio Iovis Indica laurus,

nondum Arabes Seresque rogant, nondum omnis honorem

annus habet, cupiuntque decem tua nomina menses.'

     Sic Ianus, clausoque libens se poste recepit.

tunc omnes patuere dei laetoque dederunt          45

signa polo, longamque tibi rex, magne, iuventam

annuit atque suos promisit Iuppiter annos.

 

II. EVCHARISTICON AD IMP. AVG. GERM. DOMITIANVM

Regia Sidoniae convivia laudat Elissae,

qui magnum Aenean Laurentibus intulit arvis;

Alcinoique dapes mansuro carmine monstrat,

aequore qui multo reducem consumpsit Vlixem:

ast ego cui sacrae Caesar nova gaudia cenae          5

nunc primum dominaque dedit consurgere mensa,

qua celebrem mea vota lyra, quas solvere grates

sufficiam? non, si pariter mihi vertice laeto

nectat odoratas et Smyrna et Mantua lauros,

digna loquar. mediis videor discumbere in astris          10

cum Iove et Iliaca porrectum sumere dextra

immortale merum. steriles transmisimus annos:

haec aevi mihi prima dies, hic limina vitae.

tene ego, regnator terrarum orbisque subacti

magne parens, te, spes hominum, te, cura deorum,          15

cerno iacens? datur haec iuxta, datur ora tueri

vina inter mensasque, et non assurgere fas est?

     Tectum augustum, ingens, non centum insigne columnis,

sed quantae superos caelumque Atlante remisso

sustentare queant. stupet hoc vicina Tonantis          20

regia, teque pari laetantur sede locatum

numina. nec magnum properes excedere caelum:

tanta patet moles effusaeque impetus aulae

liberior, campi multumque amplexus operti

aetheros, et tantum domino minor; ille penates          25

implet et ingenti genio iuvat. aemulus illic

mons Libys Iliacusque nitet, % multa Syene

et Chios et glaucae certantia Doridi saxa;

Lunaque portandis tantum suffecta columnis.

longa supra species: fessis vix culmina prendas          30

visibus auratique putes laquearia caeli.

hic cum Romuleos proceres trabeataque Caesar

agmina mille simul iussit discumbere mensis,

ipsa sinus accincta Ceres Bacchusque laborat

sufficere. aetherii felix sic orbita fluxit          35

Triptolemi, sic vitifero sub palmite nudos

umbravit colles et sobria rura Lyaeus.

     Sed mihi non epulas Indisque innixa columnis

robora Maurorum famulasque ex ordine turmas,

ipsum, ipsum cupido tantum spectare vacavit          40

tranquillum vultu sed maiestate serena

mulcentem radios summittentemque modeste

fortunae vexilla suae; tamen ore nitebat

dissimulatus honos. talem quoque barbarus hostis

posset et ignotae conspectum agnoscere gentes.          45

non aliter gelida Rhodopes in valle recumbit

dimissis Gradivus equis; sic lubrica ponit

membra Therapnaea resolutus gymnade Pollux,

sic iacet ad Gangen Indis ululantibus Euhan,

sic gravis Alcides post horrida iussa reversus          50

gaudebat strato latus adclinare leoni.

parva loquor necdum aequo tuos, Germanice, vultus:

talis, ubi Oceani finem mensasque revisit

Aethiopum sacro diffusus nectare vultus

dux superum secreta iubet dare carmina Musas          55

et Pallenaeos Phoebum laudare triumphos.

     Di tibi (namque animas saepe exaudire minores

dicuntur) patriae bis terque exire senectae

annuerint fines. rata numina miseris astris,

templaque des habitesque domos. saepe annua pandas          60

limina, saepe novo Ianum lictore salutes,

saepe coronatis iteres quinquennia lustris.

qua mihi felices epulas mensaeque dedisti

sacra tuae, talis longo post tempore venit

lux mihi, Troianae qualis sub collibus Albae,          65

cum modo Germanas acies modo Daca sonantem

proelia Palladio tua me manus induit auro.

 

III. VIA DOMITIANA

Quis duri silicis gravisque ferri

immanis sonus aequori propinquum

saxosae latus Appiae replevit?

certe non Libycae sonant catervae,

nec dux advena peierante bello          5

Campanos quatit inquietus agros,

nec frangit vada montibusque caesis

inducit Nero sordidas paludes;

sed qui limina bellicosa Iani

iustis legibus et foro coronat,          10

quis castae Cereri diu negata

reddit iugera sobriasque terras,

quis fortem vetat interire sexum

et censor prohibet mares adultos

pulchrae supplicium timere formae;          15

qui reddit Capitolio Tonantem

et Pacem propria domo reponit,

qui genti patriae futura semper

sancit lumina Flaviumque caelum,

hic segnis populi vias gravatus          20

et campos iter omne detinentes

longos eximit ambitus novoque

iniectu solidat graves harenas,

gaudens Euboicae domum Sibyllae

Gauranosque sinus et aestuantes          25

septem montibus admovere Baias.

     Hic quondam piger axe vectus uno

nutabat cruce pendula viator

sorbebatque rotas maligna tellus,

et plebs in mediis Latina campis          30

horrebat mala navigationis;

nec cursus agiles, sed impeditum

tardabant iter orbitae tacentes,

dum pondus nimium querens sub alta

repit languida quadrupes statera.          35

at nunc, quae solidum diem terebat,

horarum via facta vix duarum.

non tensae volucrum per astra pennae,

nec velocius ibitis, carinae.

     Hic primus labor incohare sulcos          40

et rescindere limites et alto

egestu penitus cavare terras;

mox haustas aliter replere fossas

et summo gremium parare dorso,

ne nutent sola, ne maligna sedes          45

et pressis dubium cubile saxis;

tunc umbonibus hinc et hinc coactis

et crebris iter alligare gonfis.

o quantae pariter manus laborant!

hi caedunt nemus exuuntque montes,          50

hi ferro scopulos trabesque levant;

illi saxa ligant opusque texunt

cocto pulvere sordidoque tofo;

hi siccant bibulas manu lacunas

et longe fluvios agunt minores.          55

hae possent et Athon cavare dextrae

et maestum pelagus gementis Helles

intercludere ponte non natanti.

his parvus, nisi cliviae vetarent,

Inous freta miscuisset Isthmos.          60

     Fervent litora mobilesque silvae,

it longus medias fragor per urbes,

atque echon simul hinc et inde fractam

Gauro Massicus uvifer remittit.

miratur sonitum quieta Cyme          65

et Literna palus pigerque Safon.

     At flavum caput umidumque late

crinem mollibus impeditus ulvis

Vulturnus levat ora maximoque

pontis Caesarei reclinus arcu          70

raucis talia faucibus redundat:

'camporum bone conditor meorum,

quis me vallibus aviis refusum

et ripas habitare nescientem

recti legibus alvei ligasti!          75

et nunc ille ego turbidus minaxque,

vix passus dubias prius carinas,

iam pontem fero perviusque calcor;

qui terras rapere et rotare silvas

assueram (pudet!), amnis esse coepi;          80

sed grates ago servitusque tanti est,

quod sub te duce, te iubente, cessi,

quod tu maximus arbiter meaeque

victor perpetuus legere ripae.

et nunc limite me colis beato          85

nec sordere sinis malumque late

deterges sterilis soli pudorem;

ne me pulvereum gravemque caelo

Tyrrheni sinus obluat profundi

(qualis Cinyphius tacente ripa          90

Poenos Bagrada serpit inter agros),

sed talis ferar ut nitente cursu

tranquillum mare proximumque possim

puro gurgite provocare Lirim.'

     Haec amnis, pariterque se levarat          95

ingenti plaga marmorata dorso.

huius ianua prosperumque limen

arcus, belligeris ducis tropaeis

et totis Ligurum nitens metallis,

quantus nubila qui coronat imbri.          100

illic flectitur excitus viator,

illic Appia se dolet relinqui.

tunc velocior acriorque cursus,

tunc ipsos iuvat impetus iugales;

ceu fessis ubi remigum lacertis          105

primae carbasa ventilatis, aurae.

ergo omnes, age, quae sub axe primo

Romani colitis fidem Parentis,

prono limite commeate gentes,

Eoae citius venite laurus:          110

nil obstat cupidis, nihil moratur.

qui primo Tiberim reliquit ortu,

primo vespere naviget Lucrinum.

     Sed quam fine viae recentis imo,

qua monstrat veteres Apollo Cumas,          115

albam crinibus infulisque cerno?

visu fallimur, an sacris ab antris

profert Chalcidicas Sibylla laurus?

cedamus; chely, iam repone cantus:

vates sanctior incipit, tacendum est.          120

en! et colla rotat novisque late

bacchatur spatiis viamque replet.

tunc sic virgineo profatur ore:

'dicebam, veniet (manete campi

atque amnis), veniet favente caelo,          125

qui foedum nemus et putres harenas

celsis pontibus et via levabit.

en hic est deus, hunc iubet beatis

pro se Iuppiter imperare terris;

quo non dignior has subit habenas          130

ex quo me duce praescios Averni

Aeneas avide futura quaerens

lucos et penetravit et reliquit.

hic paci bonus, hic timendus armis,

natura melior potentiorque.          135

hic si flammigeros teneret axes,

largis, India nubibus maderes,

undaret Libye, teperet Haemus.

     Salve, dux hominum et parens deorum,

provisum mihi conditumque numen.          140

nec iam putribus evoluta chartis

sollemni prece Quindecim Virorum

perlustra mea dicta, sed canentem

ipsam comminus, ut mereris, audi.

vidi quam seriem merentis aevi          145

pronectant tibi candidae sorores:

magnus te manet ordo saeculorum,

natis longior abnepotibusque

annos perpetua geres iuventa

quos fertur placidos adisse Nestor,          150

quos Tithonia computat senectus

et quantos ego Delium poposci.

iuravit tibi iam nivalis Arctus,

nunc magnos Oriens dabit triumphos.

ibis qua vagus Hercules et Euhan          155

ultra sidera flammeumque solem

et Nili caput et nives Atlantis,

et laudum cumulo beatus omni

scandes belliger abnuesque currus;

donec Troicus ignis et renatae          160

Tarpeius pater intonabit aulae,

haec donec via te regente terras

annosa magis Appia senescat.'

 

IV. EPISTOLA AD VITORIVM MARCELLVM

Curre per Euboicos non segnis, epistola, campos,

hac ingressa vias qua nobilis Appia crescit

in latus et molles solidus premit agger harenas;

atque ubi Romuleas velox penetraveris arces,

continuo dextras flavi pete Thybridis oras,          5

Lydia qua penitus stagnum navale coercet

ripa suburbanisque vadum praetexitur hortis.

illic egregium formaque animisque videbis

Marcellum et celso praesignem vertice nosces.

cui primam solito vulgi de more salutem,          10

mox inclusa modis haec reddere verba memento:

'iam terras volucremque polum fuga veris aquosi

laxat et Icariis caelum latratibus urit;

ardua iam densae rarescunt moenia Romae.

hos Praeneste sacrum, nemus hos glaciale Dianae,          15

Algidus aut horrens aut Tuscula protegit umbra,

Tiburis hi lucos Anienaque frigora captant.

te quoque clamosae quaenam plaga mitior Vrbi

subtrahit? aestivos quo decipis aere soles?

quid tuus ante omnis, tua cura potissima, Gallus,          20

nec non noster amor, dubium morumne probandus

ingeniine bonis? Latiis aestivat in oris,

anne metalliferae repetit iam moenia Lunae

Tyrrhenasque domos? quod si tibi proximus haeret,

non ego nunc vestro procul a sermone recedo.          25

certum est: inde sonus geminas mihi circumit aures.

sed tu, dum nimio possessa Hyperione flagrat

torva Cleonaei iuba sideris, exue curis

pectus et assiduo temet furare labori.

et sontes operit pharetras arcumque retendit          30

Parthus, et Eleis auriga laboribus actos

Alpheo permulcet equos, et nostra fatescit

laxaturque chelys: vires instigat alitque

tempestiva quies; maior post otia virtus.

talis cantata Briseide venit Achilles          35

acrior et positis erupit in Hectora plectris.

te quoque flammabit tacite repetita parumper

desidia et solitos novus exsultabis in actus.

certe iam Latiae non miscent iurgia leges,

et pacem piger annus habet, messesque reversae          40

dimisere forum, nec iam tibi turba reorum

vestibulo querulique rogant exire clientes.

cessat centeni moderatrix iudicis hasta,

qua tibi sublimi iam nunc celeberrima fama

eminet et iuvenis facundia praeterit annos.          45

felix curarum, cui non Heliconia cordi

serta nec imbelles Parnasi e vertice laurus,

sed viget ingenium et magnos accinctus in usus

fert animus quascumque vices. nos otia vitae

solamur cantu ventosaque gaudia famae          50

quaerimus. en egomet somnum et geniale secutus

litus ubi Ausonio se condidit hospita portu

Parthenope, tenues ignavo pollice chordas

pulso Maroneique sedens in margine templi

sumo animum et magni tumulis adcanto magistri:          55

at tu, si longi cursum dabit Atropos aevi

(detque precor Latiique ducis sic numina pergant,

quem tibi posthabito studium est coluisse Tonante,

quique tuos alio subtexit munere fasces

et spatia obliquae mandat renovare Latinae!)          60

forsitan Ausonias ibis frenare cohortes

aut Rheni populos aut nigrae litora Thyles

aut Histrum servare datur metuendaque portae

limina Caspiacae. nec enim tibi sola potentis

eloquii virtus: sunt membra accommoda bellis,          65

quique gravem tarde subeant thoraca lacerti:

seu campo pedes ire pares, est agmina supra

nutaturus apex; seu frena sonantia flectes,

serviet asper equus. nos facta aliena canendo

vergimur in senium: propriis tu pulcher in armis          70

ipse canenda geres parvoque exempla parabis

magna Getae, dignos quem iam nunc belliger actus

poscit avos praestatque domi novisse triumphos.

surge, agedum, iuvenemque puer deprende parentem,

stemmate materno felix, virtute paterna.          75

iam te blanda sinu Tyrio sibi curia felix

educat et cunctas gaudet spondere curules.'

     Haec ego Chalcidicis ad te, Marcelle, sonabam

litoribus, fractas ubi Vesvius erigit iras

aemula Trinacriis volvens incendia flammis.          80

mira fides! credetne virum ventura propago,

cum segetes iterum, cum iam haec deserta virebunt,

infra urbes populosque premi proavitaque tanto

rura abiisse mari? necdum letale minari

cessat apex. procul ista tuo sint fata Teate,          85

nec Marrucinos agat haec insania montes.

     Nunc si forte meis quae sint exordia musis

scire petis, iam Sidonios emensa labores

Thebais optato collegit carbasa portu

Parnasique iugis silvaque Heliconide festis          90

tura dedit flammis et virginis exta iuvencae

votiferaque meas suspendit ab arbore vittas.

nunc vacuos crines alio subit infula nexu:

Troia quidem magnusque mihi temptatur Achilles,

sed vocat arcitenens alio pater armaque monstrat          95

Ausonii maiora ducis. trahit impetus illo

iam pridem retrahitque timor. stabuntne sub illa

mole umeri an magno vincetur pondere cervix?

dic, Marcelle, feram? fluctus an sueta minores

nosse ratis nondum Ioniis credenda periclis?          100

     Iamque vale et penitus voti tibi vatis honorem

corde exire veta. nec enim Tirynthius, almae

pectus amicitiae++cedet tibi gloria fidi

Theseos, et lacerum qui circa moenia Troiae

Priamiden caeso solacia traxit amico.

 

V. ODE LYRICA AD SEPTIMIVM SEVERVM

Parvi beatus ruris honoribus,

qua prisca Teucros Alba colit lares,

     fortem atque facundum Severum

     non solitis fidibus saluto.

iam trux ad Arctos Parrhasias hiems          5

concessit altis obruta solibus,

     iam pontus ac tellus renident

     in Zephyros Aquilone fracto.

nunc cuncta veris; frondibus annuis

crinitur arbos, nunc volucrum novi          10

     questus inexpertumque carmen,

     quod tacita statuere bruma.

nos parca tellus pervigil et focus

culmenque multo lumine sordidum

     solantur exemptusque testa          15

     qua modo fervuerat Lyaeus.

non mille balant lanigeri greges,

nec vacca dulci mugit adultero,

     unique siquando canenti

     mutus ager domino reclamat.          20

sed terra primis post patriam mihi

dilecta curis, hic mea carmina

     regina bellorum virago

     Caesareo peramavit auro,

cum tu sodalis dulce periculum          25

conisus omni pectore tolleres,

     ut Castor ad cunctos tremebat

     Bebryciae strepitus harenae.

tene in remotis Syrtibus avia

Leptis creavit? iam feret Indicas          30

     messes odoratisque rara

     cinnama praeripiet Sabaeis.

quis non in omni vertice Romuli

reptasse dulcem Septimium putet?

     quis fonte Iuturnae relictis          35

     uberibus neget esse pastum?

nec mira virtus: protinus Ausonum

portus vadosae nescius Africae

     intras adoptatusque Tuscis

     gurgitibus puer innatasti.          40

hinc parvus inter pignora curiae

contentus <artae> lumine purpurae

     crescis, sed immensos labores

     indole patricia secutus.

non sermo Poenus, non habitus tibi,          45

externa non mens: Italus, Italus.

     sunt Vrbe Romanisque turmis

     qui Libyam deceant alumni.

est et frementi vox hilaris foro;

venale sed non eloquium tibi,           50

     ensisque vagina quiescit,

     stringere ni iubeant amici.

sed rura cordi saepius et quies,

nunc in paternis sedibus et solo

     Veiente, nunc frondosa supra          55

     Hernica, nunc Curibus vetustis.

hic plura pones vocibus et modis

passim solutis, sed memor interim

     nostri verecundo latentem

     barbiton ingemina sub antro.

 

VI. HERCVLES EPITRAPEZIOS NOVI VINDICIS

Forte remittentem curas Phoeboque levatum

pectora, cum patulis tererem vagus otia Saeptis

iam moriente die, rapuit me cena benigni

Vindicis. haec imos animi perlapsa recessus

inconsumpta manet: neque enim ludibria ventris          5

hausimus aut epulas diverso a sole petitas

vinaque perpetuis aevo certantia fastis.

a miseri, quos nosse iuvat quid Phasidis ales

distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser

exta ferat, cur Tuscus aper generosior Vmbro,          10

lubrica qua recubent conchylia mollius alga.

nobis verus amor medioque Helicone petitus

sermo hilaresque ioci brumalem absumere noctem

suaserunt mollemque oculis expellere somnum,

donec ab Elysiis prospexit sedibus alter          15

Castor et hesternas risit Tithonia mensas.

o bona nox iunctaque utinam Tirynthia luna!

nox et Erythraeis Thetidis signanda lapillis

et memoranda diu geniumque habitura perennem!

mille ibi tunc species aerisque eborisque vetusti          20

atque locuturas mentito corpore ceras

edidici. quis namque oculis certaverit usquam

Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus

et non inscriptis auctorem reddere signis?

hic tibi quae docto multum vigilata Myroni          25

aera, laboriferi vivant quae marmora caelo

Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum,

quid Polycleteis iussum spirare caminis,

linea quae veterem longe fateatur Apellen,

monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi          30

desidia est, hic Aoniis amor avocat antris.

     Haec inter castae genius tutelaque mensae

Amphitryoniades multo mea cepit amore

pectora nec longo satiavit lumina visu:

tantus honos operi finesque inclusa per artos          35

maiestas. deus ille, deus! seseque videndum

indulsit, Lysippe, tibi parvusque videri

sentirique ingens! et cum mirabilis intra

stet mensura pedem, tamen exclamare libebit,

si visus per membra feres: 'hoc pectore pressus          40

vastator Nemees; haec exitiale ferebant

robur et Argoos frangebant brachia remos.'

ac spatio tam magna brevi mendacia formae!

quis modus in dextra, quanta experientia docti

artificis curis pariter gestamina mensae          45

fingere et ingentes animo versare colossos!

tale nec Idaeis quicquam Telchines in antris

nec stolidus Brontes nec, qui polit arma deorum,

Lemnius exigua potuisset ludere massa.

nec torva effigies epulisque aliena remissis,          50

sed qualem parci domus admirata Molorchi

aut Aleae lucis vidit Tegeaea sacerdos;

qualis et Oetaeis emissus in astra favillis

nectar adhuc torva laetus Iunone bibebat:

sic mitis vultus, veluti de pectore gaudens,          55

hortatur mensas. tenet haec marcentia fratris

pocula, at haec clavae meminit manus; aspera sedis

sustinet et cultum Nemeaeo tegmine saxum.

     Digna operi fortuna sacro. Pellaeus habebat

regnator laetis numen venerabile mensis          60

et comitem occasus secum portabat et ortus,

praestabatque libens modo qua diademata dextra

abstulerat dederatque et magnas verterat urbes.

semper ab hoc animos in crastina bella petebat,

huic acies semper victor narrabat opimas,          65

sive catenatos Bromio detraxerat Indos,

seu clusam magna Babylona refregerat hasta,

seu Pelopis terras libertatemque Pelasgam

obruerat bello; magnoque ex agmine laudum

fertur Thebanos tantum excusasse triumphos.          70

ille etiam, magnos fatis rumpentibus actus,

cum traheret letale merum, iam mortis opaca

nube gravis vultus alios in numine caro

aeraque supremis timuit sudantia mensis.

     Mox Nasamoniaco decus admirabile regi          75

possessum; fortique deo libavit honores

semper atrox dextra periuroque ense superbus

Hannibal. Italicae perfusum sanguine gentis

diraque Romuleis portantem incendia tectis

oderat, et cum epulas, et cum Lenaea dicaret          80

dona, deus castris maerens comes ire nefandis,

praecipue cum sacrilega face miscuit arces

ipsius immeritaeque domos ac templa Sagunti

polluit et populis Furias immisit honestas.

     Nec post Sidonii letum ducis aere potita          85

egregio plebeia domus. convivia Syllae

ornabat semper claros intrare penates

assuetum et felix dominorum stemmate signum.

     Nunc quoque, si mores humanaque pectora curae

nosse deis, non aula quidem, Tirynthie, nec te          90

regius ambit honos, sed casta ignaraque culpae

mens domini, cui prisca fides coeptaeque perenne

foedus amicitiae. scit adhuc florente sub aevo

par magnis Vestinus avis, quem nocte dieque

spirat et in carae vivit complexibus umbrae.          95

hic igitur tibi laeta quies, fortissime divum

Alcide, nec bella vides pugnasque feroces,

sed chelyn et vittas et amantes carmina laurus.

hic tibi sollemni memorabit carmine quantus

Iliacas Geticasque domos quantusque nivalem          100

Stymphalon quantusque iugis Erymanthon aquosis

terrueris, quem te pecoris possessor Hiberi,

quem tulerit saevae Mareoticus arbiter arae;

hic penetrata tibi spoliataque limina mortis

concinet et flentes Libyae Scythiaeque puellas.          105

nec te regnator Macetum nec barbarus umquam

Hannibal aut saevi posset vox horrida Syllae

his celebrare modis. certe tu, muneris auctor,

non aliis malles oculis, Lysippe, probari.

 

VII. ODE LYRICA AD VIBIVM MAXIMVM

Iam diu lato sociata campo

fortis heroos, Erato, labores

differ atque ingens opus in minores

     contrahe gyros,

tuque regnator lyricae cohortis          5

da novi paulum mihi iura plectri,

si tuas cantu Latio sacravi,

     Pindare, Thebas.

Maximo carmen tenuare tempto;

nunc ab intonsa capienda myrto          10

serta, nunc maior sitis et bibendus

     castior amnis.

quando te dulci Latio remittent

Dalmatae montes, ubi Dite viso

pallidus fossor redit erutoque          15

     concolor auro?

ecce me natum propiore terra

non tamen portu retinent amoeno

desides Baiae liticenve notus

     Hectoris armis.          20

torpor est nostris sine te Camenis,

tardius sueto venit ipse Thymbrae

rector et primis meus ecce metis

     haeret Achilles.

quippe te fido monitore nostra          25

Thebais multa cruciata lima

temptat audaci fide Mantuanae

     gaudia famae.

sed damus lento veniam, quod alma

prole fundasti vacuos penates.          30

o diem laetum! venit ecce nobis

     Maximus alter.

orbitas omni fugienda nisu,

quam premit votis inimicus heres,

optimo poscens (pudet heu) propinquo          35

     funus amice.

orbitas nullo tumulata fletu:

stat domo capta cupidus superstes

imminens leti spoliis et ipsum

     computat ignem.          40

duret in longum generosus infans,

perque non multis iter expeditum

crescat in mores patrios avumque

     provocet actis!

tu tuos parvo memorabis enses,          45

quos ad Eoum tuleras Orontem

signa frenatae moderatus alae

     Castore dextro;

ille ut invicti rapidum secutus

Caesaris fulmen refugis amaram          50

Sarmatis legem dederit, sub uno

     vivere caelo.

sed tuas artes puer ante discat,

omne quis mundi senium remensus

orsa Sallusti brevis et Timavi          55

     reddis alumnum.

 

VIII. GRATVLATIO AD IVLIVM MENECRATEN

Pande fores superum vittataque templa Sabaeis

nubibus et pecudum fibris spirantibus imple,

Parthenope; clari genus ecce Menecratis auget

tertia iam soboles. procerum tibi nobile vulgus

crescit et insani solatur damna Vesevi.          5

nec solum festas secreta Neapolis aras

ambiat: et socii portus dilectaque miti

terra Dicarcheo nec non plaga cara madenti

Surrentina deo sertis altaria cingat,

materni qua litus avi, quem turba nepotum          10

circumit et similes contendit reddere vultus.

gaudeat et Libyca praesignis avunculus hasta,

quaeque sibi genitos putat attollitque benigno

Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti

lumina das patriae. dulcis tremit ecce tumultus          15

tot dominis clamata domus. procul atra recedat

Invidia atque alio liventia pectora flectat:

his senium longaeque decus virtutis et alba

Atropos et patrius lauros promisit Apollo.

     Ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis          20

ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,

omen erat. venit totiens Lucina piumque

intravit repetita larem. sic fertilis, oro,

stet domus et donis numquam mutata sacratis.

macte, quod et proles tibi saepius aucta virili          25

robore, sed iuveni laetanda et virgo parenti:

aptior his virtus, citius dabit illa nepotes,

qualis maternis Helene iam digna palaestris

inter Amyclaeos reptabat candida fratres;

vel qualis caeli facies, ubi nocte serena          30

admovere iubar mediae duo sidera lunae.

     Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus

irascorque etiam, quantum irascuntur amantes.

tantane me decuit vulgari gaudia fama

noscere? cumque tibi vagiret tertius infans,          35

protinus ingenti non venit nuntia cursu

littera, quae festos cumulare altaribus ignes

et redimire chelyn postesque ornare iuberet

Albanoque cadum sordentem promere fumo

et cantu signare diem? sed tardus inersque          40

nunc demum mea vota cano: tua culpa tuusque

hic pudor. ulterius sed enim producere questus

non licet; en hilaris circumstat turba tuorum

defensatque patrem. quem non hoc agmine vincas?

di patrii, quos auguriis super aequora magnis          45

litus ad Ausonium devexit Abantia classis,

tu, ductor populi longe migrantis, Apollo,

cuius adhuc volucrem laeva cervice sedentem

respiciens blande felix Eumelus adorat,

tuque, Actaea Ceres, cursu cui semper anhelo          50

votivam taciti quassamus lampada mystae,

et vos, Tyndaridae, quos non horrenda Lycurgi

Taygeta umbrosaeque magis coluere Therapnae:

hos cum plebe sua patrii servate penates.

sint, qui fessam aevo crebrisque laboribus urbem          55

voce opibusque iuvent viridique in nomine servent.

his placidos genitor mores largumque nitorem

monstret avus, pulchrae studium virtutis uterque.

quippe et opes et origo sinunt hanc lampade prima

patricias intrare fores, hos pube sub ipsa,          60

si modo prona bonis invicti Caesaris adsint

numina, Romulei limen pulsare senatus.

 

IX. HENDECASYLLABI IOCOSI AD PLOTIVM GRYPVM

Est sane iocus iste, quod libellum

misisti mihi, Grype, pro libello.

urbanum tamen hoc potest videri,

si post hoc aliquid mihi remittas;

nam si ludere, Grype, perseveras,          5

non ludis. licet, ecce, computemus!

noster purpureus novusque charta

et binis decoratus umbilicis,

praeter me mihi constitit decussis:

tu rosum tineis situque putrem,           10

quales aut Libycis madent olivis

aut tus Niliacum piperve servant

aut Byzantiacos colunt lacertos;

nec saltem tua dicta continentem

quae trino iuvenis foro tonabas,          15

aut centum prope iudices, priusquam

te Germanicus arbitrum sequenti

annonae dedit omniumque late

praefecit stationibus viarum;

sed Bruti senis oscitationes          20

de capsa miseri libellionis,

emptum plus minus asse Gaiano,

donas. usque adeone defuerunt

caesis pillea suta de lacernis

vel mantelia luridaeve mappae,          25

chartae Thebaicaeve Caricaeve?

nusquam turbine conditus ruenti

prunorum globus atque cottanorum?

non enlychnia sicca, non replictae

bulborum tunicae? nec ova tantum,          30

nec lenes halicae, nec asperum far?

nusquam Cinyphiis vagata campis

curvarum domus uda coclearum?

non lardum grave debilisve perna?

non Lucanica, non graves Falisci,          35

non sal oxyporumve caseusve?

aut panes nitidantis aphronitri?

vel passum psithiis suis recoctum,

dulci defruta vel lutosa caeno?

quantum nec dare cereos olentes,          40

cultellum tenuesve codicillos?

ollares, rogo, non licebat uvas,

Cumano patinas in orbe tortas

aut unam dare synthesin (quid horres?)

alborum calicum atque caccaborum?          45

sed certa velut aequus in statera,

nil mutas, sed idem mihi rependis.

quid si cum bene mane semicrudus

inlatam tibi dixero salutem,

et tu me vicibus domi salutes?          50

aut cum me dape iuveris opima,

exspectes similes et ipse cenas?

irascor tibi, Grype. sed valebis;

tantum ne mihi, quo soles lepore,

et nunc hendecasyllabos remittas.

 

 

Liber V

 

STATIVS ABASCANTO SVO SALVTEM

Omnibus affectibus prosequenda sunt bona exempla, cum publice prosint. pietas, quam Priscillae tuae praestas, et morum tuorum pars, et nulli non conciliare te, praecipue marito, potest. uxorem enim vivam amare voluptas est, defunctam religio. ego tamen huic operi non ut unus e turba nec tantum quasi officiosus adsilui. amavit enim uxorem meam Priscilla et amando fecit mihi illam probatiorem; post hoc ingratus sum, si lacrimas tuas transeo. praeterea latus omne divinae domus semper demereri pro mea mediocritate conitor. nam qui bona fide deos colit, amat et sacerdotes. sed quamvis propiorem usum amicitiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum invenisse materiam.

 

I. EPICEDION IN PRISCILLAM

Si manus aut similes docilis mihi fingere ceras

aut ebur impressis aurumve animare figuris,

hinc, Priscilla, tuo solacia grata marito

conciperem. namque egregia pietate meretur

ut vel Apelleo vultus signata colore,          5

Phidiaca vel nata manu reddare dolenti.

sic auferre rogis umbram conatur, et ingens

certamen cum Morte gerit, curasque fatigat

artificum inque omni te quaerit amare metallo.

sed mortalis honos, agilis quem dextra laborat.          10

nos tibi, laudati iuvenis rarissima coniunx,

longa nec obscurum finem latura perenni

temptamus dare iusta lyra, modo dexter Apollo

quique venit iuncto mihi semper Apolline Caesar

annuat: haut alio melius condere sepulcro.          15

          Sera quidem tanto struitur medicina dolori,

altera cum volucris Phoebi rota torqueat annum;

sed cum plaga recens et adhuc in vulnere primo

nigra domus questu, miseram qua accessus ad aurem

coniugis orbati? tunc flere et scindere vestes          20

et famulos lassare greges et vincere planctus

Fataque et iniustos rabidis pulsare querelis

caelicolas solamen erat. licet ipse levandos

ad gemitus silvis comitatus et amnibus Orpheus

afforet atque omnis pariter matertera vatem,          25

omnis Apollineus tegeret Bacchique sacerdos:

nil cantus, nil fila deis pallentis Averni

Eumenidumque audita comis mulcere valerent:

tantus in attonito regnabat pectore luctus.

nunc etiam ad planctus refugit iam plana cicatrix          30

dum canimus, gravibusque oculis uxorius instat

imber. habentne pios etiamnum haec lumina fletus?

mira fides! citius genetrix Sipylea feretur

exhausisse genas, citius Tithonida maesti

deficient rores aut exsatiata fatiscet          35

mater Achilleis hiemes adfrangere bustis.

macte animi! notat ista deus qui flectit habenas

orbis et humanos propior Iove digerit actus,

maerentemque videt; lectique arcana ministri

hinc etiam documenta capit, quod diligis umbram          40

et colis exsequias. hic est castissimus ardor,

hic amor a domino meritus censore probari.

          Nec mirum, si vos collato pectore mixtos

iunxit inabrupta concordia longa catena.

illa quidem nuptumque prior taedasque marito          45

passa alio, sed te ceu virginitate iugatum

visceribus totis animaque amplexa fovebat;

qualiter aequaevo sociatam palmite vitem

ulmus amat miscetque nemus ditemque precatur

autumnum et caris gaudet redimita racemis.          50

laudantur proavis seu pulchrae munere formae,

quae morum caruere bonis falsaeque potentes

laudis egent verae: tibi quamquam et origo niteret

et felix species multumque optanda maritis,

ex te maior honos, unum novisse cubile,          55

unum secretis agitare sub ossibus ignem.

illum nec Phrygius vitiasset raptor amorem

Dulichiive proci nec qui fraternus adulter

casta Mycenaeo conubia polluit auro.

si Babylonos opes, Lydae si pondera gazae          60

Indorumque dares Serumque Arabumque potentes

divitias, mallet cum paupertate pudica

intemerata mori vitamque rependere famae.

nec frons triste rigens nimiusque in moribus horror,

sed simplex hilarisque fides et mixta pudori          65

gratia. quod si anceps metus ad maiora vocasset,

illa vel armiferas pro coniuge laeta catervas

fulmineosque ignes mediique pericula ponti

exciperet. melius, quod non adversa probarunt

quae tibi cura tori, quantus pro coniuge pallor.          70

sed meliore via dextros tua vota marito

promeruere deos, dum nocte dieque fatigas

numina, dum cunctis supplex advolveris aris

et mitem genium domini praesentis adoras.

          Audita es, venitque gradu Fortuna benigno.          75

vidit quippe pii iuvenis navamque quietem

intactamque fidem succinctaque pectora curis

et vigiles sensus et digna evolvere tantas

sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum

novit et inspectis ambit latus omne ministris.          80

nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,

quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque

consilia atque ipsam mentem probat. ille iubatis

molem immensam umeris et vix tractabile pensum

imposuit (nec enim numerosior altera sacra          85

cura domo), magnum late dimittere in orbem

Romulei mandata ducis, viresque modosque

imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,

quid vagus Euphrates, quid ripa binominis Histri,

quid Rheni vexilla ferant: quantum ultimus orbis          90

cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle;

(omnia nam laetas pila attollentia frondes,

nullaque famosa signatur lancea penna);

praeterea, fidos dominus si dividat enses,

pandere quis centum valeat frenare, maniplos          95

inter missus eques, quis praecepisse cohorti,

quem deceat clari praestantior ordo tribuni,

quisnam frenigerae signum dare dignior alae;

mille etiam praenosse vices, an merserit agros

Nilus, an imbrifero Libye sudaverit austro:          100

cunctaque si numerem, non plura interprete virga

nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris,

quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras

et picturato pluvium ligat aera gyro,

quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu          105

Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris

Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo.

          Qualem te superi, Priscilla, hominesque benigno

aspexere die, cum primum ingentibus actis

admotus coniunx! vicisti gaudia ~cene          110

ipsius, effuso dum pectore prona sacratos

ante pedes avide domini tam magna merentis

volveris. Aonio non sic in vertice gaudet,

quam pater arcani praefecit hiatibus antri

Delius, aut primi cui ius venerabile thyrsi          115

Bacchus et attonitae tribuit vexilla catervae.

nec tamen hic mutata quies probitasve secundis

intumuit: tenor idem animo moresque modesti

fortuna crescente manent. fovet anxia curas

coniugis hortaturque simul flectitque labores.          120

ipsa dapes modicas et sobria pocula tradit,

exemplumque ad erile monet; velut Apula coniunx

agricolae parci vel sole infecta Sabino,

quae videt emeriti iam prospectantibus astris

tempus adesse viri, propere mensasque torosque          125

instruit expectatque sonum redeuntis aratri.

parva loquor. tecum gelidas comes illa per arctos

Sarmaticasque hiemes Histrumque et pallida Rheni

frigora, tecum omnes animo durata per aestus

et, si castra darent, vellet gestare pharetras,          130

vellet Amazonia latus intercludere pelta;

dum te pulverea bellorum nube videret

Caesarei prope fulmen equi divinaque tela

vibrantem et magnae sparsum sudoribus hastae.

          Hactenus alma chelys. tempus nunc ponere frondes,          135

Phoebe, tuas maestaque comam damnare cupresso.

          Quisnam pacata consanguinitate ligavit

Fortunam Invidiamque deus? quis iussit iniquas

aeternum bellare deas? nullamne notavit

illa domum, torvo quam non haec lumine figat          140

protinus et saeva proturbet gaudia dextra?

florebant hilares inconcussique penates:

nil maestum. quid enim, quamvis infida levisque,

Caesare tam dextro posset Fortuna timeri?

invenere viam liventia Fata, piumque          145

intravit vis saeva larem. sic plena maligno

adflantur vineta noto, sic alta senescit

imbre seges nimio, rapidae sic obvia puppi

invidet et velis adnubilat aura secundis.

carpitur eximium fato Priscilla decorem;          150

qualiter alta comam silvarum gloria pinus

seu Iovis igne malo seu iam radice soluta

deficit et nulli spoliata remurmurat aurae.

quid probitas aut casta fides, quid numina prosunt

culta deum? furvae miseram circum undique leti          155

vallavere plagae, tenduntur dura sororum

licia et exacti superest pars ultima fili.

nil famuli coetus, nil ars operosa medentum

auxiliata malis; comites tamen undique ficto

spem simulant vultu, flentem notat illa maritum.          160

ille modo infernae nequiquam flumina Lethes

incorrupta rogat, nunc anxius omnibus aris

inlacrimat signatque fores et pectore terget

limina; nunc magni vocat exorabile numen

Caesaris. heu durus fati tenor! estne quod illi          165

non liceat? quantae poterant mortalibus annis

accessisse morae si tu, pater, omne teneres

arbitrium? caeco gemeret Mors clusa barathro

longius, et vacuae posuissent stamina Parcae.

          Iamque cadunt vultus oculisque novissimus error          170

optunsaeque aures, nisi cum vox sola mariti

noscitur; illum unum media de morte reversa

mens videt, illum aegris circumdat fortiter ulnis

immotas obversa genas, nec sole supremo

lumina sed dulci mavult satiare marito.          175

tum sic unanimum moriens solatur amantem:

'pars animae victura meae, cui linquere possim

o utinam, quos dura mihi rapit Atropos annos:

parce precor lacrimis, saevo ne concute planctu

pectora, nec crucia fugientem coniugis umbram.          180

linquo equidem thalamos, salvo tamen ordine, maestos

quod prior: exegi longa potiora senecta

tempora. vidi omni pridem te flore nitentem,

vidi altae propius propiusque accedere dextrae.

non in te Fatis, non iam caelestibus ullis          185

arbitrium: mecum ista fero. tu limite coepto

tende libens sacrumque latus geniumque potentem

inrequietus ama. nunc, quod cupis ipse iuberi,

da Capitolinis aeternum sedibus aurum,

quo niteat sacri centeno pondere vultus          190

Caesaris et propriae signet cultricis amorem.

sic ego nec Furias nec deteriora videbo

Tartara et Elysias felix admittar in oras.'

          Haec dicit labens sociosque amplectitur artus

haerentemque animam non tristis in ora mariti          195

transtulit et cara pressit sua lumina dextra.

          At iuvenis magno flammatus pectora luctu

nunc implet saevo viduos clamore penates,

nunc ferrum laxare cupit, nunc ardua tendit

in loca (vix retinent comites), nunc ore ligato          200

incubat amissae mersumque in corde dolorem

saevus agit, qualis conspecta coniuge segnis

Odrysius vates positis ad Strymona plectris

obstupuit tristemque rogum sine carmine flevit.

ille etiam erecte rupisset tempora vitae,          205

ne tu Tartareum chaos incomitata subires,

set prohibet mens fida ducis mirandaque sacris

imperiis et maior amor.

          Quis carmine digno

exsequias et dona malae feralia pompae

perlegat? omne illic stipatum examine longo          210

ver Arabum Cilicumque fluit floresque Sabaei

Indorumque arsura seges praereptaque templis

tura, Palaestini simul Hebraeique liquores

Coryciaeque comae Cinyreaque germina; et altis

ipsa toris Serum Tyrioque umbrata recumbit          215

tegmine. sed toto spectatur in agmine coniunx

solus; in hunc magnae flectuntur lumina Romae

ceu iuvenes natos suprema ad busta ferentem:

is dolor in vultu, tantum crinesque genaeque

noctis habent. illam tranquillo fine solutam          220

felicemque vocant; lacrimas fudere marito.

          Est locus ante urbem qua primum nascitur ingens

Appia, quaque Italo gemitus Almone Cybebe

ponit et Idaeos iam non reminiscitur amnis.

hic te Sidonio velatam molliter ostro          225

eximius coniunx (nec enim fumantia busta

clamoremque rogi potuit perferre) beato

composuit, Priscilla, toro. nil longior aetas

carpere, nil aevi poterunt vitiare labores:

sic cautum membris; tantas venerabile marmor          230

spirat opes. mox in varias mutata novaris

effigies: hoc aere Ceres, hoc lucida Gnosis,

illo Maia tholo, Venus hoc non improba saxo.

accipiunt vultus haud indignata decoros

numina: circumstant famuli consuetaque turba          235

obsequiis, tunc rite tori mensaeque parantur

assiduae. domus ista, domus! quis triste sepulcrum

dixerit? hac merito visa pietate mariti

protinus exclames: 'est hic, agnosco, minister

illius, aeternae modo qui sacraria genti          240

condidit inque alio posuit sua sidera caelo.'

sic, ubi magna novum Phario de litore puppis

solvit iter iamque innumeros utrimque rudentes

lataque veliferi porrexit brachia mali

invasitque vias, in eodem angusta phaselos          245

aequore et immensi partem sibi vindicat austri.

          Quid nunc immodicos, iuvenum lectissime, fletus

corde foves longumque vetas exire dolorem?

nempe times ne Cerbereos Priscilla tremescat

latratus? tacet ille piis; ne tardior adsit          250

navita proturbetque vadis? vehit ille merentes

protinus et manes placidus locat hospite cumba.

praeterea, si quando pio laudata marito

umbra venit, iubet ire faces Prosperina laetas

egressasque sacris veteres heroidas antris          255

lumine purpureo tristes laxare tenebras

sertaque et Elysios animae praesternere flores.

sic manes Priscilla subit; ibi supplice dextra

pro te Fata rogat, reges tibi tristis Averni

placat, ut expletis humani finibus aevi          260

pacantem terras dominum iuvenemque relinquas

ipse senex. certae iurant in vota sorores.

 

II. LAVDES CRISPINI VETTI BOLANI FILII

          Rura meus Tyrrhena petit saltusque Tagetis

Crispinus; nec longa mora est aut avia tellus;

et mea secreto velluntur pectora morsu,

udaque turgentes impellunt lumina guttas,

ceu super Aegaeas hiemes abeuntis amici          5

vela sequar spectemque ratem iam fessus ab altis

rupibus atque oculos longo querar aere vinci.

          Quid? si militiae iam te, puer inclite, primae

clara rudimenta et castrorum dulce vocaret

auspicium, quanto manarent gaudia fletu          10

quosve darem amplexus! etiamne optanda propinqui

tristia, ut octonos bis iam tibi circuit orbes

vita? sed angustis animus robustior annis

succumbitque oneri, et mentem sua non capit aetas.

nec mirum: non te series inhonora parentum          15

obscurum proavis et priscae lucis egentem

plebeia de stirpe tulit; non sanguine cretus

turmali trabeaque recens et paupere clavo

augustam sedem et Latii penetrale senatus

advena pulsasti, sed praecedente tuorum          20

agmine. Romulei qualis per iugera circi

cum pulcher visu titulis generosus avitis

exspectatur equus cuius de stemmate longo

felix demeritos habet admissura parentes,

illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantem          25

pulvis et incurvae gaudent agnoscere metae:

sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit,

primaque patricia clausit vestigia luna.

mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem

agnovere umeri. sed enim tibi magna parabat          30

ad titulos exempla pater. quippe ille iuventam

protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen

belliger indocilemque fero servire Neroni

Armeniam. rigidi summam Mavortis agebat

Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum          35

ille quoque egregiis multum miratus in armis

Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus

credere partirique metus, quod tempus amicum

fraudibus, exerto quaenam bona tempora bello,

quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis          40

Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,

Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,

metiri Bolanus agros, aperire malignas

torrentum nemorumque moras tantamque verendi

mentem implere ducis iussisque ingentibus unus          45

sufficere. ipsa virum norat iam barbara tellus,

ille secundus apex bellorum et proxima cassis.

sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent

arma Cleonaeusque acies impelleret arcus,

pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.          50

disce, puer, (nec enim externo monitore petendus

virtutis tibi pulcher amor: cognata ministret

laus animos. aliis Decii reducesque Camilli

monstrentur), tu disce patrem, quantusque negantem

fluctibus occiduis fesso usque Hyperione Thylen          55

intrarit mandata gerens quantusque potentis

mille urbes Asiae sortito rexerit anno,

imperium mulcente toga. bibe talia pronis

auribus, haec certent tibi conciliare propinqui,

haec iterent comites praecepta senesque paterni.          60

          Iamque alio moliris iter nec deside passu

ire paras. nondum validae tibi signa iuventae

inrepsere genis, et adhuc tenor integer aevi.

nec genitor iuxta; fatis namque haustus iniquis

occidit et geminam prolem sine praeside linquens;          65

nec saltem teneris ostrum puerile lacertis

exuit albentique umeros induxit amictu.

quem non corrupit pubes effrena novaeque

libertas properata togae? ceu nescia falcis

silva comas tollit fructumque exspirat in umbras.          70

at tibi Pieriae tenero sub pectore curae

et pudor et docti legem sibi dicere mores;

tunc hilaris probitas et frons tranquilla, nitorque

luxuriae confine tenens, pietasque per omnes

dispensata modos; aequaevo cedere fratri          75

mirarique patrem miseraeque ignoscere matri

admonuit fortuna domus. tibine illa nefanda

pocula letalesque manu componere sucos

evaluit, qui voce potes praevertere morsus

serpentum atque omnis vultu placare novercas?          80

infestare libet manes meritoque precatu

pacem auferre rogis; sed te, puer optime, cerno

flectentem iustis et talia dicta parantem:

'parce precor cineri: fatum illud et ira nocentum

Parcarum crimenque dei, mortalia quisquis          85

pectora sero videt nec primo in limine sistit

conatus scelerum atque animos infanda parantes.

excidat illa dies aevo nec postera credant

saecula. nos certe taceamus et obruta multa

nocte tegi propriae patiamur crimina gentis.          90

exegit poenas, hominum cui cura suorum,

quo Pietas auctore redit terrasque revisit,

quem timet omne nefas. satis haec lacrimandaque nobis

ultio. quin saevas utinam exorare liceret

Eumenidas timidaeque avertere Cerberon umbrae          95

immemoremque tuis citius dare manibus amnem.'

          Macte animo, iuvenis! sed crescunt crimina matris.

nec tantum pietas, sed protinus ardua virtus

affectata tibi. nuper cum forte sodalis

immeritae falso palleret crimine famae          100

erigeretque forum succinctaque iudice multo

surgeret et castum vibraret Iulia fulmen,

tu, quamquam non ante forum legesque severas

passus sed tacita studiorum occultus in umbra,

defensare metus adversaque tela subisti          105

pellere, inermis adhuc et tiro, paventis amici.

haud umquam tales aspexit Romulus annos

Dardaniusque senex medii bellare togata

strage fori. stupuere patres temptamina tanta

conatusque tuos, nec te reus ipse timebat.          110

par vigor et membris, promptaeque ad fortia vires

sufficiunt animo atque ingentia iussa sequuntur.

ipse ego te nuper Tiberino in litore vidi

qua Tyrrhena vadis Laurentibus aestuat unda,

tendentem cursus vexantemque ilia nuda          115

calce ferocis equi, vultu dextraque minacem:

si qua fides dictis, stupui armatumque putavi.

Gaetulo sic pulcher equo Troianaque quassans

tela novercales ibat venator in agros

Ascanius miseramque patri flagrabat Elissam;          120

Troilus haut aliter gyro leviore minantes

eludebat equos, aut quem de turribus altis

Arcadas Ogygio versantem in pulvere metas

spectabant Tyriae non torvo lumine matres.

ergo age (nam magni ducis indulgentia pulsat          125

certaque dat votis hilaris vestigia frater),

surge animo, et fortes castrorum concipe curas.

monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo,

flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus,

qui tibi iam tenero permisit plaudere collo          130

nubigenas clipeos intactaque caedibus arma.

          Quasnam igitur terras, quem Caesaris ibis in orbem?

Arctoosne amnes et Rheni fracta natabis

flumina, an aestiferis Libyae sudabis in arvis?

an iuga Pannoniae mutatoresque domorum          135

Sauromatas quaties? an te septenus habebit

Hister et umbroso circumflua coniuge Peuce?

an Solymum cinerem palmetaque capta subibis

non sibi felices silvas ponentis Idymes?

quod si te magno tellus frenata parenti          140

accipiat, quantum ferus exsultabit Araxes,

quanta Caledonios attollet gloria campos,

cum tibi longaevus referet trucis incola terrae:

'hic suetus dare iura parens, hoc cespite turmas

adfari; vicis speculas castellaque++longe          145

aspicis?++ille dedit cinxitque haec moenia fossa;

belligeris haec dona deis, haec tela dicavit

(cernis adhuc titulos); hunc ipse vocantibus armis

induit, hunc regi rapuit thoraca Britanno,'

qualiter in Teucros victricia bella paranti          150

ignotum Pyrrho Phoenix narrabat Achillem.

          Felix qui viridi fidens, Optate, iuventa

durabis quascumque vias vallumque subibis,

forsan et ipse latus (sic numina principis adsint)

cinctus et unanimi comes indefessus amici,          155

quo Pylades ex more pius, quo Dardana gessit

bella Menoetiades. quippe haec concordia vobis,

hic amor est; duretque, precor! nos fortior aetas

iam fugit; hinc votis animum precibusque iuvabo,

et mihi. sed questus solitos si forte ciebo          160

et mea Romulei venient ad carmina patres,

tu deeris, Crispine, mihi, cuneosque per omnes

te meus absentem circumspectabit Achilles.

sed venies melior (vatum non irrita currunt

omina); quique aquilas tibi nunc et castra recludit,          165

idem omnes perferre gradus cingique superbis

fascibus et patrias dabit insedisse curules.

          Sed quis ab excelsis Troianae collibus Albae,

unde suae iuxta prospectat moenia Romae

proximus ille deus, fama velocior intrat          170

nuntius atque tuos implet, Crispine, penates?

dicebam certe: vatum non irrita currunt

auguria. en, ingens reserat tibi limen honorum

Caesar et Ausonii committit munia ferri.

vade, puer, tantisque enixus suffice donis,          175

felix qui magno iam nunc sub praeside iuras

cuique sacer primum tradit Germanicus ensem!

non minus hoc, fortis quam si tibi panderet ipse

Bellipotens aquilas torvaque induceret ora

casside. vade alacer maioraque disce mereri!

 

III. EPICEDION IN PATREM SVVM

          Ipse malas vires et lamentabile carmen

Elysio de fonte mihi pulsumque sinistrae

da, genitor praedocte, lyrae. neque enim antra moveri

Delia nec solitam fas est impellere Cirrham

te sine. Corycia quicquid modo Phoebus in umbra,          5

quicquid ab Ismariis monstrarat collibus Euhan,

dedidici. fugere meos Parnasia crines

vellera, funestamque hederis inrepere taxum

extimui trepidamque (nefas!) arescere laurum.

certe ego, magnanimum qui facta attollere regum          10

ibam altum spirans Martemque aequare canendo.

quis sterili mea corda situ, quis Apolline merso

frigida damnatae praeduxit nubila menti?

stant circum attonitae vatem et nil dulce sonantem

nec digitis nec voce, deae. dux ipsa silenti          15

fulta caput cithara, qualis post Orphea raptum

astitit, Hebre, tibi cernens iam surda ferarum

agmina et immotos sublato carmine lucos.

          At tu, seu membris emissus in ardua tendens

fulgentisque plagas rerumque elementa recenses,          20

quis deus, unde ignes, quae ducat semita solem,

quae minuat Phoeben quaeque integrare latentem

causa queat, notique modos extendis Arati;

seu tu Lethaei secreto in gramine campi

concilia heroum iuxta manesque beatos,          25

Maeonium Ascraeumque senem non segnior umbra

accolis alternumque sonas et carmina misces:

da vocem magno, pater, ingeniumque dolori.

nam me ter relegens caelo terque ora retexens

luna videt residem nullaque Heliconide tristes          30

solantem curas: tuus ut mihi vultibus ignis

inrubuit cineremque oculis umentibus hausi,

vilis honos studiis. vix haec in munera solvo

primum animum tacitisque situm depellere curis

nunc etiam labente manu nec lumine sicco           35

ordior adclinis tumulo quo molle quiescis

iugera nostra tenens, ubi post Aeneia fata

stellatus Latiis ingessit montibus Albam

Ascanius, Phrygio dum pingues sanguine campos

odit et infaustae regnum dotale novercae.          40

hic ego te (nam Sicanii non mitius halat

aura croci; dites nec si tibi rara Sabaei

cinnama, odoratas nec Arabs decerpsit aristas

inferni cum laude laci) sed carmine plango

Pierio; sume et gemitus et vulnera nati          45

et lacrimas, rari quas umquam habuere parentes.

atque utinam fortuna mihi dare manibus aras,

par templis opus, aeriamque educere molem,

Cyclopum scopulos ultra atque audacia saxa

Pyramidum, et magno tumulum praetexere luco!          50

illic et Siculi superassem dona sepulcri

et Nemees lucum et Pelopis sollemnia trunci.

illic Oebalio non finderet aera disco

Graiorum vis nuda virum, non arva rigaret

sudor equum aut putri sonitum daret ungula fossa;          55

sed Phoebi simplex chorus, et frondentia vatum

praemia laudato, genitor, tibi rite ligarem.

ipse madens oculis, umbrarum animaeque sacerdos,

praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni

ore nec Orpheae quirent avertere leges.          60

atque tibi moresque tuos et facta canentem

fors et magniloquo non posthabuisset Homero,

tenderet et torvo pietas aequare Maroni.

          Cur magis incessat superos et aena sororum

stamina, quae tepido genetrix super aggere nati          65

orba sedet, vel quae primaevi coniugis ignem

aspicit obstantesque manus turbamque tenentem

vincit in ardentem, liceat, moritura maritum?

maior ab his forsan superos et Tartara pulsem

invidia, externis etiam miserabile visu           70

funus eat; sed nec modo se Natura dolenti

nec Pietas iniusta dedit: mihi limine primo

fatorum et viridi, genitor, ceu raptus ab aevo

Tartara dura subis. nec enim Marathonia virgo

parcius extinctum saevorum crimine agrestum          75

fleverit Icarium, Phrygia quam turre cadentem

Astyanacta parens. laqueo quin illa supremo

inclusit gemitus: at te post funera magni

Hectoris Haemonio pudor est servisse marito.

          Non ego, quas fati certus sibi morte canora          80

inferias praemittit olor nec rupe quod atra

Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur,

in patrios adhibebo rogos; non murmure trunco

quod gemit et durae queritur Philomela sorori:

nota nimis vati. quis non in funere cunctos          85

Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit

et Phrygium silicem, atque ausum contraria Phoebo

carmina nec fida gavisam Pallada buxo?

te Pietas oblita virum revocataque caelo

Iustitia et gemina plangat Facundia lingua          90

et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,

quis labor Aonios seno pede ducere campos

et quibus Arcadia carmen testudine mensis

~cydalibem~ nomenque fuit, quosque orbe sub omni

ardua septena numerat Sapientia fama,          95

qui furias regumque domos aversaque caelo

sidera terrifico super intonuere cothurno,

et quis lasciva vires tenuare Thalia

dulce vel heroos gressu truncare tenores.

omnia namque animo complexus et omnibus auctor,          100

qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat

Aoniis vincire modis seu voce soluta

spargere et effreno nimbos aequare profatu.

          Exsere semirutos subito de pulvere vultus,

Parthenope, crinemque adflato monte sepultum           105

pone super tumulos et magni funus alumni,

quo non Monychiae quicquam praestantius arces

doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.

si tu stirpe vacans famaeque obscura iaceres

nil gentile tenens, illo te cive probabas          110

Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci.

illa tuis totiens praestant se tempora sertis

cum stata laudato caneret quinquennia versu

ora supergressus regis Pylii oraque regis

Dulichii speciemque, comam subnexus utroque.          115

non tibi deformes obscuri sanguinis ortus

nec sine luce genus, quamquam fortuna parentum

artior expensis. etenim te divite ritu

ponere purpureos Infantia legit amictus

stirpis honore datos et nobile pectoris aurum.          120

protinus exorto dextrum risere sorores

Aonides, puerique chelyn summisit et ora

imbuit amne sacro iam tum mihi blandus Apollo.

nec simplex patriae decus, et natalis origo

pendet ab ambiguo geminae certamine terrae.          125

te de gente suum Latiis ascita colonis

Graia refert Hyele, ~graius~ qua puppe magister

excidit et mediis miser evigilavit in undis;

maior at inde suum longo probat ordine vitae

<Parthenope> * * *                                        129a

Maeoniden aliaeque aliis natalibus urbes

diripiunt cunctaeque probant; non omnibus ille

verus, alit victos immanis gloria falsi.

atque ibi dum profers annos vitamque salutas,

protinus ad patrii raperis certamina lustri

vix implenda viris, laudum festinus et audax           135

ingenii. stupuit primaeva ad carmina plebes

Euboea et natis te monstravere parentes.

inde frequens pugnae nulloque ingloria sacro

vox tua: non totiens victorem Castora gyro

nec fratrem caestu virides clausere Therapnae.          140

sin pronum vicisse domi, quid Achaea mereri

praemia nunc ramis Phoebi nunc gramine Lernae

nunc Athamantea protectum tempora pinu,

cum totiens lassata tamen nusquam avia frondes

abstulit aut alium tetigit Victoria crinem?          145

          Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes

te monitore regi, mores et facta priorum

discere, quis casus Troiae, quam tardus Vlixes,

quantus equum pugnasque virum decurrere versu

Maeonides quantumque pios ditarit agrestes          150

Ascraeus Siculusque senex, qua lege recurrat

Pindaricae vox flexa lyrae volucrumque precator

Ibycus et tetricis Alcman cantatus Amyclis

Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles

non formidata temeraria Chalcide Sappho,          155

quosque alios dignata chelys. tu pandere doctus

carmina Battiadae latebrasque Lycophronis atri

Sophronaque implicitum tenuisque arcana Corinnae.

sed quid parva loquor? tu par assuetus Homero

ferre iugum senosque pedes aequare solutis          160

versibus et numquam passu breviore relinqui.

quid mirum, patria si te petiere relicta

quos Lucanus ager, rigidi quos iugera Dauni,

quos Veneri plorata domus neglectaque tellus

Alcidae, vel quos e vertice Surrentino          165

mittit Tyrrheni speculatrix virgo profundi,

quos propiore sinu lituo remoque notatus

collis et Ausonii pridem laris hospita Cyme,

quosque Dicarchei portus Baianaque mittunt

litora, qua mediis alte permissus anhelat          170

ignis aquis et operta domos incendia servant?

sic ad Avernales scopulos et opaca Sibyllae

antra rogaturae veniebant undique gentes;

illa minas divum Parcarumque acta canebat

quamvis decepto vates non irrita Phoebo.          175

mox et Romuleam stirpem proceresque futuros

instruis inque patrum vestigia ducere perstas.

sub te Dardanius facis explorator opertae,

qui Diomedei celat penetralia furti,

crevit et inde sacrum didicit puer; arma probatis          180

monstrasti Saliis praesagumque aethera certis

auguribus; cui Chalcidicum fas volvere carmen,

cur Phrygii lateat coma flaminis, et tua multum

verbera succincti formidavere Luperci.

          Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter          185

iura dat Eois, alter compescit Hiberas,

alter Achaemenium secludit Zeumate Persen,

hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant,

hi fora pacificis emendant fascibus, illi

castra pia statione tenent: tu laudis origo.          190

non tibi certassent iuvenilia fingere corda

Nestor et indomiti Phoenix moderator alumni,

quique tubas acres lituosque audire volentem

Aeaciden alio frangebat carmine Chiron.

          Talia dum celebras, subitam civilis Erinys          195

Tarpeio de monte facem Phlegraeaque movit

proelia. sacrilegis lucent Capitolia taedis,

et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes.

vix requies flammae necdum rogus ille deorum

siderat, excisis cum tu solacia templis          200

impiger et multum facibus velocior ipsis

concinis ore pio captivaque fulmina defles.

mirantur Latii proceres ultorque deorum

Caesar, et e medio divum pater annuit igni.

iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu           205

mens erat et gemitum patriis impendere damnis,

cum pater exemptum terris ad sidera montem

sustulit et late miseras deiecit in urbes.

          Me quoque vocales lucos Boeotaque tempe

pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,          210

admisere deae; nec enim mihi sidera tantum

aequoraque et terras, quae mos debere parenti,

sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti

non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.

qualis eras, Latios quotiens ego carmine patres          215

mulcerem felixque tui spectator adesses

muneris! heu quali confusus gaudia fletu

vota piosque metus inter laetumque pudorem!

quam tuus ille dies, quam non mihi gloria maior!

talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena          220

qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto

caeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeis

ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu

obruit et prensa vovet exspirare corona.

ei mihi quod tantum patrias ego vertice frondes          225

solaque Chalcidicae Cerealia dona coronae

te sub teste tuli! qualem te Dardanus Albae

vix cepisset ager, si per me serta tulisses

Caesarea donata manu! quod subdere robur

illa dies, quantum potuit dempsisse senectae!          230

nam quod me mixta quercus non pressit oliva

et fugit speratus honos, quam dulce parentis

invida Tarpei caperes! te nostra magistro

Thebais urguebat priscorum exordia vatum;

tu cantus stimulare meos, tu pandere facta          235

heroum bellique modos positusque locorum

monstrabas. labat incerto mihi limite cursus

te sine, et orbatae caligant vela carinae.

nec solum larga memet pietate fovebas:

talis et in thalamos. una tibi cognita taeda          240

conubia, unus amor. certe seiungere matrem

iam gelidis nequeo bustis; te sentit habetque,

te videt et tumulos ortuque obituque salutat,

ut Pharios aliae ficta pietate dolores

Mygdoniosque colunt et non sua funera plorant.          245

          Quid referam expositos servato pondere mores?

quae pietas, quam vile lucrum, quae cura pudoris,

quantus amor recti! rursusque, ubi dulce remitti,

gratia quae dictis! animo quam nulla senectus!

his tibi pro meritis famam laudesque benignas          250

iudex cura deum, nulloque e vulnere tristem

concessit. raperis, genitor, non indigus aevi,

non nimius, trinisque decem quinquennia lustris

iuncta ferens. sed me pietas numerare dolorque

non sinit, o Pylias aevi transcendere metas          255

et Teucros aequare senes, o digne videre

me similem! sed nec leti tibi ianua tristis:

quippe leves causae, nec segnis labe senili

exitus instanti praemisit membra sepulcro,

sed te torpor iners et mors imitata quietem          260

explicuit falsoque tulit sub Tartara somno.

          Quos ego tunc gemitus (comitum manus anxia vidit,

vidit et exemplum genetrix gavisaque novit),

quae lamenta tuli! veniam concedite, manes,

fas dixisse, pater: non tu mihi plura dedisses.          265

felix ille patrem vacuis circumdedit ulnis;

vellet et Elysia quamvis in sede locatum

abripere et Danaas iterum portare per umbras;

temptantem et vivos molitum in Tartara gressus

detulit infernae vates longaeva Dianae;          270

sic chelyn Odrysiam pigro transmisit Averno

causa minor, sic Thessalicis Admetus in oris.

si lux una retro Phylaceida rettulit umbram,

cur nihil exoret, genitor, chelys aut tua manes

aut mea? fas mihi sic patrios contingere vultus,          275

fas iunxisse manus, et lex quaecumque sequatur.

          At vos, umbrarum reges Aetnaeaque Iuno,

si laudanda precor, taedas auferte comasque

Eumenidum; nullo sonet asper ianitor ore,

centauros Hydraeque greges Scyllaeaque monstra          280

aversae celent valles, umbramque senilem

invitet ripis, discussa plebe, supremus

vector et in media componat molliter alga.

ite, pii manes Graiumque examina vatum,

inlustremque animam Lethaeis spargite sertis          285

et monstrate nemus, quo nulla inrupit Erinys.

in quo falsa dies caeloque simillimus aer.

          Inde tamen venias melior qua porta malignum

cornea vincit ebur, somnique in imagine monstra,

quae solitus. sic sacra Numae ritusque colendos          290

mitis Aricino dictabat Nympha sub antro,

Scipio sic plenos Latio Iove ducere somnos

creditur Ausoniis, sic non sine Apolline Sylla.

 

IV. SOMNVS

          Crimine quo merui, iuvenis placidissime divum,

quove errore miser, donis ut solus egerem,

Somne, tuis? tacet omne pecus volucresque feraeque

et simulant fessos curvata cacumina somnos,

nec trucibus fluviis idem sonus; occidit horror          5

aequoris, et terris maria adclinata quiescunt.

septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras

stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque revisunt

lampades et totiens nostros Tithonia questus

praeterit et gelido spargit miserata flagello.          10

unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille,

quae sacer alterna tantum statione tenebat

Argus et haud umquam vigilabat corpore toto.

at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae

brachia nexa tenens ultro te, Somne, repellit,          15

inde veni; nec te totas infundere pennas

luminibus compello meis++hoc turba precatur

laetior: extremo me tange cacumine virgae,

sufficit, aut leviter suspenso poplite transi.

 

V. EPICEDION IN PVERVM SVVM

          Me miserum! neque enim verbis sollemnibus ulla

incipiam nec Castaliae vocalibus undis,

invisus Phoeboque gravis. quae vestra, sorores,

orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?

dicite, post poenam liceat commissa fateri.          5

numquid inaccesso posui vestigia luco?

num vetito de fonte bibi? quae culpa, quis error

quem luimus tantis? morientibus ecce lacertis

viscera nostra tenens animaque avellitur infans,

non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret          10

oraque; non fueram genitor, sed cernite fletus

liventesque genas et credite planctibus orbi.

orbus ego. huc patres et aperto pectore matres

conveniant; cineremque oculis et crimina ferte,

si qua sub uberibus plenis ad funera natos          15

ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit

pectus et ardentes restinxit lacte papillas,

quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae

immersit cineri iuvenem primaque iacentis

serpere crudelis vidit lanugine flammas,          20

adsit et alterno mecum clamore fatiscat:

vincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit.

tanta mihi feritas, tanta est insania luctus.

hoc quoque cum ni<tor>, ter dena luce peracta,

adclinis tumul<o en pla>nctus in carmina verto,          25

discordesque modos et singultantia verba

molior orsa ly<ra: vis> est, atque ira tacendi

impatiens. sed nec solitae mihi vertice laurus

nec fronti vittatus honos. en taxea marcet

silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus          30

excludit ramis; nec eburno pollice chordas

pulso, sed incertam digitis errantibus amens

scindo chelyn. iuvat heu, iuvat inlaudabile carmen

fundere et incompte miserum laudare dolorem.

sic merui, sic me cantuque habituque nefastum          35

aspiciant superi. pudeat Thebasque novumque

Aeaciden: nil iam placidum manabit ab ore.

ille ego qui (quotiens!) blande matrumque patrumque

vulnera, qui vivos potui mulcere dolores,

ille ego lugentum mitis solator, acerbis          40

auditus tumulis et descendentibus umbris,

deficio medicasque manus fomentaque quaero

vulneribus, sed summa, meis. nunc tempus, amici,

quorum ego manantes oculos et saucia tersi

pectora: reddite opem, saevas exsolvite gratis.          45

nimirum cum vestra domus ego funera maestus

                              * * *                                                  46a

increpitans: 'qui damna doles aliena, repone

infelix lacrimas et tristia carmina serva.'

verum erat: absumptae vires et copia fandi

nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto          50

repperit: inferior vox omnis et omnia sordent

verba. ignosce, puer: tu me caligine maestum

obruis. a! durus, viso si vulnere carae

coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus

dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo          55

non tacuit. nimius fortasse avidusque doloris

dicar et in lacrimis iustum excessisse pudorem?

quisnam autem gemitus lamentaque nostra rependis?

o nimium felix, nimium crudelis et expers

imperii, Fortuna, tui qui dicere legem          60

fletibus aut fines audet censere dolendi!

incitat heu! planctus; potius fugientia ripas

flumina detineas rapidis aut ignibus obstes,

quam miseros lugere vetes. tamen ille severus,

quisquis is est, nostrae cognoscat vulnera causae.          65

          Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces

delicias doctumque sui convicia Nili

infantem lingua nimium salibusque protervum

dilexi: meus ille, meus. tellure cadentem

aspexi atque unctum genitali carmine fovi,          70

poscentemque novas tremulis ululatibus auras

inserui vitae. quid plus tribuere parentes?

quin alios ortus libertatemque sub ipsis

uberibus tibi, parve, dedi; heu! munera nostra

rideres ingratus adhuc. properaverit ille,          75

sed merito properabat, amor, ne perderet ullum

libertas tam parva diem. nonne horridus ipsos

invidia superos iniustaque Tartara pulsem?

nonne gemam te, care puer? quo sospite natos

non cupii, primo gemitum qui protinus ortu          80

implicuit fixitque mihi, cui verba sonosque

monstravi questusque et vulnera caeca resolvens,

reptantemque solo demissus ad oscula dextra

erexi, blandoque sinu iam iamque cadentes

exsopire genas dulcesque accersere somnos.           85

cui nomen vox prima meum ludusque tenello

risus, et a nostro veniebant gaudia vultu.

  


Aerius, 2004