Plautus
Pseudolus


© Plautus

E-Text: The Latin Library.


PERSONAE

PSEVDOLVS SERVVS
CALIDORVS ADVLESCENS
BALLIO LENO
SIMO SENEX
CALLIPHO SENEX
HARPAX SERVVS
CHARINVS ADVLESCENS
PVER
COCVS
SIMIA SERVVS

ARGVMENTVM I

Praesentis numerat quindecim miles minas,
Simul consignat symbolum, ut Phoenicium
Ei det leno, qui eum cum relicuo adferat.
Venientem caculam intervortit symbolo,
Dicens Syrum se Ballionis, Pseudolus
Opemque erili ita tulit; nam Simmiae
Leno mulierem, quem is supposuit, tradidit.
Venit Harpax verus: res palam cognoscitur,
Senexque argentum, quod erat pactus, reddidit.

ARGVMENTVM II

Calidorus iuvenis meretricem Phoenicium
ecflictim deperibat, nummorum indigus;
eandem miles, qui viginti mulierem
minis mercatus abiit, solvit quindecim.
scortum reliquit ad lenonem ac symbolum,
ut qui attulisset signum simile cetero
cum pretio, secum aveheret emptam mulierem.
mox missus ut prehendat scortum a milite
venit calator militaris. hunc dolo
adgreditur adulescentis servus Pseudolus
tamquam lenonis atriensis: symbolum
aufert, minasque quinque acceptas mutuas
dat subditicio caculae cum symbolo;
lenonem fallit sychophanta cacula.
scorto Calidorus potitur, vino Pseudolus.

PROLOGVS

Exporgi meliust lumbos atque exsurgier:             Pl.Ps.1
Plautina longa fabula in scaenam venit.

ACTVS I

I.i
PSEVDOLVS Si ex te tacente fieri possem certior,
ere, quae miseriae te tam misere macerent,
duorum labori ego hominum parsissem lubens,            5
mei te rogandi et tis respondendi mihi;
nunc quoniam id fieri non potest, necessitas
me subigit ut te rogitem. responde mihi:
quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies
gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis,                   10
neque tui participem consili quemquam facis?
eloquere, ut quod ego nescio id tecum sciam.
CALIDORVS Misere miser sum, Pseudole. PS. Id te Iuppiter
prohibessit. CAL. Nihil hoc Iovis ad iudicium attinet:
sub Veneris regno vapulo, non sub Iovis.                  15
PS. Licet me id scire quid sit? nam tu me antidhac
supremum habuisti comitem consiliis tuis.
CAL. Idem animus nunc est. PS. Face me certum quid tibist;
iuvabo aut re aut opera aut consilio bono.
CAL. Cape has tabellas, tute hinc narrato tibi          20
quae me miseria et cura contabefacit.
PS. Mos tibi geretur. sed quid hoc, quaeso? CAL. Quid est?
PS. Vt opinor, quaerunt litterae hae sibi liberos:
alia aliam scandit. CAL. Ludis iam ludo tuo?
PS. Has quidem pol credo nisi Sibulla legerit,       25
interpretari alium posse neminem.
CAL. Cur inclementer dicis lepidis litteris
lepidis tabellis lepida conscriptis manu?
PS. An, opsecro hercle, habent quas gallinae manus?
nam has quidem gallina scripsit. CAL. Odiosus mihi es.    30
lege vel tabellas redde. PS. Immo enim pellegam.
advortito animum. CAL. Non adest. PS. At tu cita.
CAL. Immo ego tacebo, tu istinc ex cera cita;
nam istic meus animus nunc est, non in pectore.
PS. Tuam amicam video, Calidore. CAL. Vbi ea est, opsecro?     35
PS. Eccam in tabellis porrectam: in cera cubat.
CAL. At te di deaeque quantumst-- PS. Servassint quidem.
CAL. Quasi solstitialis herba paulisper fui:
repente exortus sum, repentino occidi.
PS. Tace, dum tabellas pellego. CAL. Ergo quin legis?       40
PS. 'Phoenicium Calidoro amatori suo
per ceram et lignum litterasque interpretes
salutem mittit et salutem abs te expetit,
lacrumans titubanti animo, corde et pectore.'
CAL. Perii, salutem nusquam invenio, Pseudole,            45
quam illi remittam. PS. Quam salutem? CAL. Argenteam.
PS. Pro lignean salute vis argenteam
remittere illi? vide sis quam tu rem geras.
CAL. Recita modo: ex tabellis iam faxo scies
quam subito argento mi usus invento siet.            50
PS. 'Leno me peregre militi Macedonio
minis viginti vendidit, voluptas mea;
et prius quam hinc abiit, quindecim miles minas
dederat; nunc unae quinque remorantur minae.
ea causa miles hic reliquit symbolum,                  55
expressam in cera ex anulo suam imaginem,
ut qui huc adferret eius similem symbolum,
cum eo simul me mitteret. ei rei dies
haec praestituta est, proxuma Dionysia.'
cras ea quidem sunt. CAL. Prope adest exitium mihi,    60
nisi quid mihi in te est auxili. PS. Sine pellegam.
CAL. Sino, nam mihi videor cum ea fabularier;
lege: dulce amarumque una nunc misces mihi.
PS. 'Nunc nostri amores mores consuetudines,
[iocus ludus sermo suavisaviatio]                    65
compressiones artae amantum corporum,
teneris labellis molles morsiunculae,
[nostrorum orgiorum--iunculae]                     67a
papillarum horridularum oppressiunculae,
harunc voluptatum mi omnium atque itidem tibi
distractio discidium vastities venit,                70
nisi quae mihi in test aut tibist in me salus.
haec quae ego scivi ut scires curavi omnia;
nunc ego te experiar quid ames, quid simules. vale.'
CAL. Est misere scriptum, Pseudole. PS. O, miserrime.
CAL. Quin fles? PS. Pumiceos oculos habeo: non queo       75
lacrumam exorare ut expuant unam modo.
CAL. Quid ita? PS. Genus nostrum semper siccoculum fuit.
CAL. Nilne adiuvare me audes? PS. Quid faciam tibi?
CAL. Eheu. PS. Eheu? id quidem hercle ne parsis: dabo.
CAL. Miser sum, argentum nusquam invenio mutuom.         80
PS. Eheu. CAL. Neque intus nummus ullus est. PS. Eheu.
CAL. Ille abducturus est mulierem cras. PS. Eheu.
CAL. Istocine pacto me adiuvas? PS. Do id quod mihi est;
nam is mihi thensaurus iugis in nostra est domo.
CAL. Actum est de me hodie. sed potes nunc mutuam        85
drachumam dare unam mihi, quam cras reddam tibi?
PS. Vix hercle, opinor, si me opponam pignori.
sed quid ea drachuma facere vis? CAL. Restim volo
mihi emere. PS. Quam ob rem? CAL. Qui me faciam pensilem.
certum est mihi ante tenebras tenebras persequi.                 90
PS. Quis mi igitur drachumam reddet, si dedero tibi?
an tu te ea causa vis sciens suspendere
ut me defraudes, drachumam si dederim tibi?
CAL. Profecto nullo pacto possum vivere,
si illa a me abalienatur atque abducitur.                            95
PS. Quid fles, cucule? vives. CAL. Quid ego ni fleam,
quoi nec paratus nummus argenti siet
neque libellai spes sit usquam gentium?
PS. Vt litterarum ego harum sermonem audio,
nisi tu illi lacrumis fleveris argenteis,                100
quod tu istis lacrumis te probare postulas,
non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras.
verum ego te amantem, ne pave, non deseram.
spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea
tibi inventurum esse auxilium argentarium.          105
atque id futurum unde unde dicam nescio,
nisi quia futurum est: ita supercilium salit.
CAL. Vtinam quae dicis dictis facta suppetant.
PS. Scis tu quidem hercle, mea si commovi sacra,
quo pacto et quantas soleam turbellas dare.           110
CAL. In te nunc omnes spes sunt aetati meae.
PS. Satin est, si hanc hodie mulierem efficio tibi
tua ut sit, aut si tibi do viginti minas?
CAL. Satis, si futurumst. PS. Roga me viginti minas,
ut me effecturum tibi quod promisi scias.             115
roga, opsecro hercle. gestio promittere.
CAL. Dabisne argenti mi hodie viginti minas?
PS. Dabo. molestus nunciam ne sis mihi.
atque hoc, ne dictum tibi neges, dico prius:
si neminem alium potero, tuom tangam patrem.       120
CAL. Di te mihi semper servent. verum, si potest,
pietatis causa--vel etiam matrem quoque.
PS. De istac re in oculum utrumvis conquiescito.
CAL. Oculum anne in aurem? PS. At hoc pervolgatumst minus.
nunc, ne quis dictum sibi neget, dico omnibus          125
pube praesenti in contione: omni poplo,
omnibus amicis notisque edico meis,
in hunc diem a me ut caveant, ne credant mihi.
CAL. St, tace opsecro hercle. PS. Quid negoti est? CAL. Ostium     129-130
lenonis crepuit. PS. Crura mavellem modo.             131
CAL. Atque ipse egreditur intus, periuri caput.

I.ii
BALLIO Exite, agite exite, ignavi, male habiti et male conciliati,
quorum numquam quicquam quoiquam venit in mentem ut recte faciant,
quibus, nisi ad hoc exemplum experior, non potest usura usurpari.          135
neque ego homines magis asinos numquam vidi, ita plagis costae callent:
quos quom ferias, tibi plus noceas; eo enim ingenio hi sunt flagritribae,
qui haec habent consilia, ubi data occasiost, rape clepe tene
harpaga bibe es fuge: hoc
est eorum opus, ut mavelis lupos apud ovis linquere,         140
quam hos domi custodes.
at faciem quom aspicias eorum, hau mali videntur: opera fallunt.
nunc adeo hanc edictionem nisi animum advortetis omnes,
nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmovetis,
ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint,           145
ut ne peristromata quidem aeque picta sint Campanica
neque Alexandrina beluata tonsilia tappetia.
atque heri iam edixeram omnibus dederamque eas provincias,
verum ita vos estis praediti callenti ingenio improbi,
officium vestrum ut vos malo cogatis commonerier;          150
nempe ita animati estis vos: vincitis duritia hoc atque me.
hoc sis vide, ut alias res agunt. hoc agite, hoc animum advortite,
huc adhibete auris quae ego loquor, plagigera genera hominum.
numquam edepol vostrum durius tergum erit quam terginum hoc meum.
quid nunc? doletne? em sic datur, si quis erum servos spernit.          155
adsistite omnes contra me et quae loquar advortite animum.
tu qui urnam habes aquam ingere, face plenum ahenum sit coco.
te cum securi caudicali praeficio provinciae.
SERVVS At haec retunsast. BAL. Sine siet; itidem vos quoque estis plagis
     [omnes]:
numqui minus ea gratia tamen omnium opera utor?                  160
tibi hoc praecipio ut niteant aedes. habes quod facias: propera, abi intro.
tu esto lectisterniator. tu argentum eluito, idem exstruito.
haec, quom ego a foro revortar, facite ut offendam parata,
vorsa sparsa, tersa strata, lautaque unctaque omnia ut sint.
nam mi hodie natalis dies est, decet eum omnis vos concelebrare.     165
pernam callum glandium sumen facito in aqua iaceant. satin audis?
magnifice volo me viros summos accipere, ut mihi rem esse reantur.
intro abite atque haec cito celerate, ne mora quae sit, cocus cum veniat;
ego eo in macellum, ut piscium quidquid ibist pretio praestinem.
i, puere, prae; ne quisquam pertundat cruminam cautiost.                 170
vel opperire, est quod domi dicere paene fui oblitus.
auditin? vobis, mulieres, hanc habeo edictionem.
vos, quae in munditiis, mollitiis deliciisque aetatulam agitis,
viris cum summis, inclutae amicae, nunc ego scibo atque hodie experiar,
quae capiti, quae ventri operam det, quae suae rei, quae somno studeat;      175
quam libertam fore mihi credam et quam venalem, hodie experiar.
facite hodie ut mihi munera multa huc ab amatoribus conveniant.
nam nisi mihi penus annuos hodie ~ convenit, cras populo prostituam vos.
natalem scitis mi esse diem hunc: ubi isti sunt quibus vos oculi estis,
quibus vitae, quibus deliciae estis, quibus savia, mammia, mellillae?      180
maniplatim mihi munerigeruli facite ante aedis iam hic adsint.
cur ego vestem, aurum atque ea quibus est vobis usus, prahibeo? aut quid mi
domi nisi malum vestra operast hodie? improbae vini modo cupidae estis:
eo vos ~ vestros panticesque adeo madefactatis, quom ego sim hic siccus.
nunc adeo hoc factust optumum, ut nomine quemque appellem suo,      185
ne dictum esse actutum sibi quaepiam vostrarum mihi neget:
advortite animum cunctae.
principio, Hedytium, tecum ago, quae amica es frumentariis,
quibus cunctis montes maxumi [acervi] frumenti sunt domi:
fac sis sit delatum huc mihi frumentum, hunc annum quod satis,      190
mi et familiae omni sit meae, atque adeo ut frumento afluam,
ut civitas nomen mihi commutet meque ut praedicet
lenone ex Ballione regem Iasonem.
CAL. Audin, furcifer quae loquitur? satin magnificus tibi videtur?
PSEVD. Pol iste, atque etiam malificus.                   195
sed tace atque hanc rem gere.                                      195a
BAL. Aeschrodora, tu quae amicos tibi habes lenonum aemulos
lanios, qui, item ut nos iurando, iure malo male quaerunt rem, audi:
nisi carnaria tria gravida tegoribus onere uberi hodie
mihi erunt, cras te quasi Dircam olim, ut memorant, duo gnati Iovis
devinxere ad taurum, item ego te distringam ad carnarium;               200
id tibi profecto taurus fiet. CAL. Nimis sermone huius ira incendor.
PS. Huncine hic hominem pati
colere iuventutem Atticam?
ubi sunt, ubi latent quibus aetas integra est, qui amant a lenone?
quin conveniunt? quin una omnes peste hac populum hunc liberant?
sed nimium stultus, nimis fui                  205
indoctus: illine audeant
id facere quibus ut serviant                     205a
suos amor cogit?
[simul prohibet faciant adversum eos quod nolunt]
CAL. Vah tace. PS. Quid est?
CAL. Male morigeru's mihi, quom sermoni huius obsonas.
PS. Taceo. CAL. At taceas malo multo quam tacere dicas. BAL. Tu autem,
Xystilis, fac ut animum advortas, quoius amatores olivi             210
denamin domi habent maxumam.
si mihi non iam huc culleis
oleum deportatum erit,
te ipsam culleo ego cras faciam ut deportere--in pergulam;
ibi tibi adeo lectus dabitur, ubi tu hau somnum capias, sed ubi       215
usque ad languorem--tenes
quo se haec tendant quae loquor.
ain, excetra tu? quae tibi amicos tot habes tam probe oleo onustos,
num quoipiam est hodie tua tuorum opera conservorum
nitidiusculum caput? aut num ipse ego pulmento utor magis          220
unctiusculo? sed scio, tu oleum hau magni pendis, vino
te devincis. sine modo,
reprehendam hercle ego cuncta una opera, nisi quidem hodie tu omnia
facis effecta haec ut loquor.
tu autem, quae pro capite argentum mihi iam iamque semper numeras,    225
ea pacisci modo scis, sed quod pacta es non scis solvere,
Phoenicium, tibi ego haec loquor, deliciae summatum virum:
nisi hodie mi ex fundis tuorum amicorum omne huc penus adfertur,
cras Phoenicium poeniceo corio invises pergulam.

I.iii
CAL. Pseudole, non audis quae hic loquitur? PS. Audio, ere, equidem     230
     atque animum advorto.
CAL. Quid mi es auctor, huic ut mittam, ne amicam hic meam prostituat?
PS. Nil curassis, liquido es animo: ego pro me et pro te curabo.
iam diu ego huic bene et hic mihi volumus, et amicitia est antiqua:
mittam hodie huic suo die natali malam rem magnam et maturam.
CAL. Quid opust? PS. Potin aliam rem ut cures? CAL. At-- PS. Bat.   235
   CAL. Crucior. PS. Cor dura.
CAL. Non possum. PS. Fac possis. CALL. Quonam pacto possim? PS. Vince
    animum.
in rem quod sit praevortaris quam in re advorsa animo auscultes.
CA. Nugae istaec sunt: non iucundumst nisi amans facit stulte. PS. Pergin?
CAL. O Pseudole mi, sine sim nihili,
mitte me sis. PS. Sino, modo ego abeam.
CAL. Mane, mane, iam ut voles med esse ita ero. PS. Nunc tu sapis.   240
BAL. It dies; ego mihi cesso.
i prae, puere. CAL. Heus, abit. quin revocas?
PS. Quid properas? placide. CAL. At prius quam abeat.
BAL. Quid [hoc], malum, tam placide is, puere?
PS. Hodie nate, heus, hodie nate, tibi ego dico, heus, hodie nate,
redi et respice ad nos. tametsi occupatu's,
moramur. mane, em conloqui qui volunt te.         245
BAL. Quid hoc est? quis est qui moram mi occupato
molestam optulit? PS. Qui tibi sospitalis
fuit. BAL. Mortuost qui fuit: qui sit usust.
PS. Nimis superbe. BAL. Nimis molestus. CAL. Reprehende hominem,
    adsequere. BAL. I puere.
PS. Occedamus hac obviam. BAL. Iuppiter te         250
perdat, quisquis es. PS. Te volo. BAL. At vos ego ambos.
vorte hac te, puere. PS. Non licet conloqui te?
BAL. At mihi non lubet. PS. Sin tuamst quippiam in rem?
BAL. Licetne, opsecro, bitere an non licet? PS. Vah,
manta. BAL. Omitte. CAL. Ballio, audi. BAL. Surdus sum ~ profecto     255
    inanilogistae.
CAL. Dedi dum fuit. BAL. Non peto quod dedisti.
CAL. Dabo quando erit. BAL. Ducito quando habebis.
CAL. Eheu, quam ego malis perdidi modis
quod tibi detuli et quod dedi. BAL. Mortua
verba re nunc facis; stultus es, rem actam agis.        260
PS. Nosce saltem hunc quis est. BAL. Iam diu scio
qui fuit: nunc qui sit ipsus sciat.
ambula tu. PS. Potin ut semel modo,
Ballio, huc cum lucro respicias?
BAL. Respiciam istoc pretio; nam si sacruficem summo Iovi     265
atque in manibus exta teneam, ut poriciam, interea loci
si lucri quid detur, potius rem divinam deseram.
non potest pietati opsisti huic, utut res sunt ceterae.
PS. Deos quidem, quos maxume aequom est metuere, eos minimi facit.
BAL. Compellabo. salve multum, serve Athenis pessume.      270
PS. Di te deaeque ament vel huius arbitratu vel meo,
vel, si dignu's alio pacto, neque ament nec faciant bene.
BAL. Quid agitur, Calidore? CAL. Amatur atque egetur acriter.
BAL. Misereat, si familiam alere possim misericordia.
PS. Heia, scimus nos quidem te qualis sis; ne praedices.         275
sed scin quid nos volumus? BAL. Pol ego propemodum: ut male sit mihi.
PS. Et id et hoc quod te revocamus. quaeso animum advorte. BAL. Audio.
atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid velis.
PS. Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit die,
quia tibi minas viginti pro amica etiam non dedit.                     280
BAL. Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget.
non dedisse istunc pudet: me quia non accepi piget.
PS. At dabit, parabit: aliquot hos dies manta modo.
nam hic id metuit, ne illam vendas ob simultatem suam.
BAL. Fuit occasio, si vellet, iam pridem argentum ut daret.     285
CAL. Quid, si non habui? BAL. Si amabas, invenires mutuom,
ad danistam devenires, adderes faenusculum,
surruperes patri. PS. Surruperet hic patri, audacissume?
non periclumst ne quid recte monstres. BAL. Non lenoniumst.
CAL. Egon patri surrupere possim quicquam, tam cauto seni?      290
atque adeo, si facere possim, pietas prohibet. BAL. Audio.
pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio.
sed cum pietatem te amori video tuo praevortere,
omnes <homines> tibi patres sunt? nullus est tibi quem roges
mutuom argentum? CAL. Quin nomen quoque iam interiit mutuom.    295
PS. Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri,
qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini,
postilla omnes cautiores sunt, ne credant alteri.
CAL. Nimis miser sum, nummum nusquam reperire argenti queo;
ita miser et amore pereo et inopia argentaria.              300
BAL. Eme die caeca hercle olivom, id vendito oculata die:
iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae.
CAL. Perii, annorum lex me perdit quinavicenaria.
metuont credere omnes. BAL. Eadem est mihi lex: metuo credere.
PS. Credere autem? eho an paenitet te, quanto hic fuerit usui?         305
BAL. Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data;
det, det usque: quando nil sit, simul amare desinat.
CAL. Nilne te miseret? BAL. Inanis cedis, dicta non sonant.
atque ego te vivom salvomque vellem. PS. Eho an iam mortuost?
BAL. Vtut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost:       310
ilico vixit amator, ubi lenoni supplicat.
semper tu ad me cum argentata accedito querimonia;
nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi,
apud novercam querere. PS. Eho an umquam tu huius nupsisti patri?
BAL. Di melius faciant. PS. Face hoc quod te rogamus, Ballio,       315
mea fide, si isti formidas credere. ego in hoc triduo
aut terra aut mari alicunde evolvam id argentum tibi.
B. Tibi ego credam? P. Quor non? B. Quia pol qua opera credam tibi,
una opera alligem fugitivam canem agninis lactibus.
CAL. Sicine mi abs te bene merenti male refertur gratia?                 320
BAL. Quid nunc vis? CAL. Vt opperiare hos sex dies aliquos modo,
ne illam vendas neu me perdas hominem amantem. BAL. Animo bono es.
vel sex menses opperibor. CAL. Euge, homo lepidissume.
BAL. Immo vin etiam te faciam ex laeto laetantem magis?
CAL. Quid iam? BAL. Quia enim non venalem iam habeo Phoenicium.       325
CAL. Non habes? BAL. Non hercle vero. CAL. Pseudole, ei accerse hostias,
victumas, lanios, ut ego huic sacruficem summo Iovi;
nam hic mihi nunc est multo potior Iuppiter quam Iuppiter.
BAL. Nolo victumas: agninis me extis placari volo.
CAL. Propera, quid stas? ei accerse agnos. audin quid ait Iuppiter?      330
PS. Iam hic ero; verum extra portam mi etiam currendumst prius.
CAL. Quid eo? PS. Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis,
eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero,
ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.
BAL. I in malam crucem. PS. Istuc ibit Iuppiter lenonius.                  335
[BAL. Ex tua re est, ut ego emoriar. PS. Quidum? BAL. Ego dicam tibi:
quia edepol, dum ego vivos vivam, numquam eris frugi bonae.]
BAL. Ex tua re non est, ut ego emoriar. PS. Quidum? BAL. Sic, quia
si ego emortuos sim, Athenis te sit nemo nequior.
CAL. Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te rogo.           340
non habes venalem amicam tu meam Phoenicium?
BAL. Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi.
CAL. Quo modo? BAL. Sine ornamentis, cum intestinis omnibus.
CAL. Meam tu amicam vendidisti? BAL. Valde, viginti minis.
CAL. Viginti minis? BAL. Vtrum vis, vel quater quinis minis,         345
militi Macedonio, et iam quindecim habeo minas.
CAL. Quid ego ex te audio? BAL. Amicam tuam esse factam argenteam.
CAL. Cur id ausu's facere? BAL. Libuit, mea fuit. CAL. Eho, Pseudole,
ei, gladium adfer. PS. Quid opus gladio? CAL. Qui hunc occidam atque me.
PS. Quin tu ted occidis potius? nam hunc fames iam occiderit.          350
CAL. Quid ais, quantum terra ~ tegit hominum periurissume?
iuravistin te illam nulli venditurum nisi mihi?
BAL. Fateor. CAL. Nempe conceptis verbis? BAL. Etiam consutis quoque.
CAL. Periuravisti, sceleste. BAL. At argentum intro condidi.
ego scelestus nunc argentum promere possum domo:                        355
tu qui pius, istoc es genere gnatus, nummum non habes.
CAL. Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis. PS. Licet.
numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu.
CAL. Ingere mala multa. PS. Iam ego te differam dictis meis.
impudice. BAL. Itast. CAL. Sceleste. BAL. Dicis vera. PS. Verbero.    360
BAL. Quippini? CAL. Bustirape. BAL. Certo. PS. Furcifer. BAL.
     Factum optume.
CAL. Sociofraude. BAL. Sunt mea istaec. PS. Parricida. BAL. Perge tu.
CAL. Sacrilege. BAL. Fateor. PS. Periure. BAL. Vetera vaticinamini.
CAL. Legirupa. BAL. Valide. PS. Permities adulescentum. BAL. Acerrume.
CAL. Fur. BAL. Babae. PS. Fugitive. BAL. Bombax. CAL. Fraus populi.     365
   BAL. Planissume.
PS. Fraudulente. CAL. Impure. PS. Leno. CAL. Caenum. BAL. Cantores probos.
CAL. Verberavisti patrem atque matrem. BAL. Atque occidi quoque,
potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam?
PS. In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.
BAL. Numquid aliud etiam voltis dicere? CAL. Ecquid te pudet?       370
BAL. Ten, amatorem esse inventum inanem quasi cassam nucem?
verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi,
nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas,
sicut haec est praestituta summa ei argento dies,
si id non adfert, posse opinor facere me officium meum.                 375
CAL. Quid id est? BAL. Si tu argentum attuleris, cum illo perdidero fidem:
hoc meum est officium. ego, operae si sit, plus tecum loquar;
sed sine argento frustra es qui me tui misereri postulas.
haec meast sententia, ut tu hinc porro quid agas consulas.
CAL. Iamne abis? BAL. Negoti nunc sum plenus.-- PS. Paulo post magis.     380
illic homo meus est, nisi omnes di me atque homines deserunt.
exossabo ego illum simulter itidem ut murenam coquos.
nunc, Calidore, te mihi operam dare volo. CAL. Ecquid imperas?
PS. Hoc ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo;
ad eam rem usust homine astuto, docto, cauto et callido,          385
qui imperata ecfecta reddat, non qui vigilans dormiat.
CAL. Cedo mihi, quid es facturus? PS. Temperi ego faxo scies.
nolo bis iterari, sat sic longae fiunt fabulae.
C. Optumum atque aequissimum oras. PS. Propera, adduc hominem cito.
CAL. Pauci ex multis sunt amici, homini qui certi sient.         390
PS. Ego scio istuc. ergo utrumque, tibi nunc dilectum para
ex multis atque exquire illinc unum qui certus siet.
CAL. Iam hic faxo aderit.-- PS. Potin ut abeas? tibi moram dictis creas.

I.iv
postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole.
quid nunc acturu's, postquam erili filio                 395
largitu's dictis dapsilis? ubi sunt ea?
quoi neque paratast gutta certi consili,
[neque adeo argenti--neque nunc quid faciam scio.]
neque exordiri primum unde occipias habes,
neque ad detexundam telam certos terminos.        400
sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi,
quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen,
facit illud veri simile, quod mendacium est,
nunc ego poeta fiam: viginti minas,
quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen.     405
[atque ego me iam pridem huic daturum dixeram
et volui inicere tragulam in nostrum senem;
verum is nescio quo pacto praesensit prius.]
sed comprimundast vox mihi atque oratio:
erum eccum video huc Simonem una simul        410
cum suo vicino Calliphone incedere.
ex hoc sepulcro vetere viginti minas
effodiam ego hodie, quas dem erili filio.
nunc huc concedam, unde horum sermonem legam.

I.v
SIMO Si de damnosis aut si de amatoribus        415
dictator fiat nunc Athenis Atticis,
nemo anteveniat filio, credo, meo:
ita nunc per urbem solus sermoni omnibust,
eum velle amicam liberare et quaerere
argentum ad eam rem. hoc alii mihi renuntiant;      420
atque id iam pridem sensi et subolebat mihi,
sed dissimulabam. PS. Iam illi fetet filius.
occisa est haec res, haeret hoc negotium.
quo in commeatum volui argentarium
proficisci, ibi nunc oppido opsaeptast via.         425
praesensit: nihil est praedae praedatoribus.
CALLIPHO Homines qui gestant quique auscultant crimina,
si meo arbitratu liceat, omnes pendeant,
gestores linguis, auditores auribus.
nam istaec quae tibi renuntiantur, filium         430
te velle amantem argento circumducere,
fors fuat an istaec dicta sint mendacia;
sed si sint ea vera, ut nunc mos est, maxume,
quid mirum fecit? quid novom, adulescens homo
si amat, si amicam liberat? PS. Lepidum senem.       435
SIM. Vetus nolo faciat. CAL. At enim nequiquam nevis;
vel tu ne faceres tale in adulescentia.
probum patrem esse oportet qui gnatum suom
esse probiorem quam ipsus fuerit postulet.
nam tu quod damni et quod fecisti flagiti            440
populo viritim potuit dispertirier.
idne tu mirare, si patrissat filius?
PS. O Zeu, quam pauci estis homines commodi. em,
illic est pater patrem esse ut aequom est filio.
SIM. Quis hic loquitur? meus est hic quidem servos Pseudolus.   445
hic mihi corrumpit filium, scelerum caput;
hic dux, hic illi est paedagogus, hunc ego
cupio excruciari. CAL. Iam istaec insipientiast,
iram in promptu gerere. quanto satius est
adire blandis verbis atque exquaerere,            450
sintne illa necne sint quae tibi renuntiant.
bonus animus in mala re dimidiumst mali.
SIM. Tibi auscultabo. PS. Itur ad te, Pseudole.
orationem tibi para advorsum senem.
erum saluto primum, ut aequomst; postea,        455
si quid superfit, vicinos impertio.
SIM. Salve. quid agitur? PS. Statur hic ad hunc modum.
SIM. Statum vide hominis, Callipho, quam basilicum.
CAL. Bene confidenterque adstitisse intellego.
PS. Decet innocentem qui sit atque innoxium          460
servom superbum esse, apud erum potissimum.
CAL. Sunt quae te volumus percontari, quae quasi
per nebulam nosmet scimus atque audivimus.
SIM. Conficiet iam te hic verbis, ut tu censeas
non Pseudolum, sed Socratem tecum loqui.             465
PS. Itast, iam pridem tu me spernis, sentio.
parvam esse apud te mihi fidem ipse intellego.
cupis me esse nequam: tamen ero frugi bonae.
SIM. Fac sis vocivas, Pseudole, aedis aurium,
mea ut migrare dicta possint quo volo.                     470
PS. Age loquere quidvis, tametsi tibi suscenseo.
SIM. Mihin domino servos tu suscenses? PS. Tam tibi
mirum id videtur? SIM. Hercle qui, ut tu praedicas,
cavendum est mi aps te irato; atque alio tu modo
me verberare atque ego te soleo cogitas.                  475
quid censes? CAL. Edepol merito esse iratum arbitror,
quom apud te parvast ei fides. SIM. Iam sic sino;
iratus sit: ego, ne quid noceat, cavero.
sed quid ais? quid hoc, quod te rogo? PS. Si quid vis, roga.
quod scibo, Delphis tibi responsum dicito.             480
SIM. Advorte ergo animum et fac sis promissi memor.
quid ais? ecquam scis filium tibicinam
meum amare? PS. Nai gar. SIM. Liberare quam velit?
PS. Kai touto nai gar. SIM. Ecquas viginti minas
[per sycophantiam atque per doctos dolos]             485
paritas ut auferas a me? PS. Abs te ego auferam?
SIM. Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet?
fatere, dic. PS. Kai touto nai, kai touto nai.
CAL. Fatetur. SIM. Dixin, Callipho, dudum tibi?
CAL. Memini. SIM. Quor haec, tu ubi rescivisti ilico,      490
celata me sunt? quor non rescivi? PS. Eloquar.
quia nolebam ex me morem progigni malum,
erum ut servos criminaret apud erum.
SIM. Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi.
CAL. Numquid peccatum est, Simo? SIM. Immo maxime. 495
PS. Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho;
peccata mea sunt. animum advorte nunciam.
quapropter te expertem amoris nati habuerim? ~
pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi.
SIM. Non a me scibas pistrinum in mundo tibi,        500
cum ea mussitabas? PS. Scibam. SIM. Quin dictum est mihi?
PS. Quia illud malum aderat, istuc aberat longius;
illud erat praesens, huic erant dieculae.
SIM. Quid nunc agetis? nam hinc quidem a me non potest
argentum auferri, qui praesertim senserim.               505
ne quisquam credat nummum, iam edicam omnibus.
PS. Numquam edepol quoiquam supplicabo, dum quidem
tu vives. tu mihi hercle argentum dabis,
abs te equidem sumam. SIM. Tu a me sumes? PS. Strenue.
SIM. Excludito mi hercle oculum, si dedero. PS. Dabis.       510
iam dico ut a me caveas. SIM. Certe edepol scio,
si apstuleris, mirum et magnum facinus feceris.
PS. Faciam. SIM. Si non apstuleris? PS. Virgis caedito.
sed quid, si apstulero? SIM. Do Iovem testem tibi,
te aetatem impune habiturum. PS. Facito ut memineris.        515
SIM. Egon ut cavere nequeam, cui praedicitur?
PS. Praedico, ut caveas. dico, inquam, ut caveas. cave.
em istis mihi tu hodie manibus argentum dabis.
CAL. Edepol mortalem graphicum, si servat fidem.
PS. Servitum tibi me abducito, ni fecero.                     520
CAL. Bene atque amice dicis. ~nam nunc, nam meust.
PS. Vin etiam dicam quod vos magis miremini?
CAL. Studeo hercle audire, nam ted ausculto lubens.
[SIM. Agedum, nam satis libenter te ausculto loqui.]        523a
PS. Prius quam istam pugnam pugnabo, ego etiam prius
dabo aliam pugnam claram et commemorabilem.
SIM. Quam pugnam? PS. Em ab hoc lenone vicino tuo
per sycophantiam atque per doctos dolos
tibicinam illam, tuos quam gnatus deperit,
ea circumducam lepide lenonem. SIM. Quid est?
PS. Effectum hoc hodie reddam utrumque ad vesperum.         530
SIM. Siquidem istaec opera, ut praedicas, perfeceris,
virtute regi Agathocli antecesseris.
sed si non faxis, numquid causaest, ilico
quin te in pistrinum condam? PS. Non unum in diem [modo],
verum hercle in omnis, quantumst; sed si effecero,                 535
dabin mi argentum, quod dem lenoni, ilico,
tua voluntate? CAL. Ius bonum orat Pseudolus;
dabo inque. SIM. At enim scin quid mihi in mentem venit?
quid si hisce inter se consenserunt, Callipho,
aut de compecto faciunt consutis dolis,                            540
qui me argento intervertant? PS. Quis me audacior
sit, si istuc facinus audeam? immo sic, Simo:
si sumus compecti seu consilium umquam iniimus [de istac re]
aut si de ea re umquam inter nos convenimus,
[quasi in libro cum scribuntur calamo litterae]                 544a
stilis me totum usque ulmeis conscribito.
SIM. Indice ludos nunciam, quando lubet.
PS. Da in hunc diem operam, Callipho, quaeso mihi,
ne quo te ad aliud occupes negotium.
CAL. Quin rus ut irem iam heri mecum statueram.
PS. At nunc disturba quas statuisti machinas.                550
CAL. Nunc non abire certum est istac gratia;
lubidost ludos tuos spectare, Pseudole.
et si hunc videbo non dare argentum tibi,
quod dixit, potius quam id non fiat, ego dabo.
SIM. Non demutabo. PS. Namque edepol, si non dabis,    555
clamore magno et multo flagitabere.
agite amolimini hinc vos intro nunciam
ac meis vicissim date locum fallaciis.
CAL. Fiat, geratur mos tibi. PS. Sed te volo
domi usque adesse. CAL. Quin tibi hanc operam dico.--         560
SIM. At ego ad forum ibo. iam hic ero.--PS. Actutum redi.
suspicio est mihi nunc vos suspicarier,
me idcirco haec tanta facinora promittere,
quo vos oblectem, hanc fabulam dum transigam,
neque sim facturus quod facturum dixeram.               565
non demutabo. atque etiam certum, quod sciam,
quo id sim facturus pacto nil etiam scio,
nisi quia futurumst. nam qui in scaenam provenit,
novo modo novom aliquid inventum adferre addecet;
si id facere nequeat, det locum illi qui queat.              570
concedere aliquantisper hinc mi intro lubet,
dum concenturio in corde sycophantias.
<sed mox> exibo, non ero vobis morae;
tibicen vos interibi hic delectaverit.--      573a

ACTVS II

II.i
PSEVDOLVS Pro Iuppiter, ut mihi, quidquid ago, lepide omnia prospereque
    eveniunt:
neque quod dubitem neque quod timeam, meo in pectore conditumst consilium.
nam ea stultitiast, facinus magnum timido cordi credere; nam omnes
res perinde sunt
ut agas, ut eas magni facias; nam ego in meo pectore prius ***
ita paravi copias,
duplicis triplicis dolos perfidias, ut, ubiquomque hostibus congrediar--      580
maiorum meum fretus virtute dicam,
mea industria et malitia fraudulenta--
facile ut vincam, facile ut spoliem meos perduellis meis perfidiis.
nunc inimicum ego hunc communem meum atque vostrorum omnium,
Ballionem, exballistabo lepide: date operam modo;              585
[hoc ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo.]       585a
atque huc meas legiones adducam; si expugno--
facilem hanc rem meis civibus faciam--                                586a
post ad oppidum hoc vetus continuo meum exercitum protinus obducam:
inde me et simul participes omnis meos praeda onerabo atque opplebo,
metum et fugam perduellibus meis me ut sciant natum.
eo sum genere gnatus: magna me facinora decet efficere,     590
quae post mihi clara et diu clueant.
sed hunc quem video? quis hic est qui oculis meis obviam ignobilis obicitur?
lubet scire quid hic veniat cum machaera et huic, quam rem agat, hinc dabo
     insidias.

II.ii
HARPAX Hi loci sunt atque hae regiones quae mi ab ero sunt     594-595
    demonstratae,
ut ego oculis rationem capio quam mi ita dixit erus meus miles,     596
septumas esse aedis a porta ubi ille habitet leno, quoi iussit
symbolum me ferre et hoc argentum. nimis velim, certum qui id mihi faciat,
Ballio leno ubi hic habitat.
PS. [St, tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines       600
    deserunt.]
novo consilio nunc mihi opus est,
nova res subito mi haec obiectast:              601a
hoc praevortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi.
iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.
HARP. Ostium pultabo atque intus evocabo aliquem foras.
PS. Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo;         605
nam ego precator et patronus foribus processi foras.
HARP. Tune es Ballio? PS. Immo vero ego eius sum Subballio.
HARP. Quid istuc verbist? PS. Condus promus sum, procurator peni.
HARP. Quasi te dicas atriensem. PS. Immo atriensi ego impero.
HARP. Quid tu, servon es an liber? PS. Nunc quidem etiam servio.      610
HARP. Ita videre, et non videre dignus qui liber sies.
PS. Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri?
H. Hunc hominem malum esse oportet. P. Di me servant atque amant,
nam haec mihi incus est: procudam ego hodie hinc multos dolos.
H. Quid illic secum solus loquitur? P. Quid ais tu, adulescens? H. Quid est?   615
PS. Esne tu an non es ab illo milite Macedonio,
servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem,
qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas,
quinque debet? HARP. Sum. sed ubi tu me novisti gentium
aut vidisti aut conlocutu's? nam equidem Athenas antidhac              620
numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis.
PS. Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies
praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit.
H. Immo adest. P. Tun attulisti? H. Egomet. P. Quid dubitas dare?     624-625
HARP. Tibi ego dem? PS. Mihi hercle vero, qui res rationesque eri     626
Ballionis curo, argentum accepto [expenso] et quoi debet dato.
HARP. Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis,
tibi libellam argenti numquam credam. PS. Dum tu sternuas,
res erit soluta. HARP. Vinctam potius sic servavero.                   630
PS. Vae tibi, tu inventu's vero, meam qui furcilles fidem.
quasi mihi non sescenta tanta soli soleant credier.
HARP. Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi.
PS. Quasi tu dicas me te velle argento circumducere.
HARP. Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer.     635
sed quid est tibi nomen? PS. Servos est huic lenoni Surus,
eum esse me dicam. Surus sum. H. Surus? P. Id est nomen mihi.
HARP. Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas,
ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi?
PS. Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi,                 640
magis erit solutum, quasi ipsi dederis. HARP. At enim scin quid est?
reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio,
hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas.
ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini.
PS. At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem.               645
HARP. Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi,
rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato.
nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere.
PS. Scio equidem: [ut] qui argentum adferret atque expressam imaginem
suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem.                 650
nam hic quoque exemplum reliquit eius. HARP. Omnem rem tenes.
PS. Quid ego ni teneam? HARP. Dato istunc sumbolum ergo illi. P. Licet.
sed quid est tibi nomen? HARP. Harpax. PS. Apage te, Harpax, hau places;
huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid harpax feceris.
HARP. Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est.      655
PS. Pol te multo magis opinor vasa ahena ex aedibus.
HARP. Non ita est. sed scin quid te oro, Sure? PS. Sciam si dixeris.
HARP. Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam,
apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem.
PS. Quid nunc vis? HARP. Inde ut me arcessas, erus tuos ubi venerit.
me volo curare. PS. Sane sapis et consilium placet.
sed vide sis ne in quaestione sis, quando arcessam, mihi.
HARP. Quin ubi prandero, dabo operam somno. PS. Sane censeo.
HARP. Numquid vis? PS. Dormitum ut abeas. HARP. Abeo.-- PS. Atque  665
    audin, Harpage?
iube sis te operiri: beatus eris, si consudaveris.

II.iii
di immortales, conservavit me illic homo adventu suo.
suo viatico redduxit me usque ex errore in viam.
nam ipsa mi Opportunitas non potuit opportunius
advenire quam haec allatast mi opportune epistula.          670
nam haec allata cornu copiaest, ubi inest quidquid volo:
hic doli, hic fallaciae omnes, hic sunt sycophantiae,
hic argentum, hic amica amanti erili filio.
atque ego nunc me ut gloriosum faciam et copi pectore:
quo modo quicque agerem, ut lenoni surruperem mulierculam,     675
iam instituta ornata cuncta in ordine, animo ut volueram,
certa deformata habebam; sed profecto hoc sic erit:
centum doctum hominum consilia sola haec devincit dea,
Fortuna. atque hoc verum est: proinde ut quisque Fortuna utitur,
ita praecellet atque exinde sapere eum omnes dicimus.          680
bene ubi quoi scimus consilium accidisse, hominem catum
eum esse declaramus, stultum autem illum quoi vortit male.
stulti hau scimus, frusta ut simus, quom quid cupienter dari
petimus nobis, quasi quid in rem sit possimus noscere.
certa mittimus, dum incerta petimus; atque hoc evenit          685
in labore atque in dolore, ut mors obrepat interim.
sed iam satis est philosophatum. nimis diu et longum loquor.
di immortales, aurichalco contra non carum fuit
meum mendacium, hic modo quod subito commentus fui,
quia lenonis me esse dixi. nunc ego hac epistula                  690
tris deludam, erum et lenonem et qui hanc dedit mi epistulam.
euge, par pari aliud autem quod cupiebam contigit:
venit eccum Calidorus, ducit nescio quem secum simul.

II.iv
CALIDORVS Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia:
scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam.                     695
CHARINVS Commemini omnia: id tu modo, me quid vis facere, fac sciam.
[CAL. Quom haec tibi alia sum elocutus, vix rem scis de symbolo.      696a
CHAR. Omnia, inquam. tu modo quid me facere vis fac ut sciam.]      696b
CAL. Pseudolus mi ita imperavit, ut aliquem hominem strenuom
benevolentem adducerem ad se. CHAR. Servas imperium probe;
nam et amicum et benevolentem ducis. sed istic Pseudolus
novos mihist. CAL. Nimium est mortalis graphicus, ~heuretes mihi est.   700
is mihi haec sese ecfecturum dixit quae dixi tibi.
PS. Magnufice hominem compellabo. CAL. Quoia vox resonat? PS. Io,
io te te, turanne, te te ego, qui imperitas Pseudolo,
quaero, quoi ter trina triplicia, tribus modis tria gaudia,
artibus tribus tris demeritas dem laetitias, de tribus             705
fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam;           705a
in libello hoc obsignato ad te attuli pauxillulo.
CAL. Illic homost. CHAR. Vt paratragoedat carnufex. PS. Confer gradum
contra pariter, porge audacter ad salutem bracchium.
CAL. Dic utrum Spemne an Salutem te salutem, Pseudole?
PS. Immo utrumque. CHAR. Vtrumque, salve. sed quid actumst? PS.   710
     Quid times?
CAL. Attuli hunc. PS. Quid, attulisti? CAL. Adduxi volui dicere.
PS. Quis istic est? CAL. Charinus. PS. Euge. Iam ch5arin touto poiou.
CHAR. Quin tu si quid opust, mi audacter imperas? PS. Tam gratiast.
bene sit tibi, Charine. nolo tibi molestos esse nos.
CH. Vos molestos mihi? molestumst mi id quidem. P. Tum igitur mane.      715
CAL. Quid istuc est? PS. Epistulam modo hanc intercepi et sumbolum.
CAL. Sumbolum? quem sumbolum? PS. Qui a milite allatust modo.
eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis,
tuam qui amicam hinc arcessebat, ei os sublevi modo.
CAL. Quo modo? PS. Horum causa haec agitur spectatorum fabula:       720
hi sciunt, qui hic adfuerunt; vobis post narravero.
CAL. Quid nunc agimus? PS. Liberam hodie tuam amicam amplexabere.
CAL. Egone? PS. Tu istic ipsus, inquam, si quidem hoc vivet caput;
si modo mihi hominem invenietis propere. CHAR. Qua facie? PS. Malum,
callidum, doctum, qui quando principium prehenderit,        725
porro sua virtute teneat quid se facere oporteat;
atque qui hic non visitatus saepe sit. CHAR. Si servos est,
numquid refert? PS. Immo multo mavolo quam liberum.
CHAR. Posse opinor me dare hominem tibi malum et doctum domo,
qui a patre advenit Carysto nec dum exiit ex aedibus                  730
quoquam neque Athenas advenit umquam ante hesternum diem.
PS. Bene iuvas. sed quinque inventis opus est argenti minis
mutuis, quas hodie reddam: nam huius mihi debet pater.
CHAR. Ego dabo, ne quaere aliunde. PS. O hominem opportunum mihi.
etiam opust chlamyde et machaera et petaso. CHAR. Possum a me dare.    735
PS. Di immortales, non Charinus mihi hic quidem, sed Copiast.
sed istic servos, ex Carysto qui hic adest, ecquid sapit?
CHAR. Hircum ab alis. PS. Manuleatam tunicam habere hominem addecet.
ecquid is homo habet aceti in pectore? CHAR. Atque acidissumi.
PS. Quid, si opus sit ut dulce promat indidem, ecquid habet? CH. Rogas?    740
murrinam, passum, defrutum, mellam, mel quoivismodi;
quin in corde instruere quondam coepit pantopolium.
PS. Eugepae, lepide, Charine, meo me ludo lamberas.
sed quid nomen esse dicam ego isti servo? CHAR. Simiae.
PS. Scitne in re advorsa vorsari? CHAR. Turbo non aeque citust.     745
PS. Ecquid argutust? CHAR. Malorum facinorum saepissime.
PS. Quid cum manifesto tenetur? CHAR. Anguillast, elabitur.
PS. Ecquid is homo scitust? CHAR. Plebi scitum non est scitius.
PS. Probus homo est, ut praedicare te audio. CHAR. Immo si scias,
ubi te aspexerit, narrabit ultro quid sese velis.                 750
sed quid es acturus? PS. Dicam. ubi hominem exornavero,
subditivom fieri ego illum militis servom volo;
sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis,
mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam.
ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero.                755
CAL. Quid nunc igitur stamus? PS. Hominem cum ornamentis omnibus
exornatum adducite ad me iam ad trapezitam Aeschinum.
sed properate. CAL. Prius illi erimus quam tu.-- PS. Abite ergo ocius.
quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit,
nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst:     760
omnes ordine sub signis ducam legiones meas,
avi sinistra, auspicio liquido atque ex <mea> sententia;
confidentia est inimicos meos me posse perdere.
nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam,
quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam.        765
iam ego hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium.

ACTVS III

III.i
PVER Cui servitutem di danunt lenoniam
puero, atque eidem si addunt turpitudinem,
ne illi, quantum ego nunc corde conspicio meo,
malam rem magnam multasque aerumnas danunt.     770
velut haec mi evenit servitus, ubi ego omnibus
parvis magnisque miseriis praefulcior:
neque ego amatorem mi invenire ullum queo,
qui amet me, ut curer tandem nitidiuscule.
nunc huic lenoni hodie est natalis dies:             775
interminatus est a minimo ad maximum,
si quis non hodie munus misisset sibi,
eum cras cruciatu maximo perbitere.
nunc nescio hercle rebus quid faciam meis;
neque ego illud possum, quod illi qui possunt solent.      780
nunc, nisi lenoni munus hodie misero,
cras mihi potandus fructus est fullonius.
eheu, quam illae rei ego etiam nunc sum parvolus.
atque edepol, ut nunc male eum metuo miser,
si quispiam det qui manus gravior siet,                 785
quamquam illud aiunt magno gemitu fieri,
comprimere dentes videor posse aliquo modo.
sed comprimenda est mihi vox atque oratio:
erus eccum recipit se domum et ducit coquom.

III.ii
BALLIO Forum coquinum qui vocant, stulte vocant,      790
nam non coquinum est, verum furinum est forum.
nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem
coquom, non potui, quam hunc quem duco, ducere,
multiloquom gloriosum insulsum inutilem.
quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit,      795
ut esset hic qui mortuis cenam coquat;
nam hic solus illis coquere quod placeat potest.
COCVS Si me arbitrabare isto pacto, ut praedicas,
cur conducebas? BAL. Inopia: alius non erat.
sed cur sedebas in foro, si eras coquos,                   800
tu solus praeter alios? COC. Ego dicam tibi:
hominum vitio ego sum factus improbior coquos,
non meopte ingenio. BAL. Qua istuc ratione? COC. Eloquar.
quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom,
nemo illum quaerit qui optimus et carissimust:           805
illum conducunt potius qui vilissimust.
hoc ego fui hodie solus obsessor fori.
illi drachmissent miseri: me nemo potest
minoris quisquam nummo ut surgam subigere.
non ego item cenam condio ut alii coqui,                  810
qui mihi condita prata in patinis proferunt,
boves qui convivas faciunt herbasque oggerunt,
eas herbas herbis aliis porro condiunt:
indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus,
apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum,        815
eo laserpici libram pondo diluont,
teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt
prius quam triverunt oculi ut extillent facit.
ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt,
non condimentis condiunt, sed strigibus,               820
vivis convivis intestina quae exedint.
hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt,
quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt,
formidulosas dictu, non essu modo.
quas herbas pecudes non edunt, homines edunt.   825
BAL. Quid tu? divinis condimentis utere,
qui prorogare vitam possis hominibus,
qui ea culpes condimenta? COC. Audacter dicito;
nam vel ducenos annos poterunt vivere
meas qui essitabunt escas quas condivero.           830
nam ego cocilendrum quando in patinas indidi
aut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem,
eaepse sese [patinae] fervefaciunt ilico.
haec ad Neptuni pecudes condimenta sunt:
terrestris pecudes cicimalindro condio,                835
hapalocopide aut cataractria. BAL. At te Iuppiter
dique omnes perdant cum condimentis tuis
cumque tuis istis omnibus mendaciis.
COC. Sine sis loqui me. BAL. Loquere, atque i in malam crucem.
COC. Vbi omnes patinae fervont, omnis aperio:          840
is odos dimissis manibus in caelum volat.
BAL. Odos dimissis manibus? COC. Peccavi insciens.
BAL. Quidum? COC. Dimissis pedibus volui dicere.
eum odorem cenat Iuppiter cottidie.
BAL. Si nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter?        845
COC. It incenatus cubitum. BAL. I in malam crucem.
istacine causa tibi hodie nummum dabo?
COC. Fateor equidem esse me coquom carissumum;
verum pro pretio facio ut opera appareat
mea quo conductus venio. BAL. Ad furandum quidem.    850
COC. An tu invenire postulas quemquam coquom
nisi miluinis aut aquilinis ungulis?
BAL. An tu coquinatum te ire quoquam postulas,
quin ibi constrictis ungulis cenam coquas?
nunc adeo tu, qui meus es, iam edico tibi,           855
ut nostra properes amoliri omnia,
tum ut huius oculos in oculis habeas tuis:
quoquo hic spectabit, eo tu spectato simul;
si quo hic gradietur, pariter progredimino;
manum si protollet, pariter proferto manum:       860
suom si quid sumet, id tu sinito sumere;
si nostrum sumet, tu teneto altrinsecus.
si iste ibit, ito, stabit, astato simul;
si conquiniscet istic, conquiniscito.
item his discipulis privos custodes dabo.           865
COC. Habe modo bonum animum. BAL. Quaeso, qui possum, doce,
bonum animum habere qui te ad me adducam domum?
COC. Quia sorbitione faciam ego hodie te mea,
item ut Medea Peliam concoxit senem,
quem medicamento et suis venenis dicitur        870
fecisse rursus ex sene adulescentulum,
item ego te faciam. BAL. Eho, an etiam es veneficus?
COC. Immo edepol vero hominum servator. BAL. Ehem,
quanti istuc unum me ~coquinare perdoces?                          874-875
COC. Quid? BAL. Vt te servem, ne quid surripias mihi.   876
COC. Si credis, nummo; si non, ne mina quidem.
sed utrum tu amicis hodie an inimicis tuis
daturu's cenam? BAL. Pol ego amicis scilicet.
COC. Quin tuos inimicos potius quam amicos vocas?      880
nam ego ita convivis cenam conditam dabo
hodie atque ita suavi suavitate condiam:
ut quisque quicque conditum gustaverit,
ipsus sibi faciam ut digitos praerodat suos.
BAL. Quaeso hercle, prius quam quoiquam convivae dabis,     885
gustato tute prius et discipulis dato,
ut praerodatis vostras furtificas manus.
COC. Fortasse haec tu nunc mihi non credis quae loquor.
BAL. Molestus ne sis, nimium [iam] tinnis; non taces?
em illic ego habito. intro abi et cenam coque.                   890
propera. PVER Quin tu is accubitum, et convivas cedo,
corrumpitur iam cena.-- BAL. Em, subolem sis vide:
iam hic quoque scelestus est, coqui sublingulo.
profecto quid nunc primum caveam nescio,
ita in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est.          895
nam mi hic vicinus apud forum paulo prius,
pater Calidori, opere edixit maxumo,
ut mihi caverem a Pseudolo servo suo,
ne fidem ei haberem. nam eum circum ire in hunc diem,
ut me, si posset, muliere intervorteret;                         900
eum promisisse firmiter dixit sibi,
sese abducturum a me dolis Phoenicium.
nunc ibo intro atque edicam familiaribus,
profecto ne quis quicquam credat Pseudolo.--

ACTVS IV

IV.i
PSEVDOLVS Si umquam quemquam di immortales voluere esse auxilio adiutum,    905
tum me et Calidorum servatum volunt esse et lenonem extinctum,
quom te adiutorem genuerunt mihi tam doctum hominem atque astutum.
sed ubi illic est? sumne ego homo insipiens, qui haec mecum egomet loquar solus?
dedit verba mihi hercle, ut opinor:
malus cum malo stulte cavi.                                    909a
tum pol ego interii, homo si ille abiit, neque hoc opus quod volui hodie efficiam.
sed eccum video verbeream statuam: ut it, ut magnifice infert sese.
ehem, te hercle ego circumspectabam, nimis metuebam male, ne abiisses.
SIMIA Fuit meum officium ut facerem, fateor.
PS. Vbi restiteras? SIM. Vbi mihi libitum est.                        913a
PS. Istuc *** ego satis scio. SIM. Quor ergo quod scis me rogas?
PS. At hoc volo monere te. SIM. Monendus ne me moneas.
PS. Nimis tandem ego aps te contemnor.
SIM. Quippe ego te ni contemnam,
stratioticus homo qui cluear?
PS. Iam hoc volo quod occeptumst agi. SIM. Numquid agere aliud me vides?
PS. Ambula ergo cito. SIM. Immo otiose volo.              920
PS. Haec ea occasiost: dum ille dormit, volo
tu prior ut occupes adire.
SIM. Quid properas? placide, ne time.
ita ille faxit Iuppiter,                           923a
ut ille palam ibidem adsiet,
quisquis illest, qui adest a milite.       924a
numquam edepol erit ille potior
Harpax quam ego. habe animum bonum:           925a
pulchre ego hanc explicatam tibi rem dabo.
sic ego illum dolis atque mendaciis
in timorem dabo militarem advenam,
ipsus sese ut neget esse eum qui siet
meque ut esse autumet qui ipsus est. PS. Qui potest?          930
SIM. Occidis me, cum istuc rogitas. PS. O hominem lepidum.
SIM. Te quoque etiam dolis atque mendaciis,
qui magister mihi es, antidibo, ut scias.
PS. Iuppiter te mihi servet. SIM. Immo mihi.
sed vide, ornatus hic me satin condecet?                  935
PS. Optume habet. SIM. Esto.                              935a
PS. Tantum tibi boni di immortales duint quantum tu tibi optes;
nam si exoptem, quantum dignu's tantum dent, minus nihilo sit.
neque ego hoc homine quemquam vidi magis malum et maleficum.
SIM. Tun id mihi? PS. Taceo.                              938a
sed ego quae tibi bona dabo et faciam, si hanc sobrie rem accurassis.
SIM. Potin ut taceas? memorem immemorem facit qui monet quod memor meminit.
teneo, omnia in pectore condita sunt, meditati sunt mihi doli docte.
PS. Probus est hic homo. SIM. Neque hic est neque ego. PS. At vide ne titubes.
    SIM. Potin ut taceas?
PS. Ita me di ament-- SIM. Ita non facient: mera iam mendacia fundes.
PS. Vt ego ob tuam, Simia, perfidiam te amo et metuo et magni facio.
SIM. Ego istuc aliis dare condidici: mi optrudere non potes palpum.           945
PS. Vt ego accipiam te hodie lepide, ubi effeceris hoc opus, SIM. Ha ha hae.
PS. Lepido victu, vino, unguentis et inter pocula pulpamentis;
ibidem una aderit mulier lepida, tibi savia super savia quae det.
SIM. Lepide accipis me. PS. Immo si efficies, tum faxo magis <id> dicas.
SIM. Nisi effecero, cruciabiliter carnifex me accipito.                  950
sed propera mihi monstrare, ubi sit os lenonis aedium.
PS. Tertium hoc est. SIM. St, tace, aedes hiscunt. PS. Credo, animo malest
aedibus. SIM. Quid iam? PS. Quia edepol ipsum lenonem evomunt.
SIM. Illicinest? PS. Illic est. SIM. Mala mercist *** PS. Illuc sis vide,
ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet.                955

IV.ii
BALLIO Minus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom,
nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum.
PS. Heus tu, nunc occasio est et tempus. SIM. Tecum sentio.
PS. Ingredere in viam dolose: ego hic in insidiis ero.
SIM. Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumum           960
angiportum, in id angiportum me devorti iusserat;
quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio.
BAL. Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat?
peregrina facies videtur hominis atque ignobilis.
SIM. Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius.            965
BAL. Ad me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium?
SIM. Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo.
BAL. Eho, an non prius salutas? SIM. Nulla est mihi salus dataria.
B. Nam pol hinc tantumdem accipies. PS. Iam inde a principio probe.    969-970
SIM. Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo.                   971
BAL. Egomet me. SIM. Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas,
nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit.
PS. Salvos sum, iam philosophatur. SIM. Hominem ego hic quaero malum,
legirupam, impurum, peiurum atque impium. BAL. Me quaeritat,          975
nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo.
quid est ei homini nomen? SIM. Leno Ballio. BAL. Scivin ego?
ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeris. SIM. Tune es Ballio?
BAL. Ego enim vero is sum. SIM. Vt vestitu's, es perfossor parietum.   979-980
BAL. Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum.            981
SIM. Erus meus tibi me salutem multam voluit dicere.
hanc epistulam accipe a me, hanc me tibi iussit dare.
BAL. Quis is homost qui iussit? PS. Perii, nunc homo in medio lutost;
nomen nescit, haeret haec res. BAL. Quem hanc misisse ad me autumas?   985
SIM. Nosce imaginem: tute eius nomen memorato mihi,
ut sciam te Ballionem esse ipsum. BAL. Cedo mi epistulam.
SIM. Accipe et cognosce signum. BAL. Oh, Polymachaeroplagides
purus putus est ipsus. novi. heus, Polymachaeroplagides
nomen est. SIM. Scio iam me recte tibi dedisse epistulam,            990
postquam Polymachaeroplagidem elocutus nomen es.
BAL. Quid agit is? SIM. Quod homo edepol fortis atque bellator probus.
sed propera hanc pellegere quaeso epistulam--ita negotium est--
atque accipere argentum actutum mulieremque emittere.
nam necessest hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi,      995
ita erus meus est imperiosus. BAL. Novi, notis praedicas.
SIM. Propera pellegere epistulam ergo. BAL. Id ago, si taceas modo.
'miles lenoni Ballioni epistulam
conscriptam mittit Polymachaeroplagides,
imagine obsignatam quae inter nos duo                 1000
convenit olim.' sumbolust in epistula.
[video, et cognosco signum. sed in epistula
nullam salutem mittere scriptam solet?
SIM. Ita militaris disciplinast, Ballio:
manu salutem mittunt benevolentibus;                  1005
eadem malam rem mittunt malevolentibus.
sed, ut occepisti, perge opera experirier
quid epistula ista narret. BAL. Ausculta modo.]
'Harpax calator meus est, ad te qui venit--'
tun es is Harpax? SIM. Ego sum, atque ipse harpax quidem.    1010
BAL. 'Qui epistulam istam fert; ab eo argentum accipi,
cum eo simitu mulierem mitti volo.
salutem scriptam dignum est dignis mittere:
te si arbitrarem dignum, misissem tibi.'
SIM. Quid nunc? BAL. Argentum des, abducas mulierem.         1015
SIM. Vter remoratur? BAL. Quin sequere ergo intro.-- SIM. Sequor.--

IV.iii
PS. Peiorem ego hominem magisque vorsute malum
numquam edepol quemquam vidi, quam hic est Simia;
nimisque ego illum hominem metuo et formido male,
ne malus item erga me sit ut erga illum fuit,                  1020
ne in re secunda nunc mi obvertat cornua,
si occasionem capsit qui sit <mihi> malus;
atque edepol equidem nolo, nam illi bene volo.
nunc in metu sum maximo, triplici modo:                    1024-1025
primum omnium iam hunc comparem metuo meum,   1026
ne deserat med atque ad hostis transeat;
metuo autem, ne erus redeat etiam dum a foro,
ne capta praeda capti praedones fuant.
quom haec metuo, metuo ne ille huc Harpax advenat    1030
prius quam hinc hic Harpax abierit cum muliere.
perii hercle, nimium tarde egrediuntur foras.
cor conligatis vasis expectat meum,
si non educat mulierem secum simul,            1034-1035
ut exulatum ex pectore aufugiat meo.            1036
victor sum, vici cautos custodes meos.

IV.iv
SIMIA Ne plora, nescis ut res sit, Phoenicium,
verum haud multo post faxo scibis accubans.
non ego te ad illum duco dentatum virum         1040
Macedoniensem, qui te nunc flentem facit:
cuiam esse te vis maxime, ad eum ducere:
Calidorum haud multo post faxo amplexabere.
PS. Quid tu intus quaeso desedisti quam diu?
mihi cor retunsumst oppugnando pectore.      1045
SIM. Occasionem repperisti, verbero,
ubi perconteris me, insidiis hostilibus?
quin hinc metimur gradibus militariis?
PS. Atque edepol, quamquam nequam homo es, recte mones. 1049-1050
ite hac triumphi ad cantharum recta via.--      1051

IV.v
BALLIO Hahae, nunc demum mi animus in tuto est loco,
postquam iste hinc abiit atque abduxit mulierem.
iube nunc venire Pseudolum, scelerum caput,
et abducere a me mulierem fallaciis.                   1055
conceptis hercle verbis, satis certo scio,
ego periurare me mavellem miliens,
quam mi illum verba per deridiculum dare.
nunc deridebo hercle hominem, si convenero;
verum in pistrino credo, ut convenit, fore.        1060
nunc ego Simonem mi obviam veniat velim,
ut mea laetitia laetus promiscam siet.

IV.vi
SIMO Viso quid rerum meus Vlixes egerit,
iamne habeat signum ex arce Ballionia.
BAL. O fortunate, cedo fortunatam manum,       1065
Simo. SIM. Quid est? BA. Iam-- SIM. Quid iam? BAL. Nihil est quod
    metuas. SIM. Quid est?
venitne homo ad te? BAL. Non. SIM. Quid est igitur boni?
BAL. Minae viginti sanae et salvae sunt tibi,
hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus.
SIM. Velim quidem hercle. BAL. Roga me viginti minas,    1070
si ille hodie illa sit potitus muliere
sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit,
[roga opsecro hercle, gestio promittere.]
omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias;
atque etiam habeto mulierem dono tibi.               1075
SIM. Nullum periclumst, quod sciam, stipularier,
ut concepisti verba: viginti minas
dabin? BAL. Dabuntur. SIM. Hoc quidem actumst hau male.
[sed convenistin hominem? BAL. Immo ambo simul.
SIM. Quid ait? quid narrat? quaeso, quid dixit tibi?       1080
BAL. Nugas theatri, verba quae in comoediis
solent lenoni dici, quae pueri sciunt:
malum et scelestum et peiurum aibat esse me.
SIM. Pol hau mentitust. BAL. Ergo haud iratus fui:
nam quanti refert ei nec recte dicere,                               1085
qui nihili faciat quique infitias non eat?]
SIM. Quid est? quid non metuam ab eo? id audire expeto.
BAL. Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest,
a me. meministin tibi me dudum dicere,
eam veniisse militi Macedonio?                                      1090
SIM. Memini. BAL. Em illius servos huc ad me argentum attulit
et obsignatum sumbolum, SIM. Quid postea?
BAL. Qui inter me atque illum militem convenerat:
is secum abduxit mulierem hau multo prius.
SIM. Bonan fide istuc dicis? BAL. Vnde ea sit mihi?   1095
SIM. Vide modo, ne illic sit contechnatus quippiam.
BAL. Epistula atque imago me certum facit;
quin illam [quidem iam] in Sicyonem ex urbe abduxit modo.
SIM. Bene hercle factum. quid ego cesso Pseudolum
facere ut det nomen ad molas coloniam?                         1100
sed quis hic homo est chlamydatus? BAL. Non edepol scio,
nisi ut observemus quo eat aut quam rem gerat.

IV.vii
HARPAX Malus et nequam est homo qui nihili eri imperium sui servos facit,
nihilist autem suom qui officium facere immemor est, nisi est admonitus.
nam qui liberos [esse] ilico se arbitrantur,                    1105
ex conspectu eri si sui se abdiderunt,
luxantur, lustrantur, comedunt quod habent, ei nomen diu
servitutis ferunt.
nec boni ingeni quicquam in is inest,
nisi ut improbis se artibus teneant. ~                           1110
cum his mihi nec locus
nec sermo convenit neque is umquam nobilis fui.
ego, ut mi imperatumst, etsi abest, hic adesse erum arbitror.
nunc ego illum metuo,
quom hic non adest, ne quom adsiet metuam. ei rei operam dabo. 1115
nam in taberna usque adhuc, si veniret Syrus,
cui dedi sumbolum, mansi, uti iusserat:
leno ubi esset domi, me aibat arcessere;
verum ubi is non venit nec vocat,
venio huc ultro, ut sciam, quid rei sit, ne illic homo me ludificetur.      1120
neque quicquamst melius, quam ut hoc pultem atque aliquem evocem hinc intus.
leno argentum hoc volo
a me accipiat atque amittat mulierem mecum simul.
BAL. Heus tu. SIM. Quid vis? BAL. Hic homo meus est. SIM. Quidum?
   BAL. Quia praeda haec meast:
scortum quaerit, habet argentum. iam admordere hunc mihi lubet.    1125
SIM. Iamne illum comessurus es? BAL. Dum recens est
dator, dum calet, devorari decet iam.
boni me viri pauperant, improbi augent;
poplo strenui, mi improbi usui sunt.
SIM. Malum quod tibi di dabunt, sic scelestu's.         1130
HAR. Me nunc commoror, quom has foris non ferio, ut sciam,
sitne Ballio domi.                                                          1131a
BAL. Venus mi haec bona dat, quom hos huc adigit
lucrifugas, damnicupidos, qui se suamque aetatem bene curant,
edunt, bibunt, scortantur: illi sunt alio ingenio atque tu,
qui neque tibi bene esse patere et illis quibus est invides.       1135
HAR. Heus ubi estis vos? BAL. Hic quidem ad me recta habet rectam viam.
[H. Heus ubi estis vos? B. Heus adulescens, quid istic debetur tibi?]
bene ego ab hoc praedatus ibo; novi, bona scaevast mihi.
HAR. Ecquis hoc aperit? BAL. Heus chlamydate, quid istic debetur tibi?
HAR. Aedium dominum lenonem Ballionem quaerito.         1140
BAL. Quisquis es, adulescens, operam fac compendi quaerere.
HAR. Quid iam? BAL. Quia tute ipsus ipsum praesens praesentem vides.
HAR. Tune is es? SIM. Chlamydate, cave sis tibi a curvo infortunio
atque in hunc intende digitum: hic leno est. BAL. At hic est vir bonus.
sed, tu, bone vir, flagitare saepe clamore in foro,                  1145
quom libella nusquamst, nisi quid leno hic subvenit tibi.
HAR. Quin tu mecum fabulare? BAL. Fabulor. quid vis tibi?
HAR. Argentum accipias. BAL. Iamdudum, si des, porrexi manum.
HAR. Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae.
hoc tibi erus me iussit ferre Polymachaeroplagides,              1150
quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium.
BAL. Erus tuos-- HAR. Ita dico. BAL. Miles-- HAR. Ita loquor. BAL.
     Macedonius--
HAR. Admodum, inquam. BAL. Te ad me misit Polymachaeroplagides?
HAR. Vera memoras. BAL. Hoc argentum ut mihi dares? HAR. Si tu quidem es
leno Ballio. BAL. Atque ut a me mulierem tu abduceres?                    1155
H. Ita. B. Phoenicium esse dixit? H. Recte meministi. B. Mane.
iam redeo ad te. HAR. At maturate propera, nam propero: vides
iam diem multum esse. BAL. Video: hunc advocare etiam volo;
mane modo istic, iam revertar ad te. quid nunc fit, Simo?
quid agimus? manufesto hunc hominem teneo, qui argentum attulit.   1160
SIM. Quidum? BAL. An nescis quae sit haec res? SIM. Iuxta cum ignarissimis.
BAL. Pseudolus tuos allegavit hunc, quasi a Macedonio
milite esset. SIM. Haben argentum ab homine? BAL. Rogitas quod vides?
SIM. Heus, memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare:
commune istuc esse oportet. BAL. Quid, malum? id totum tuom est.    1165
HAR. Quam mox mi operam das? BAL. Tibi do equidem. quid nunc mi es
     auctor, Simo?
SIM. Exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium,
adeo donicum ipsus sese ludos fieri senserit.
BAL. Sequere. quid ais? nempe tu illius servos es? HAR. Planissume.
BAL. Quanti te emit? HAR. Suarum in pugna virium victoria.        1170
nam ego eram domi imperator summus in patria mea.
BAL. An etiam umquam ille expugnavit carcerem, patriam tuam?
HAR. Contumeliam si dices, audies. BAL. Quotumo die
ex Sicyone huc pervenisti? HAR. Altero ad meridie.
BAL. Strenue mehercle iisti. SIM. Quamvis pernix hic est homo:     1175
ubi suram aspicias, scias posse eum--gerere crassas compedes.
BAL. Quid ais? tune etiam cubitare solitu's in cunis puer?
SIM. Scilicet. BAL. Etiamne facere solitus es--scin quid loquar?
SIM. Scilicet solitum esse. HAR. Sanine estis? BAL. Quid hoc quod te rogo?
noctu in vigiliam quando ibat miles, quom tu ibas simul,                     1180
conveniebatne in vaginam tuam machaera militis?
HAR. I in malam crucem. BAL. Ire licebit tamen tibi hodie temperi.
HAR. Quin tu mulierem mi emittis, aut redde argentum. BAL. Mane.
HAR. Quid maneam? BAL. Chlamydem hanc commemora quanti conductast. HAR.
    Quid est?
SIM. Quid meret machaera? HAR. Elleborum hisce hominibus opus est.      1185
   BAL. Eho.
HAR. Mitte. BAL. Quid mercedis petasus hodie domino demeret?
HAR. Quid domino? quid somniatis? mea quidem haec habeo omnia,
meo peculio empta. BAL. Nempe quod femina summa sustinent.
HAR. Vncti hi sunt senes, fricari sese ex antiquo volunt.                1189-1190
BAL. Responde, opsecro hercle, vero serio hoc quod te rogo:        1191
quid meres? quantillo argento te conduxit Pseudolus?
HAR. Quis istic Pseudolust? BAL. Praeceptor tuos, qui te hanc fallaciam
docuit, ut fallaciis hinc mulierem a me abduceres.
HAR. Quem tu Pseudolum, quas tu mihi praedicas fallacias?          1195
quem ego hominem ~ nullius coloris novi. BAL. Non tu istinc abis?
nihil est hodie hic sucophantis quaestus: proin tu Pseudolo
nunties abduxisse alium praedam, qui occurrit prior
Harpax. HAR. Is quidem edepol Harpax ego sum. BAL. Immo edepol esse vis.
purus putus hic sucophanta est. HAR. Ego tibi argentum dedi       1200
et dudum, adveniens extemplo, sumbolum servo tuo,
eri imagine obsignatam epistulam, hic ante ostium.
BAL. Meo tu epistulam dedisti servo? quoi servo? HAR. Suro.
BAL. Non confidit sycophanta hic [nequam est] nugis: meditatus malest.
[edepol hominem verberonem Pseudolum, ut docte dolum            1205
commentust: tantundem argenti quantum miles debuit
dedit huic atque hominem exornavit, mulierem qui abduceret.]
nam illam epistulam ipsus verus Harpax huc ad me attulit.
HAR. Harpax ego vocor, ego servos sum Macedonis militis;      1209-1210
ego nec sycophantiose quicquam ago nec malefice,                       1211
neque istum Pseudolum mortalis qui sit novi neque scio.
SIM. Tu, nisi mirumst, leno, plane perdidisti mulierem.
BAL. Edepol ne istuc magis magisque metuo, quom verba audio.
mihi quoque edepol iamdudum ille Surus cor perfrigefacit,           1215
sumbolum qui ab hoc accepit. mira sunt ni Pseudolust.
eho tu, qua facie fuit, dudum quoi dedisti sumbolum?
HAR. Rufus quidam, ventriosus, crassis suris, subniger,
magno capite, acutis oculis, ore rubicundo, admodum
magnis pedibus. BAL. Perdidisti, postquam dixisti pedes.          1220
Pseudolus fuit ipsus. actumst de me. iam morior, Simo.
HAR. Hercle te hau sinam emoriri, nisi mi argentum redditur,
viginti minae. SIM. Atque etiam mihi aliae viginti minae.
BAL. Auferen tu id praemium a me, quod promisi per iocum?
SIM. De improbis viris auferri praemium et praedam decet.       1225
BAL. Saltem Pseudolum mihi dedas. SIM. Pseudolum ego dedam tibi?
quid deliquit? dixin, ab eo tibi ut caveres, centiens?
BAL. Perdidit me. SIM. At me viginti modicis multavit minis.
BAL. Quid nunc faciam? HAR. Si mi argentum dederis, te suspendito.
BAL. Di te perdant. sequere sis me ergo hac ad forum, ut solvam.     1230
   HAR. Sequor.
SIM. Quid ego? BAL. Peregrinos absolvam, cras agam cum civibus.
Pseudolus mihi centuriata habuit capitis comitia,
qui illum ad me hodie adlegavit, mulierem qui abduceret.
sequere tu. nunc ne expectetis, dum hac domum redeam via;
ita res gestast: angiporta haec certum est consectarier.                   1235
HAR. Si graderere tantum quantum loquere, iam esses ad forum.--
BAL. Certumst mi hunc emortualem facere ex natali die.--

IV.viii
SIM. Bene ego illum tetigi, bene autem servos inimicum suom.
nunc mihi certum est alio pacto Pseudolo insidias dare,
quam in aliis comoediis fit, ubi cum stimulis aut flagris        1240
insidiantur: at ego iam intus promam viginti minas,
quas promisi si effecisset; obviam ei ultro deferam.
nimis illic mortalis doctus, nimis vorsutus, nimis malus;
superavit dolum Troianum atque Vlixem Pseudolus.
nunc ibo intro, argentum promam, Pseudolo insidias dabo.--     1245

ACTVS V

V.i
PSEVDOLVS Quid hoc? sicine hoc fit, pedes? statin an non?
an id voltis, ut me hinc iacentem aliquis tollat?
nam hercle si cecidero, vestrum erit flagitium.
pergitin pergere? ah, serviendum mihi
hodie est; magnum hoc vitium vino est:            1250
pedes captat primum, luctator dolosust.
profecto edepol ego nunc probe habeo madulsam:
ita victu excurato, ita magnis munditiis <et> dis dignis,
itaque in loco festivo sumus festive accepti.
quid opust me multas agere ambages? hoc      1255
est homini quam ob rem vitam amet,
hic omnes voluptates, in hoc omnes venustates sunt:
deis proximum esse arbitror.
nam ubi amans complexust amantem, ubi ad labra labella adiungit,
ubi alter alterum bilingui manifesto inter se prehendunt,         1260
ubi mammam mammicula opprimit aut, si lubet, corpora conduplicantur,
manu candida cantharum dulciferum propinat amicissima amico:
ibi iam neque esse alium alii odiosum
nec molestum nec sermonibus morologis uti,
unguenta atque odores, lemniscos, corollas         1265
dari dapsiles, non enim parce promi,
victum ceterum ne quis me roget:
hoc ego modo atque erus minor hunc diem sumpsimus prothyme,
postquam opus meum omne ut volui perpetravi hostibus fugatis.    1269-1270
illos accubantis, potantis, amantis                       1271
cum scortis reliqui, et meum scortum ibidem,
suo cordi atque animo opsequentes. sed postquam      1272a
exurrexi, orant med ut saltem.
ad hunc me modum intuli illis satis facete,
nimis ex discipulina, quippe ego qui                            1274a
probe Ionica perdidici. sed palliolatim amictus
sic haec incessi ludibundus.                                         1275a
plaudunt <et> 'parum' clamitant mi, ut revertar.
occepi denuo, hoc modo: nolui
idem; amicae dabam me meae,                                     1277a
ut me amaret: ubi circumvortor, cado:
id fuit naenia ludo.                                                       1278a
itaque dum enitor, prox, iam paene inquinavi pallium.
nimiae tum voluptati edepol
fui ob casum. datur cantharus: bibi.                            1280a
commuto ilico pallium, illud posivi;
inde huc exii, crapulam dum amoverem.
nunc ab ero ad erum meum maiorem venio foedus commemoratum.
aperite, aperite, heus, Simoni me adesse aliquis nuntiate.

V.ii
SIMO Vox viri pessumi me exciet foras.            1285
sed quid hoc? quo modo? quid video ego?
PS. Cum corona ebrium Pseudolum tuom.
SIM. Libere hercle hoc quidem. sed vide statum.
num mea gratia pertimescit magis?
cogito, saeviter blanditerne adloquar.                  1290
sed me hoc votat vim facere nunc
quod fero, si qua in hoc spes sitast mihi.
PS. Vir malus viro optumo obviam it.
SIM. Di te ament, Pseudole. fu i in malam crucem.
PS. Cur ego adflictor? SIM. Quid tu, malum, in os igitur mi ebrius inructas?    1295
PS. Molliter sic tene me, cave ne cadam:
non vides me ut madide madeam?
SIM. Quae istaec audaciast, te sic interdius
cum corolla ebrium incedere? PS. Lubet.
SIM. Quid, lubet? pergin ructare in os mihi?       1300
PS. Suavis ructus mihi est. sic sine, Simo.
SIM. Credo equidem potesse te, scelus,
Massici montis uberrumos quattuor
fructus ebibere in hora una. PS. Hiberna addito.
SIM. Hau male mones, sed dic tamen,              1305
unde onustam celocem agere te praedicem?
PS. Cum tuo filio perpotavi modo.
sed, Simo, ut probe tactus Ballio est!
quae tibi dixi, ut effecta reddidi!
SIM. Pessumu's homo. PS. Mulier haec facit.   1310
cum tuo filio libera accubat.
SIM. Omnia, ut quicque egisti, ordine scio.
PS. Quid ergo dubitas dare mi argentum? SIM. Ius petis, fateor. tene.
PS. At negabas daturum esse te mihi.
onera hunc hominem atque me consequere hac. SIM. Egone istum onerem?   1315
    PS. Onerabis, scio.
SIM. Quid ego huic homini faciam? satin ultro et argentum aufert et me inridet?
PS. Vae victis. SIM. Vorte ergo umerum.
PS. Em. SIM. Hoc ego numquam ratus sum
fore me, ut tibi fierem supplex.
heu heu heu. PS. Desine. SIM. Doleo. PS. Ni doleres tu, ego dolerem.    1320
SIM. Quid? hoc auferen, Pseudole mi, aps tuo ero? PS. Lubentissimo corde
     atque animo.
SIM. Non audes, quaeso, aliquam partem mihi gratiam facere hinc argenti?
PS. Non: me dices avidum esse hominem nam hinc numquam eris nummo divitior;
neque te mei tergi misereret, si hoc non hodie ecfecissem.
SIM. Erit ubi te ulciscar, si vivo. PS. Quid minitare? habeo tergum.      1325
SIM. Age sane igitur. PS. Redi. SIM. Quid redeam? PS. Redi modo: non
     eris deceptus.
SIM. Redeo. PS. Simul mecum <i> potatum. SIM. Egone eam? PS. Fac quod
     te iubeo:
si is, aut dimidium aut plus etiam faxo hinc feres. SIM. Eo, duc me quo vis.
PS. Quid nunc? numquid iratus es aut mihi aut filio propter has res, Simo?
    SIM. Nil profecto. PS. I hac.
BAL. Te sequor. quin vocas spectatores simul?       1330
PS. Hercle me isti hau solent
vocare, neque ergo ego istos;
verum si voltis adplaudere atque adprobare
hunc gregem et fabulam,
in crastinum vos vocabo.


© Aerius, 2004


Часы в ассортименте - купить швейцарские часы Киев в магазине star-watch.com.ua.