Claudius Claudianus
Panegyricus dictus olybrio et probino consulibus


© Claudianus

E-Text: The Latin Library.


 

Sol, qui flammigeris mundum conplexus habenis

volvis inexhausto redeuntia saecula motu,

sparge diem meliore coma, crinemque repexi

blandius elato surgant temone iugales

efflantes roseum frenis spumantibus ignis               5

iam nova germanis vestigia torqueat annus

consulibus, laetique petant exordia menses.

Scis genus Auchenium, nec te latuere potentes

Amniadae, nam saepe soles ductoribus illis

instaurare vias et cursibus addere nomen               10

his neque per dubium pendet Fortuna favorem

nec novit mutare vices, sed fixus in omnes

cognatos procedit honos. Quemcumque require

hac de stirpe virum: certum est de consule nasci.

Per fasces numerantur avi semperque renata               15

nobilitate virent, et prolem fata secuntur

continuum simili servantia lege tenorem.

Nec quisquam procerum temptat, licet aere vetusto

floreat et claro cingatur Roma senatu,

se iactare parem, sed prima sede relicta               20

Aucheniis de iure licet certare secundo:

haud secus ac tacitam Luna regnante per aethram

sidereae cedunt acies, cum fratre recusso

aemulus adversis flagraverit ignibus orbis;

tum iubar Arcturi languet, tum fulva Leonis               25

ira perit, Plaustro iam rara intermicat Arctos

indignata tegi, iam caligantibus armis

debilis Orion dextram miratur inertem.

Quem prius adgrediar? Veteris quis facta Probini

nesciat aut nimias laudes ignoret Olybri?               30

Vivit adhuc conpletque vagis sermonibus aures

gloria fusa Probi, quam non ventura silebunt

lustra nec ignotam rapiet sub nube vetustas.

Illum fama vehit trans aequora transque remotas

Tethyos ambages Atlanteosque recessus.               35

Audiit et gelido si quem Maeotica pascit

sub Iove vel calido si quis coniunctus in axe

nascentem te, Nile, bibit. Virtutibus ille

Fortunam domuit numquamque levantibus alte

intumuit rebus; sed mens circumflua luxu               40

noverat intactum vitio servare rigorem.

Hic non divitias nigrantibus abdidit antris

nec tenebris damnavit opes; sed largior imbre

sueverat innumeras hominum ditare catervas.

Quippe velut denso currentia munera nimbo               45

cernere semper erat, populis undare penates

adsiduis, intrare inopes, remeare beatos.

Praeceps illa manus fluvios superabat Hiberos

aurea dona vomens † si quis † tellure revulsa

† sollicitis fodiens miratur collibus aurum:               50

quantum stagna Tagi rudibus stillantia venis

effluxere decus, quanto pretiosa metallo

Hermi ripa micat, quantas per Lydia culta

despumat rutilas dives Pactolus harenas.

Non, mihi centenis pateant si vocibus ora               55

multifidusque ruat centum per pectora Phoebus,

acta Probi narrare queam, quot in ordine gentes

rexerit, ad summi quotiens fastigia iuris

venerit, Italiae late cum frena teneret

Illyricosque sinus et quos arat Africa campos.               60

Sed nati vicere patrem, solique merentur

victores audire Probi. Non contigit illi

talis honos, prima cum parte viresceret aevi,

nec consul cum fratre fuit. Vos nulla fatigat

cura diu maiora petens, non anxia mentem               65

spes agit et longo tendit praecordia voto:

coepistis quo finis erat. Primordia vestra

vix pauci meruere senes, metasque tenetis

ante genas dulces quam flos iuvenilis inumbret

oraque ridenti lanugine vestiat aetas.               70

Tu, precor, ignarum doceas, Parnasia, vatem,

quis deus ambobus tanti sit muneris auctor.

Postquam fulmineis inpellens viribus hostem

belliger Augustus trepidas laxaverat Alpes

Roma Probo cupiens dignas persolvere grates               75

sedula pro natis dominum flexura rogando

ire parat. Famuli currum iunxere volantem

Impetus horribilisque Metus, qui semper agentem

proelia cum fremitu Romam comitantur anhelo,

sive petat Parthos seu cuspide turbet Hydaspen.               80

Hic ligat axe rotas; hic sub iuga ferrea nectit

cornipedes rigidisque docet servire lupatis.

Ipsa, triumphatis quae possidet aethera regnis,

adsilit innuptae ritus imitata Minervae.

Nam neque caesariem crinali stringere cultu               85

colla nec ornatu patitur mollire retorto;

dextrum nuda latus, niveos exerta lacertos,

audacem retegit mammam, laxumque coercens

mordet gemma sinum; nodus, qui sublevat ensem

album puniceo pectus discriminat ostro.               90

Miscetur decori virtus pulcherque severo

armatur terrore pudor, galeaeque minaci

flava cruentarum praetenditur umbra iubarum,

et formidato clipeus Titana lacessit

lumine, quem tota variarat Mulciber arte:               95

hic patris Mavortis amor fetusque notantur

Romulei; pius amnis inest et belva nutrix;

electro Thybris, pueri formantur in auro;

fingunt aera lupam; Mavors adamante coruscat.

Iam, simul emissis rapido velocior Euro               100

fertur equis, stridunt Zephyri cursuque rotarum

saucia dividuis clarescunt nubila sulcis.

Nec traxere moras, sed lapsu protinus uno,

quem poscunt, tetigere locum, qua fine sub imo

angustant aditum curvis anfractibus Alpes               105

claustraque congestis scopulis durissima tendunt,

non alia reseranda manu, sed pervia tantum

Augusto geminisque fidem mentita tyrannis.

Semirutae turres avulsaque moenia fumant;

crescunt in cumulum strages vallemque profundam               110

aequavere iugis; stagnant inmersa cruore

corpora; turbantur permixto funere Manes.

Haud procul exhausto laetus certamine victor

caespite gramineo consederat arbore fultus

adclines umeros; dominum gavisa coronat               115

terra suum, surguntque toris maioribus herbae.

Sudor adhuc per membra calet creberque recurrit

halitus et placidi radiant in casside vultus:

qualis letifera populatus caede Gelonos

procubat horrendus Getico Gradivus in Haemo;               120

exuvias Bellona levat, Bellona tepentes

pulvere solvit equos, inmensaque cornus in † hastam

porrigitur tremulisqe ferit splendoribus Hebrum.

Ut stetit ante ducem discussas Roma per auras,

conscia ter sonuit rupes et inhorruit atrum               125

maiestate nemus. Prior hic 'o numen amicum'

dux ait 'et legum genetrix longeque regendo

circumfusa polo consorsque adiuncta Tonanti,

dic agedum, quae causa viae? Cur deseris arces

Ausonias caelumque tuum? Dic, maxima rerum!               130

Non ego vel Libycos cessem tolerare vapores

Sarmaticosve pati medio sub frigore Coros,

si tu, Roma, velis; pro te quascumque per oras

ibimus et nulla sub tempestate timentes

solstitio Meroen, bruma temptabimus Histrum'.               135

Tum regina refert: 'non me latet, inclute rector,

quam tua pro Latio victricia castra laborent,

nec quod servitium rursus furiaeque rebelles

edomitae paribus sub te cecidere triumphis.

Sed, precor, hoc donum cum libertate recenti               140

adicias, si vera manet reverentia nostri.

Sunt mihi pubentes alto de semine fratres,

pignora cara Probi, festa quos luce creatos

ipsa meo fovi gremio. Cunabula parvis

ipsa dedi, cum matris onus Lucina beatum               145

solveret et magnos proferrent sidera partus.

His ego nec Decios pulchros fortesve Metellos

praetulerim, non qui poenum domuere ferocem,

Scipiadas Gallisque genus fatale Camillos.

Pieriis pollent studiis multoque redundant               150

eloquio; nec desidiis dapibusque paratis

indulgere iuvat nec tanta licentia vitae

arripit aut mores aetas lasciva relaxat:

sed gravibus curis animum sortita senilem

ignea longaevo frenatur corde iuventus.               155

Illis, quam propriam ducunt ab origine, sortem

oramus praebere velis annique futurum

devoveas venientis iter. Non inproba posco,

non insueta dabis: domus haec de more requirit.

Adnue: sic nobis Scythicus famuletur Araxes,               160

sic Rhenus per utrumque latus, Medisque subactis

nostra Semiramiae timeant insignia turres;

sic fluat adtonitus Romana per oppida Ganges'.

Ductor ad haec: 'Optata iubes ultroque volentem,

diva rogas; non haec precibus temptanda fuissent.               165

Usque adeone meam condunt oblivia mentem,

ut pigeat meminisse Probi, quo vindice totam

vidimus Hesperiam fessasque resurgere gentes?

Ante dabunt hiemes Nilum, per flumina damnae

errabunt glacieque niger damnabitur Indus,               170

ante Thyesteis iterum conterrita mensis

intercisa dies refugos vertetur in ortus,

quam Probus a nostro possit discedere sensu'.

Dixerat et velox iam nuntius advolat urbem.

Extemplo strepuere chori collesque canoris               175

plausibus inpulsi septena voce resultant.

Laetatur veneranda parens et pollice docto

iam parat auratas trabeas cinctus micantes

stamine, quod molli tondent de stipite Seres

frondea lanigerae carpentes vellera silvae,               180

et longum tenues tractus producit in aurum

filaque concreto cogit squalere metallo.

Qualis purpureas praebebat candida vestes

numinibus Latona suis, cum sacra redirent

ad loca nutricis iam non errantia Deli,               185

illa feros saltus et desolata relinquens

Maenala lassato certis venatibus arcu,

Phoebus adhuc nigris rorantia tela venenis

extincto Pythone ferens—tunc insula notos

lambit amica pedes ridetque Aegaeus alumnis               190

lenior et blando testatur gaudia fluctu—:

sic Proba praecipuo natos exornat amictu,

quae decorat mundum, cuius Romana potestas

fetibus augetur. Credas ex aethere lapsam

stare Pudicitiam, vel sacro ture vocatam               195

Iunonem Inachiis oculos advertere templis.

Talem nulla refert antiquis pagina libris

nec Latiae cecinere tubae nec Graia vetustas.

Coniuge digna Probo; nam coetibus extat

femineis, quantum superminet ille maritos.               200

Ceu sibi certantes, sexus quid posset uterque,

hunc legere torum. Taceat Nereida nuptam

Pelion. O duplici fecundam consule matrem

felicemque uterum, qui nomina parturit annis!

Ut sceptrum gessere manu membrisque rigentes               205

aptavere togas, signum dat summus hiulca

nube Pater gratamque facem per inane rotantes

prospera vibrati tonuerunt omnia nimbi.

Accepit sonitus curvis Tiberinus in antris,

ima valle sedens. Adrectis auribus haesit,               210

unde repentinus caeli fragor. Ilicet herbis

pallentes thalamos et structa cubilia musco

deserit ac Nymphis urnam commendat erilem.

Illi glauca nitent hirsuto lumina vultu

caeruleis infecta notis, reddentia patrem               215

Oceanum; crispo densantur gramine colla;

vertice luxuriat toto crinalis harundo,

quam neque fas Zephyris frangi nec sole perustam

aestivo candore mori, sed vivida frondet

aequaevum conplexa caput. Taurina levantur               220

cornua temporibus raucos sudantia rivos;

destillant per pectus aquae; frons hispida manat

imbribus; in liquidos fontes se barba repectit.

Palla graves umeros velat, quam neverat uxor

Ilia percurrens vitreas sub gurgite telas.               225

Est in Romuleo procumbens insula Thybri,

qua medius geminas interfluit alveus urbes

discretas subeunte freto, pariterque minantes

ardua turrigerae surgunt in culmina ripae.

Hic stetit et subitum prospexit ab aggere votum:               230

unanimos fratres cuncto stipante senatu

ire forum strictasque procul radiare secures

atque uno biiuges tolli de limine fasces.

Obstipuit visu suspensaque gaudia vocem

oppressam tenuere die; mox inchoat ore:                235

'Respice, si tales iactas aluisse fluentis,

Eurota Spartane, tuis. Quid protulit aequum

falsus olor, valido quamvis decernere caestu

noverit et ratibus saevas arcere procellas?

En nova Ledaeis suboles fulgentior astris,               240

ecce mei cives, quorum iam Signifer optat

adventum stellisque parat convexa futuris.

Iam per noctivagos dominetur Olybrius axes

pro Polluce rubens, pro Castore flamma Probini.

Ipsi vela regent, ipsis donantibus auras               245

navita tranquillo moderabitur aequore pinum.

Nunc pateras libare deis, nunc solvere multo

nectare corda libet. Niveos iam pandite coetus,

Naides, et totum violis praetexite fontem.

Mella ferant silvae; iam profluat ebrius amnis               250

mutatis in vina vadis; iam sponte per agros

sudent inriguae spirantia balsama venae.

Currat qui sociae roget in convivia mensae

indigenas fluvios, Italis quicumque suberrant

montibus Alpinasque bibunt de more pruinas,               255

Vulturnusque rapax et Nar vitiatus odoro

sulphure tardatusque suis erroribus Ufens

et Phaetonteae perpessus damna ruinae

Eridanus flavaeque terens querceta Maricae

Liris et Oebaliae qui temperat arva Galaesus.               260

semper honoratus nostris celebrabitur undis

iste dies, semper dapibus recoletur opimis'.

Sic ait et Nymphae patris praecepta secutae

tecta parant epulis ostroque infecta corusco

umida gemmiferis inluxit regia mensis.               265

O bene signatum fraterno nomine tempus,

o consanguineis felix auctoribus anne,

incipe quadrifidum phoebi torquere laborem.

Prima tibi procedat hiemps non frigore torpens,

non canas vestita nives, non aspera ventis,               270

sed tepido calefacta Noto; ver inde serenum

protinus, et liquidi clementior aura Favoni

pratis te croceis pingat; te messibus aestas

induat, autumnusque madentibus ambiat uvis.

omni nobilior lustro tibi gloria soli               275

contigit, exactum numquam memorata per aevum,

germanos habuisse duces; te cuncta loquetur

tellus; te variis scribent in floribus Horae,

longaque perpetui ducent in saecula fasti.

  

 


© Aerius, 2004