Claudius Claudianus
De raptu Proserpinae


Claudianus

E-Text: The Latin Library.


Praefatio

Liber primus

Praefatio

Liber secundus

Liber tertius


 

 

PRAEFATIO

Inventa secuit primus qui nave profundum,

et rudibus remis sollicitavit aquas,

qui dubiis ausus committere flatibus alnum,

quas natura negat, praebuit arte vias.

Tranquillis primum trepidus se credidit undis,               5

litora securo tramite summa legens:

mox longos temptare sinus et linquere terras

et leni coepit pandere vela Noto.

Ast ubi paulatim praeceps audacia crevit

cordaque languentem dedidicere metum,               10

iam vagus irrumpit pelagus caelumque secutus

Aegaeas hiemes Ioniumque domat.

 

 

LIBER PRIMUS

Inferni raptoris equos afflataque curru

sidera Taenario caligantesque profundae

Iunonis thalamos audaci promere cantu

mens congesta iubet. Gressus removete, profani.

Iam furor humanos nostro de pectore sensus               5

expulit et solum spirant praecordia Phoebum.

Iam mihi cernuntur trepidis delubra moveri

sedibus et claram dispergere limina lucem

adventum testata Dei. Iam magnus ab imis

auditur fremitus terris templumque remugit               10

Cecropium sanctasque faces extollit Eleusis.

Angues Triptolemi strident et squamea curvis

colla levant attrita iugis lapsuque sereno

erecti roseas tendunt ad carmina cristas.

Ecce procul ternis Hecate variata figuris               15

exoritur laetusque simul procedit Iacchus

crinali florens hedera, quem Parthica velat

tigris et auratos in nodum colligit ungues.

Ebria Maeonius firmat vestigia thyrsus.

Di, quibus innumerum vacui famulantur Averni               20

vulgus iners, opibus quorum donatur avaris

quidquid in orbe perit, quos Styx liventibus ambit

interfusa vadis et quos fumantia torquens

aequora gurgitibus Phlegethon perlustrat anhelis;

vos mihi sacrarum penetralia pandite rerum               25

et vestri secreta poli: qua lampade Ditem

flexit Amor, quo ducta ferox Proserpina raptu

possedit dotale Chaos, quantasque per oras

sollicito genetrix erraverit anxia cursu:

unde datae populis fruges et glande relicta               30

cesserit inventis Dodonia quercus aristis.

Dux Erebi quondam tumidas exarsit in iras

proelia moturus superis, quod solus egeret

conubiis sterilesque diu consumeret annos,

impatiens nescire torum nullasque mariti               35

inlecebras nec dulce patris cognoscere nomen.

Iam quaecumque latent ferali monstra barathro

in turmas aciemque ruunt contraque Tonantem

coniurant Furiae crinitaque sontibus hydris

Tisiphone, quatiens infausto lumine pinum,               40

armatos ad castra vocat pallentia Manes.

Paene reluctatis iterum pugnantia rebus

rupissent elementa fidem penitusque revulso

carcere laxatis pubes Titania vinclis

vidisset caeleste iubar rursusque cruentus               45

Aegaeon positis aucto de corpore nodis

obvia centeno vexasset fulmina motu.

Sed Parcae vetuere minas orbique timentes

ante pedes soliumque ducis fudere severam

canitiem genibusque suas cum supplice fletu               50

admovere manus, quarum sub iure tenentur

omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt,

longaque ferratis evolvunt saecula fusis.

Prima fero Lachesis clamabat talia regi

incultas dispersa comas: "O maxime noctis               55

arbiter umbrarumque potens, cui nostra laborant

stamina, qui finem cunctis et semina praebes

nascendique vices alterna morte rependis,

qui vitam letumque regis (nam quidquid ubique

gignit materies, hoc te donante creatur               60

debeturque tibi, certis ambagibus aevi

rursus corporeos animae mittuntur in artus),

ne pete firmatas pacis dissolvere leges,

quas dedimus nevitque colus, neu foedera fratrum

civili converte tuba. Cur impia tollis               65

signa? Quid incestis aperis Titanibus auras?

Posce Iovem: dabitur coniunx." Vix ille pepercit

erubuitque preces animusque relanguit atrox,

quamvis indocilis flecti: ceu turbine rauco

cum gravis armatur Boreas glacieque nivali               70

hispidus et Getica concretus grandine pennas

disrumpit, pelagus, silvas camposque sonoro

flamine rapturus, si forte adversus aenos

Aeolus obiciat postes, vanescit inanis

impetus et fractae redeunt in claustra procellae.               75

Tum Maia genitum, qui fervida dicta reportet,

imperat acciri. Cyllenius astitit ales

somniferam quatiens virgam tectusque galero.

Ipse rudi fultus solio nigraque verendus

maiestate sedet. Squalent immania foedo               80

sceptra situ; sublime caput maestissima nubes

asperat et dirae riget inclementia formae.

Terrorem dolor augebat. Tunc talia celso

ore tonat (tremefacta silent dicente tyranno

atria; latratum triplicem compescuit ingens               85

ianitor et presso lacrimarum fonte resedit

Cocytos tacitisque Acheron obmutuit undis

et Phlegethonteae requierunt murmura ripae):

"Atlantis Tegeaee nepos, commune profundis

et superis numen, qui fas per limen utrumque               90

solus habes geminoque facis commercia mundo,

i celer et proscinde Notos et iussa superbo

redde Iovi: tantumne tibi, saevissime frater,

in me iuris erit? Sic nobis noxia vires

cum caelo Fortuna tulit? Num robur et arma               95

perdidimus, si rapta dies? An forte iacentes

ignavosque putas, quod non Cyclopia tela

stringimus aut vanas tonitru deludimus auras?

Nonne satis visum, quod grati luminis expers

tertia supremae patior dispendia sortis               100

informesque plagas, cum te laetissimus ornet

signifer et vario cingant splendore Triones?

Sed thalamos etiam prohibes? Nereia glauco

Neptunum gremio complectitur Amphitrite.

Te consanguineo recipit post fulmina fessum               105

Iuno sinu. Quid enim narrem Latonia furta?

Quid Cererem magnamque Themin? Tibi tanta creandi

copia, te felix natorum turba coronat.

Ast ego deserta maerens inglorius aula

implacidas nullo solabor pignore curas?               110

Non adeo toleranda quies. Primordia testor

noctis et horrendae stagna intemerata paludis,

si dictis parere negas, patefacta ciebo

Tartara, Saturni veteres laxabo catenas,

obducam tenebris solem, compage soluta               115

lucidus umbroso miscebitur axis Averno."

Vix ea fatus erat, iam nuntius astra tenebat.

Audierat mandata pater secumque volutat

diversos ducens animos, quae tale sequatur

coniugium Stygiosque velit pro sole recessus.               120

Certa requirenti tandem sententia sedit.

Hennaeae Cereri proles optata virebat

unica, nec tribuit subolem Lucina secundam

fessaque post primos haeserunt viscera partus

infecunda quidem; sed cunctis altior exstat               125

matribus et numeri damnum Proserpina pensat.

Hanc fovet, hanc sequitur: vitulam non blandius ambit

torva parens, pedibus quae nondum proterit arva

nec nova lunatae curvavit germina frontis.

Iam matura toro plenis adoleverat annis               130

virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem

sollicitat mixtaque tremit formidine votum.

Personat aula procis: pariter pro virgine certant

Mars clipeo melior, Phoebus praestantior arcu.

Mars donat Rhodopen, Phoebus largitur Amyclas               135

et Delon Clariosque Lares. Hinc aemula Iuno,

hinc poscit Latona nurum. Despexit utrumque

flava Ceres raptusque timens (heu caeca futuri!)

aethera deseruit; furtim sua pignora terris

commendat fidis Siculasque relegat in oras,               140

ingenio confisa loci. Trinacria quondam

Italiae pars una fuit, sed pontus et aestus

mutavere situm. Rupit confinia Nereus

victor et abscissos interluit aequore montes

parvaque cognatas prohibent discrimina terras.               145

Nunc illam socia ruptam tellure trisulcam

opposuit natura mari. Caput inde Pachyni

respuit Ionias praetentis rupibus iras,

hinc latrat Gaetula Thetis Lilybaeaque pulsat

brachia consurgens; hinc indignata teneri               150

concutit obiectum rabies Tyrrhena Pelorum.

In medio scopulis se porrigit Aetna perustis:

Aetna Giganteos numquam tacitura triumphos,

Enceladi bustum, qui saucia terga revinctus

spirat inexhaustum flagranti vulnere sulphur,               155

et quotiens detractat onus cervice rebelli

in laevum dextrumque latus, tunc insula fundo

vertitur et dubiae nutant cum moenibus urbes.

Aetnaeos apices solo cognoscere visu,

non aditu temptare licet. Pars cetera frondet               160

arboribus, teritur nullo cultore cacumen.

Nunc movet indigenas nimbos piceaque gravatum

foedat nube diem, nunc motibus astra lacessit

terrificis damnisque suis incendia nutrit.

Sed quamvis nimio fervens exuberet aestu,               165

scit nivibus servare fidem pariterque favillis.

Durescit glacies tanti secura vaporis,

arcano defensa gelu fumoque fideli

lambit contiguas innoxia flamma pruinas.

Quae scopulos tormenta rotant? Quae tanta cavernas               170

vis glomerat? quo fonte ruit Vulcanius amnis?

Sive quod obicibus discurrens ventus opertis

offenso rimosa furit per saxa meatu,

dum scrutatur iter, libertatemque reposcens

putria multivagis populatur flatibus antra;               175

seu mare sulphurei ductum per viscera montis

oppressis ignescit aquis et pondera librat.

Hic ubi servandum mater fidissima pignus

abdidit, ad Phrygios tendit secura Penates

turrigeramque petit Cybelen sinuosa draconum               180

membra regens, volucri qui pervia nubila tractu

signant et placidis humectant frena venenis.

Frontem crista tegit, pingunt maculosa virentes

terga notae, rutilum squamis intermicat aurum.

Nunc spiris Zephyros tranant, nunc arva volatu               185

inferiora secant. Cano rota pulvere labens

sulcatam fecundat humum. Flavescit aristis

orbita. Surgentes condunt vestigia fruges,

vestit iter comitata seges. Iam linquitur Aetna

totaque decrescit refugo Trinacria visu.               190

Heu quotiens praesaga mali violavit oborto

rore genas! Quotiens oculos ad tecta retorsit

talia voce movens: "Salve, gratissima tellus,

quam nos praetulimus caelo: tibi gaudia nostri

sanguinis et caros uteri commendo labores.               195

Praemia digna manent. Nullos patiere ligones

et nullo rigidi versabere vomeris ictu,

sponte tuus florebit ager. Cessante iuvenco

ditior oblatas mirabitur incola messes."

Sic ait et fulvis tetigit serpentibus Idam.               200

Hic sedes augusta Deae templique colendi

religiosa silex, densis quam pinus obumbrat

frondibus, et nulla lucos agitante procella

stridula coniferis modulatur carmina ramis.

Terribiles intus thiasi vesanaque mixto               205

concentu delubra gemunt. Ululatibus Ide

bacchatur; timidas inclinant Gargara silvas.

Postquam visa Ceres, mugitum tympana frenant,

conticuere chori: Corybas non impulit ensem,

non buxus, non aera sonant blandasque leones               210

submisere iubas. Adytis gavisa Cybebe

exilit et pronas extendit ad oscula turres.

Viderat haec dudum summa speculatus ab arce

Iuppiter ac Veneri mentis penetralia pandit:

"Curarum, Cytherea, tibi secreta fatebor.               215

Candida Tartareo nuptum Proserpina regi

iam pridem est decreta dari. Sic Atropos urget,

sic cecinit longaeva Themis. Nunc matre remota

rem peragi tempus. Fines invade Sicanos

et Cereris prolem patulis illudere campis,               220

crastina puniceos cum lux detexerit ortus,

coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta,

me quoque saepe, soles. Cur ultima regna quiescunt?

Nulla sit immunis regio nullumque sub umbris

pectus inaccensum Veneri. Iam tristis Erinys               225

sentiat ardores, Acheron Ditisque severi

ferrea lascivis mollescant corda sagittis."

Accelerat praecepta Venus iussuque parentis

Pallas et inflexo quae terret Maenala cornu

addunt se comites. Divino semita gressu               230

claruit, augurium qualis laturus iniquum

praepes sanguineo dilabitur igne cometes

prodigiale rubens: non illum navita tuto,

non impune vident populi, sed crine minaci

nuntiat aut ratibus ventos aut urbibus hostes.               235

Devenere locum, Cereris quo tecta nitebant

Cyclopum firmata manu: stant ardua ferro

moenia, ferrati postes immensaque nectit

claustra chalybs. Nullum tanto sudore Pyragmon

nec Steropes construxit opus; non talibus umquam               240

spiravere Notis animae nec flumine tanto

incoctum maduit lassa cervice metallum.

Atria cingit ebur; trabibus solidatur aenis

culmen et in celsas surgunt electra columnas.

Ipsa domum tenero mulcens Proserpina cantu               245

irrita texebat rediturae munera matri.

Hic elementorum seriem sedesque paternas

insignibat acu: veterem qua lege tumultum

discrevit Natura parens et semina iussis

discessere locis: quidquid leve, fertur in altum,               250

in medium graviora cadunt, incanduit aer,

legit flamma polum, fluxit mare, terra pependit.

Nec color unus erat: stellas accendit in auro,

ostro fundit aquas. Attollit litora gemmis

filaque mentitos iam iam caelantia fluctus               255

arte tument. Credas inlidi cautibus algam

et raucum bibulis inserpere murmur harenis.

Addit quinque plagas. Mediam subtegmine

rubro obsessam fervore notat; squalebat inustus

limes et assiduo sitiebant stamina sole:               260

vitales utrimque duas, quas mitis oberrat

temperies habitanda viris; in fine supremo

torpentes traxit geminas brumaque perenni

foedat et aeterno contristat frigore telas.

Nec non et patrui pingit sacraria Ditis               265

fatalesque sibi Manes. Nec defuit omen;

praescia nam subitis maduerunt fletibus ora.

Coeperat et vitreis summo iam margine texti

Oceanum sinuare vadis; sed cardine verso

cernit adesse deas imperfectumque laborem               270

deserit et niveos infecit purpura vultus

per liquidas succensa genas castaeque pudoris

illuxere faces. Non sic decus ardet eburnum,

Lydia Sidonio quod femina tinxerit ostro.

Merserat unda diem; sparso nox umida somno               275

languida caeruleis invexerat otia bigis,

iamque viam Pluto superas molitur ad auras

germani monitu. Torvos invisa iugales

Allecto temone ligat, qui pascua mandunt

Cocyti pratisque Erebi nigrantibus errant               280

stagnaque tranquillae potantes marcida Lethes

aegra soporatis spumant oblivia linguis.

Orphnaeus crudele micans Aethonque sagitta

ocior et Stygii sublimis gloria Nycteus

armenti Ditisque nota signatus Alastor               285

stabant ante fores iuncti saevumque fremebant

crastina venturae spectantes gaudia praedae.

 

 

PRAEFATIO

Otia sopitis ageret cum cantibus Orpheus

neglectumque diu deposuisset opus,

lugebant erepta sibi solatia Nymphae,

quaerebant dulces flumina maesta modos.

Saeva feris natura redit metuensque leonem               5

implorat citharae vacca tacentis opem.

Illius et duri flevere silentia montes

silvaque Bistoniam saepe secuta chelyn.

Sed postquam Inachiis Alcides missus ab Argis

Thracia pacifero contigit arva pede               10

diraque sanguinei vertit praesepia regis

et Diomedeos gramine pavit equos,

tunc patriae festo laetatus tempore vates

desuetae repetit fila canora lyrae

et resides levi modulatus pectine nervos               15

pollice festivo nobile duxit ebur.

Vix auditus erat: venti frenantur et undae,

pigrior astrictis torpuit Hebrus aquis,

porrexit Rhodope sitientes carmina rupes,

excussit gelidas pronior Ossa nives.               20

Ardua nudato descendit populus Haemo

et comitem quercum pinus amica trahit,

Cirrhaeasque dei quamvis despexerit artes,

Orpheis laurus vocibus acta venit.

Securum blandi leporem fovere molossi               25

vicinumque lupo praebuit agna latus.

Concordes varia ludunt cum tigride dammae,

Massylam cervi non timuere iubam.

Ille novercales stimulos actusque canebat

Herculis et forti monstra subacta manu,               30

qui timidae matri pressos ostenderit angues

intrepidusque fero riserit ore puer.

"Te neque Dictaeas quatiens mugitibus urbes

taurus nec Stygii terruit ira canis,

non leo sidereos caeli rediturus ad axes,               35

non Erymanthei gloria montis aper.

Solvis Amazonios cinctus, Stymphalidas arcu

appetis, occiduo ducis ab orbe greges

tergeminique ducis numerosos deicis artus

et totiens uno victor ab hoste redis.               40

Non cadere Antaeo, non crescere profuit Hydrae,

nec cervam volucres eripuere pedes.

Caci flamma perit, rubuit Busiride Nilus,

prostratis maduit nubigenis Pholoe.

Te Libyci stupuere sinus, te maxima Tethys               45

horruit, imposito cum premerere polo.

Firmior Herculea mundus cervice pependit,

lustrarunt umeros Phoebus et astra tuos."

Thracius haec vates. Sed tu Tirynthius alter,

Florentine, mihi, tu mea plectra moves               50

antraque Musarum longo torpentia somno

excutis et placidos ducis in orbe choros.

 

 

LIBER SECUNDUS

Impulit Ionios praemisso lumine fluctus

nondum pura dies, tremulis vibratur in undis

ardor et errantes ludunt per caerula flammae.

Iamque audax animi fidaeque oblita parentis

fraude Dionaea riguos Proserpina saltus               5

(sic Parcae voluere) petit. Ter cardine verso

praesagum cecinere fores, ter conscia fati

flebile terrificis gemuit mugitibus Aetna.

Nullis illa tamen monstris nulloque tenetur

prodigio; comites gressum iunxere sorores.               10

Prima dolo gaudens et tanti conscia voti

it Venus et raptus metitur corde futuros,

iam durum flexura Chaos, iam Dite subacto

ingenti famulos Manes ductura triumpho.

Illi multifidos crinis sinuatur in orbes               15

Idalia divisus acu; sudata marito

fibula purpureos gemma suspendit amictus.

Candida Parrhasii post hanc regina Lycei

et Pandionias quae cuspide protegit arces,

utraque virgo, ruunt: haec tristibus aspera bellis,               20

haec metuenda feris. Tritonia casside fulva

caelatum Typhona gerit, qui summa peremptus

ima parte viget moriens et parte superstes,

hastaque terribili surgens per nubila ferro

instar erat silvae; tantum stridentia colla               25

Gorgonis obtentu pallae fulgentis inumbrat.

At Triviae lenis species et multus in ore

frater erat Phoebique genas et lumina Phoebi

esse putes, solusque dabat discrimina sexus.

Brachia nuda nitent, levibus proiecerat auris               30

indociles errare comas arcuque remisso

otia nervus agit; pendent post terga sagittae.

Crispatur gemino vestis Gortynia cinctu

poplite fusa tenus, motoque in stamine Delos

errat et aurato trahitur circumflua ponto.               35

Quas inter Cereris proles, nunc gloria matris,

mox dolor, aequali tendit per gramina passu,

nec membris nec honore minor, potuitque videri

Pallas, si clipeum ferret, si spicula, Phoebe.

Collectae tereti nodantur iaspide vestes.               40

Pectinis ingenio numquam felicior artis

contigit eventus, nulli sic consona telae

fila nec in tantum veri duxere figuras.

Hic Hyperionio Solem de semine nasci

fecerat et pariter Lunam, sed dispare forma,               45

aurorae noctisque duces. Cunabula Tethys

praebet et infantes gremio solatur anhelos

caeruleusque sinus roseis radiatur alumnis.

Invalidum dextro portat Titana lacerto

nondum luce gravem nec pubescentibus alte               50

cristatum radiis. Primo clementior aevo

fingitur et tenerum vagitu despuit ignem.

Laeva parte soror vitrei libamina potat

uberis et parvo signatur tempora cornu.

Tali luxuriat cultu. Comitantur euntem               55

Naides et socia stipant utrimque caterva,

quae fontes, Crinise, tuos et saxa rotantem

Pantagiam nomenque Gelam qui praebuit urbi,

concelebrant, quas pigra vado Camerina palustri,

quas Arethusaei latices, quas advena nutrit               60

Alpheus; Cyane totum supereminet agmen.

Qualis Amazonidum peltis exsultat ademptis

pulchra cohors, quotiens Arcton populata virago

Hippolyte niveas ducit post proelia turmas,

seu flavos stravere Getas, seu forte rigentem               65

Thermodontiaca Tanaim fregere securi:

aut quales referunt Baccho sollemnia Nymphae

Maeoniae, quas Hermus alit, ripasque paternas

percurrunt auro madidae; laetatur in antro

amnis et undantem declinat prodigus urnam.               70

Viderat herboso sacrum de vertice vulgus

Henna parens florum curvaque in valle sedentem

compellat Zephyrum: Pater o gratissime veris,

qui mea lascivo regnas per prata meatu

semper et adsiduis inroras flatibus annum,               75

respice Nympharum coetus et celsa Tonantis

germina per nostros dignantia ludere campos.

Nunc adsis faveasque, precor, nunc omnia fetu

pubescant virgulta velis, ut fertilis Hybla

invideat vincique suos non abnuat hortos.               80

Quidquid turiferis spirat Panchaia silvis,

quidquid odoratus longe blanditur Hydaspes,

quidquid ab extremis ales longaevus harenis

colligit optato repetens exordia saeclo,

in venas disperge meas et flamine largo               85

rura fove. Merear divino pollice carpi

et nostris cupiant ornari numina sertis."

Dixerat. Ille novo madidantes nectare pennas

concutit et glebas fecundo rore maritat,

quaque volat, vernus sequitur rubor. Omnis in herbas               90

turget humus medioque patent convexa sereno;

sanguineo splendore rosas, vaccinia nigro

induit et dulci violas ferrugine pingit.

Parthica quae tantis variantur cingula gemmis

regales vinctura sinus? Quae vellera tantum               95

ditibus Assyrii spumis fuscantur aeni?

Non tales volucer pandit Iunonius alas,

nec sic innumeros arcu mutante colores

incipiens redimitur hiems, cum tramite flexo

semita discretis interviret umida nimbis.               100

Forma loci superat flores: curvata tumore

parvo planities et mollibus edita clivis

creverat in collem. Vivo de pumice fontes

roscida mobilibus lambebant gramina rivis

silvaque torrentes ramorum frigore soles               105

temperat et medio brumam sibi vindicat aestu:

apta fretis abies, bellis accommoda cornus,

quercus amica Iovi, tumulos tectura cupressus,

ilex plena favis, venturi nuntia laurus.

Fluctuat hic denso crispata cacumine buxus,               110

hic hederae serpunt, hic pampinus induit ulmos.

Haud procul inde lacus (Pergum dixere Sicani)

panditur et nemorum frondoso margine cinctus

vicinis pallescit aquis; admittit in altum

cernentes oculos et late pervius humor               115

ducit inoffensos liquido sub flumine visus,

imaque perspicui prodit secreta profundi.

[Huc elapsa cohors gaudet per florida rura].

Hortatur Cytherea legant: "Nunc ite, sorores,

dum matutinis praesudat solibus aer,               120

dum meus humectat flaventes Lucifer agros,

roranti praevectus equi." Sic fata doloris

carpit signa sui. Varios tum cetera saltus

invasere cohors. Credas examina fundi

Hyblaeum raptura thymum, cum cerea reges               125

castra movent fagique cava dimissus ab alvo

mellifer electis exercitus obstrepit herbis.

Pratorum spoliatur honos: haec lilia fuscis

intexit violis, hanc mollis amaracus ornat,

haec graditur stellata rosis, haec alba ligustris.               130

Te quoque flebilibus maerens, Hyacinthe, figuris

Narcissumque metunt, nunc inclita germina veris,

praestantes olim pueros. Tu natus Amyclis,

hunc Helicon genuit. Disci te perculit error,

hunc fontis decepit amor. Te fronte recussa               135

Delius, hunc fracta Cephisus harundine luget.

Aestuat ante alias avido fervore legendi

frugiferae spes una deae. Nunc vimine texto

ridentes calathos spoliis agrestibus implet,

nunc sociat flores seseque ignara coronat,               140

augurium fatale tori. Quin ipsa tubarum

armorumque potens dextram, qua fortia turbat

agmina, qua stabiles portas et moenia vellit,

iam levibus laxat studiis hastamque reponit

insuetisque docet galeam mitescere sertis.               145

Ferratus lascivit apex horrorque recessit

Martius et cristae pacato fulgure vernant.

Nec quae Parthenium canibus scrutatur odoris

aspernata choros libertatemque comarum

iniecta voluit tantum frenare corona.               150

Talia virgineo passim dum more geruntur,

ecce repens mugire fragor, confligere turres

pronaque vibratis radicibus oppida verti.

Causa latet. Dubios agnovit sola tumultus

diva Paphi mixtoque metu perterrita gaudet.               155

Iamque per anfractus animarum rector opacos

sub terris quaerebat iter gravibusque gementem

Enceladum calcabat equis. Immania findunt

membra rotae pressaque Gigas cervice laborat

Sicaniam cum Dite ferens temptatque moveri               160

debilis et fessis serpentibus impedit axem:

fumida sulphureo praelabitur orbita dorso.

Ac velut occultus securum pergit in hostem

miles et effossi subter fundamina campi

transilit inclusos arcano limite muros,               165

turbaque deceptas victrix erumpit in arces

terrigenas imitata viros: sic tertius heres

Saturni latebrosa vagis rimatur habenis

devia fraternum cupiens exire sub orbem.

Ianua nulla patet; prohibebant undique rupes               170

oppositae duraque deum compage tenebant.

Non tulit ille moras indignatusque trabali

saxa ferit sceptro: Siculae sonuere cavernae,

turbatur Lipare, stupuit fornace relicta

Mulciber et trepidus deiecit fulmina Cyclops.               175

Audiit et si quem glacies Alpina coercet,

et qui te, Latiis nondum praecincte tropaeis

Thybri, natat missamque Pado qui remigat alnum.

Sic, cum Thessaliam scopulis inclusa teneret

Peneo stagnante palus et mersa negaret               180

arva coli, trifida Neptunus cuspide montes

impulit adversos. Tunc forti saucius ictu

dissiluit gelido vertex Ossaeus Olympo.

Carceribus laxantur aquae factoque meatu

redduntur fluviusque mari tellusque colonis.               185

Postquam victa manu duros Trinacria nexus

solvit, et immenso late discessit hiatu,

apparet subitus caelo timor: astra viarum

mutavere fidem, vetito se proluit Arctos

aequore, praecipitat pigrum formido Booten,               190

horruit Orion, audito palluit Atlas

hinnitu, rutilos obscurat anhelitus axes

discolor et longa solitos caligine pasci

terruit orbis equos, pressis haesere lupatis

attoniti meliore polo rursusque verendum               195

in Chaos obliquo certant temone reverti.

Mox ubi pulsato senserunt verbera tergo

et solem didicere pati, torrentius amne

hiberno tortaque ruunt pernicius hasta,

quantum non iaculum Parthi, non impetus Austri,               200

non leve sollicitae mentis discurrit acumen.

Sanguine frena calent, corrumpit spiritus auras

letifer, infectae spumis vitiantur harenae.

Diffugiunt Nymphae, rapitur Proserpina curru

imploratque Deas. Iam Gorgonis ora revelat               205

Pallas et intento festinat Delia telo,

nec patruo cedunt. Stimulat communis in arma

virginitas crimenque feri raptoris acerbat.

Ille velut stabuli decus armentique iuvencam

cum leo possedit nudataque viscera fodit               210

unguibus et rabiem totos exegit in armos,

stat crassa turpis sanie nodosque iubarum

excutit et viles pastorum despicit iras.

"Ignavi domitor vulgi, deterrime fratrum",

Pallas ait, "quae te stimulis facibusque profanis               215

Eumenides movere? Tua cur sede relicta

audes Tartareis caelum incestare quadrigis?

Sunt tibi deformes Dirae, sunt altera Lethes

numina, sunt tristes Furiae te coniuge dignae.

Fratris linque domos, alienam desere sortem,               220

nocte tua contentus abi. Quid viva sepultis

admisces? Nostrum quid proteris advena mundum?"

Talia vociferans avidos transire minaci

cornipedes umbone ferit clipeique retardat

obice Gorgoneisque premens assibilat hydris               225

praetentaque operit crista. Libratur in ictum

fraxinus et nigros illuminat obvia currus

missaque paene foret, ni Iuppiter aethere summo

pacificas rubri torsisset fulminis alas

confessus socerum. Nimbis Hymenaeus hiulcis               230

intonat, et testes firmant conubia flammae.

Invitae cessere deae. Compescuit arcum

cum gemitu talesque dedit Latonia voces:

Sis memor o longumque vale: reverentia patris

obstitit auxilio, nec nos defendere contra               235

possumus; imperio vinci maiore fatemur.

In te coniurat genitor populoque silenti

traderis, heu! cupidas non aspectura sorores

aequalemque chorum. Quae te fortuna supernis

abstulit et tanto damnavit sidera luctu?               240

Iam neque Partheniis innectere retia lustris

nec pharetras gestare libet. Securus ubique

spumet aper saevique fremant impune leones.

Te iuga Taygeti, posito te Maenala flebunt

venatu maestoque diu lugebere Cyntho,               245

Delphica quin etiam fratris delubra tacebunt."

Interea volucri fertur Proserpina curru

caesariem diffusa Noto planctuque lacertos

verberat et questus ad nubila tendit inanes:

"Cur non torsisti manibus fabricata Cyclopum               250

in nos tela, pater? Sic me crudelibus umbris

tradere, sic toto placuit depellere mundo?

Nullane te flectit pietas? Nihilumne paternae

mentis inest? Tantas quo crimine movimus iras?

Non ego, cum rapido saeviret Phlegra tumultu,               255

signa Deis adversa tuli, nec robore nostro

Ossa pruinosum vexit glacialis Olympum.

Quod conata nefas aut cuius conscia culpae

exsul ad immanes Erebi detrudor hiatus?

O fortunatas, alii quascumque tulere               260

raptores! Saltem communi sole fruuntur.

Sed mihi virginitas pariter caelumque negatur;

eripitur cum luce pudor terrisque relictis

servitum Stygio ducor captiva tyranno.

O male dilecti flores despectaque matris               265

consilia! o Veneris deprensae serius artes!

Mater, io! seu te Phrygiis in vallibus Idae

Mygdonio buxus circumsonat horrida cantu,

seu tu sanguineis ululantia Dindyma Gallis

incolis et strictos Curetum respicis enses,               270

exitio succurre meo, compesce furentem,

comprime ferales torvi praedonis habenas."

Talibus ille ferox dictis fletuque decoro

vincitur et primi suspiria sensit amoris.

Tunc ferrugineo lacrimas detergit amictu               275

et placida maestum solatur voce dolorem:

"Desine funestis animum, Proserpina, curis

et vano vexare metu. Maiora dabuntur

sceptra nec indigni taedas patiere mariti.

Ille ego Saturni proles, cui machina rerum               280

servit et immensum tendit per inane potestas.

Amissum ne crede diem: sunt altera nobis

sidera, sunt orbes alii, lumenque videbis

purius Elysiumque magis mirabere solem

cultoresque pios. Illic pretiosior aetas,               285

aurea progenies, habitat semperque tenemus,

quod superi meruere semel. Nec mollia desunt

prata tibi. Zephyris illic melioribus halant

perpetui flores, quos nec tua protulit Henna.

Est etiam lucis arbor praedives opacis,               290

fulgentes viridi ramos curvata metallo.

Haec tibi sacra datur, fortunatumque tenebis

autumnum et fulvis semper ditabere pomis.

Parva loquor: quidquid liquidus complectitur aer,

quidquid alit tellus, quidquid maris aequora verrunt,               295

quod fluvii volvunt, quod nutrivere paludes,

cuncta tuis pariter cedent animalia regnis,

lunari subiecta globo, qui septimus auras

ambit et aeternis mortalia separat astris.

Sub tua purpurei venient vestigia reges               300

deposito luxu turba cum paupere mixti

(omnia mors aequat!); tu damnatura nocentes,

tu requiem latura piis, te iudice sontes

improba cogentur vitae commissa fateri.

Accipe Lethaeo famulas cum gurgite Parcas;               305

sit fatum quodcumque voles." Haec fatus ovantes

exhortatur equos et Tartara mitior intrat.

Conveniunt animae, quantas violentior Auster

decutit arboribus frondes aut nubibus imbres

colligit aut frangit fluctus aut torquet harenas.               310

Cunctaque praecipiti stipantur saecula cursu

insignem visura nurum. Mox ipse serenus

ingreditur facili passus mollescere risu

dissimilisque sui.Dominis intrantibus ingens

assurgit Phlegethon; flagrantibus hispida rivis               315

barba madet totoque fluunt incendia vultu.

Occurrunt propere lecta de plebe ministri.

Pars altos revocant currus frenisque solutis

vertunt emeritos ad pascua nota iugales,

pars aulaea tenent, alii praetexere ramis               320

limina et in thalamum cultas extollere vestes.

Reginam casto cinxerunt agmine matres

Elysiae teneroque levant sermone timores

et sparsos religant crines et vultibus addunt

flammea sollicitum praevelatura pudorem.               325

Pallida laetatur regio gentesque sepultae

luxuriant epulisque vacant genialibus umbrae.

Grata coronati peragunt convivia Manes.

Rumpunt insoliti tenebrosa silentia cantus,

sedantur gemitus. Erebi se sponte relaxat               330

squalor et aeternam patitur rarescere noctem.

Urna nec incertas versat Minoia sortes,

verbera nulla sonant nulloque frementia luctu

impia dilatis respirant Tartara poenis.

Non rota suspensum praeceps Ixiona torquet,               335

non aqua Tantaleis subducitur invida labris.

[Solvitur Ixion et Tantalus invenit undas].

Et Tityus tandem spatiosos erigit artus

squalentisque novem detexit iugera campi

(tantus erat), laterisque piger sulcator opaci               340

invitus trahitur lasso de pectore vultur

abreptasque dolet iam non sibi crescere fibras.

Oblitae scelerum formidatique furoris

Eumenides cratera parant et vina feroci

crine bibunt flexisque minis iam lene canentes               345

extendunt socios ad pocula plena cerastas

et festas alio succendunt lumine taedas.

Tunc et pestiferi pacatum flumen Averni

innocuae transistis aves flatumque repressit

Amsanctus; fixo tacuit torrente vorago.               350

Tunc Acheronteos mutato gurgite fontes

lacte novo tumuisse ferunt hederisque virentem

Cocyton dulci perhibent undasse Lyaeo.

Stamina nec rumpit Lachesis, nec turbida sacris

obstrepitant lamenta choris. Mors nulla vagatur               355

in terris- nullumque rogum planxere parentes;

navita non moritur fluctu, non cuspide miles.

Oppida funerei pollent immunia leti.

Impexamque senex velavit harundine frontem

portitor et vacuos egit cum carmine remos.               360

Iam suus inferno processerat Hesperus orbi,

ducitur in thalamum virgo. Stat pronuba iuxta

stellantes Nox picta sinus tangensque cubile

omina perpetuo genitalia foedere sanxit.

Exsultant cum voce pii Ditisque sub aula               365

talia pervigili sumunt exordia plausu:

"Nostra potens Iuno tuque o germane Tonantis

et gener, unanimi consortia ducite somni

mutuaque alternis innectite colla lacertis.

Iam felix oritur proles, iam laeta futuros               370

exspectat Natura deos. Nova numina rebus

addite et optatos Cereri proferte nepotes."

 

 

LIBER TERTIUS

Iuppiter interea cinctam Thaumantida nimbis

ire iubet totoque deos arcessere mundo.

Illa colorato Zephyros illapsa volatu

numina conclamat pelagi Nymphasque morantes

increpat et Fluvios humentibus evocat antris.               5

Ancipites trepidique ruunt, quae causa quietos

excierit, tanto quae res agitanda tumultu.

Ut patuit stellata domus, considere iussi.

Nec confusus honor. Caelestibus ordine sedes

prima datur. Tractum proceres tenuere secundum               10

aequorei, placidus Nereus, et lucida Phorci

canities. Glaucum series extrema biformem

accipit et certo mansurum Protea vultu.

Nec non et senibus Fluviis concessa sedendi

gloria. Plebeio stat cetera more iuventus,               15

mille Amnes. Liquidis incumbunt patribus udae

Naides et taciti mirantur sidera Fauni.

Tum gravis ex alto genitor sic orsus Olympo:

"Abduxere meas iterum mortalia curas,

iam pridem neglecta mihi, Saturnia postquam               20

otia et ignavi senium cognovimus aevi;

sopitosque diu populos torpore paterno

sollicitae placuit stimulis impellere vitae,

incultis ne sponte seges grandesceret arvis,

undaret neu silva favis, neu vina tumerent               25

fontibus et totae fremerent in pocula ripae;

haud equidem invideo (neque enim livescere fas est

vel nocuisse deos), sed quod dissuasor honesti

luxus et humanas oblimat copia mentes,

provocet ut segnes animos rerumque remotas               30

ingeniosa vias paulatim exploret egestas

utque artes pariat sollertia, nutriat usus.

Nunc mihi cum magnis instat Natura querellis

humanum relevare genus, durumque tyrannum

immitemque vocat regnataque saecula patri               35

commemorat parcumque Iovem se divite clamat,

qui campos horrere situ dumisque repleri

rura velim nullisque exornem fructibus annum.

Se iam, quae genetrix mortalibus ante fuisset,

in dirae subito mores transisse novercae.               40

Quid mentem traxisse polo, quid profuit altum

erexisse caput, pecudum si more pererrant

avia, si frangunt communia pabula glandes?

Haecine vita iuvat silvestribus abdita lustris

indiscreta feris? Tales cum saepe parentis               45

pertulerim questus, tandem clementior orbi

Chaonio statui gentes avertere victu.

Atque ideo Cererem, quae nunc ignara malorum

verberat Idaeos torva cum matre leones,

per mare, per terras avido di.scurrere luctu               50

decretum, natae donec laetata repertae

indicio tribuat fruges currusque feratur

nubibus ignotas populis sparsurus aristas

et iuga caerulei subeant Actaea dracones.

Quod si quis Cereri raptorem prodere divum               55

audeat, imperii molem pacemque profundam

obtestor rerum, natus licet ille sororve

vel coniunx fuerit natarumve agminis una,

se licet illa meo conceptam vertice iactet,

sentiet iratum, procul aegide sentiet ictum               60

fulminis et genitum divina sorte pigebit

optabitque mori: tunc vulnere saucius ipsi

tradetur genero, passurus prodita regna,

et sciet an propriae conspirent Tartara causae.

Hoc sanctum; mansura fluant hoc ordine fata."               65

Dixit et horrendo concussit sidera motu.

At procul armisoni Cererem sub rupibus antri

securam placidamque diu iam certa peracti

terrebant simulacra mali noctesque timorem

ingeminant omnique perit Proserpina somno.               70

Namque modo adversis invadi viscera telis,

nunc sibi mutatas horret pallescere vestes,

nunc steriles mediis frondere Penatibus ornos.

Stabat praeterea luco dilectior omni

laurus, virgineos quondam quae fronde pudica               75

umbrabat thalamos; hanc imo stipite caesam

vidit et incomptos foedari pulvere ramos,

quaesivitque nefas. Dryades dixere gementes

Tartarea Furias debellavisse bipenni.

Sed tunc ipsa, sui iam non ambagibus ullis               80

nuntia, materno facies ingesta sopori:

namque videbatur tenebroso obtecta recessu

carceris et saevis Proserpina vincta catenis,

non qualem Siculis olim mandaverat arvis,

nec qualem roseis nuper convallibus Aetnae               85

suspexere deae. Squalebat pulchrior auro

caesaries et nox oculorum infecerat ignes

exhaustusque gelu pallet rubor, ille superbi

flammeus oris honos et non cessura pruinis

membra colorantur picei caligine regni.               90

Ergo hanc ut dubio vix tandem agnoscere visu

evaluit: "Cuius tot poenae criminis?" inquit

"unde haec informis macies? Cui tanta potestas

in me saevitiae? Rigidi cur vincula ferri

vix aptanda feris molles meruere lacerti?               95

Tu mea, tu proles? An vana fallimur umbra?"

Illa refert: "Heu dira parens nataeque peremptae

immemor, heu fulvas animo transgressa leaenas,

tantane te nostri tenuere oblivia? Tantum

unica despicior? Certe Proserpina nomen               100

dulce tibi, tali quae nunc, ut cernis, hiatu

suppliciis inclusa teror! Tu saeva choreis

indulges Phrygias vel nunc interstrepis urbes?

Quod si non omnem pepulisti pectore matrem,

si tua nata, Ceres, et non me Caspia               105

tigris edidit, his, oro, miseram defende cavernis

inque superna refer. Prohibent si fata reverti,

vel tantum visura veni." Sic fata trementes

tendere conatur palmas: vis improba ferri

impedit et motae somnum solvere catenae.               110

Obriguit visis. Gaudet non vera fuisse,

complexu caruisse dolet. Penetralibus amens

prosilit et tali compellat voce Cybeben:

"Iam non ulterius Phrygia tellure morabor,

sancta parens: revocat tandem custodia cari               115

pignoris et cunctis obiecti fraudibus anni.

Nec mihi, Cyclopum quamvis exstructa caminis,

culmina fida satis. Timeo ne fama latebras

prodiderit leviusque meum Trinacria celet

depositum. Terret nimium vulgata locorum               120

nobilitas. Aliis sedes obscurior oris

exquirenda mihi. Gemitu flammisque propinquis

Enceladi nequeunt umbracula nostra taceri.

Somnia quin etiam variis infausta figuris

saepe monent nullusque dies non triste minatur               125

augurium. Quotiens flaventia serta comarum

sponte cadunt, quotiens exundat ab ubere sanguis,

larga vel invito prorumpunt flumina vultu

iniussaeque manus mirantia pectora tundunt!

Si buxus inflare velim, ferale gemiscunt,               130

tympana si quatiam, planctus mihi tympana reddunt.

Ah vereor, ne quid portendant omina veri!

Heu longae nocuere morae!" "Procul irrita venti

dicta ferant" subicit Cybele "nec tanta Tonanti

segnities, ut non pro pignore fulmina mittat.               135

I tamen et nullo turbata revertere casu."

Haec ubi, digreditur templis. Sed nulla ruenti

mobilitas. Tardos queritur non ire dracones

immeritasque movens alterno verbere pennas

Sicaniam quaerit, cum nondum ascenderit Idam.               140

Cuncta pavet speratque nihil. Sic aestuat ales,

quae teneros humili fetus commiserit orno

allatura cibos et plurima cogitat absens,

ne gracilem ventus discusserit arbore nidum,

ne furtum pateat homini, ne praeda colubris.               145

Ut domus excubiis incustodita remotis

et resupinati neglecto cardine postes,

flebilis et tacitae species apparuit aulae,

non exspectato respectu cladis amictus

conscidit et fractas cum crine avellit aristas.               150

Haeserunt lacrimae, nec vox aut spiritus oris

redditur, atque imis vibrat timor ossa medullis.

Succidui titubant gressus; foribusque reclusis,

dum vacuas sedes et desolata pererrat

atria, semirutas confuso stamine telas               155

atque interruptas agnoscit pectinis artes.

Divinus perit ille labor spatiumque relictum

audax sacrilego supplebat aranea textu.

Nec deflet plangitve malum: tantum oscula telae

figit et abrumpit mutas in fila querellas,               160

attritosque manu radios proiectaque pensa

cunctaque virgineo sparsa oblectamina ludo

ceu natam pressat gremio, castumque cubile

desertosque toros et, sicubi sederat olim,

perlegit: attonitus stabulo ceu pastor inani,               165

cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum

aut populatrices infestavere catervae;

serus at ille redit vastataque pascua lustrans

non responsuros ciet imploratque iuvencos.

Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem               170

conspicit Electram natae quae sedula nutrix

Oceani priscas inter notissima Nymphas.

Par Cereri pietas. Haec post cunabula dulci

ferre sinu summoque Iovi deducere parvam

sueverat et genibus ludentem aptare paternis.               175

Haec comes, haec custos, haec proxima mater haberi.

Tunc laceras effusa comas et pulvere canos

sordida sidereae raptus lugebat alumnae.

Hanc aggressa Ceres, postquam suspiria tandem

laxavit frenosque dolor: "Quod cernimus" inquit               180

"excidium? Cui praeda feror? Regnatne maritus

an caelum Titanes habent? Quae talia vivo

ausa Tonante manus? Rupitne Typhoeia cervix

Inarimen? Fractane iugi compage Vesevi

Alcyoneus Tyrrhena pedes per stagna cucurrit?               185

An vicina mihi quassatis faucibus Aetna

protulit Enceladum? Nostros an forte Penates

appetiit centum Briareia turba lacertis?

Heu, ubi nunc est nata mihi? Quo mille ministrae,

quo Cyane? Volucres quae vis Sirenas abegit?               190

Haeccine vestra fides? Sic fas aliena tueri

pignora?" Contremuit nutrix maerorque pudori

cedit et aspectus miserae non ferre parentis

emptum morte velit longumque immota moratur

auctorem dubium certumque expromere funus.               195

Vix tamen haec: "Acies utinam vesana Gigantum

hanc dederit cladem! Levius communia tangunt;

sed divae, multoque minus quod rere, sorores

in nostras (nimium) coniuravere ruinas.

Insidias Superum, cognatae vulnera cernis               200

invidiae. Phlegra nobis infensior aether.

Florebat tranquilla domus nec limina virgo

linquere nec virides audebat visere saltus

praeceptis obstricta tuis. Telae labor illi,

Sirenes requies; sermonum gratia mecum,               205

mecum somnus erat cautique per atria ludi,

cum subito (dubium est quonam monstrante latebras

rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis

ne foret, hinc Phoeben comites, hinc Pallada iunxit.

Protinus effuso laetam se fingere risu,               210

nec semel amplecti nomenque iterare sororis

et dura de matre queri, quae tale recessu

maluerit damnare decus vetitamque dearum

colloquio patriis procul amandaverit astris.

Nostra rudis gaudere malis et nectare largo               215

instaurare dapes. Nunc arma habitumque Dianae

induitur digitisque attemptat mollibus arcum.

Nunc crinita iubis galeam, laudante Minerva,

implet et ingentem clipeum gestare laborat.

Prima Venus campos Aetnaeaque rura maligno               220

ingerit affatu. Vicinos callida flores

ingeminat meritumque loci velut inscia quaerit

nec credit, quod bruma rosas innoxia servet,

quod gelidi rubeant alieno germine menses,

verna nec iratum timeant virgulta Booten.               225

Dum loca miratur, studio dum flagrat eundi,

persuadet. Teneris, heu! lubrica moribus aetas.

Quos ego nequidquam planctus, quas irrita fudi

ore preces! Ruit illa tamen confisa sororum

praesidio. Famulae longo ordine Nymphae.               230

Itur in aeterno vestitos gramine colles

et prima sub luce legunt, cum rore serenus

albet ager sparsosque bibunt violaria sucos.

Sed postquam medio sol altior institit axi,

ecce polum nox foeda rapit tremefactaque nutat               235

insula cornipedum strepitu pulsuque rotarum;

nosse nec aurigam licuit, seu mortifer ille,

seu mors ipsa fuit. Livor permanat in herbas,

deficiunt rivi, squalent rubigine prata

et nihil afflatum vivit. Pallere ligustra,               240

exspirare rosas, decrescere lilia vidi.

Ut rauco reduces tractu detorsit habenas,

nox sua prosequitur currum; lux redditur orbi,

Persephone nusquam. Voto rediere peracto

nec mansere deae. Mediis invenimus arvis               245

exanimem Cyanen. Cervix redimita iacebat

et caligantes marcebant fronte coronae.

Aggredimur subito et casus scitamur eriles

(nam propior cladi steterat): quis vultus equorum?

Quis regat? Illa nihil, tacito sed laesa veneno               250

solvitur in laticem. Subrepit crinibus umor.

Liquitur in roremque pedes et brachia manant

nostraque mox lambit vestigia perspicuus fons.

Discedunt aliae. Rapidis Acheloides alis

sublatae Siculi latus obsedere Pelori               255

accensaeque malo iam non impune canoras

in pestem vertere lyras; vox blanda carinas

alligat, audito frenantur carmine remi.

Sola domi luctu senium tractura relinquor."

Haeret adhuc suspensa Ceres et singula demens               260

ceu nondum transacta timet; mox lumina torquens

vultu ad caelicolas furiato pectore fertur.

Arduus Hyrcana quatitur sic matre Niphates,

cuius Achaemenio regi ludibria natos avexit

tremebundus eques. Fremit illa marito               265

mobilior Zephyro totamque virentibus iram

dispergit maculis timidumque hausura profundo

ore virum vitreae tardatur imagine formae.

Haud aliter toto genetrix bacchatur Olympo:

"Reddite" vociferans "non me vagus edidit amnis,               270

non Dryadum de plebe sumus. Turrita Cybebe

me quoque Saturno genuit. Quo iura deorum,

quo leges cecidere poli? quid vivere recte

proderit? En audet noti Cytherea pudoris

ostentare suos post Lemnia vincula vultus.               275

Hos animos bonus ille sopor castumque cubile

praebuit? amplexus hoc promeruere pudici?

Nec mirum, si turpe nihil post talia ducit.

Quid vos expertes thalami? tantumne relictus

virginitatis honos? tantum mutata voluntas?               280

Iam Veneri iunctae, sociis raptoribus, itis?

O templis Scythiae atque hominem sitientibus aris

utraque digna coli! Tanti quae causa furoris?

Quam mea vel tenui dicto Proserpina laesit?

Scilicet aut caris pepulit te, Delia, silvis,               285

aut tibi commissas rapuit, Tritonia, pugnas.

An gravis eloquio? Vestros an forte petebat

importuna choros? Atqui Trinacria longe,

esset ne vobis oneri, deserta colebat.

Quid latuisse iuvat? Rabiem livoris acerbi               290

nulla potest placare quies." His increpat omnes

vocibus. Ast illae (prohibet sententia patris)

aut reticent aut nosse negant responsaque matri

dant lacrimas. Quid agat? Rursus se victa remittit

inque humiles devecta preces: "Ignoscite, si quid               295

intumuit pietas, si quid flagrantius actum

quam miseros decuit. Supplex miserandaque vestris

advolvor genibus. Liceat cognoscere sortem.

Hoc tantum liceat: certos habuisse dolores.

Scire peto quae forma mali; quamcumque dedistis               300

fortunam, sit nota, feram fatumque putabo

non scelus. Aspectum precor indulgete parenti;

non repetarn; quaesita manu securus habeto,

quisquis es; affirmo praedam; desiste vereri.

Quod si nos aliquo praevenit foedere raptor,               305

tu certe, Latona, refer: confessa Diana

forte tibi. Nosti, quid sit Lucina, quis horror

pro genitis et quantus amor, partusque tulisti

tu geminos: haec una mihi. Sic crine fruaris

semper Apollineo, sic me felicior aevum               310

mater agas." Largis tunc imbribus ora madescunt.

"Quid? tantum dignum fieri dignumque taceri?

Hei mihi, discedunt omnes. Quid vana moraris

ulterius? Non bella palam caelestia sentis?

Quin potius natam pelago terrisque requiris?               315

Accingar lustrare diem: per devia rerum

indefessa ferar; nulla cessabitur hora;

non requies, non somnus erit, dum pignus ademptum

inveniam, gremio quamvis mergatur Hiberae

Tethyos et rubro iaceat vallata profundo.               320

Non Rheni glacies, non me Rhipaea tenebunt

frigora, non dubio Syrtis cunctabitur aestu.

Stat finem penetrare Noti Boreaeque nivalem

vestigare domum. Primo calcabitur Atlas

occasu facibusque meis lucebit Hydaspes.               325

Impius errantem videat per rura per urbes

Iuppiter. Exstincta satietur paelice Iuno.

Insultate mihi, caelo regnate superbi, ducite

praeclarum Cereris de stirpe triumphum."

Haec fatur notaeque iugis illabitur Aetnae               330

noctivago taedas informatura labori.

Lucus erat prope flumen Acin, quod candida praefert

saepe mari pulchroque secat Galatea natatu,

densus et innexis Aetnaea cacumina ramis

qua licet usque tegens. Illic posuisse cruentam               335

aegida captivamque pater post proelia praedam

advexisse datur. Phlegraeis silva superbit

exuviis totumque nemus victoria vestit.

Hic patuli rictus et prodigiosa Gigantum

tergora dependent et adhuc crudele minantur               340

affixae truncis facies immaniaque ossa

serpentum passim cumulis exsanguibus albent

et rigidae multo suspirant fulmine pelles

nullaque non magni iactat se nominis arbor.

Haec centumgemini strictor Aegaeonis enses               345

curvata vix fronde levat. Liventibus illa

exsultat Coei spoliis. Haec arma Mimantis

sustinet. Hos onerat ramos exutus Ophion.

Altior at cunctis abies umbrosaque late

ipsius Enceladi fumantia gestat opima               350

summi terrigenum regis caderetque gravata

pondere, ni lassam fulciret proxima quercus.

Inde timor numenque loco nemorisque senectae

parcitur aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.

Pascere nullus oves nec robora laedere Cyclops               355

audet et ipse fugit sacra Polyphemus ab umbra.

Non tamen hoc tardata Ceres. Accenditur ultro

religione loci vibratque infesta securim,

ipsum etiam feritura Iovem. Succidere pinus,

haud magis enodes dubitat prosternere cedros               360

exploratque obiens truncos rectique tenorem

stipitis et certo pertemptat brachia nisu.

Sic qui vecturus longinqua per aequora merces

molitur tellure ratem vitamque procellis

obiectare parat, fagos metitur et alnos               365

et varium rudibus silvis accommodat usum:

quae longa est, tumidis praebebit cornua velis;

quae fortis, clavo potior, quae lenta, favebit

remigio; stagni patiens aptanda carinae.

Tollebant geminae capita inviolata cupressus               370

cespite vicino, quales non rupibus Idae

miratur Simois, quales non divite ripa

lambit Apollinei nemoris nutritor Orontes.

Germanas adeo credas: sic frontibus aequis

exstant et socio despectant vertice lucum.               375

Hae placuere faces. Pernix invadit utramque

cincta sinus, exserta manus, armata bipenni

alternasque ferit totisque obnixa trementes

viribus impellit. Pariter traxere ruinam

et pariter posuere comas campoque recumbunt,               380

Faunorum Dryadumque dolor. Complectitur ambas,

sicut erant, alteque levat retroque solutis

crinibus ascendit fastigia montis anheli,

exsuperatque aestus et nulli pervia saxa

atque indignantes vestigia calcat harenas.               385

Qualis pestiferas animare ad crimina taxos

torva Megaera ruit, Cadmi seu moenia poscat,

sive Thyesteis properet saevire Mycenis.

Dant tenebrae Manesque locum plantisque resultant

Tartara ferratis, donec Phlegethontis in unda               390

constitit et plenos excepit lampade fluctus.

Postquam perventum scopuli flagrantis in ora,

protinus arsuras aversa fronte cupressus

faucibus iniecit mediis lateque cavernas

texit et undantem flammis obstruxit hiatum.               395

Compresso mons igne tonat claususque laborat

Mulciber. Obducti nequeunt exire vapores.

Coniferi micuere apices crevitque favillis

Aetna novis. Strident admisso sulphure rami.

Tum, ne deficerent tantis erroribus ignes,               400

semper inocciduos insopitosque manere

iussit et arcano perfudit robora suco,

quo Phaethon irrorat equos, quo Luna iuvencos.

Iamque soporiferas nocturna silentia terris

explicuere vices: laniato pectore longas               405

inchoat illa vias, et sic ingressa profatur:

"Non tales gestare tibi, Proserpina, taedas

sperabam, sed vota mihi communia matrum

et thalami festaeque faces caeloque canendus

ante oculos Hymenaeus erat. Sic numina fatis               410

volvimur et nullo Lachesis discrimine saevit?

Quam nuper sublimis eram quantisque procorum

cingebar studiis! Quae non mihi pignus ob unum

cedebat numerosa parens! Tu prima voluptas,

tu postrema mihi; per te fecunda videbar.               415

O decus, o requies, o grata superbia matris:

qua gessi florente deam, qua sospite nusquam

inferior Iunone fui, nunc squalida, vilis.

Hoc placitum patri. Cur autem ascribimus illum

his lacrimis? Ego te, fateor, crudelis ademi,               420

quae te deserui solamque instantibus ultro

hostibus exposui. Raucis secura fruebar

nimirum thiasis et laeta sonantibus armis

iungebam Phrygios, cum tu raperere, leones.

Accipe, quas merui, poenas. En ora fatiscunt               425

vulneribus grandesque rubent in pectore sulci.

Immemor en uterus crebro contunditur ictu.

Qua te parte poli, quo te sub cardine quaeram?

Quis monstrator erit? Quae me vestigia ducent?

Quis currus? Ferus ille quis est? Terraene marisne               430

incola? Quae volucrum deprendam signa rotarum?

Ibo, ibo quocumque pedes, quocumque iubebit

casus. Sic Venerem quaerat deserta Dione.

Efficietne labor? Rursus te, nata, licebit

amplecti? Manet ille decor? manet ille genarum               435

fulgor? An infelix talem fortasse videbo,

qualis nocte venis, qualem per somnia vidi?"

Sic ait et prima gressus molitur ab Aetna,

exitiique reos flores ipsumque rapinae

detestata locum sequitur dispersa viarum               440

indicia et pleno rimatur lumine campos

inclinatque faces. Omnis madet orbita fletu.

Omnibus admugit; quocumque it in aequore, fulvis

adnatat umbra fretis extremaque lucis imago

Italiam Libyamque ferit. Clarescit Etruscum               445

litus et accenso resplendent aequore Syrtes.

Antra procul Scyllaea petit canibusque reductis

pars stupefacta silet, pars nondum exterrita latrat.

 


Aerius, 2004