Decimus Magnus Ausonius
Mosella


Ausonius

E-Text: The Latin Library.


 

1] Transieram celerem nebuloso flumine Nauam

2] Addita miratus ueteri noua moenia Vinco,

3] Aequauit Latias ubi quondam Gallia Cannas

4] Infletaeque iacent inopes super arua cateruae.

5] Vnde iter ingrediens nemorosa per auia solum

6] Et nulla humani spectans uestigia cultus

7] Praetereo arentem sitientibus undique terris

8] Dumnissum riguasque perenni fonte Tabernas

9] Aruaque Sauromatum nuper metata colonis:

10] Et tandem primis Belgarum conspicor oris

11] Noiomagum, diui castra inclita Constantini.

12] Purior hic campis aer Phoebusque sereno

13] Lumine purpureum reserat iam sudus Olympum;

14] Nec iam consertis per mutua uincula ramis

15] Quaeritur exclusum uiridi caligine caelum;

16] Sed liquidum iubar et rutilam uisentibus aethram

17] Libera perspicui non inuidet aura diei.

18] In speciem tum me patriae cultumque nitentis

19] Burdigalae blando pepulerunt omnia uisu:

20] Culmina uillarum pendentibus edita ripis

21] Et uirides Baccho colles et amoena fluenta

22] Subter labentis tacito rumore Mosellae.

23] Salue, amnis, laudate agris, laudate colonis,

24] Dignata imperio debent cui moenia Belgae:

25] Amnis odorifero iuga uitea consite Baccho,

26] Consite gramineas, amnis uiridissime, ripas:

27] Nauiger ut pelagus, deuexas pronus in undas

28] Vt fluuius, uitreoque lacus imitate profundo

29] Et riuos trepido potes aequiperare meatu

30] Et liquido gelidos fontes praecellere potu:

31] Omnia solus habes, quae fons, quae riuus et amnis

32] Et lacus et biuio refluus manamine pontus.

33] Tu placidis praelapsus aquis nec murmura uenti

34] Vlla nec occulti pateris luctamina saxi.

35] Non spirante uado rapidos properare meatus

36] Cogeris, extantes medio non aequore terras

37] Interceptus habes, iusti ne demat honorem

38] Nominis, exclusum si diuidat insula flumen.

39] Tu duplices sortite uias, et cum amne secunda

40] Defluis, ut celeres feriant uada concita remi,

41] Et cum per ripas nusquam cessante remulco

42] Intendunt collo malorum uincula nautae.

43] Ipse tuos quotiens miraris in amne recursus

44] Legitimosque putas prope segnius ire meatus!

45] Tu neque limigenis ripam praetexeris uluis,

46] Nec piger immundo perfundis litora caeno:

47] Sicca in primores pergunt uestigia lymphas.

48] I nunc et Phrygiis sola leuia consere crustis

49] Tendens marmoreum laqueata per atria campum;

50] Ast ego despectis, quae census opesque dederunt,

51] Naturae mirabor opus, non cura nepotum

52] Laetaque iacturis ubi luxuriatur egestas.

53] Hic solidae sternunt umentia litora harenae,

54] Nec retinent memores uestigia pressa figuras.

55] Spectaris uitreo per leuia terga profundo,

56] Secreti nihil amnis habens: utque almus aperto

57] Panditur intuitu liquidis obtutibus aer

58] Nec placidi prohibent oculos per inania uenti,

59] Sic demersa procul durante per intima uisu

60] Cernimus arcanique patet penetrale profundi,

61] Cum uada lene meant liquidarum et lapsus aquarum

62] Prodit caerulea dispersas luce figuras:

63] Quod sulcata leui crispatur harena meatu,

64] Inclinata tremunt uiridi quod gramina fundo;

65] Vsque sub ingenuis agitatae fontibus herbae

66] Vibrantes patiuntur aquas lucetque latetque

67] Calculus et uiridem distinguit glarea muscum:

68] Tota Caledoniis talis pictura Britannis,

69] Cum uirides algas et rubra corallia nudat

70] Aestus et albentes, concharum germina, bacas,

71] Delicias hominum, locupletibus atque sub undis

72] Assimulant nostros imitata monilia cultus.

73] Haud aliter placidae subter uada laeta Mosellae

74] Detegit admixtos non concolor herba lapillos.

75] Intentos tamen usque oculos errore fatigant

76] Interludentes, examina lubrica, pisces.

77] Sed neque tot species obliquatosque natatus

78] Quaeque per aduersum succedunt agmina flumen,

79] Nominaque et cunctos numerosae stirpis alumnos

80] Edere fas aut ille sinit, cui cura secundae

81] Sortis et aequorei cessit tutela tridentis.

82] Tu mihi flumineis habitatrix Nais in oris,

83] Squamigeri gregis ede choros liquidoque sub alueo

84] Dissere caeruleo fluitantes amne cateruas.

85] Squameus herbosas capito inter lucet harenas

86] Viscere praetenero fartim congestus aristis

87] Nec duraturus post bina trihoria mensis,

88] Purpureisque salar stellatus tergora guttis,

89] Et nullo spinae nociturus acumine rhedo,

90] Effugiensque oculos celeri leuis umbra natatu.

91] Tuque per obliqui fauces uexate Saraui,

92] Qua bis terna fremunt scopulosis ostia pilis,

93] Cum defluxisti famae maioris in amnem,

94] Liberior laxos exercei, barbe, natatus:

95] Tu melior peiore aeuo, tibi contigit omni

96] Spirantum ex numero non illaudata senectus.

97] Nec te puniceo rutilantem uiscere, salmo,

98] Transierim, latae cuius uaga uerbera caudae

99] Gurgite de medio summas referuntur in undas,

100] Occultus placido cum proditur aequore pulsus.

101] Tu loricato squamosus pectore, frontem

102] Lubricus et dubiae facturus fercula cenae

103] Tempora longarum fers incorrupte morarum,

104] Praesignis maculis capitis, cui prodiga nutat

105] Aluus opimatoque fluens abdomine uenter.

106] Quaeque per Illyricum, per stagna binominis Histri

107] Spumarum indiciis caperis, mustela, natantum

108] In nostrum subuecta fretum, ne lata Mosellae

109] Flumina tam celebri defraudarentur alumno.

110] Quis te naturae pinxit color! atra superne

111] Puncta notant tergum, qua lutea circuit iris;

112] Lubrica caeruleus perducit tergora fucus;

113] Corporis ad medium fartim pinguescis, at illinc

114] Vsque sub extremam squalet cutis arida caudam.

115] Nec te, delicias mensarum, perca, silebo,

116] Amnigenos inter pisces dignande marinis,

117] Solus puniceis facilis contendere mullis:

118] Nam neque gustus iners solidoque in corpore partes

119] Segmentis coeunt, sed dissociantur aristis.

120] Hic etiam Latio risus praenomine, cultor

121] Stagnorum, querulis uis infestissima ranis,

122] Lucius, obscuras ulua caenoque lacunas

123] Obsidet; hic nullos mensarum lectus ad usus

124] Feruet fumosis olido nidore popinis.

125] Quis non et uirides, uulgi solacia, tincas

126] Norit et alburnos, praedam puerilibus hamis,

127] Stridentesque focis, obsonia plebis, alausas?

128] Teque inter species geminas neutrumque et utrumque,

129] Qui necdum salmo nec iam salar ambiguusque

130] Amborum medio, sario, intercepte sub aeuo?

131] Tu quoque flumineas inter memorande cohortes,

132] Gobio, non geminis maior sine pollice palmis,

133] Praepinguis, teres, ouipara congestior aluo

134] Propexique iubas imitatus, gobio, barbi.

135] Nunc, pecus aequoreum, celebrabere, magne silure,

136] Quem velut Actaeo perductum tergora oliuo

137] Amnicolam delphina reor: sic per freta magnum

138] Laberis et longi uix corporis agmina solvis

139] Aut breuibus defensa uadis aut fluminis uluis.

140] At cum tranquillos moliris in amne meatus,

141] Te uirides ripae, te caerula turba natantum,

142] Te liquidae mirantur aquae: diffunditur alueo

143] Aestus et extremi procurrunt margine fluctus.

144] Talis Atlantiaco quondam ballena profundo,

145] Cum uento motuue suo telluris ad oras

146] Pellitur, exclusum fundit mare, magnaque surgunt

147] Aequora, uicinique timent deereseere montes.

148] Hic tamen, hie nostrae mitis ballena Mosellae

149] Exitio procul est magnoque honor additus amni.

150] Iam liquidas spectasse uias et lubriea pisces

151] Agmina multiplicesque satis numerasse cateruas.

152] Indueant aliam spectacula uitea pompam

153] Sollicitentque uagos Baccheia munera uisus,

154] Qua sublimis apex longo super ardua tractu

155] Et rupes et aprica iugi flexusque sinusque

156] Vitibus assurgunt naturalique theatro.

157] Gauranum sie alma iugum uindemia uestit

158] Et Rhodopen, proprioque nitent Pangaea Lyaeo;

159] Sic uiret Ismarius super aequora Thracia collis;

160] Sic mea flauentem pingunt uineta Garunnam.

161] Summis quippe iugis tendentis in ultima cliui

162] Conseritur uiridi fluuialis margo Lyaeo.

163] Laeta operum plebes festinantesque coloni

164] Vertice nunc summo properant, nunc deiuge dorso,

165] Certantes stolidis clamoribus. Inde uiator

166] Riparum subiecta terens, hinc nauita labens

167] Probra canunt seris cultoribus: astrepit ollis

168] Et rupes et silua tremens et concauus amnis.

169] Nec solos homines delectat scaena locorum:

170] Hic ego et agrestes Satyros et glauca tuentes

171] Naidas extremis credam concurrere ripis,

172] Capripedes agitat cum laeta proteruia Panas

173] Insultantque uadis trepidasque sub amne sorores

174] Terrent indocili pulsantes uerbere fluctum.

175] Saepe etiam mediis furata e collibus uuas

176] Inter Oreiadas Panope fluuialis amicas

177] Fugit lasciuos, paganica numina, Faunos.

178] Dicitur et, medio cum sol stetit aureus orbe,

179] Ad commune fretum Satyros uitreasque sorores

180] Consortes celebrare choros, cum praebuit horas

181] Secretas hominum coetu flagrantior aestus;

182] Tunc insultantes sua per freta ludere Nymphas

183] Et Satyros mersare uadis rudibusque natandi

184] Per medias exire manus, dum lubrica falsi

185] Membra petunt liquidosque fouent pro corpore fluctus.

186] Sed non haec spectata ulli nec cognita uisu

187] Fas mihi sit pro parte loqui: secreta tegatur

188] Et commissa suis lateat reuerentia riuis.

189] Illa fruenda palam species, cum glaucus opaco

190] Respondet colli fluuius, frondere uidentur

191] Fluminei latices et palmite consitus amnis.

192] Quis color ille uadis, seras cum propulit umbras

193] Hesperus et uiridi perfundit monte Mosellam!

194] Tota natant crispis iuga motibus et tremit absens

195] Pampinus et uitreis uindemia turget in undis.

196] Annumerat uirides derisus nauita uites,

197] Nauita caudiceo fluitans super aequora lembo

198] Per medium, qua sese amni confundit imago

199] Collis et umbrarum confinia conserit amnis.

200] Haec quoque quam dulces celebrant spectacula pompas,

201] Remipedes medio certant cum flumine lembi

202] Et uarios ineunt flexus uiridesque per oras

203] Stringunt attonsis pubentia germina pratis!

204] Puppibus et proris alacres gestire magistros

205] Impubemque manum super amnica terga uagantem

 

206] Dum spectat, [uiridis qua surgit ripa, colonus,

207] Non sentit] transire diem, sua seria ludo

208] Posthabet: excludit ueteres noua gratia curas.

209] Tales Cumano despectat in aequore ludos

210] Liber, sulphurei cum per iuga consita Gauri

211] Perque uaporiferi graditur uineta Veseui,

212] Cum Venus Actiacis Augusti laeta triumphis

213] Ludere lasciuos fera proelia iussit Amores,

214] Qualia Niliacae classes Latiaeque triremes

215] Subter Apollineae gesserunt Leucados arces,

216] Aut Pompeiani Mylasena pericula belli

217] Euboicae referunt per Auerna sonantia cumbae:

218] Innocuos ratium pulsus pugnasque iocantes

219] Naumachiae, Siculo qualis spectala Peloro,

220] Caeruleus uiridi reparat sub irnagine pontus.

221] Non aliam speciem petulantibus addit ephebis

222] Pubertasque amnisque et picti rostra phaseli.

223] Hos Hyperionio cum sol perfuderit aestu,

224] Reddit nautales uitreo sub gurgite formas

225] Et redigit pandas inuersi corporis umbras.

226] Vtque agiles motus dextra laeuaque frequentant

227] Et commutatis alternant pondera remis,

228] Vnda refert alios, simulacra umentia, nautas:

229] Ipsa suo gaudet simulamine nautica pubes

230] Fallaces fluuio mirata redire figuras.

231] Sic ubi compositos ostentatura capillos,

232] Candentem late speculi explorantis honorem

233] Cum primum carae nutrix admouit alumnae,

234] Laeta ignorato fruitur uirguncula ludo

235] Germanaeque putat formam spectare puellae:

236] Oscula fulgenti dat non referenda metallo

237] Aut fixas praetemptat acus aut frontis ad oram

238] Vibratos captat digitis extendere crines:

239] Talis ad umbrarum ludibria nautica pubes

240] Ambiguis fruitur ueri falsique figuris.

241] lam uero accessus faciles qua ripa ministrat,

242] Scrutatur toto populatrix turba profundo

243] Heu male defensos penetrali flumine pisces.

244] Hic medio procul amne trahens umentia lina

245] Nodosis decepta plagis examina uerrit;

246] Ast hic, tranquillo qua labitur agmine flumen,

247] Ducit corticeis fluitantia retia signis;

248] Ille autem scopulis deiectas pronus in undas

249] Inclinat lentae conexa caeumina uirgae

250] Inductos escis iaciens letalibus hamos.

251] Quos ignara doli postquam uaga turba natantum

252] Rictibus inuasit patulaeque per intima fauces

253] Sera occultati senserunt uulnera ferri,

254] Dum trepidant, subit indicium crispoque tremori

255] Vibrantis saetae nutans consentit harundo:

256] Nec mora et excussam stridenti uerbere praedam

257] Dexter in obliquum raptat puer; excipit ictum

258] Spiritus, ut fractis quondam per inane flagellis

259] Aura crepat motoque assibilat aere uentus.

260] Exultant udae super arida saxa rapinae

261] Luciferique pauent letalia tela diei,

262] Cuique sub amne suo mansit uigor, aere nostro

263] Segnis anhelatis uitam consumit in auris.

264] Iam piger inualido uibratur corpore plausus,

265] Torpida supremos patitur iam cauda tremores,

266] Nec coeunt rictus, haustas sed hiatibus auras

267] Reddit mortiferos expirans branchia flatus.

268] Sic ubi fabriles exercet spiritus ignes,

269] Accipit alterno cohibetque foramine uentos

270] Lanea fagineis alludens parma cauernis.

271] Vidi egomet quosdam leti sub fine trementes

272] Collegisse animas, mox in sublime citatos

273] Cernua subiectum praeceps dare corpora in amnem

274] Desperatarum potientes rursus aquarum.

275] Quos impos damni puer inconsultus ab alto

276] Impetit et stolido captat prensare natatu.

277] Sic Anthedonius Boeotia per freta Glaucus,

278] Gramina gustatu postquam exitialia Circes

279] Expertus carptas moribundis piscibus herbas

280] Sumpsit, Carpathium subiit nouus accola pontum.

281] Ille hamis et rete potens, scrutator operti

282] Nereos, aequoream solitus conuerrere Tethyn,

283] Inter captiuas fluitauit praedo cateruas.

284] Talia despectant longo per caerula tractu

285] Pendentes saxis instanti culmine uillae,

286] Quas medius dirimit sinuosis flexibus errans

287] Amnis, et alternas comunt praetoria ripas.

288] Quis modo Sestiacum pelagus, Nepheleidos Helles

289] Aequor, Abydeni freta quis miretur ephebi?

290] Quis Chalcedonio constratum ab litore pontum,

291] Regis opus magni, mediis euripus ubi undis

292] Europaeque Asiaeque uetat concurrere terras?

293] Non hic dira freti rabies, non saeua furentum

294] Proelia caurorum; licet hic commercia linguae

295] Iungere et alterno sermonem texere pulsu.

296] Blanda salutiferas permiscent litora uoces

297] Et uoces et paene manus: resonantia utrimque

298] Verba refert mediis concurrens fluctibus echo.

299] Quis potis innumeros cultusque habitusque retexens

300] Pandere tectonicas per singula praedia formas?

301] Non hoc spernat opus Gortynius aliger, aedis

302] Conditor Euboicae, casus quem fingere in auro

303] Conantem Icarios patrii pepulere dolores;

304] Non Philo Cecropius, non qui laudatus ab hoste

305] Clara Syracosii traxit certamina belli.

306] Forsan et insignes hominumque operumque labores

307] Hic habuit decimo celebrata uolumine Mareei

308] Hebdomas, hic clari uiguere Menecratis artes

309] Atque Ephesi spectata manus uel in arce Mineruae

310] Ictinus, magico cui noetua perlita fuco

311] Allicit omne genus uolucres perimitque tuendo.

312] Conditor hic forsan fuerit Ptolomaidos aulae

313] Dinochares, quadro cui in fastigia cono

314] Surgit et ipsa suas consumit pyramis umbras.

315] Iussus ob incesti qui quondam foedus amoris

316] Arsinoen Pharii suspendit in aere templi;

317] Spirat enim tecti testudine corus achates

318] Amatamque trahit ferrato crine puellam.

319] Hos ergo aut horum similes est credere dignum

320] Belgarum in terris scaenas posuisse domorum

321] Molitos celsas fluuii decoramina uillas.

322] Haec est natura sublimis in aggere saxi,

323] Haec procurrentis fundata crepidine ripae,

324] Haec refugit captumque sinu sibi uindicat amnem.

325] Illa tenens collem, qui plurimus imminet amni,

326] Vsurpat faciles per culta, per aspera uisus

327] Vtque suis fruitur felix speculatio terris.

328] Quin etiam riguis humili pede condita pratis

329] Compensat celsi bona naturalia montis

330] Sublimique minans irrumpit in aethera tecto

331] Ostentas altam, Pharos ut Memphitica, turrim.

332] Huic proprium clausos consaepto gurgite pisces

333] Apricas scopulorum inter captare nouales.

334] Haec summis innixa iugis labentia subter

335] Flumina despectu iam caligante tuetur.

336] Atria quid memorem uiridantibus assita pratis

337] Innumerisque super nitentia tecla columnis?

338] Quid quae fluminea substructa crepidine fumant

339] Balnea, feruenti cum Mulciber haustus operto

340] Voluit anhelatas tectoria per caua flammas

341] Inclusum glomerans aestu expirante uaporem?

342] Vidi ego defessos multo sudore lauacri

343] Fastidisse lacus et frigora piscinarum,

344] Vt uiuis fruerentur aquis, mox amne refotos

345] Plaudenti gelidum flumen pepulisse natatu.

346] Quod si Cumanis huc afforet hospes ab oris,

347] Crederet Euboicas simulacra exilia Baias

348] His donasse locis: tantus cultusque nitorque

349] Allicit et nullum parit oblectatio luxum.

350] Sed mihi qui tandem finis tua glauca fluenta

351] Dicere dignandumque mari memorare Mosellam,

352] Innumeri quod te diuersa per ostia late

353] Incurrunt amnes? quamquam differre meatus

354] Possent, sed celerant in te consumere nomen.

355] Namque et Promeae Nemesaeque adiuta meatu

356] Sura tuas properat non degener ire sub undas,

357] Sura interceptis tibi gratificata fluentis,

358] Nobilius permixta tuo sub nomine, quam si

359] Ignoranda patri confunderet oslia ponto.

360] Te rapidus Celbis, te marmote clarus Erubris

361] Festinant famulis quam primum allambere lymphis:

362] Nobilibus Celbis celebratus piscibus, ille

363] Praecipiti torquens cerealia saxa rotatu

364] Stridentesque trahens per leuia marmora serras

365] Audit perpetuos ripa ex utraque tumultus.

366] Praetereo exilem Lesuram tenuemque Drahonum

367] Nec fastiditos Salmonae usurpo fluores:

368] Nauiger undisona dudum me mole Sarauus

369] Tota ueste uocat, longum qui distulit amnem,

370] Fessa sub Augustis ut uolueret ostia muris.

371] Nec minor hoc, tacitum qui per sola pinguia labens

372] Stringit frugiferas felix Alisontia ripas.

373] Mille alii, prout quemque suus magis impetus urget,

374] Esse tui cupiunt: tantus properantibus undis

375] Ambitus aut mores. Quod si tibi, dia Mosella,

376] Smyrna suum uatem uel Mantua clara dedisset,

377] Cederet Iliacis Simois memoratus in oris,

378] Nec praeferre suos auderet Thybris honores.

379] Da ueniam, da, Roma potens! pulsa, oro, facessat

380] Inuidia et Latiae Nemesis non cognita linguae:

381] Imperii sedem Romae tenuere parentes.

382] Salue, magne parens frugum uirumque, Mosella!

383] Te clari proceres, te bello exercita pubes,

384] Aemula te Latiae decorat facundia linguae.

385] Quin etiam mores et laetum fronte serena

386] Ingenium natura tuis concessit alumnis;

387] Nec sola antiquos ostentat Roma Catones,

388] Aut unus tantum iusti sectator et aequi

389] Pollet Aristides ueteresque illustrat Athenas.

390] Verum ego quid laxis nimium spatiatus habenis

391] Victus amore tui praeconia detero? conde,

392] Musa, chelyn pulsis extremo carmine netis.

393] Tempus erit, cum me studiis ignobilis oti

394] Mulcentem curas seniique aprica fouentem

395] Materiae commendet honos; cum facta uiritim

396] Belgarum patriosque canam, decora inclita, mores:

397] Mollia subtili nebunt mihi carmina filo

398] Pierides tenuique aptas subtemine telas

399] Percurrent: dabitur nostris quoque purpura fusis.

400] Quis mihi tum non dictus erit? memorabo quietos

401] Agricolas legumque catos fandique potentes,

402] Praesidium sublime reis; quos curia summos

403] Municipum uidit proceres propriumque senatum,

404] Quos praetextati celebris facundia ludi

405] Contulit ad ueteris praeconia Quintiliani,

406] Quique suas rexere urbes purumque tribunal

407] Sanguine et innocuas illustrauere secures,

408] Aut Italum populos aquilonigenasque Britannos

409] Praefecturarum titulo tenuere secundo;

410] Quique caput rerum, Romam, populumque patresque

411] Tantum non primo rexit sub nomine, quamuis

412] Par fuerit primis: festinat soluere tandem

413] Errorem fortuna suum libataque supplens

414] Praemia iam ueri fastigia reddat honoris

415] Nobilibus repetenda nepotibus. At modo coeptum

416] Detexatur opus, dilata et laude uirorum

417] Dicamus laeto per rura uirentia tractu

418] Felicem fluuium Rhenique sacremus in undas.

419] Caeruleos nunc, Rhene, sinus hyaloque uirentem

420] Pande peplum spatiumque noui metare fluenti

421] Fraternis cumulandus aquis. Nec praemia in undis

422] Sola, sed Augustae ueniens quod moenibus urbis

423] Spectauit iunctos natique patrisque triumphos

424] Hostibus exactis Nicrum super et Lupodunum

425] Et fontem Latiis ignotum annalibus Histri.

426] Haec profligati uenit modo laurea belli,

427] Hinc alias aliasque feret. Vos pergite iuncti

428] Et mare purpureum gemino propellite tractu.

429] Neu uereare minor, pulcherrime Rhene, uideri:

430] Inuidiae nihil hospes habet; potiere perenni

431] Nomine: tu fratrem famae securus adopta.

432] Diues aquis, diues Nymphis, largitor utrique

433] Alueus extendet geminis diuortia ripis

434] Communesque uias diuersa per ostia fundet.

435] Accedent uires, quas Francia quasque Chamaues

436] Germanique tremant: tunc uerus habebere limes.

437] Accedet tanto geminum tibi nomen ab amni,

438] Cumque unus de fonte fluas, dicere bicornis.

439] Haec ego, Viuisca ducens ab origine gentem,

440] Belgarum hospitiis non per noua foedera notus,

441] Ausonius, nomen Latium, patriaque domoque

442] Gallorum extremos inter celsamque Pyrenen,

443] Temperat ingenuos qua laeta Aquitanica mores,

444] Audax exigua fide concino. Fas mihi sacrum

445] Perstrinxisse amnem tenui libamine Musae.

446] Nec laudem affecto, ueniam peto. Sunt tibi multi,

447] Alme amnis, sacros qui sollicitare fluores

448] Aonidum totamque solent haurire Aganippen.

449] Ast ego quanta mei dederit se uena liquoris,

450] Burdigalam cum me in patriam nidumque senectae

451] Augustus, pater et nati, mea maxima cura,

452] Fascibus Ausoniis decoratum et honore curuli

453] Mittent emeritae post munera disciplinae,

454] Latius Arctoi praeconia persequar amnis.

455] Addam urbes, tacito quas subter laberis alueo,

456] Moeniaque antiquis te prospectantia muris;

457] Addam praesidiis dubiarum condita rerum,

458] Sed modo securis non castra, sed horrea Belgis;

459] Addam felices ripa ex utraque colonos

460] Teque inter medios hominumque boumque labores

461] Stringentem ripas et pinguia culta secantem.

462] Non tibi se Liger anteferet, non Axona praeceps,

463] Matrona non, Gallis Belgisque intersita finis,

464] Santonico refluus non ipse Carantonus aestu.

465] Concedet gelido Durani de monte uolutus

466] Amnis, et auriferum postponet Gallia Tarnen,

467] Insanumque ruens per saxa rotantia late

468] In mare purpureum dominae tamen ante Mosellae

469] Numine adorato Tarbellicus ibit Aturrus.

470] Corniger externas celebrande Mosella per oras,

471] Nec solis celebrande locis, ubi fonte superno

472] Exeris auratum taurinae frontis honorem

473] Quaque trahis placidos sinuosa per arua meatus

474] Vel qua Germanis sub portibus ostia soluis:

475] Si quis honos tenui uolet aspirare Camenae,

476] Perdere si quis in his dignabitur otia Musis,

477] Ibis in ora hominum laetoque fouebere cantu.

478] Te fontes uiuique lacus, te caerula noscent

479] Flumina, te ueteres, pagorum gloria, luci,

480] Te Druna, te sparsis incerta Druentia ripis

481] Alpinique colent fluuii duplicemque per urbem

482] Qui meat et Dextrae Rhodanns dat nomina ripae;

483] Te stagnis ego caeruleis magnumque sonoris

484] Amnibus, aequoreae te commendabo Garunnae.

 


Aerius, 2004